|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EXCMUM
IIS RELIGIOSIS E LUSITANIA, QUI INTERFUERUNT CONGRESSUI, OLYSIPONE HABITO,
DE RELIGIOSAE PERFECTIONIS STATIBUS.*
Dilecti
filii, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Pergratus Nobis est, qui Supremi
Ecclesiae Pastoris munere fungimur, nuntius allatus, religiosos non paucos
sodales Olysiponem conventuros esse ut studiosa debitaque oboedientia optatis
ultro respondeant, quae Sacra Congregatio Negotiis Religiosorum Sodalium
praeposita, manifestavit. Parique solacio certiores facti sumus ad congressum
hunc vestrum digne frugifereque celebrandum assiduis vos precibus impigraque
opera vosmet ipsos comparasse. Quamobrem fore omnino confidimus ut consiliis ac
propositis vestris uberrima caelestis gratia obsecundet.
Dum in Tagi fluminis
ripa, cohortantibus Episcopis vestris, in eo est ut ad finem et culmen
perducatur magnum monumentum, Christo Regi sacrum, quod oculis patefiet omnium
velut insigne populi Lusitani, qui fidem christianam latius etiam quam imperium
dilatavit; vos, religiosi sodales — in urbe quae non modo Lusitaniae caput est,
sed eorum quoque populorum, qui non paucas insulas et continentes terras
incolentes in eius dicione sunt — conventu isto unum ex efficacissimis adhibetis
conatibus ut Christus, primum quidem in vobismetipsis, qui ad christianam
contenditis perfectionem, postea vero in gentibus, quae in oris vestris tum
metropolitanis tum ultra maria positis commorantur, vincat, regnet, imperet.
Notum ac perspicuum omnibus apparet quam dives et quam praeclara in rebus gestis
sit historia Ecclesiae in ipsis Lusitaniae fastis. Quos tamen fastos, quam tamen
historiam nemo digne enarrare potest, quin in debita luce ponat quas praecipuas
partes habuerint in utraque re Instituta Religiosa, quae dicuntur. Primo quidem
Ordines Militum, qui, suorum profuso sodalium sanguine, fines christianae
dicionis promoverunt et postea in causa fuerunt cur « nova maria novique caeli »
Europae innotescerent. Ordines etiam Monachorum et Mendicantium, qui verbo et
exemplo illis principiis, quibus christiani reguntur mores, vitam maiorum
vestrorum imbuerunt. Ordines denique Clericorum Regularium, communem operam cum
aliis sodaliciis in id alacriter contulerunt ut non solum civium animi
litterarum disciplinarumque studio ditarentur, sed etiam ut
populi, quos ad orientem et occidentem solem maiores vestri attigerunt,
christianam amplecterentur doctrinam. Quis non meminerit, inter praeclaros
Ecclesiae viros, Sanctum vestrum Antonium, ex Fratrum Minorum Ordine, qui tot
miracula Deo donante patravit, qui titulum Doctoris a Nobis ei datum meruit, et
qui hodie in universo terrarum orbe pietate omnium colitur? Neque silentio
praeterire volumus Venerabilem Bartholomaeum a Martyribus, ex Ordine
Praedicatorum, Archiepiscopum Primatem Bracarensem, validissimum illum
propugnatorem et promotorem « Reformationis Catholicae », qui in celebratione
Tridentinae Synodi admirabundos omnium ad se attraxit oculos.
Ut nemo valet res
Lusitanorum gestas recte exscribere quin narret quas ex illis fecerint, qui
statum religiosum enumeratis formis amplexi essent; ita omnino certum esse
videtur gesta, quae olim tantam pepererunt gloriam, continuari eo modo non
posse, quo historia vestra ab aliis nationibus distinguitur, si ad ea renovanda
operam non contulerint suam eiusdem religiosi status sodales, additis etiam
aliorum hodiernorum Institutorum sociis. Quod quidem eo clarius patet quo mens
altius defigitur in divitiarum illarum consideratione, quibus natio vestra olim
locupletabatur. Pollebat enim mirabili vi ut proprium nomen propriamque virtutem
ultra remotissima maria propagaret; vitam ducebat in exemplum christianam;
notitiis abundabat quae requiruntur ad cultiores colendos mores. Quis non videat
ex iis omnibus non pauca periisse, cum per vim, vertente saeculo XVIII, imminutus
esset numerus religiosorum praesertim in Sacris Missionibus, cum universi
exstincti essent anno MDCCCXXXIV; cum denique fere idem accidisset anno MDCCCCX?
Ad erigendos tamen animos illarum acerbitate rerum afflictos, non defuerunt
signa quae ipsam blandam benignamque manum adfuisse testarentur Illius, quam
grati nominare soletis « gloriam patriae nostrae, quam millies saluti
restituisti ». Ita christianae virtutis studia revixerunt. Et Lusitania, cum
octo exirent saecula inde ab initio vitae suae, publice cum Ecclesia
reconciliata est, sub cuius patrocinio et tutela olim nata erat. Inter maxima
autem bona, quae Ecclesiae et Patriae vestrae ex rato Pacto Convento Missionario
obvenerunt, illud merito in memoriam venit quod nemque auctus est numerus
Institutorum Religiosorum eorumque qui eis nomen dederunt. Quod quidem duplex
augmentum optimum signum esse videtur christianae vitae in pristinum renovatae.
Multa enim Instituta, quorum sodales conventum istum participant, paucis abhinc
annis non habebantur. Lusitaniam autem petierunt ut operam
conferrent, qua Provinciae, ultra maria sitae, christiana luce collustrarentur.
Agnoscere libet opus missionarium, quod vocant, magis apud vos magisque
intellegi et aestimari pluris; atque adeo, ut latius pateat et « secundum
scientiam » (Rom. 10, 2; 1 Petr. 3, 7 ) evolvatur, auxilium in eis invenire qui sortes Nationis istius
moderantur. Episcopi vestri, perseveranti, qua praestant, magnanimitate, et
liberalitate christifidelium adiuti, reficere potuerunt, multiplicare et alere
dioecesium seminaria. Iidem quoque non sine gaudio conspiciunt hodie conventum
vestrum ; sive qui dioeceses ultra maria habent sitas, quia plerique ex ipsorum
adiutoribus ad vestra pertinent Instituta; sive qui in Lusitania, quia vident
sub sua tutela veluti vivarium quoddam missionariorum ali, qui aliquando intra
vel extra suas dioeceses operam sunt daturi ; omnes vero quia, cum ad ipsos
pertineat munus curandi ut propriae oves « vitam habeant et abundantius habeant
» (2 Io. 10, 10), vident varia religiosae perfectionis Instituta aptissimas sedes, in quas
illi, cum a Spiritu Sancto impellantur, se recipere valeant ut opportunis
adhibitis rationibus et opibus religiosae vitae perfectionem adipiscantur.
Quod
autem magis interest hoc est : non iis scilicet tantum, qui praesunt, placere
Instituta vestra, sed omnes etiam in Lusitania vitam religiosam, quae
evangelicae perfectioni acquirendae dicata est, melius cognoscere ac diligere.
Nolite igitur timere : pusillus grex vester, Deo favente, uti speramus, et
numero et virtute mox augebitur.
Pluries iam locuti sumus de religiosae
perfectionis Statibus, iamque aptiores rationes proposuimus, quibus optatam
vitae renovationem, hodiernis necessitatibus accommodatam, assequi valeatis.
Documenta profecto nostis ab hac Apostolica Sede hac de re data ; eaque procul
dubio docili animo ac diligenti cura idcirco perpenditis, ut singula ad effectum
deducantur. Satis ergo sit pauca obiter commendare.
Ac primum ii a recto
veritatis itinere aberraverint qui Instituta illa vestra, quae iam diu multumque
durarunt, praesenti tempore utilitate carere putaverint. Multa sunt apud vos
veterum monasteriorum templa, cum adiunctis fere desertis claustris, quae
pristinae artis splendore nitent. Nonne tamen, nostris hisce temporibus, similia
alibi passim replentur christifidelibus, quin immo nullius religionis viris, qui
conveniunt ut ea audiant resonare canticis et ritibus liturgicis splendere, ibi
praesertim ubi refloret vita antiquissimorum monachorum?.
Sed « non est abbreviata manus Domini
» (Is. 59) et « Spiritus ubi vult spirat » (Io. 3, 8). Itaque decurrentibus saeculis ortae sunt
novae religiosae vitae formae « ad consummationem sanctorum... in aedificationem
corporis Christi » (Eph. 4, 12). Vos enim omnes in Ecclesia scholas sanctitatis
frequentatis, ab ea ut tales legitime recognitas. Quae ubi desint, vita
christiana plenam illam perfectionem nonnisi raro exprimere valet, quae merito
ut nota habetur Mystici Corporis Christi in praesenti eius statu. In variis enim
religiosae perfectionis Institutis haec christiana vita summopere fovetur,
evolvitur, et in sua luce ponitur.
Clerum dioecesanum tum in apostolico munere
tum in vita spirituali fraterne adiuvare et laicorum hominum apostolatum magis
fovere secundum varias Actionis Catholicae formas, hoc certe opus est, quod novo
Spiritus Sancti aifiatui, quo Ecclesia movetur, omnino respondet. Si tamen
huiusmodi animorum ardor « secundum scientiam » non sit, atque ita manifestetur
ut, sive in sacerdotibus sive in christifidelibus, aestimationem imminuat cleri
qui in statibus perfectionis versatur, vel Institutorum religiosae perfectionis
laicorum hominum, talis agendi modus procul dubio misere efficere potest,
etiamsi optima sint proposita, ut christianorum coetuum vita languescat, quae
potius fovenda est multiformi unitate universalique caritate « totius Christi »
(Cfr. S. Augustin., Serm. 341; P. L. 39, col. 1499).
Ac praeterea haud parum confert ad vitam christianam in singulis dioecesibus
promovendam, Sodalium religiosorum vita virtutum splendore omnibus praelucens,
in iis praesertim ubi cura pastoralis animarum ipsis demandatur.
Instituta
vestra, etsi antiquissima, non solum utilissima permanent, sed etiam temporum
nostrorum necessitatibus optime aptari possunt. Quaenam autem praesentibus
necessitatibus accommodata renovatio desideratur?
Ea procul dubio non id tantum
postulat ut Sodalitatum Moderatores imperent, ac subditi obtemperent. Sed
requiritur etiam talis animorum conformatio tum in praeparatione candidatorum,
tum in recta noviciorum institutione, tum denique in professorum vita, ut semper
clare luculenterque ea considerentur et perpendantur, quae in Instituto
necessaria et immutabilia habeantur, et ea etiam quae nihil sint nisi
traditiones aetatis decursu additae et temporum vicissitudinibus aptandae.
Requiritur igitur ut
singula Instituta, praeter principia vitae christianae in religiosae
perfectionis usum deducenda, perspectum etiam omnino habeant quid Institutum
proprium ab aliis distinguat secundum Conditoris mentem, Ecclesiae auctoritate
approbatam. Qui religiosus Sodalis hoc ignoret, is profecto non potest
Institutum suum recte, ut oportet, aetatis nostrae necessitatibus aptare.
Quod
autem attinet ad traditiones decursu temporum Institutis adiectas, non debent
eae in oblivionem tradi hac tantum de causa quod antiquae sunt, tempora autem
perpetuo renovantur. Necesse tamen est ut eae ne impediant neve obruant bona
maiora, quotiescumque talia reco gnoscantur, atque nova rerum adiuncta id
postulent vel novae ecclesiasticae disciplinae normae. Immerito eiusmodi bona
pessumdaretis « propter traditionem vestram » (Matth. 15, 3).
Placet in praesens, dilecti
filii, quaedam peculiari modo attingere, quae ad apostolatus opera pertinent. In
litterarum ludis et scholis iuventuti recte instituendae, in animis christiana
virtute conformandis, iisdemque ut oportet moderandis, in indigentibus variis
opportunisque modis iuvandis, in Sacris Expeditionibus agendis iisdemque quavis
ope provehendis, Religiosae Familiae propria ratione paedagogica, suaque methodo
utuntur, quas a suis Conditoribus quasi sacram hereditatem acceperunt, et quae
per diuturnum temporis spatium saepe fructus ediderunt uberrimos. Quae omnia
divitias Ecclesiae constituunt, quas contemptui haberi non licet.
Debetis quidem
prompti paratique esse ad munera difiiciliora obeunda; sed, licet in hoc
maximarum causa inveniatur laudum, non tamen ibidem indistincte reponendum est
uniuscuiusque Instituti munus. Hoc enim in peculiari tantum fine consistere
debet, quem assequendum Apostolica Sedes singulis proposuit.
Nobis bonisque
omnibus in votis est ut quam plurimi habeantur qui ad religiosae vitae munus
capessendiim divino quodam instinctu ducantur. « Messis quidem multa, operarii
autem pauci » (Matth. 9, 37). Impensior fiat apud vos apostolatus ille, qui familiaris
dicitur, et qui ab adultis praesertim in Actionis Catholicae coetibus exercetur.
Utinam parentes non solum timorem in hac re deponant, sed
exemplo cotidiano vitae christianae efficaciter conferant ad maximum illum quem
habere poterunt honorem : filios nempe sacerdotio vel Institutis vitae
religiosae dare. Domesticae enim virtutis exempla ita valent ut quodammodo dici possit, prima seminaria primamque
noviciorum sedem familias esse.
Ac praeterea condiciones considerandae sunt,
quae educationi iuventutis praebentur. Novimus Ecclesiam habere optima
educationis instituta, quibus Religiosae feminae moderentur, et hoc tum in
Lusitania tum in quibusdam transmarinis Provinciis. Multo minora sunt numero
collegia pueris instituendis educandisque. Utinam multiplicentur, non solum eo
fine ut augeatur recta christianorum animorum conformatio, sed etiam idcirca
quod hac ex re saepenumero oritur, quod olim eveniebat, multos scilicet divina
gratia excitari ad sacra capessanda munia, quibus nominatim ad Africam
indigetis. Verum utique est non deesse ad hunc finem assequendum plura
seminaria, quorum moderatores et magistri pueros hac ratione conformant inde ab
elementariis studiis absolutis. Nobis tamen experiundo perspectum est id quod
iam assecuti estis non omnino sufficere neque increscentibus necessitatibus
respondere. Id autem animadvertendum est : ubi pueri castitate nitent et
christianae vitae studio flagrant, ibi non paucos haberi qui ad sacra divino
afflatu vocentur, et Dei voci ultro libenterque respondeant. Qui vivendi modus,
ut solet, facilius obtinetur in domibus educationis quae Ecclesiae sunt
concreditae.
Iure merito gloriae vestrae ducitur olim populos non paucos ad
Evangelii lucem esse vocatos. Oportet tamen non id tantum in memoriam revocare
sed etiam dare operam sollertem ut condiciones redintegrentur quibus haec gloria
etiam atque etiam renovetur; ita quidem ut Lusitania satis muneri facere pergat
a Divina Providentia commisso.
Interim autem, quantum in praesentibus rerum
adiunctis licet, necesse est eos candidatos studiosissime comparare ad vitam
religiosam, qui iam habentur, idque efficere ut ii, qui eandem vitam iam
professi sunt, accuratius cotidie rectiusque conformentur ; quod quidem magna et
duratura bona in posterum gignet, etsi minus interea hodiernis necessitatibus
consulitur.
Haec, in quae incidimus, tempora a vobis religiosos sodales pietate,
scientia et virtute praestantes postulant. Non idcirco tamen ut de ipsis
magnifice loquantur homines, neque idcirco ut institutum vestrum summis
prosequantur laudibus; sed potius ut bonum Ecclesiae foveatur, ita ut si mundus
vos laudet, id in Ecclesiae laudem recidat.
Ad nostra usque tempora, Lusitania,
« tum eis tum ultra mare posita », non pauca exhibet monumenta, vel a religiosis
sodalibus aedificata, vel eis oblata gratae voluntatis ergo, praesertim ad
coetus constituendos vitae sive contemplativae sive apostolicae addictos. Quae
quidem antiqui aevi
molitiones eandem videntur significationem proponere ac Monumentum mox
perficiendum, Christo Regi sacrum. Vetera illa aedificia sacra viros vel feminas
incolas habuerunt, quos idem excitabat spiritus, quo vos in praesenti conventu
ducimini ut viribus omnibus christianum nomen christianaque virtus usquequaque
propagentur.
Iesus, Rex vester, et Maria, Regina vestra atque Patrona, vobis
singulis vestraeque operae, vestris singulorum Institutis, inceptis, familiis
adiutoribusque caelestia uberaque munera impertiant. Quorum quidem munerum sit
auspex Nostraeque benevolentiae pignus Apostolica Benedictio, quam vobis
singulis universis effusa caritate impertimus.
Datum Roma, apud S. Petrum, die
III mensis Aprilis, anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
PIUS PP. XII
*A.A.S., vol. L (1958), n. 6-7,
pp. 312-318.
|