|
PIUS PP. XII
EPISTULA AD EMUM P. D. CAROLUM MARIAM TIT. SANCTAE MARIAE IN AQUIRO S. R.
E. PRESB. CARDINALEM DE LA TORRE, ARCHIEPISCOPUM QUITENSEM, QUEM LEGATUM DELIGIT
CONGRESSUI EUCHARISTICO E TOTA AEQUATORIANA NATIONE GUAYAQUILIUM COGENDO.*
Dilecte Fili Noster. — Libenter sane comperimus, Guayaquilii, in
praeclara sede metropolitana Aequatorianae Reipublicae, Congressum ex tota
natione Eucharisticum proximo mense Septembri sollemniter celebratum iri.
Fervent enim ubique sollicita studia magnique apparatus, praesertim per sacram
Missionem et alia pietatis incitamenta, ut fidelium animi ad sacra congressionis
sollemnia efficaciter inflammentur.
Quid profecto aptius cogitari potest, quid
salutarius ad christianae fidei vigorem augendum, quam cultus ac veneratio
Augusti Sacramenti, quod proprie « mysterium fidei » appellatur? Ipse autem
Salvator noster ac Redemptor, sub velis Eucharisticis delitescens, sicut omni
quidem tempore, ita in praesentibus rerum asperitatibus, omnes maerentes ac
laborantes ad se iterum iterumque vocat, ut ad cor suum et sacrum Convivium
perfugiant et maximo refrigerio ac solamine perfruantur; Ipse mortalium mentes
ab effrenata fluxarum rerum cupiditate abstrahere exoptat, ut infinitos
dilectionis suae thesauros participare possint.
Nos igitur, quibus tantopere est
cordi, ut sanctissimae Eucharistiae honor ac decor magis magisque promoveatur atque fidelium bonum tam
valido caelesti auxilio impensius in dies foveatur, celebrationi proximae
quodammodo per Legatum Nostrum adesse ac praeesse percupimus. Te itaque, Dilecte
Fili Noster, qui, Romanae purpuraé splendore praefulgens, in capite Aequatoris
urbe metropolitanam sedem regis, Legatum Nostrum eligimus ac renuntiamus, ut,
Nostram gerens personam, Congressui Eucharistico ex omni Aequatoriana natione
Guayaquilium cogendo. Nostro nomine Nostraque auctoritate praesideas. Pro certo
autem habemus, te nobilissimo hoc munere esse fauste feliciterque perfuncturum.
Qua quidem fiducia freti, in auspicium divinorum donorum et Nostrae praecipuae
caritatis pignus, Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster, atque
egregio Archiepiscopo Guayaquiliensi peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis
Augusti, anno MDCCCCLVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
PIUS PP. XII
*A.A.S., vol. L (1958), n. 14-15,
pp. 725-726.
|