|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EXCMUM
P. D. RICHARDUM IACOBUM CUSHING, ARCHIEPISCOPUM BOSTONIENSI, CUIUS
ARCHIDIOECESIS ABHINC CENTUM ET QUINQUAGINTA ANNOS CONSTITUTA FUIT.*
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. —
Iucundus cognitu ad Nos rumor pervenit, istic, consilio et impulsu, Venerabilis
Frater, tuo atque sacro clero et christifidelibus, quibus sollers praees pastor,
alacrem impendentibus operam, singularem in modum apparari sollemnia, propterea
quod ab Archidioecesis istius ortu mox centum et quinquaginta implebuntur anni.
In Ecclesiae Foederatarum Americae Civitatum fastis dies
peculiari nitore fulget, perpetuo vobis grato animo recolendus, scilicet VI Idus
Apriles anno MDCCCVIII, quo immortalis recordationis Decessor Noster Pius VII
Bostoniensem Dioecesim constituit.
Ob tanti eventus felicitatem, pro paternae caritatis affectu,
quo artius usque labente aetate vobiscum devincimur, religiosis celebritatibus
vestris cumulum allaturi, nolumus vobis gratulationis et hortatus
significationes Nostras deesse. Ante omnia sit Deo gratiarum actio, vox
laetitiae et laudis, quia supernae largitatis munere et caelesti adflante
Spiritu, quo aspera molliuntur et deserta evangelici honoris floribus vernant,
ex parvis primordiis catholica res istic adeo incrementa virium cepit ut merito
bona existimatione et fama innotescatis. Profecto gratia Dei in vobis vacua non
fuit (Cfr. 1 Cor., 15, 10), at, illa collustrante et opitulante, pie et
liberaliter agendi studia apud vos aluntur ; catholica opera et incepta apta
moderationis compage stant; utriusque militiae clerus ita numero augetur, ut
aliarum quoque dioecesium necessitatibus supersit. Hoc a gloriosis maioribus,
quasi hereditarium quoddam bonum accepistis, in quibus iuvat Nos apprime duos
viros honestam in memoriam redigere, Franciscum Matignon et Ioannem Lefebure de
Cheverus, primum Bostoniensem sacrorum Antistitem, « homines divites in virtute,
pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis » (Eccli.
44, 6).
Faxit Deus, ut ea, quae celebraturi estis, sollemnia meliorum
usque rerum praeferant auspicium ; ac futura aetas cum praeterita apte et decore
istic cohaereat per vividam vestram virtutem, quae praevia sit novae
magnitudinis et digna heres antiquae. Haec autem animorum et operum magnitudo
evangelicarum virtutum innitatur fundamentis, quae S. Augustinus presse ita
definit : « Ubi caritas, ibi pax : et ubi humilitas, ibi caritas » (In Epist. S.
Iohannis ad Parthos, Prol. ; PL, 35, coll. 1977-78).
Saluberrimorum igitur fructuum copiam ex festa commemoratione
exoptantes, supernorum munerum conciliatricem esse volumus Apostolicam
Benedictionem, quam tibi, Venerabilis Frater, cuius pastoralem sollertiam plane
cognitam habemus, et Episcopis Auxiliaribus tuis, itemque universo clero et
populo Bostoniensis Archidioecesis peramanter impertimus.
Datum Boma, apud S. Petrum, die XXII mensis Februarii, anno
MCMLVIII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
PIUS PP. XII
*A.A.S., vol. L (1958), n. 6-7,
pp. 253-254.
|