|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EMUM P. D.
VALERIUM TIT. SANCTI SILVESTRI IN CAPITE S. R. E. PRESB. CARDINALEM VALERI,
PRAEFECTUM S. CONGREGATIONIS DE SODALIBUS RELIGIOSIS, QUINQUAGESIMUM SACERDOTII
NATALEM CELEBRATURUM.*
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. —
Singularia Dei beneficia suavi memoria recolere et divino Largitori sollemniores
gratias referre, piissimum exstat grati animi officium, simulque, inter
cotidianos labores, curarum lenimen atque delectamentum.
Hoc sane tibi propediem continget, quum quinquagesimum
sacerdotii natalem fauste feliciterque celebrabis. Inde enim a suscepto
presbyteratu, praeclarum ingenium, mitem suavemque animi naturam, humanarum
litterarum studia, sacrarum rerum scientiam ac doctrinam, omnes denique virtutes
facultatesque tuas in Ecclesiae utilitatem et Sedis huius Apostolicae famulatum
sedulo tribuisti.
In ipsis profecto sacerdotii primordiis, officia tibi concredita
alacriter obiisti, praesertim theologiam dogmaticam docendo in Pontificio
Seminario Fanensi et ius publicum ecclesiasticum in Athenaeo Romano ad Sancti
Apollinaris, dum saeviente priore bello Europaeo, magisterio intermisso, apud
milites sacrum ministerium actuose exercuisti.
Post bellum vero ad officia Sanctae Sedis vocatus, apud
Nuntiaturam Apostolicam Parisiensem Auditoris munus egisti, deinde,
archiepiscopali dignitate adauctus, primo quidem Delegatus Apostolicus nominatus
fuisti in Aegypto et post biennium etiam in Palaestina ; deinde Nuntius
Apostolicus in Romania ac postremo in Gallia, ubi per octo annos usque ad.
exitum fere alterius maximi belli inter haud leves difficultates versatus es.
In Urbem itaque revocatus, Nostro desiderio libenter indulgens,
in aedibus ipsis Vaticani per quadriennium Sedi Apostolicae operam tribuisti,
donec Adsessoris munus apud Sacrum Consilium pro Ecclesia Orientali tibi
commisimus. Interea Sacro Anno MCML Coetui in Urbe ad pias peregrinationes
moderandas constituto te praefecimus.
Haec igitur tua in Ecclesiam merita Nos Ipsi respicientes, te
ineunte anno MCMLIII Romana purpura decoravimus et Sacrae de sodalibus
religiosis Congregationi praeposuimus, in qua sollerter contendis, ut tot in
Ecclesia Latina familiae religiosae, per orbem terrarum diffusae, hodiernis
necessitatibus magis magisque in dies respondeant, earumque ingentes vires et
apostolatus opera uberrimos fructus in animarum bonum consequantur.
Has itaque inter ceteras laudes tuas memorantes, tibi, Dilecte
Fili Noster, de sacro munere tam diu impigreque gesto ex animo gratulamur, Deum
instanter exorantes, ut corporis robur redintegretur animusque supernis donis et
solaciis repleatur.
Quorum quidem praenuntia et peculiaris caritatis Nostrae testis
sit Apostolica Benedictio, quam tibi, Dilecte Fili Noster, tuis laborum sociis
et coniunctis peramanter in Domino impertimus.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, die XII mensis Decembris,
anno MDCCCCLVII Pontificatus Nostri undevicesimo.
PIUS PP. XII
*A.A.S., vol. L (1958), n. 1,
pp. 30-31.
|