|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EMUM P.D.
ADAMUM STEPHANUM TIT. S. MARIAE NOVAE S.R.E. PRESBYTERUM CARDINALEM SAPIEHA,
ARCHIEPISCOPUM CRACOVIENSEM, ATQUE CETEROS EXCMOS PP. DD. POLONIAE
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS LOCORUMQUE ORDINARIOS.*
Decennium dum expletur, ex quo lacrimabile exarsit bellum, quod primam
nobilem Polonorum nationem cladibus et ruinis oppressit, nolumus vobis, dilecte
Fili Noster et Venerabiles Fratres, ac per vos clero et christifidelibus, curae
vestrae commissis, paternae caritatis sensus et vocem deesse. Pontificatus
Nostri exordia — rem cognitam vobis memoramus — in tempora inciderunt, quibus
Europae regionum et terrarum orbis tranquillitati horridae minae impendebant.
Quid vero Nostrarum partium Nostrique muneris esset, quid ad Iesu Christi in
terris Vicarium spectaret, prorsus Nos memores, et operi a Decessore Nostro fel.
rec. incepto instantes, nulla interposita mora sategimus, ut bellici conflictus
atrocitas et immanitas procul arceretur. Cum vero primum apostolicae
sollicitudinis nuntium edidimus, ad pacem servandam cunctas impulimus gentes.
Neque posthac vox Nostra siluit, sed instantior et urgentior, ut adiuncta rerum
poscebant, animos hominum ad concordiam, ad iustitiam, ad caritatem fovendam
incitavit ac Deo, tanti negotii causa, flagrantibus precibus supplicare
pergebat. Neque id satis : vigil et sollers adiecta est per publicos legatos
Nostros navitas, ut pax gentium indemnis defenderetur. Ineunte eniin mense Maio
anno MDCCCCXXXIX, cum proximi conflictus sinistra incumberent pericula, apud
supremos maiorum Civitatum moderatores quantum a Nobis fieri poterat, id moliti
sumus, ut quae graviter minantia impendebant dissiparentur. At, pro dolor!,
acuebantur simultates et, exeunte mense Augusto eiusdem anni, eo asperitatis
devenerunt, ut armorum initium proximum prospiceretur. Tum omnes populos ac
praesertim eos, ad quos belli aut pacis grave onus attinebat, radiophonice (die
XXIV mensis Augusti anno MDCCCCXXXIX) allocuti sumus: « Imminet — ita
animadvertimus — periculum, attamen adhuc reparandi tempus est. Pace nihil
perditur, omnia bello perdi possunt » (A. A. S. vol. XXXI, pp. 333-335). Die
vero XXXI Augusti, cum bellum in eo esset ut conflagraret, a Nostro Cardinali a
publicis Ecclesiae negotiis, mandato Nostro, aliquibus Legatis Civitatum penes
Apostolicam Sedem, Germaniae scilicet, Poloniae, Angliae, Galliae, Italiae,
postrema et instantissima provocatio tradita est, cum paulo vero antea per
Apostolicos Nuntios, qui Varsaviae et Berolini erant, prout Nobis facultas
dabatur, omnia temptavimus, ut demum Civitates inter sese consentirent et
pacifice convenirent. Hac re haud immerito in primis Nostris Encyclicis Litteris
scripsimus (die XX Octobris anno MDCCCCXXXIX): « . . . nihil sane inexpertum, nihil
inexploratum omisimus ut ea ratione, quam sive apostolicum munus sive permissa
Nobis instrumenta suaderent, prohiberemus ne ad vim et arma descenderetur, neve
aditus omnes praecluderentur cum utriusque partis honore contentionem dirimendi
» (A. A. S. vol. XXXI, pp. 449-450).
At vota et hortamina Nostra frustra
adhibita sunt et horrenda conflictatio coorta est. Patria vestra, dilecte Fili
Noster et Venerabiles Fratres, cum utrimque ex occidentalibus et orientalibus
partibus feriretur et invaderetur, exitiales pertulit casus. Nosmet, in
audientia die XXX mensis Septembris anno MDCCCCXXXIX civibus vestratibus in hac
alma Urbe degentibus aut exsulibus, a Nobis concessa, cum animi Nostri vehementi
oboediremus affectui, palam fecimus moeroris vestri participationem Nostram;
Nostrum in vos, filios calamitate perculsos, peculiare studium; a Divino
Servatore et Magistro, qui mortuum Lazarum et patriam ruituram deflevit, vobis
opem et solamen imploravimus. Quis numeret acerbitates, quas diuturnis
servilibus annis Polonorum gens tulit? quis enarret luctus ob complura decies
centena millia hominum bello aut in publicae custodiae locis interemptorum? quis
recenseat turbas languentium et invalidorum, publicarum opum eversionem et
excidium, eorum qui regionem vestram occupabant iniquissima decreta, quae
saepius etiam Dei et humanae dignitatis iura perfringebant? Adhuc cogitationi
Nostrae subeunt desolatae patriae vestrae miserrima fata, civium domo profugorum
aut huc illuc sine tecto victuque palantium multitudo; auditui Nostro adhuc
insonant gemitus matrum et uxorum, quae super interemptorum funeribus
lacrimabant, fletus senum et infirmorum, qui saepenumero omni curatione et
auxilio destituebantur, vagitus parvorum orphanorum fame tabescentium, lamenta
sauciorum, morientium suspiria. Intersunt patris quae ad filios spectant. Quid?
Nos non tangebat quod vos tam dire feriebat? Utique et quam maxime.
Misericordia
in vos ducti enixis precibus, quibus Deum exorabamus, ut luctuosos dies vobis
minueret, addebamus adsiduam sollicitudinem, qua quamlibet obviam Nobis euntem
occasionem arripiebamus, ut vobis faveremus, addebamus studiosam operam Nostram,
ut vobis malorum sarcinam allevaremus. Vobis, igitur, dilecte Fili Noster et
Venerabiles Fratres, extra ordinem facultates concessimus, ut adauctis
christifidelium necessitatibus occurrere expedite et prompte valeretis. Omni
ope et largitate pro viribus vestratibus domo profugis, exulibus, captivis extra
patriae fines degentibus succurrimus. Nihil omissum et intemptatum reliquimus,
quamvis saepius irrito conatu ut etiam in patria vestra ab exteris occupata,
religionis status leniretur et vitae vestrae rationes et condiciones
mitigarentur. Haud raro reclamavimus iniuriis Deo, Ecclesiae, animorum iuribus
illatis; conquesti sumus, quod fas iubet aut vetat, temerarie violatum, tot
innoxios et inermes tutari contendimus. Quod quidem tacendum non est, navitati
Nostrae, quae, vafris technis exstranearum fines vestros occupantium gentium, a
Polonis integre vel ex parte ignorata fuit, clen vestri alacris interiecta est
operositas et industria. Sacerdotes profecto, sub ductu et auspicio sapientiae
pleno sacrorum pastorum istic inextinguibili igne aluerunt spei facem, quae
secura Dei providentiae et numini confidit et post nubila patriae vestrae
lucidas exspectat et praeparat sortes. Quam invictam caritatem erga Deum et
patriam, quae nihil, nedum extinguat, extenuat, testantur conferta agmina
sacerdotum, quibus quidem sacrorum Antistites praeibant, qui in pulchro Christi
certamine occubuerunt, testantur haud pauci sacri pastores e suis sedibus
abacti, plurimi utriusque cleri strenui milites, vexati, in vincula coniecti,
inopia laborantes. Tantae horum virtutis id praecipue debetur, si, opitulante
Deo, Polonorum gens tot inter funesta et aspera catholicam fidem semper sibi
conservavit neque inclitas suas vetustas laudes oblivione obruit.
Quamvis
quatuor abhinc annos bellum confectum sit, Catholica in Polonia Ecclesia sibi
vindicare libertates non potuit, quibus semper et ubique gentium fruendi ipsi
ius est sacratissimum et quae eo vel maxime ei agnosci debent, ubi communis boni
causa duris implicata est collisionibus et dirae afflictationis perpessa est
tribulos. Heu aerumnosa discrimina rerum, in quibus versatur, nondum desierunt.
Catholicae associationes paene omnino deletae, religiosa institutio in scholis
arctata, impedita libera incrementa institutorum, quorum regimen clero aut
religiosis feminis commissum est, falsis criminationibus religio catholica
appetita, Nos ipsi, Episcopi, sacerdotes contumeliis icti, catholica scripta
praelo edenda magis magisque iniqua censura compressa, carcere detentis et
infirmis denegata religiosa curatio, mutuum epistolarum commercium et
necessitudines inter Apostolicam Sedem et Episcopos et fideles praepedita,
externa demum catholicae vitae explicatio cotide difficilior. Verumtamen,
dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, nihil metus animos vestros
conturbet. Quemadmodum exactis temporibus etiam in posterum « via impiorum
peribit » (Ps. 1, 8) et insidiae eorum subvertentur (cfr. Prov. 10, 3). Poloniae
fastos recensenti, qui gloriae et afflictationis granditate saepenumero
praestant, torrentis modo fletus et sanguis varias inter vicissitudines rerum
terram vestram madefacere videntur; hic vorago dolorum, illic culmina victoriae,
religionis, litterarum, ingenuarum artium tantis irradiata fulgoribus. Unum
tantum Polonia non novit: a Iesu Christo et ab Eius Ecclesia desciscere. Haec
est laus vestra, hoc est nobilitatis vestrae insigne strenue agere, fortiter
pati, invicte sperare, magna adipisci. Deipara Virgo, quae a vobis dulci «
Regina Poloniae » nomine in vota vocatur, Sancti vestri, magni et multi,
intercessione praesentissima vos communiant eorumque preces necnon dives
promeriti mors vestratum, qui catervatim pro aris et focis obierunt, Poloniae,
patriae vestrae a Nobis apprime dilectae, christianae pacis et prosperitatis
optata munera concilient.
Quae dum suprema dona vobis flamm ante prece
exoptamus, Apostolicam Benedictionem vobis, dilecte Fili Noster et Venerabiles
Fratres, et omnibus christifidelibus vestrae vigilantiae concreditis effusa
caritate impertimus
Datum ex Arce Gandulphi, prope Romam, die I mensis
Septembris anno MDCCCCXXXXIX, Pontificatus Nostri decimo primo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XI, Undecimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1949 - 1° marzo 1950, pp. 427-431
Tipografia Poliglotta Vaticana
|