|
PIUS PP. XII
MOTU PROPRIO
CREBRAE ALLATAE SUNT*
DE DISCIPLINA SACRAMENTI MATRIMONII PRO
ECCLESIA ORIENTALI
Crebrae allatae sunt Nobis, praesertim postremis hisce annis, tum a Legatis
Nostris tum a sacrorum Antistitibus Orientalis Ecclesiae supplicationes, per
quas rogabamur, ut, instantibus votis annuentes, dum codificatio legum Ecclesiae
Orientalis haud multum abest, ut absolvatur, earundem legum singularia quaedam
capita, magni quidem momenti, nulla interposita mora promulgaremus, ut gravibus
et perniciosis rerum adiunctis, in quibus nonnullae Christi ovilis partes
orientali ritu utentes versarentur, efficaci praesidio obviam iremus.
Nos igitur, attente et cogitate omnibus in Domino perpensis, motu proprio,
certa scientia ac de Apostolicae plenitudine potestatis statuimus ac decrevimus
eos canones iam nunc publicare, qui ad sacramenti matrimonii disciplinam
spectant.
Iam initio, cum ad Codicem conficiendum prima conferrentur dia, Petrus S. R.
E. Presbyter Carclinalis Gasparri, Consilii Praeses Codici canonico Orientalis
Ecclesiae praeparando, ob oculos habitis facilitate et frequentia
necessitudinum, quas orbis terrarum populi et nationes ob nostrae aetatis
expeditissimum commeatum inter se nectunt, litteris die XV mensis Septembris
anno MCMXXX datis, sacros Orientalis Ecclesiae Pastores consulebat, ab iisdem
petens an in expletionem optatorum multis e locis Apostolicae Sedi explicatorum
expedire videretur, ut, quoad fieri posset, ecclesiastica disciplina ad
matrimoniaiia impedimenta et ad formam ineundi nuptialis foederis pertinens
unius tenoris redderetur idque poscebatur, quia ob memoratam eundi et remeandi
facilitatem crebriores habebantur inter homines mixti ritus nuptiae necnon eo
proposito, ut incertitudines de matrimoniorum validitate, eorum sanctitati
nocentes, penitus auferrentur.
Consilium igitur Orientalis Ecclesiae Codici canonico conficiendo, debita
attentione libratis responsis, ferme cunctis asseverantibus, eorumdem sacrorum
Pastorum, postquam haec fel. mem. Summo Pontifici proximo Decessori Nostro
retulit, adprobationi Nostrae hos canones proposuit, quos Nos Apostolica
auctoritate Nostra comprobamus:
DE SACRAMENTO MATRIMONII
Can. 1
§ 1. Christus Dominus ad sacramenti dignitatem evexit ipsum contractum
matrimonialem inter baptizatos.
§ 2. Quare inter baptizatos nequit matrimonialis contractus validus
consistere, quin sit eo ipso sacramentum.
Can. 2
§ 1. Matrimonii finis primarius est procreatio atque educatio prolis;
secundarius mutuum adiutorium et remedium concupiscentiae.
§ 2. Essentiales matrimonii proprietates sunt unitas et indissolubilitas,
quae in matrimonio christiano peculiarem obtinent firmitatem ratione sacramenti.
Can. 3
Matrimonium gaudet favore iuris; quare in dubio standum est pro, validitate
matrimonii, donec contrarium probetur, salvo praescripto, can. 116.
Can. 4
§ 1. Matrimonium baptizatorum validum dicitur ratum, si nondum
consummatione completum est; ratum et consummatum, si inter coniuges
locum habuerit coniugalis actus, ad quem natura sua ordinatur contractus
matrimonialis et quo coniuges fiunt una caro.
§ 2. Celebrato matrimonio, si coniuges simul cohabitaverint, praesumitur
consummatio, donec contrarium probetur.
§ 3. Matrimonium inter non baptizatos valide celebratum, dicitur legitimum.
4. Matrimonium invalidum dicitur putativum, si in bona fide ab una
saltem parte celebratum fuerit coram Ecclesia, donec utroque pars de eiusdem
nullitate certa, evadat.
Can. 5
Baptizatorum matrimonium regitur iure non solum divino, sed etiam canonico,
salva competentia civilis potestatis circa mere civiles eiusdem matrimonii
effectus.
Can. 6
§ 1. Matrimonii promissio, etsi bilateralis seu sponsalitia, irrita est in
utroque foro, nisi facta fuerit coram parocho aut loci Hierarcha aut sacerdote
cui ab alterutro facta sit facultas assistendi.
§ 2. 1° Matrimonii promissioni valide assistit idem parochus vel loci
Hierarcha aut sacerdos ab alterutro designatus qui ex praescripto can. 86, 87
matrimonio valide assistit;
2° Ille qui matrimonii promissioni assistit obligatione tenetur curandi ut
eius celebratio in libro sponsalium adnotetur.
§ 3. At ex matrimonii promissione non datur actio ad petendam matrimonii
celebrationem; datur tamen ad reparationem damnorum, si qua debeatur.
Can. 7
Sacerdos promissioni matrimonii assistens, sponsis catholicis benedictionem
in libris liturgicis praescriptam impertire, si ius particulare id ferat, ne
omittat.
Can. 8
Parochus ne omittat populum prudenter erudire de matrimonii sacramento
eiusque impedimentis.
CAPUT I
De iis quae matrimonii celebrationi praemitti debent
et praesertim de publicationibus matrimonialibus
Can. 9
§ 1. Antequam matrimonium celebretur, constare debet nihil eius validae ac
licitae celebrationi obsistere.
§ 2. In periculo mortis, si aliae probationes haberi nequeant, satis est,
nisi contraria adsint indicia, ut contrahere volentes iureiurando affirment se
baptizatos fuisse et nullo detineri impedimento.
Can. 10
§ 1. Parochus cui ius est assistendi matrimonio, opportuno antea tempore,
diligenter investiget num matrimonio contrahendo aliquid obstet.
§ 2. Tum sponsam tum sponsam etiam seorsum et caute interroget num aliquo
detineantur impedimento, num consensum libere, praesertim mulier, praestent, et
num in doctrina christiana sufficienter instruct sint, nisi ob personarum
qualitatem haec ultima interrogatio inutilis appareat.
§ 3. Hierarchae loci est peculiares normas de parochi investigatione
huiusmodi dare.
Can. 11
§ 1. Nisi baptismus collatus fuerit in ipso suo territorio, parochus exigat
baptismi testimonium ab utraque parte, vel a parte tantum catholica, si agatur
de matrimonio contrahendo cum dispensatione ab impedimento disparitatis cultus.
§ 2. Catholici qui sacramentum chrismatis nondum receperunt, illud, antequam
ad matrimonium admittantur, recipiant, si id possint sine gravi incommodo.
Can. 12
Publice a parocho denuntietur inter quosnam matrimonium sit contrahendurn,
iure particulari id ferente.
Can. 13
§ 1. Matrimoniorum publicationes fieri debent a proprio sponsorum parocho.
§ 2. Si pars alio in loco per sex menses commorata sit post adeptam
pubertatern, parochus rem exponat Hierarchae, qui pro sua prudentia vel
publicationes inibi faciendas exigat, vel alias probationes sec indicia super
status libertate colligendas praescribat.
§ 3. Si qua sit suspicio de contracto impedimento, parochus, etiamsi brevior
fuerit commoratio, consul at Hierarcham, qui matrimonium permittat, nisi prius
suspicio, ad normam § 2, removeatur.
Can. 14
Publicationes fiant tribus continuis diebus dominicis aliisque testis de
praecepto in ecclesia, inter divina officia ad quae populus frequens accedat.
Can. l5
Potest loci Hierarcha pro suo territorio publicationibus substituere
publicam, ad valvas ecclesiae paroecialis aliusve ecclesiae, affixionem nominum
contrahentium per spatium saltem octo dierum, ita tamen ut, hoc spatio, duo dies
festi de praecepto comprehendantur.
Can. 16
Publicationes ne fiant pro matrimoniis quae contrahuntur cum dispensatione ab
impedimento disparitatis cultus aut mixtae religionis, nisi loci Hierarcha pro
sua prudentia, remoto scandalo, eas permittere opportunum duxerit, dummodo
Apostolica dispensatio, salvo praescripto can. 32, praecesserit et rnentio
omittatur religionis partis non catholicae.
Can. 17
Omnes fideles obligatione tenentur impedimenta, si qua norint, parocho aut
loci Hierarchae, ante matrimonii celebrationem, revelandi.
Can. 18
§ 1. Loci Hierarcha proprius pro suo prudenti iudicio potest, ex legitima
causa, a publicationibus etiam in aliena eparchia faciendis dispensare.
§ 2. Si plures sint Hierarchae proprii, illius est dispensare in cuius
eparchia matrimonium celebratur; quod si matrimonium extra proprias ineatur
eparchias, cuiuslibet Hierarchae proprii.
Can. 19
Si alius parochus investigationem aut publicationes peregerit, de harum exitu
statim per authenticum documentum certiorem faciat parochum, qui matrimonio
assistere debet.
Can. 20
§ 1. Peractis investigationibus et publicationibus, parochus matrimonio ne
assistat, antequam omnia documenta necessaria receperit, et praeterea, nisi
rationabilis causa aliud postulet, tres dies decurrerint ab ultima publicatione.
§ 2. Si intra sex menses matrimonium contractum non fuerit, publicationes
repetantur, nisi aliud loci Hierarchae videatur.
Can. 21
§ 1. Exorto dubio de exsistentia alicuius impedimenti:
1° Parochus rem accuratius investiget, interrogando sub iuramento duos saltem
testes fide dignos, dummodo ne agatur de impedimento ex cuius notitia infamia
partibus oriatur, et, si necesse fuerit, ipsas quoque partes;
2° Publicationes peragat vel perficiat, si dubium ortum sit ante inceptas vel
expletas publicationes;
3° Matrimonio ne assistat, inconsulto Hierarcha, si dubium adhuc superesse
prudenter iudicaverit.
§ 2. Detecto impedimento certo:
1° Si impedimentum sit occultum, parochus publicationes peragat vel absolvat,
et rem deferat, reticens nomina, ad loci Hierarcham vel ad Sacram
Poenitentariam;
2° Si sit publicum et detegatur ante inceptas publicationes, parochus
ulterius ne procedat, donec impedimentum removeatur, etsi dispensationem pro
foro conscientiae tantum obtentam norit; si detegatur post primam aut secundam
publicationem, parochus publicationes perficiat, et rem ad Hierarcham deferat.
§ 3. Demum si nullum detectum fuerit impedimentum, nec dubium nec certum,
parochus, expletis publicationibus, ad matrimonii celebrationem partes admittat.
Can. 22
Matrimonio vagorum, eorum nempe qui nullibi domicilium vel quasi domicilium
habent, parochus, exceptocasu necessitatis, ne assistat, nisi re ad loci
Hierarcham vel ad sacerdotem ab eo delegatum delata, licentiam assistendi
obtinuerit.
Can. 23
Ne omittat parochus, secundum diversam personarum condicionem, sponsos docere
sanctitatem sacramenti matrimonii, mutuas coningum obligationes et obligationes
parentum erga prolem; eosdemque vehementer adhortetur ut ante matrimonii
celebrationem sua peccata diligenter confiteantur, et divinam Encharistiam pie
recipiant.
Can. 24
Parochus graviter filiosfamilias minores hortetur ne nuptias ineant, insciis
aut rationabiliter invitis parentibus; quod si abnuerint, eorum matrimonio ne
assistat, nisi consulto prius loci Hierarcha.
CAPUT II
De impedimentis in genere
Can. 25
Omnes possunt matrimonium contrahere, qui iure non prohibentur.
Can. 26
§ 1. Impedimentum prohibens secumfert grave vetitum contrahendi
matrimonium; quod tamen irritum non redditur si, non obstante impedimento,
contrahatur.
§ 2. Impedimentum dirimens et graviter prohibet matrimonium
contrahendum, et impedit quominus valid contrahatur.
§ 3. Impedimentum, quamvis ex alterutra tantum parte se habeat, matrimonium
tamen reddit aut illicitum aut invalidum.
Can. 27
Publicum censetur impedimentum quod publico ex facto oritur vel quod alio
modo probari in foro externo potest; secus est occultum.
Can. 28
§ 1. Supremae tantum auctoritatis ecclesiasticae est authentice declarare
quandonam ius divinum matrimonium prohibeat vel dirimat.
§ 2. Eadem supremae auctoritati tantum ius est alia impedimenta matrimonium
prohibentia vel dirimentia pro baptizatis constituendi ad modum legis sive
universalis sive particularis.
Can. 29
§ 1. Hierarchae locorum omnibus in suo territorio actu commorantibus et suis
subditis etiam extra fines sui territorii vetare possunt matrimonia in casu
peculiari, sed ad tempus tantum, iusta de causa eaque perdurante.
§ 2. Vetito clausulam dirimentem una Sedes Apostolica addere potest.
Can. 30
Consuetudo novum impedimentum inducens aut impedimentis exsistentibus
contraria reprobatur.
Can. 31
§ 1. Impedimenta gradus minoris sunt:
1° Consanguinitas in sexto gradu lineae obliquae;
2° Affinitas de qua in can. 67, § 1, n. 1, in quarto gradu lineae obliquae:
et illa de qua in eodem canone § 1, nn. 2, 3, in quovis gradu;
3° Publica honestas in secundo gradu;
4° Cognatio spiritualis;
5° Tutela et cognatio legalis de quibus in can. 71;
6° Crimen ex adulterio cum promissione vel attentatione matrimonii etiam per
civilem tantum actum.
§ 2. Cetera impedimenta dirimentia sunt maioris gradus.
Can. 32
§ 1. Salva ampliore facultate quae ex privilegio vel iure particulari iis
competat, canonica causa suffragante, locorum Hierarchae, non autem Syncellus
sine mandato speciali, dispensare possunt proprios subditos ab impedimentis
prohibentibus, exceptis impedimentis provenientibus ex mixta religione vel ex
voto in professions minore seu simplici emisso in religione iuris pontificii vel
patriarchalis, et a dirimentibus quae sequuntur:
1° Ab impedimento consanguinitatis in quinto et sexto gradu lineae obliquae;
2° Ab impedimento affinitatis de quo in can. 67, § 1, n. 1, in quarto gradu
lineae obliquae et ab impedimentis de quibus in eodem canone § 1, nn. 2, 3, in
quovis gradu;
3° Ab impedimento honestatis publicae in secundo gradu;
4° Ab impedimento cognationis spiritualis;
5° Ab impedimento cognationis legalis et tutelae;
6° Extra patriarchatus, ab impedimento aetatis, non autem ultra biennium
completum.
§ 2. Patriarcha, salva ampliore facultate quae ex privilegio vel iure
particulari ei competat, praeter facultatem de qua in § 1, dispensare potest:
1° Ab impedimento aetatis, non tamen ultra biennium completum;
2° Ab impedimento eriminis de quo in can. 65, n. 1;
3° A quarto gradu consanguinitatis in linea obliqua;
4° Ab affinitatis impedimento de quo in can. 67, § 1, n. L, in se- curt do et
ulteriori gradu lineae obliquae;
5° A forma celebrationis matrimonii in casu de quo in can. 90, § 1, n. 2,
gravissima tamen ex causa.
§ 3. Patriarcha potestatem quae ei tribuitur vel agnoscitur in §§ 1, 2,
exercere potest in proprios subditos ubique, et in omnes sui ritus fideles in
patriarchatu actu degentes, etsi domicilium vel quasi-domicilium in aliqua
eparchia patriarchatus non habeant.
§ 4. Ceterorum impedimentorum dispensatio Sedi Apostolicae reservatur.
§ 5. Si contrabentes ad diversas eiusdem ritus eparchias pertineant vel ad
diversos ritus, dispensatio petatur ab Hierarcha OA, et si. vir sit acatholicus,
ab Hierarcha mulieris.
§ 6. Delegato ad universitatem causarum non competit facultas subdelegandi,
nisi expresse ei ad singulos actus concedatur.
Can. 33
Urgente mortis periculo, locorum Hierarchae, ad consulendum conscientiae et,
si casus ferat, legitimationi prolis, possunt tum a forma in matrimonii
celebratione servanda, tum ab omnibus et singulis impedimentis iuris
eeclesiastici, sive publicis sive occultis, etiam multiplicibus, exceptis
impedimentis provenientibus ex sacro presbyteratus or- dine et ex affinitate de
qua in can. 68, § 1, in linea recta, consummato matrimonio, dispensare proprios
subditos ubique commorantes et omnes in proprio territorio actu degentes, remoto
scandalo, et, si dispensatio concedatur ab impedimento disparitatis cultus aux
mixtae religionis, praestitis consuetis cautionibus.
Can. 34
§ 1. In iisdem rerum adiunctis de quibus in can. 33 et solum in casibus in
quibus ne loci quidem Hierarcha adiri possit, eadem dispensandi facultate pollet
tum parochus, tum vicarius cooperator, tum sacerdos qui matrimonio, ad normam
can. 89, n. 2, assistit, tum confessarius, sed hic pro foro inferno in actu
sacramentalis confessionis tantum.
§ 2. In casu de quo in § 1, loci Hierarcha censetur adiri non posse, si
tantum per telegraphum vel telephonum ad eum possit recurri.
Can. 35
§ 1. Possunt Hierarchae locorum, sub clausulis in fine can. 33 statutis,
dispensationem concedere ab omnibus impedimentis de quibus in can. 33, quoties
impedimentum detegatur vel, quamvis antea cognitum, tunc solum ad notitiam
Hierarchae aut parochi deferatur cum iam omnia sunt parata ad nuptias, nec
matrimonium, sine probabili gravis mali periculo, differri possit usque dum a
Sede Apostolica vel, quod attinet ad impedimenta a quibus dispensare valet, a
Patriarcha dispensatio obtineatur.
§ 2. Place facultas valet etiam ad convalidationem matrimonii iam contracti,
si idem periculum sit in mora nec tempus suppetat recurrendi ad Sedem
Apostolicam vel, quod attinet ad impedimenta a quibus dispensare valet, ad
Patriarcham..
§ 3. In iisdem rerum adiunctis, eadem facultate gaudent omnes de quibus in
can. 34, § 1, sub eiusdem canonis clausulis, sed solum si casus natura sua vel
tantum facto sit occultus et ne loci quidem Hierarcha adiri ad normam can. 34
possit, vel nonnisi cum periculo violationis secreti.
§ 4. Facultate de qua in § 1 non aufertur Hierarchis potestas dispensandi a
forma in matrimonii celebratione servanda, et ab impedimentis iuris
ecclesiastici in quibus Sedes Apostolica solet dispensare, quoties difficilis
sit recursus ad Sedem Apostolicam itemque ad Legatura Romani Pontificis
necessaria facultate praeditum, et simul in mora sit periculum gravis damni.
Can. 36
Parochus, vicarius cooperator aut sacerdos de quo in can. 34, de concessa
dispensatione pro foro externo Hierarcham loci statim certiorem faciat; eaque
adnotetur in libro matrimoniorum.
Can. 37
Nisi aliud ferat rescriptum S. Poenitentiariae aut, intra limites cuiusque
competentiae, Patriarchae vel loci Hierarchae, dispensatio in foro interno non
sacramentali concessa ab impedimento occulto, adnotetur in libro diligenter in
secreto curiae archivo asservando, nec alia dispensatio pro foro externo est
necessaria, etsi postea occultum impedimentum publicum evaserit; sed est
necessaria, si dispensatio concessa fuerat tantum in foro inferno sacramentali.
Can. 38
§ 1. Si petitio dispensationis ad Sedem Apostolicam missa sit, Hierarchae
locorum suis facultatibus, si quas habeant, ne utantur, nisi ex gravi urgentique
causa, quo in casu statim Apostolicam Sedem de re moneant.
§ 2. Idem servetur ab Hierarchis locorum Patriarchae subiectis, si
dispensationis petitio missa sit ad Patriarcham.
Can. 39
§ 1. In matrimoniis sive contractis sive contrahendis, qui gaudet indulto
generali dispensandi a certo quodam impedimento, potest, nisi in ipso indulto
aliud expresse praescribatur, ab eo dispensare etiamsi idem impedimentum
multiplex sit.
§ 2. Qui habet indultum generale dispensandi a pluribus diversae speciei
impedimentis, sive dirimentibus sive prohibentibus, potest dispensare ab iisdem
impedimentis, etiam publicis, in uno eodemque casu occurrentibus.
Can. 40
Si quando cum impedimento sec impedimentis publicis a quibus ex indulto
dispensare quis potest, concurrat aliud impedimentum a quo dispensare nequeat,
pro omnibus adiri debet Superior qui ab omnibus dispensare possit; si tamen
impedimentum sec impedimenta a quibus dispensare potest, comperiantur post
impetratam ab eo Superiore dispensationem, snis facultatibus uti poterit.
Can. 41
Per dispensationem ab impedimento dirimente concessam sive ex potestate
ordinaria, sive ex potestate delegate per indultum generale, non vero per
rescriptum in casibus singularibus, conceditur quoque eo ipso legitimatio
prolis, si qua ex iis quibus conceditur dispensatio iam nata vel concepta
fuerit, excepta tamen adulterina et sacrilega.
Can. 42
Dispensatio ab impedimento consanguinitatis vel affinitatis, concessa, in
aliquo impedimenti gradu, valet, licet in petitione vel in concessione error
circa gradum irrepserit, dummodo gradus revere exsistens sit inferior, aut licet
silentio praeteritum fuerit aliud impedimentum eiusdem speciei in aequali
vel inferiore gradu.
Can. 43
Data a Sede Apostolica dispensatio a matrimonio rato et non consummato vel
facta, etiam ab us qui potestatem habent infra Sedem Apostolicam, licentia
transitus ad alias nuptias ob praesumptam coniugis mortem, secumfert semper
dispensationem ab impedimento de quo in can. 65, n. 1, si qua, opus sit.
Can. 44
Dispensatio a minore impedimento concessa, nullo sive obreptionis sive
subreptionis vitio irrita est, etsi unica, causa finalis in precibus exposita
false fuerit.
Can. 45
Dispensationes a publicis impedimentis Hierarchae oratorum commissas
exsequatur Hierarcha qui litteras testimoniales dedit vel preces transmisit ad
Sedem Apostolicam, vel ad Patriarcham, etiamsi sponsi, quo tempore exsecutioni
danda est dispensatio, relicto illius eparchiae domicilio aut quasi-domicilio in
aliam eparchiam discesserint non amplius reversuri, monito tamen Hierarcha loci
in quo matrimonium contrahere cupiunt.
Can. 46
Excepta modica aliqua praestatione redone expensarum cancellariae in
dispensationibus pro non pauperibus, locorum Hierarchae eorumve officiales,
reprobate quavis contraria consuetudine, nequeunt, occasione concessae
dispensationis, emolumentum ullum exigere, nisi ad id faciendum expressam
obtinuerint Sedis Apostolicae licentiam aut sit in probatis Synodis constitutum
vel recognitum; et si illegitime exegerint, obligatione restituendi tenentur.
Can. 47
Qui ex potestate delegate dispensationem concedunt, in eadem expressam
mentionem indulti Superioris delegantis faciant.
CAPUT III
De impedimentis prohibentibus
Can. 48
§ 1. Matrinionium prohibet:
1° Votum publicum castitatis perfectae in professione simplici seu minore
emissum;
2° Votum privatum virginitatis, castitatis perfectae, non nubendi,
amplectendi statum religiosum, et, in ritibus in quibus clerici a recepto
subdiaconatus ordine obligatione servandi sacrum caelibatum tenentur,
suscipiendi subdiaconatum vel ordinem maiorem.
§ 2. Nullum votum, uno sollemni seu quod in professione maiore emittitur
excepto, dirimit matrimonium, nisi id speciali Sedis Apostolicae praescripto pro
aliquibus statutum fuerit.
Can. 49
In iis regionibus ubi lege civili tutela, vel legalis cognatio ex adoptione
orta, nuptias prohibet, iure canonico matrimonium illicitum est.
Can. 50
Severissime Ecclesia ubique prohibet ne matrimonium ineatur inter duas
personas baptizatas, quarum altera sit catholica, altera vero sectae haereticae
seu schismaticae adscripta; quod si adsit perversionis perieulum coniugis
catholici vel prolis, eoniugium ipsa etiam lege divina vetatur.
Can. 51
§ 1. Ecclesia ab impedimento mixtae religionis non dispensat, nisi:
1° Urgeant iustae ac graves causae;
2° Cautionem praestiterit coniux acatholicus de amovendo a coniuge catholico
perversionis periculo, et uterque coniux de universa prole catholice tantum
baptizanda et educanda;
3° Moralis habeatur certitudo de cautionum impietione.
§ 2. Cautiones regulariter in scriptis exigantur.
Can. 52
Coniux catholicus obligatione tenetur conversionem coniugis acatholici
prudenter curandi.
Can. 53
§ 1. Etsi ab Ecclesia obtenta sit dispensatio ab impedimento mixtae
religionis, coniuges nequeunt, vel ante vel post matrimonium coram Ecclesia
initum, adire quoque, sive per se sive per procuratorem, ministrum acatholicum
uti sacris addictum., ad matrimonialem consensum praestandum vel renovandum.
§ 2. Si parocbus certe noverit sponsos hanc legem violaturos esse vel iam
violasse, eorum matrimonio ne assistat, nisi ex gravissimis causis, remoto
scandalo et consulto prius Hierarcha.
§ 3. Non improbatur tamen quod, lege civili iubente, coniuges se sistant
etiam coram ministro acatholico, officialis civiis tantum munere fungente, idque
ad actum civilem dumtaxat explendura, effectuum civilium gratia.
Can. 54
Hierarchae aliique animarum pastores
1° Fideles a mixtis nuptiis, quantum possunt, absterreant;
2° Si eas impedire non valeant, omni studio curent ne contra Dei et Ecclesiae
leges contrahantur;
3° Mixtis nuptiis celebratis sive in proprio sive in alieno territorio,
sedulo invigilent ut coniuges promissiones factas fideliter impleant.
Can. 55
§ 1. Absterreantur quoque fideles a matrimonio contrahendo cum iis qui
notorie aut catholicam fidem abiecerunt, etsi ad sectam acatholicam non
transierint, aut societatibus ab Ecclesia damnatis adscripti sunt.
§ 2. Parochus praedictis nuptiis ne assistat, nisi consulto Hierarcha, qui,
inspectis omnibus rei adiunctis, ei permitttere potenit ut matrimonio intersit,
dummodo urgeat gravis causa et pro suo prudenti arbitrio Hierarcha iudicet satis
cautum esse catholicae educationi universae prolis et remotioni periculi
perversionis alterius coniugis.
Can. 56
Si publicis peccator aut censura notorie innodatus prius ad sacramentalem
confessionem accedere aut cum Ecclesia reconciliari recusaverit, parochus eius
matrimonio ne assistat, nisi gravis urgeat causa, de qua, si fieri possit,
consulat Hierarcham.
CAPUT IV
De impedimentis dirimentibus
Can. 57
§ 1. Vir ante decimum sextum aetatis annum completum, mulier ante decimum
quantum item completum, matrimonium validum inire non possunt.
§ 2. Licet matrimonium post praedictam aetatem contractum validum sit, curent
tamen animarum pastores ab eo averetere iuvenes ante aetatem, qua, secundum
regionis receptos mores, matrimonium iniri solet .
Can. 58
§ 1. Impotentia antecedens perpetua, sive ex parte viri sive ex parte
mulieris, sive alteri cognita sive non, sive absoluta sive relativa, matrimonium
ipso naturae iure dirimit.
§ 2. Si impedimentum impotentiae dubium sit, sive dubio iuris sive dubio
facti, matrimonium non est impediendum.
§ 3. Sterilitas matrimonium nec dirimit nec prohibet.
Can. 59
§ 1. Invalide matrimonium attentat qui vinculo tenetur prioris matrimonii,
quanquam non consummati, salvo privilegio fidei.
§ 2. Quamvis prius matrimonium sit irritum aut solutum quolibet ex causa, non
ideo licet aliud contrahere, antequam de prioris nullitate aut solutione
legitime et certo constiterit.
Can. 60
§ 1. Nullum est matrimonium contractum a persona non baptizata cum persona
baptizata.
§ 2. Si pars tempore contracti matrimonii tanquam baptizata communiter
habebatur aut eius baptismus erat dubius, standum est, ad normam can. 3, pro
validitate matrimonii; donec certo probetur alteram partem baptizatam esse,
alteram vero non baptizatam.
Can. 61
Quae de mixtis nuptiis in canonibus 50-54 praescripta sunt, applicari quoque
debent matrimoniis quibus obstat impedimentum disparitatis cultus.
Can. 62
§ 1. Invalide matrimonium attentant clerici maiore ordine aucti.
§ 2. Subdiaconatui, aeque ac maioribus ordinibus, vis dirimendi matrimonium
tribuitur.
Can. 63
Invalide matrimonium attentant religiosi professione sollemni seu maiore
adstricti, itemque qui votum castitatis extra professionem malorem emiserunt,
cui tamen, ex speciali Sedis Apostolicae praescripto, vis addita sit nuptias
dirimendi.
Can. 64
§ 1. Inter virum raptorem et mulierem, intuitu matrimonii raptam, quandiu
ipso, in potestate raptoris manserit, nullum potest consistere matrimonium.
§ 2. Quod si rapta, a raptore separata et in loco tuto ac libero constituta,
illi nubere consenserit, impedimentum cessat.
§ 3. Quad ad matrimonii nullitatem attinet, raptui par habetur violenta
retentio mulieris, cum nempe vir mulierem in loco ubi ea commoratur vel ad quem
libere accessit, violenter intuitu matrimonii detinet.
Can. 65
Valide contrahere nequeunt matrimonium:
1° Qui, perdurante eodem valido matrimonio, adulterium inter se consummarunt
et fidem sibi mutuo dederunt de matrimonio ineundo vel ipsum matrimonium, etiam
per civilem tantum actum, attentarunt;
2° Qui, perdurante pariter eodem valido matrimonio, adulterium inter se
consummarunt eorumque alter coniugem occidit;
3° Qui mutua opera phvsica vel morali, etiam sine adulterio, mortem coniugi
intulerunt.
Can. 66
§ 1. In linea recta consanguinitatis matrimonium irritum est inter omnes
ascendentes et descendentes tum legitimos tum naturales.
§ 2. In linea obliqua irritum est usque ad sextum gradum inclusive, ita tamen
ut matrimonii impedimentum toties multiplicetur quoties communis stipes
multiplicatur.
§ 3. Nunquam matrimonium permittatur, si quod subsit dubium num partes sint
consanguineae in aliquo gradu lineae rectae aut in secundo gradu lineae
obliquae.
§ 1. 1° Consanguinitas computatur per lineas et gradus;
2° In linea recta, tot sunt gradus quot personae, stipite dempto;
3° In linea obliqua, tot sunt gradus quot personae in utroque tractu, stipite
dempto.
Can. 67
§ 1. 1° Affinitas de qua in can. 68, § 1, dirimit matrimonium in linea recta,
in quolibet gradu; in linea obliqua, usque ad quantum gradum inclusive;
2° Affinitas de qua in can. 68, § 2, dirimit matrimonium usque ad quantum
gradum inclusive;
3° Affinitas de qua can. 68, § 3, dirimit matrimonium in primo gradu.
§ 2. Affinitatis de qua in can. 68, § 1, n. 1., impedimentum multiplicatur:
1° Quoties multiplicatur impedimentum consanguinitatis a quo procedit;
2° Secundo vel ulteriore matrimonio inito cum consanguineo coniugis defuncti.
Can. 68
§ 1. 1° Affinitas ex digeneia oritur ex matrimonio valido etsi non
consummato;
2° Ariget inter alterutrum coniugem et alterius consanguineos;
3° Qua quis linea et quo gradu, alterutrius coniugis est consanguineus,
alterius est affinis.
§ 2. 1° Iure particulari, affinitas ex digeneia de qua in § 1, n. 1, oritur
etiam inter consanguineos viri et consanguineos mulieris;
2° Ita computatur ut tot sint gradus quot fert summa graduum consanguinitatis
quibus uterque affinium distat a coniugibus ex quorum matrimonio affinitas
oritur.
§ 3. 1° Iure particulari, affinitas praeterea oritur ex trigeneia sec ex
duobus matrimoniis validis, etiam non consummatis, si duae personae matrimonium
contrahant : a) cum una eademque tertia persona, soluto matrimonio, unam
post alteram, aut b) cum duabus personis inter se consanguineis;
2° Affinitatem ex trigeneia contrahunt alteruter coniux cum iis qui sunt, ex
alio matrimonio, alterius coniugis affines ex digeneia;
3° Haec affinitas, inter alterutrum coniugem et alterius affines, ita
computatur ut qui sunt ex alio matrimonio affines viri ex digeneia, in eodern
gradu sint uxoris affines ex trigeneia, et viceversa;
4° Quoties haec affinitas viget inter consanguineos quoque unius et affines
alterius coniugis, ita computatur ut tot sint gradus quot fert summa graduum cum
consanguinitatis tum affinitatis ex digeneia quibus uterque affinium distat a
coniugibus ex quorum matrimonio affinitas oritur.
Can. 69
Impedimentum publicae honestatis oritur ex matrimonio invalido, sive
consummato sive non, et ex notorio vel publico concubinatu; et nuptias dirimit
in primo et secundo gradu lineae rectae inter virum et consanguineas mulieris,
ac viceversa.
Can. 70
§ 1. Ea spiritualis cognatio matrimonium dirimit de qua in § 2.
§ 2. 1° Ex baptismo spiritualem cognationem contrahit patrinus cum baptizato
eiusque parentibus;
2° Si iteretur baptismus sub condicione, cognationem spiritualem patrinus non
contrahit, nisi iterum idem adhibitus sit.
Can. 71
Qui lege civili inhabiles ad nuptias inter se ineundas habentur ob tutelam
vel ob cognationem legalem ex adoptione ortam, nequeunt vi iuris canonici
matrimonium inter se valide contrahere.
CAPUT V
De consensu matrimoniali
Can. 72
§ 1. Matrimonium facit partium consensus inter personas iure habiles legitime
manifestatus; qui nulla humana potestate suppleri valet.
§ 2. Consensus matrimonialis est actus voluntatis quo utraque pars tradit et
acceptat ius in corpus, perpetuum et exclusivum, quod attinet ad actus per se
aptos ad prolis generationem .
Can. 73
§ 1. Ut matrimonialis consensus haberi possit, necesse est ut contrahentes
saltem non ignorent matrimonium esse societatem permanentem inter virum et
mulierem ad filios procreandos.
§ 2. Haec ignorantia post pubertatem non praesumitur.
Can. 74
§ 1. Error in persona invalidum reddit matrimonium.
§ 2. Error in qualitate personae, etsi det causam contractui, matrimonium
dirimit tantum:
1° Si error qualitatis redundet in errorem in persona;
2° Si persona libera matrimonium contrahat cum persona quam liberam putat,
cum contra sit serva, servitute proprie dicta.
Can. 75
Simplex error circa matrimonii unitatem vel indissolubilitatem aut
sacramentalem dignitatem, etsi det causam contractui, non vitiat consensum
matrimonialem.
Can. 76
Scientia aut opinio nullitatis matrimonii consensum matrimonialem necessario
non excludit.
Can. 77
§ 1. Internus animi consensus scraper praesumitur conformis verbis vel signis
in celebrando matrimonio adhibitis.
§ 2. At si alterutra vel utraque pars positivo voluntatis actu excludat
matrimonium ipsum, ant omne ius ad coniugalem actum, vel essentialem aliquam
matrimonii proprietatem, invalide contrahit.
Can. 78
§ 1. Invalidum quoque est matrimonium initum ob vim vel metum gravem
extrinsecus et iniuste incussum ad extorquendum consensum.
§ 2. Nullus alius metus, etiamsi det causam contractui, matrimonii nullitatem
secumfert.
Can. 79
§ 1. Ad matrimonium valide contrahendum necesse est ut contrahentes sint
praesentes sive per se ipsi sive per procuratorem.
§ 2. Sponsi matrimonialem consensum exprimant verbis; nec aequipollentia
signa adhibere ipsis licet, si loqui possint.
Can. 8O
§ 1. Matrimonium contrahi nequit per procuratorem, nisi Hierarcha loci in
casu singulari hanc facultatem scripto dederit.
§ 2. Hierarcha loci hanc facultatem dare potest tantum in casu necessitatis,
id est si contrahentes, ob gravem causam, sacerdoti se una simul sistere
nequeunt.
Can. 81
§ 1. Firmis eparchialibus statutis desuper additis, ut matrimonium per
procuratorem valide ineatur, requiritur mandatum speciale ad contrahendum cum
certa persona, subscriptum a mandante et vel a parocho aut Hierarcha loci in quo
mandatum fit, vel a sacerdote ab alterutro delegato, vel a duobus saltem
testibus.
§ 2. Si mandans scribere nesciat, id in ipso mandato adnotetur et alius
testis addatur qui scripturam ipse quoque subsignet; secus mandatum irritum est.
§ 3. Si, antequam procurator nomine mandantis contraxerit, hic mandatum
revocaverit aut in amentiam incident, invalidum est matrimonium, licet sive
procurator sive alia pars contrahens haec ignoraverit.
§ 4. Ut matrimonium validum sit, procurator ab ipso mandante designetur
oportet et procurator munere suo per se ipse fungi debet.
Can. 82
§ 1. Ut matrimonium per procuratorem valide celebretur, servandae sunt normae
can. 85 et 86.
§ 2. Coniuges, cum fuerint, benedictionem de qua in can. 91 sacerdote ad
normam horum canonum designato recipere ne negligant.
Can. 83
Matrimonium sub condicione contrahi nequit.
Can. 84
Etsi matrimonium invalide ratione impedimenti initum fuerit, consensus
praestitus praesumitur perseverare, donec de eius revocatione constiterit.
CAPUT VI
De forma celebrationis matrimonii
Can. 85
§ 1. Ea tantum matrimonia valida sunt quae contrahuntur ritu sacro, coram
parocho, vel loci Hierarcha, vel sacerdote cui ab alterutro facta sit facultas
matrimonio assistendi et duobus saltem testibus, secundum tamen praescripta
canonum qui sequuntur, et salvis exceptionibus de quibus in cann. 89, 90.
§ 2. Sacer censetur ritus, ad effectum de quo in § 1, ipso interventu
sacerdotis adsistentis ac benedicentis.
Can. 86
§ 1. Parochus et loci Hierarcha valide matrimonio assistunt:
1° A die tantummodo initae legitime administrationis beneficii, vel initi
officii, nisi per sententiam fuerint excommunicati vel interdicti vel suspensi
ab officio aut tales declarati;
2° Intra fines dumtaxat sui territorii sire contrahentes stint subditi, sive
non subditi, modo sint sui ritus;
3° Dummodo neque vi neque meat gravi constricti requirant excipiantque
contraltentium consensum.
§ 2. Matrimonio fidelium diversi ritus valide assistit Hierarcha loci et
parochus qui ad normam. § 3, nn. 24 est eorum proprius Hierarcha vel parochus.
§ 3. 1° Nisi aliud statuatur, sive per domicilium sive per quasidomicilium
suum quisquis parochum et Hierarcham proprii ritus sortitur;
2° Deficiente parocho pro fidelibus alicuius ritus, horum Hierarcha designet
alius ritus parochum, qui eorundem curam suscipiat, postquam idem Hierarcha
habuerit consensum Hierarchae parochi designandi;
3° Extra territorium proprii ritus, deficiente humus ritus Hierarcha,
habendus est tamquam proprius, Hierarcha loci. Quodsi plures sint, ille habendus
est tamquam proprius, quem designaverit Sedes Apostolica vel, obtento eiusdem
consensu, Patriarcha, si iure particulari cura fidelium sui ritus extra
patriarchatus commorantium ei commissa est.
4° Proprius vagi parochus vel Hierarcha est sui ritus parochus vel Hierarcha
loci ubi vagus actu commoratur; deficiente parocho vel Hierarcha sui ritus,
serventur norrnae in nn. 2, 3 statutae;
5° Illorum quoque qui non habent nisi eparchiale domicilium vel
quasi-domicilium, parochus proprius est parochus loci in quo actu commorantur.
Can. 87
§ 1. 1° Parochus et loci Hierarcha, qui matrimonio possunt valide assistere,
possunt quoque alii sacerdoti facultatem dare ut intra fines sui territorii
determinato matrimonio assistat, dummodo id expresse faciant, et sacerdos sit
determinatus; possunt quoque eidem sacerdoti concedere facultatem subdelegandi
aliurn determinatum sacerdotem, qui illi matrimonio assistat;
2° Vicario cooperatori concedi potent a parocho vel a loci Hierarcha etiam
facultas generalis assistendi matrimoniis; qua obtento, ipse facultate
subdelegandi gaudet, ut in n. 1;
3° Facultas concessa contra praescriptum nn. 1, 2 irrita est.
§ 2. Facultas de qua in § 1, n. 1, ne concedatur, nisi expletis omnibus quae
ius constituit pro libertate status comprobanda.
§ 3. Locorum Hierarchae administrationem fidelium diversi ritus ad normam
iuris gerentes dare possunt cuiusvis orientalis ritus rectoribus ecclesiarum vel
aliis sacerdotibus, curam fidelium, parocho proprii ritus orborum, habentibus,
generalem facultatem assistendi matrimoniis fidelium ritus orientalis, etsi a
ritu rectoris vel presbyteri diversi.
Can. 88
§ 1. Parochus autem vel loci Hierarcha matrimonio licite assistunt:
1° Postquam sibi legitime constiterit de libero state contrahentium ad normam
iuris;
2° Postquam, insuper, sibi constiterit de domicilio vel quasi-domicilio vel
menstrua, commoratione aut, si de vago agatur, actuali commoratione alterutrius
contrahentis in loco matrimonii;
3° Habita, si condiciones deficiant de quibus in n. 2, licentia parochi vel
Hierarchae domicilii vel quasi-domicilii aut menstruae cummorationis alterutrius
contrahentis, nisi vel de vagis actu itinerantibus res sit, qui nullibi
commorationis sedem habent, vel gravis necessitas intercedat quae a licentia
petenda excuset.
§ 2. Parochus, si ita ferat ius particulare, ut matrimonio licite assistat,
indiget insuper licentia Hierarchae loci.
§ 3. Matrimonium coram sponsi parocho celebretur, nisi vel legitima
consuetudo aliud ferat vel iusta causa excuset; matrimonia autem catholicorum
mixti ritus, in ritu viri et coram eiusdem parocho sent celebranda, nisi vir,
domicilium vel quasi-domicilium habens in regione orientali, consentiat ut
matrimonium ritu sponsae et coram huius parocho celebretur.
§ 4. Parochus qui sine licentia iure requisita matrimonio assistit,
emolumenta stolae non facit sua, eaque proprio contrahentium parocho remittendi
obligatione tenetur.
Can. 89
Si haberi vel adiri nequeat sine gravi incommodo parochus vel Hierarcha vel
sacerdos cui facultas assistendi matrimonio facta sit ad normam canonum 86, 87:
.1° In mortis periculo validum et licitum est matrimonium contractum coram
solis testibus; et etiam extra mortis periculum, dummodo prudenter praevideatur
eum rerum statum esse per mensem duraturum;
2° In utroque casu, si praesto sit quivis alius catholicus sacerdos adesse
possit, vocari et, una cum testibus, matrimonio assistere debet, salvia coniugii
validitate coram solis testibus.
Can. 90
§ 1. Ad statutam superius formam servandam tenentur:
1° Omnes in catholica Ecclesia baptizati et ad eam ex haeresi aut schismate
conversi, licet sive hi sive illi ab eadem postea defecerint, quoties inter se
matrimonium ineunt;
2° Iidem, de quibus in n. 1, si cum acatholicis, sive baptizatis sive non
baptizatis, etiam post obtentam dispensationem ab impedimento mixtae religionis
vel disparitatis cultus, matrimonium contrahant.
2. Firmo autem praescripto § 1, n. 1, acatholici baptizati, si inter se vel
cum acatholicis non baptizatis contrahant, nullibi tenentur ad catholicam
matrimonii formam servandam.
Can. 91
Extra casum necessitatis, in matrimonii celebratione serventur ritus et
caeremoniae in libris liturgicis ab Ecclesia probatis praescriptae aut legitimis
consuetudinibus receptae.
Can. 92
§ 1. Celebrato matrimonio, parochus vel qui eius vices gerit, quamprimum
describat in libro matrimoniorum nomina coniugum ac, testium, locum et diem
celebrati matrimonii, dispensationem, si dispensatio locum habuit, eiusque
auctorem una cum impedimento eiusque gradu, atque alia secundum modum in libris
liturgicis et a proprio Hierarcha praescriptum; idque licet alias sacerdos
facultate vel a se vel ab Hierarcha obtenta matrimonio adstiterit.
§ 2. Praeterea, parochus in libro quoque baptizatorum adnotet coniugem tali
die in sua paroecia matrimonium contraxisse. Quod si coniux alibi baptizatus
fuerit, parochus notitiam initi matrimonii ad parochum, apud quem coniugis
baptismus ad normam canonum adnotandus est, per se vel per curiam episcopalem
transmittat, ut matrimonium in baptizatorum librum referatur.
§ 3. Quoties matrimonium ad normam can. 89 contrahitur, sacerdos, si eidem
adstiterit, secus tum testes tum contrahentes curare debent ut initum coniugium
in praescriptis libris quamprimum adnotetur.
CAPUT VII
De matrimonio conscientiae
Can. 93
Ex gravissima et urgentissima tantum causa, ab ipso loci Hierarcha, excluso
Syncello sine speciali mandato, permitti potest ut matrimonium conscientiae
ineatur, idest matrimonium celebretur omissis denuntiationibus et secreto, ad
normam canonum qui sequuntur.
Can. 94
Licentia celebrationis matrimonii conscientiae secumfert promissionem et
gravem obligationem secreti servandi ex parte sacerdotis assistentis, testium,
Hierarchae eiusque successorum, et etiam alterius coniugis, altero non
consentiente divulgationi.
Can. 95
Huius promissionis obligatio, ex parte Hierarchae, non extenditur ad
sequentes casus:
1° Si quod scandalum aut gravis erga matrimonii sanctitatem iniuria ex
secreti observantia immineat:
2° Si parentes non curent ut proles ex tali matrimonio suscepta baptizetur;
aut eam baptizandam curent falsis expressis nominibus, nec interim Hierarchae,
intra triginta dies, prolem susceptam et baptizatam, additis veris parentum
nominibus, denuncient;
3° Si parentes christianam prolis educationem negligant.
Can. 96
Matrimonium conscientiae non est adnotandum in consueto matrimoniorum ac
baptizatorum libro, sed in peculiari libro servando in secreto curiae archivo.
CAPUT VIII
De tempore et loco celebrationis matrimonii
Can. 97
§ 1. Matrimonium quolibet anni tempore contrahi potest, firmo praescripto §
2.
§ 2. Tempore sacro ante Nativitatem Domini et Magnae Quadragesimae, necnon
aliis temporibus iure particulari statutis, vetatur ipsa nuptiarum celebratio
vel tantum sollemnitas in ea, ad normam iuris particularis.
§ 3. Hierarchae tamen locorum possunt, ex iusta causa, vetito tempore
permittere sive ipsam nuptiarum celebrationem sive sollemnem earundem
benedictionem, monitis sponsis ut a pompae apparatu abstineant.
Can. 98
§ 1. Matrimonium celebretur in ecclesia paroeciali; in alia autem ecclesia
vel oratorio sive publico sive semi-publico celebrari non potent nisi cum
licentia Hierarchae loci vel parochi.
§ 2. Hierarchae locorum iusta tantum ac rationabili de causa permittere
possunt matrimonii celebrationem in aedibus privatis, non autem in ecclesiis vel
oratoriis sive seminarii sive religiosarum, nisi urgente necessitate, et
opportunis adhibitis cautelis.
CAPUT IX
De matrimonii effectibus
Can. 99
Ex valido matrimonio enascitur inter coniuges vinculum natura sua perpetuum
et exclusivum; matrimonium praeterea christianum coniugibus non ponentibus
obicem gratiam confert.
Can. 100
Utrique coniugi ab ipso matrimonii initio aequum ius et offcium est quod
attinet ad actus proprios coniugalis vitae.
Can. 101
Nisi iure speciali aliud cautum sit, uxor, quod attinet ad canonicos
effectus, particeps efficitur status mariti.
Can. 102
Parentes gravissirna obligatione tenentur prolis educationem tum religiosam
et moralem., tum physicam et civilem pro viribns curandi, et etiarn temporali
eorum bono providendi.
Can. 103
Legitimi sunt filii concepti aut nati ex matrimonio valido vel putativo.
Can. 104
§ 1. Pater is est quem iustae nuptiae demonstrant, nisi evidentibus argurnentis
contrarium probetur.
§ 2. Legitimi praesumuntur filii qui nati sunt saltem post centurn octoginta
dies a die celebrati matrimonii., vel intra tercentos dies a die dissolutae
vitae coniugalis.
Can. 105
Per subsequens parentum matrimonium sive verum sive putativum, sive noviter
contractum sive convalidatum, etiam non consummatum, legitima efficitur
proles, dummodo parentes habiles exstiterint ad matrirnoniurn inter se
contrahendum tempore conceptionis, vel praegnationis vel nativitatis.
Can. 106
Filii legitimati per subsequens matrimonium, ad effectus canonicos quod
attinet, in omnibus aequiparantur legitimis, nisi aliud expresse cautum fuerit.
CAPUT X
De separatione coniugum
ARTICULUS I
De dissolutione vinculi
Can. 107
Matrirnonium validum, ratum et consummatum nulla humana potestate nullaque
causa, praeterquam morte, dissolvi potest.
Can. 108
Matrimonium non consummatum inter baptizatos vel inter partem baptizatam et
partem non baptizatam, dissolvitur tum ipso iure per maiorem seu sollemnem professionem religiosam,
tum per dispensationem a
Romano Pontifice ex iuxta causa concessam, utraque parte rogante vel
alterutra, etsi altera, sit invita.
Can. 109
§ 1. Legitimum inter non baptizatos matrimonium, licet consummatum,
solvitur in favorern fidei ex privilegio Paulino.
§ 2. Hoc privilegium non obtinet in matrimonio inter partem baptizatam et
partem non baptizatam inito cum dispensatione ab impedimento disparitatis cultus.
Can. 110
§ 1. Antequam coniux conversus et baptizatus novum matrimonium valide
contrahat, debet, salvo praescripto can. 114, partem non baptizatam
interpellare:
1° An velit et ipsa converti ac baptismum suscipere;
2° An saltem velit secum cohabitare pacifice sine contumelia Creatoris.
§ 2. Hae interpellationes fieri semper debent, nisi Sedes Apostolica aliud declaraverit.
Can. 111
§ 1. Interpellationes fiant regulariter, forma saltem summaria at
extraiudiciali, de auctoritate Hierarchae coniugis conversi, a quo Hierarcha
concedendae sunt quoque coniugi infideli, si quidem eas petierit, induciae ad
deliberandum, eo tamen monito, fore ut, induciis inutiliter praeterlapsis,
responsio praesumatur negativa.
§ 2. Interpellationes etiam privatim factae, ab ipsa parte conversa,
valent, imo sunt etiam licitae, si forma superius praescripta servari nequeat;
hoc tamen in casu de ipsis, pro foro externo, constare debet duobus saltem
testibus vel alio legitimo probationis rnodo.
Can. 112
Si interpellationes ex declaratione Sedis Apostolicae omissae fuerint, aut si
infidelis iisdem negando responderit expresse vel tacite, pars baptizata ius
habet novas nuptias cum persona catholica contrahendi, nisi ipsa post baptismum
dederit parti non baptizatae iustam discendendi causam.
Can. 113
Coniux fidelis, licet post susceptum baptismum denim coniugaliter cum parte
infideli vixerit, ius tamen novas celebrandi nuptias cum persona, catholica non
amittit, ideoque potest hoc iure uti, si coniux infidelis, rnutata voluntate,
postea discedat sine iusta causa, vel iam non cohabitet pacifice sine
contumelia Creatoris.
Can. 114
Ea quae matrimonium respiciunt in Constitutionibus Pauli III Altitudo,
1 iunii 1537; S. Pii V Romani Pontificis, 2 augusti 1571; Gregorii
XIII Populis, 25 ianuarii 1585, quaeque pro peculiaribus locis scripta
sunt, ad alias quoque regiones in iisdem adiunctis extenduntur.
Can. 115
Vinculum prioris coniugii, in infidelitate contracti, tunc tantum solvitur,
cum pars fidelis reapse novas nuptias valide iniverit.
Can. 116
In re dubia privilegium fidei gaudet favore iuris.
ARTICULUS II
De separatione tori, mensae et habitationis
Can. 117
Coniuges servare debent vitae coniugalis communionem, nisi iusta causa eos
excuset.
Can. 118
§ 1. Propter coniugis adulterium, alter coniux, manente vinculo, ius habet
solvendi, etiam in perpetuum, vitae communionem, nisi in crimen consenserit, aut
eidem causam dederit, vel illud expresse aut tacite condonaverit, vel ipse
quoque idem crimen commiserit.
§ 2. Tacita condonatio habetur, si coniux innocens, postquam de crimine
adulterii certior factus est, cum altero coniuge sponte, maritali affectione,
conversatus fuerit; maritalis autem affectio praesumitur, nisi sex intra, menses
coniugem adulterum expulerit vel dereliquerit, aut legitimam accusationem
fecerit.
Can. 119
Coniux innocens, sive iudicis sententia sive propria auctoritate legitime
discesserit, nulla unquam obligatione tenetur coniugem adulterum rursus
admittendi ad vitae consortium; potest autem eundem admittere aut revocare, nisi
ex ipsius consensu ille statum matrimonio contrarium susceperit.
Can. 120
§ 1. 1° Si alter coniux sectae acatholicae nomen dederit; si prolem
acatholice educaverit; si vitam criminosam et ignominiosam ducat; si grave seu
animae seu corporis periculum alteri facessat; si saevitiis vitam communem nimis
difficilem reddat, haec aliaque id genus, sunt alteri coniugi totidem legitimae
causae, discedendi, auctoritate Hierarchae loci, et etiam propria auctoritate,
si de iis certo constet et periculum sit in mora.
2° In omnibus his casibus, causa separationis cessante, vitae consuetudo
restauranda est; sed si separatio ab Hierarcha pronuntiata fuerit ad cerium
incertumve tempus, coniux innocens ad id non obligatur, nisi ex decreto
Hierarchae vel exacto tempore.
§ 2. Etiam coniux ab altero malitiose desertus obtinere potest decretum
separationis ab Hierarcha loci ad certum incertumve tempus ad normam §1, n. 2.
Can. 121
Instituta separatione, filii educandi sunt penes coniugem innocentem, et si
alter coniugum sit acatholicus, penes coniugem catholicum, nisi in utroque casu
Hierarcha pro ipsorum filiorum bono, salva semper eorundem catholica educatione,
aliud decreverit.
CAPUT XI
De matrimonii convalidatione
ARTICULUS I
De convalidatione simplici
Can. 122
§ 1. Ad convalidandum matrimonium irritum ob impedimentum dirimens,
requiritur ut cesset vel dispensetur impedimentum et consensum renovet saltem
pars impedimenti conscia.
§ 2. Haec renovatio iure ecclesiastico requiritur ad validitatem etiamsi
initio utraque pars consensum praestiterit nec postea revocaverit.
Can. 123
Renovatio consensus debet esse novus voluntatis actus in matrimonium quod
constet ab initio nullum fuisse.
Can. 124
§ 1. Si impedimentum sit publicum, consensus ab utraque parte renovandus est
forma iure praescripta.
§ 2. Si sit occultum et utrique parti notum, satis est ut consensus ab
utraque parte renovetur privatim et secreto.
§ 3. Si sit occultum et uni parti ignotum, satis est ut sola pars impedimenti
conscia consensum privatim et secreto renovet, dummodo altera in consensu
praestito perseveret.
Can. 125
§ 1. Matrimonium irritum ob defectum consensus convalidatur, si pars quae non
consenserat, iam consentiat, dummodo consensus ab altera parte praestitus
perseveret.
§ 2. Si defectus consensus fuerit mere internus, satis est ut pars quae non
consenserat, interius consentiat.
§ 3. Si fuerit etiam externus, necesse est consensum etiam exterius
manifestare, vel forma iure praescripta, si defectus fuerit publicus, vel alio
modo privato et secreto, si fuerit occultus.
Can. .126
Matrimonium nullunt ob defectum formae, ut validunt fiat, contrahi denuo
debet legitima, forma.
ARTICULUS II
De sanatione in radice
Can. 127
§1. Matrinionii in radice sanatio est eiusdem convalidatio, secumferens,
praeter dispensationem vel cessationem impedimenti, dispensationem a lege de
renovando consensu, et retrotractionem, per fictionem iuris, circa effectus
canonicos, ad praeteritum.
§ 2. Convalidatio fit a momenta concessionis gratiae; retrotractio vero
intelligitur facta ad matrimonii initium, nisi aliud expresse caveatur.
§ 3. Dispensatio a lege de renovando consensu concedi potest etiam insciis
partibus.
Can. 128
§ 1. Quodlibet matrimonium initum cum utriusque partis consensu natura sua
sufficiente, sed, ad ius quod attinet, inefficaci ob dirimens impedimentum iuris
ecclesiastici vel ob defectum legitimae formae potest in radice safari, dummodo
consensus perseveret.
§ 2. Matrimonium vero contractum cum impedimento iuris naturalis divini,
etiamsi postea impedimentum cessaverit, Ecclesia non sanat in radice, ne a
momenta quidem cessationis impedimenti.
Can. 129
§ 1. Si in utraque vel alterutra parte deficiat consensus, matrimonium sanari
in radice, sive consensus ab initio defuerit, sive ab initio praestitus, postea
fuerit revocatus.
§ 2. Quod si consensus ab initio quidem defuerit, sed postea praestitus
fuerit, sanatio concedi potest a momento praestiti consensus.
Can. 130
§ 1. Sanatio in radice concedi unice potest ab Apostolica Sede, firmo
praescripto § 2.
§ 2. Patriarcha, potitur facilitate concedendi sanationem in radice si
validitati matrimonii obstat tantum defectus formae celebrationis vel
impedimentum a quo ipse dispensare potest.
CAPU'T XII
De secundis nuptiis
Can. 131
Licet casta viduitas honorabilior sit, secundae tamen et ulteriores nuptiae
validae et licitae sunt, firmo praeseripto can. 59, § 2.
Nos autem per Apostolicas has Litteras motu proprio datas supra recensitos
canones promulgamus eisdemque vim legis christifidelibus Ecciesiae Orientalis
tribunalis, ubique terrarum hi sunt et tametsi Praelato diversi ritus sunt
subiecti. Simulac, per Apostolicas has Litteras huiusmodi canones vigere
coeperint, sua destituentur vi quodlibet statutum, sive generale sive
particulare vel speciale, etiam latum a Synodis speciali forma adprobatis,
quaelibet praescriptio et consuetudo adhuc vigens, sive generalis, sive
particularis ita ut disciplina sacramenti matrimonii unice iisdem canonicos
regatur, neque amplius ius particulare iis contrarium vigorem habeat nisi quando
et quantum in iis admittatur.
Ut autem huius Nostrae voluntatis notitia teinpestive ad omnes, quorum res
interest, perveniat, volumus et constituimus, ut Apostolicae hae Litterae motu
proprio date a die secundo mensis Maii an. MCMXXXXIX, festo S. Athanasii,
Pontificis et Doctoris, exsecutionem suscipere incipiant, quibuslibet contrariis
non obstantibus, etiam peculiarissima mentione dignis.
Datum Romae apud S. Petrum, die XXII mensis Februarii, in festo Cathedrae
S. Petri in Antiochia, anno MCMXXXXIX, Pontiticatus Nostri decimo.
*A.A.S. vol. XXXI (1949), n. 2, pp. 89-117
|