|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EMOS PP. DD.
MICHAĖLEM TIT. S. ANASTASIAE S.R.E. PRESB.
CARD. FAULHABER, ARCHIEPISCOPUM MONACENSEM ET FRISINGENSEM, IOSEPHUM TIT. S.
IOANNIS ANTE PORTAM LATINAM S.R.E. PRESB. CARD. FRINGS, ARCHIEPISCOPUM
COLONIENSEM, CONRADUM TIT. S. AGATHAE S.R.E. PRESB. CARD. VON PREYSING, EPISCOPUM BEROLINENSEM CETEROSQUE GERMANIAE EXCMOS ARCHIEPISCOPOS EPISCOPOS
LOCORUMQUE ORDINARIOS.*
Testes obsequii et studii, quo hanc
catholici nominis arcem in exemplum reveremini, haud inexpectatae, at optatae ad
Nos advenerunt litterae, quas vos, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres,
cum ad beatissimi Bonifatii sepulchrum annuum celebraturi coetum convenissetis,
Nobis misistis. Apertiores inde Nobis patuerunt virtutes, quibus vos decoros
debita cum gratulatione et laude conspicimus, auctoritatis pondus, consiliorum
maturitas, morum gravitas, sedula pastoralis vigilantiae industria. Hisce enim
quodammodo moti et ducti gregum curae vestrae commissorum utilitati consulitis,
semper spe alacres, difficultatibus non territi, « solliciti servare unitatem
Spiritus in vinculo pacis » (Eph. 4, 3). Labor vester umquam nec deest nec
deficit, quia amor vester numquam defervet et gaudium reputatis quod agitis et
sustinetis, ut Evangelii causa revehat triumphum et Christi Regis omnium bonorum
parens comesque constabiliatur imperium.
Gratias ibidem Nobis exolvistis, quod
vestratibus necessitatum et indigentiae onere oppressis occurrimus itemque sacra
iura praesertim ad scholas quod attinet tutari contendimus. Tam grata memoria
vestra dulcius Nobis reddit solatium quod pectori Nostro inhaerere sentimus,
recogitantes quod fecimus et acuit vota, ut alia pro dilectis Germanis faciamus,
si Deus qui dat velle suppeditabit et posse.
Caritate vero suadente, qua iubemur
flere cum flentibus, ea quae tristia in aliquibus regionibus affligunt
Ecclesiam, ita ut, adversus catholicum nomen bello conflagrante, a sacris pasto
ribus non arceantur temerariae manus et bonorum iacturam ac vincula perpetiantur
fideles, graviter conquesti estis. Preces profecto, quas pro iustis iniuste
afflictis fudistis et fundere pergitis, bonorum operum pompa comitante,
deproperabunt victoriam, quam firmissima tot heroum virtus et professae fidei
cumulata promerita reddunt indubiam. Faxit Deus ut ad communia vota cito
adveniat tempus, quo, sedata procella et iustitia conversa in iudicium,
tranquilla ubicumque gentium Ecclesia commissum sibi pietatis opus persolvat et
omnium saluti prospiciat.
Gaudemus profecto quod, vestra quoque annitente cura,
dilecta Nobis Germania, e luctuoso gurgite, quo infaustum bellum eam mersit,
paulatim evadit ac solida spes adest fore, ut res brevi meliore sint quoque
loco. Quod ut eveniat, omnes sunt excitandae et dirigendae vires, quae, morum
legi et religioni insunt, ut ad publicum veri nominis bonum comparandum quam
plurimum conferant.
Annuimus, adprobamus, laudamus quod vos ad socialem
iustitiam provehendam cogitationes vestras convertitis. Deflendae egenorum
catervae omni ope et contentione est obviam eundum. Res bona evangelicae notae
paupertas, quae amica virtutis, paulo contenta est, malum autem ipsa et malorum
parens miseria : illa diligenda, haec deturbanda et abolenda. Deus, quo donante
homo vivit, salutiferae legis nutu et praesidio providet, ut bene vivat. Quod ut
fiat, socialis iustitia, sapientiae et benevolentiae et probitatis pulcherrimum
foedus, advigilare et efficere debet, bene ordinando opum partitionem et usum,
ita ut eae neque hic enormiter coacerventur neque hic omnino deficiant :
divitiae enim humanae consortionis velut sanguis sunt aque adeo cuncta socialis
corporis membra salutariter irrigent.
Summopere igitur Nobis praesertim placet
quod eo doctrinae lumina, monita, opera confertis ut familiis tecto destitutis
domus quam primum exstruantur et apparentur. Quid magis necessarium, ut decorae
humanae conditionis more vivatur, quam domus? haec est enim ab intemperie caeli
tutatrix, virium restauratrix, honestitatis custos, pacis et dulcis gaudii
servatrix, natorum nidulus, maiorum exempli et memoriae sacrarium ac, si
Evangelii gratia floret, privata ecclesia et Dei regni angulus ridens. Qua si
careant, cives, quasi desperatione affecti, summopere irritantur et, rerum
novarum studio abrepti, facile in pessima ruunt.
Fuerunt apud vos etiam exactis
temporibus viri, qui in socialibus rebus componendis doctrina et actione
claruerunt eorum exemplum excitet quam plurimos, quibus rei publicae
tranquillitas et felicitas cordi est, ut ad Evangelii legem et ad huius
Apostolicae Sedis documenta quaestio tam arduae molis et summi momenti
expediatur. Hic non unus labor eorum qui praesertiin in Catholicam Actionem
cooptati sunt, quibus in auxiliaribus copiis magis magisque inniti debetis, in
id praecipuam operam impendentes, ut tum virtute tum numero crescant et
invalescant. Sunt ii etenim veluti congruum aevo nostro evangelicum fermentum,
quod a vobis et a sacerdotibus vestris diligentissime curatum, in integram
massam transeat, ut ea, dum haud levi corruptela tabescit, curetur, recreetur,
sanetur. In pulchro igitur Christi certamine nemo langueat, at quidquid est ipsi
ingenii, constantiae, alacritatis, unusquisque tantae causae agendae attribuat
et consecret; atque ad se referat nobile S. Bernardi hortamentum: « Haec plane
gloria mea et exaltans caput meum, Ecclesiae triumphus » (Ep. CXLVII; ML 182,
304-305). Id vos hortati supplices a Deo petimus, ut faveat conatibus vestris et
quae gesta difficilia facit hominum et temporum iniquitas iis praepotenti nutu
Suo propitium det cursum. Huius interea superni auxilii auspicem Apostolicam
Benedictionem vobis, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, itemque clero
et fidelibus vigilantiae vestrae concreditis, peramanter in Domino impertimus.
Datum ex Arce Gandulphi prope Romam, die XVIII Octobris anno MDCCCCXXXXIX,
Pontificatus Nostri undecimo.
PIUS PP. XII
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, XI, Undecimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1949 - 1° marzo 1950, pp. 422-424
Tipografia Poliglotta Vaticana
|