|
PIUS PP. XII
MOTU PROPRIO DATAE
SOLLICITUDINEM
NOSTRAM*
DE IUDICIIS PRO ECCLESIA ORIENTALI
Sollicitudinem Nostram in bonum et profectum Ecclesiae Orientalis
convertentes, de matrimonii disciplina apud christifideles eiusdem Ecclesiae
servanda die XXII mensis Februarii anno MDCCCCXXXXIX Apostolicas Litteras
promulgavimus, quarum exitus eventusque conceptae spei Nostrae haud impares esse
gaudemus. Solatio enim haud mediocri Nobis fuit a Legatis Nostris in regionibus
Orientalis Ecclesiae et a sacrorum Antistitibus, qui ibidem sunt, gratiarum
actiones excipere itemque significationes, quae aperte obtestabantur inceptum
Nostrum communi opinione perutile aestimari. Atqui ab iisdem, dum iteratis votis
petebatur, ut quam primum integer legum Codex pro Orientali Ecclesia
publicaretur, asseverabatur quoque rem prorsus urgere, ut saltem canones ad
ecclesiastica tribunalia spectantes actutum promulgarentur: quodsi enim
huiusmodi necessitati obviam non iretur, magnum incommodum et detrimentum
christifidelium animis exoriturum esse.
Accedit quoque nonnullas leges processuales in Ecclesia Orientali vigentes,
ad antiquorum temporum adiuncta accommodatas, mutatis condicionibus, factas
fuisse ad exsequendum difficiles vel minus ad animarum salutem conducibiles.
Non paucae vero omni carebant utilitate, et saepe impedimento erant ad iuris
canonici studium, utpote quae vel easdem res crebro recinerent vel aliis,
recentiore aetate latis, adversaretur.
Oportet etiam sacra Ecclesiae iura sarta tecta serventur in exercenda
iudiciali potestate, quae ad ipsam divinitus data pertinent, itaque compescantur
conamina, ibidem hic illic notabiliter prodeuntia, quae civilibus magistratibus
huiusmodi iudicia arrogant.
Quibus incommodis et periculis ut afferamus medelam, utque tuendis vel
redintegrandis iuribus consulamus in rite peragendis iudiciis, quibus humanae
consortionis haud levi in re pax et bonum continentur, Nos attente et cogitate
omnibus in Domino perpensis, motu proprio, certa scientia ac de Apostolicae
plenitudine potestatis statuimus et decrevimus de supra memoratis causis eos
canones iam nunc publicare, qui a Consilio legum Codici pro Orientali Ecclesia
conficiendo parati erant.
Canones autem, quos Nos Apostolica auctoritate comprobamus, hi sunt, qui
sequuntur.
DE IUDICIIS
PARS I
DE IUDICIIS IN GENERE
Can. 1
§ 1. Nomine iudicii ecclesiastici intelligitur controversiae in re de qua
Ecclesia ius habet cognoscendi, coram tribunali ecclesiastico, legitima
disceptatio et definitio.
§ 2. Obiectum iudicii sunt:
1°. Personarum physicarum vel moralium iura persequenda aut vindicanda, vel
facta iuridica, quae per iudicem declarari earundem personarum interest; et tunc
iudicium est contentiosum;
2° delicta quod spectat ad poenam infligendam vel declarandam; et tunc
iudicium est criminale.
§ 3. Delicta quae cadunt sub criminale iudicium sunt delicta quae in foro
externo legitime probari possunt.
Can. 2
§ 1. Ecclesia iure proprio et exclusivo cognoscit:
1° De causis quae
respiciunt res spirituales et spiritualibus adnexas;
2° De violatione legum
ecclesiasticarum deque omnibus in quibus inest ratio peccati,
quod attinet ad culpae definitionem et poenarum ecclesiasticarum irrogationem;
3° De omnibus causis sive contentiosis sive criminalibus quae respiciunt
personas privilegio fori gaudentes.
§ 2. In causis in quibus tum Ecclesia tum
civilis potestas aeque competentes sunt, quaeque dicuntur mixti fori, est locus
praeventioni.
Can. 3
Actor, qui causas mixti fori ad tribunal ecclesiasticum
deductas ad forum saeculare iudicandas defert, congruis poenis puniri potest et
privatur iure contra eandem personam de eadem re et de connexis causam agendi in
foro ecclesiastico.
Can. 4
Tribunal Congregationis S. Officii suo more
institutoque procedit sibique propriam consuetudinem retinet; et etiam inferiora
tribunalia, in causis quae ad S. Officii tribunal spectant, normas ab eodem
traditas sequantur oportet.
CAPUT I
De potestate ordinaria et delegata
Can. 5
§
1. Qui iurisdictionis potestatem habet ordinariam, potest eam alteri ex toto vel
ex parte delegare, nisi aliud expresse iure caveatur.
§ 2. Etiam potestas
iurisdictionis ab Apostolica Sede delegata subdelegari potest sive ad actum,
sive etiam habitualiter, nisi persona propter suas qualitates electa fuerit aut
subdelegatio prohibita.
§ 3. Potestas delegata ab eo qui infra Romanum
Pontificem habet ordinariam potestatem, si delegetar ad universitatem
negotiorum, potest in singulis casibus subdelegari; si vero ad singula negotia,
subdelegari potest tantummodo ex concessione expresse facta, sed articulum
aliquem non iurisdictionalem, etiam sine expressa commissione, iudices delegati
possunt subdelegare.
§ 4. Nulla subdelegata potestas potest iterum subdelegari,
nisi id expresse concessum fuerit.
Can. 6
§ 1. Potestas iurisdictionis ordinaria
et ad universitatem negotiorum delegata, late interpretanda est; quaelibet alia
stricte; cui tamen delegata potestas est, ea quoque intelliguntur concessa,
sine quibus eadem exerceri non posset.
§ 2. Ei, qui delegatum se asserit,
incumbit onus probandae delegationis.
Can. 7
§ 1. Potestas iurisdictionis potest in solos subditos directe
exerceri, nisi expresse aliter statuatur.
§ 2. Iudicialis potestas tam ordinaria
quam delegata exerceri nequit in proprium commodum aut extra territorium, salvo
praescripto can. 152.
Can. 8
§ 1. Delegatus qui, vel quod ad res vel quod ad
personas attinet, mandati sui fines excedit, nihil agit.
§ 2. Fines tamen
excessisse non intelligitur delegatus, qui alio modo ac deleganti placuerit, ea
ad quae delegatus est, peragit, nisi modus ipse fuerit a delegante praescriptus
tamquam condicio.
Can. 9
§ 1. Si plures iurisdictionem delegatam obtinuerint ad
idem negotium et dubitetur utrum potestas delegata fuerit singillatim an
collegialiter exercenda, praesumitur facta collegialiter in re iudiciali; secus,
singillatim.
§ 2. Pluribus singillatim delegatis, qui antea negotium occupavit,
alios ab eodem excludit, nisi aut posthac impediatur aut nolit ulterius in
negotio procedere.
§ 3. Pluribus collegialiter delegatis, omnes, ut actus
valeant, in negotio expediendo simul procedere debent, nisi in mandato aliud
cautum sit.
Can. 10
Pluribus diverso tempore delegatis, ille negotium expedire
debet cuius mandatum anterius est nec posteriore rescripto expresse revocatum
fuit.
Can. 11
§ 1. Potestas delegata exstinguitur: expleto mandato, elapso
tempore aut exhausto numero casuum pro quo concessa fuit, cessante causa finali
delegationis, revocatione delegantis delegato directe intimata aut renuntiatione
delegati deleganti directe intimata et ab eodem acceptata; non autem resoluto
iure delegantis, nisi aliud ex additis clausolis appareat aut rescriptum
contineat potestatem alicui factam concedendi gratiam peculiaribus personis in
eodem expressis, et res integra sit.
§ 2. Pluribus collegialiter delegatis, si unus deficiat, aliorum quoque
delegata potestas exspirat, nisi aliud ex tenore delegationis constet.
Can. 12
§ 1. Nisi aliter iure caveatur,
potestas iurisdictionis sive ordinaria sive delegata suspenditur legitima
appellatione interposita, excepto casu quo forte appellatio sit tantum cum
effectu devolutivo.
§ 2. Haec potestas non suspenditur interposito recursu, nisi
aliud ius expresse caveat.
Can. 13
In errore communi aut in dubio positivo et
probabili sive iuris sive facti, iurisdictionem supplet Ecclesia.
CAPUT II
De
foro competenti
Can. 14
Prima Sedes a nemine iudicatur.
Can. 15
Ipsius Romani
Pontificis dumtaxat ius est iudicandi:
1° Eos qui supremum actu tenent
populorum principatum horumque coniuges, filios ac filias eosve quibus ius est
proxime succedendi in principatum;
2° S. R. E. Cardinales et Patriarchas;
3°
Legatos Sedis Apostolicae, et in criminalibus Episcopos, etiam titulares, firmo
praescripto can. 17.
Can. 16
§ 1. Firmo praescripto can. 15, coram tribunalibus
Sedis Apostolicae conveniri debent:
1° Episcopi residentiales in contentiosis,
et; Syncellis exceptis, ceteri locorum Hierarchae sive in contentiosis sive in
criminalibus, dummodo Patriarchae vel Archiepiscopo non subiiciantur aut, si
subiiciantur, domicilium vel quasi-domicilium extra patriarchatus vel
archiepiscopatus habeant;
2° Personae ecclesiasticae, sive physicae sive
morales, quae Superiorem infra Romanum Pontificem non habent.
§ 2. Alias causas
quas Romanus Pontifex ad suum advocaverit iudicium, videt iudex quem ipse
Romanus Pontifex designaverit.
Can. 17
§ 1. 1° Patriarchae cum Synodo permanenti
competit iudicare Episcoporum sibi subiectorum, qui domicilium vel
quasi-domicilium in patriarchatu habent, causas criminales minores, quae nempe
poenam privationis officii
aut depositionis minoris seu depositionis simplicis vel maioris seu
degradationis non secumferant;
2° In causis vero maioribus, Patriarcha cum
Synodo permanenti processum instruere debet Romano Pontifici, ferendae
sententiae causa, transmittendum. Patriarcha, insuper, ad scandalum vitandum,
remedia opportuna interim adhibere potest.
§ 2. Archiepiscopo cum Synodo
permanenti, quod attinet ad causas criminales minores Episcoporum sibi
subiectorum, qui in archiepiscopatu domicilium vel quasi-domicilium habent,
competit processum instruere; sententia autem ferri non potest nisi praevia
Romani Pontificis speciali delegatione.
Can. 18
§ 1. Patriarchae cum Synodo
permanenti est iudicare:
1° Causas contentiosas Episcoporum, etiam titularium,
gravioris momenti, et, si agatur de re pecuniaria, illas in quibus agitur de
summa vel re cuius pretium excedat triginta milia francorum aureorum;
2°
Eparchiarum contentiosas causas;
3° Causas de iuribus aut bonis temporalibus
Episcopi aut mensae seu domus vel curiae eparchialis.
§ 2. Causae gravioris
momenti, de quibus in § 1, definiri et, quoad fieri potest, recenseri debent in
Synodo patriarchali.
§ 3. Patriarchae competit iudicare ceteras contentiosas
causas Episcoporum, etiam titularium, firmo can. 46, § 1, n. 1.
Can. 19
Tribunali ordinario sedis patriarchalis de quo in can. 85 competit iudicare:
1°
Hierarchas locorum, Syncellis exceptis, Patriarchae Syncellos atque delegatos
qui non sint Episcopi;
2° Personas physicas vel morales Patriarchae immediate
subiectas, firmo praescripto can. 51, § 1;
3° Religiones iuris pontificii
exemptione pontificia fruentes, firmo praescripto can. 51, § 1;
4° Causas
contentiosas vel criminales Superioris in religione iuris pontificii exemptione
pontificia fruente, qui in eadem religione Superiorem iudiciali potestate
praeditum non habeat;
5° Causas ex iuris praescripto tribunali patriarchali
reservatas.
Can. 20
§ 1. Quae can. 18 de competentia Patriarchae, cum vel sine
Synodo permanenti, praescripta sunt, intelligi debent etiam de Archiepiscopo et
Synodo permanenti archiepiscopatus.
§ 2. Tribunali vero ordinario Sedis
archiepiscopalis competit iudicare Hierarchas locorum, Syncellis exceptis, qui
Episcopi non sint.
§ 3 . Archiepiscopalis dignitas coniuncta
est cum sede metropolitana extra patriarchatus sita, a Romano Pontifice aut a
Synodo Oecumenica determinata vel agnita.
Can. 21
In causis de quibus in can.
14-20 §§ 1, 2, inferiorum iudicum incompetentia est absoluta.
Can. 22
§ 1. Nemo
in prima instantia conveniri potest, nisi coram iudice ecclesiastico qui
competens sit ob unum ex titulis qui in can. 23-31 determinantur.
§ 2.
Incompetentia iudicis cui nullus ex his titulis suffragatur, dicitur relativa.
§
3. Actor sequitur forum rei ; quod si reus multiplex forum habeat, optio fori
actori conceditur.
Can. 23
Forum necessarium habent:
1° Actiones de spolio,
coram Hierarcha loci rei sitae;
2° Causae respicientes beneficium, quamvis non
residentiale, coram Hierarcha loci beneficii;
3° Causae quae versantur circa
administrationem, coram Hierarcha loci ubi administratio gesta est;
4° Causae
quae respiciunt hereditates aut legata pia, coram Hierarcha loci ultimi
domicilii illius de cuius hereditate aut legato pio agitur, nisi res sit de mera
exsecutione legati, quae videnda est secundum ordinarias competentiae normas.
Can. 24
Ratione domicilii vel quasi-domicilii quilibet conveniri potest coram
Hierarcha loci.
Can. 25
§ 1. Qui peregrinus est in Urbe, licet per breve tempus,
potest in ipsa tamquam in proprio domicilio citari; sed ius habet revocandi
domum, id est petendi ut ad proprium Hierarcham remittatur.
§ 2. Qui in Urbe ab
anno commoratur, ius habet declinandi forum Hierarchae et instandi ut coram
Urbis tribunalibus citetur.
Can. 26
§ 1. Vagus et ille cuius domicilium et
quasi-domicilium ignota sunt, forum habent in loco ubi actu commorantur;
religiosus in loco domus suae.
§ 2. Is, cuius neque domicilium aut quasi-domicilium neque locus
commorationis nota sint, conveniri potest coram Hierarcha loci in quo actor
habet domicilium aut quasi-domicilium, vel, si hic sit vagus, commorationem.
Can. 27
Ratione rei sitae pars conveniri potest coram Hierarcha loci ubi res
litigiosa sita est, quoties actio in rem directa est.
Can. 28
§ 1. Ratione
contractus pars conveniri potest coram Hierarcha loci in quo contractus initus
est vel adimpleri debet, nisi pars e loco discesserit, salvo praescripto § 2.
§
2. In actu autem contractus permittitur contrahentibus, obligationis
declarandae, urgendae vel implendae gratia, locum eligere, in quo etiam absentes
citari et conveniri possint.
Can. 29
Ratione delicti reus forum sortitur in loco
patrati delicti.
Can. 30
Ratione connexionis seu continentiae ab uno eodemque
iudice cognoscendae sunt causae inter se connexae, nisi legis praescriptum
obstet.
Can. 31
Ratione praeventionis, cum duo vel plures iudices aeque
competentes sunt, ei ius est causam cognoscendi qui prius citatione reum
legitime convenit.
CAPUT III
De variis tribunalium gradibus et speciebus
Can. 32
§ 1. Ob primatum Romani Pontificis integrum est cuilibet fideli in toto orbe
catholico causam suam sive contentiosam sive criminalem, in quovis iudicii gradu
et in quovis litis statu, cognoscendam ad Sedem Apostolicam deferre vel apud
eandem introducere.
§ 2. Provocatio tamen ad Sedem Apostolicam interposita non
suspendit, excluso casu appellationis, exercitium iurisdictionis in iudice qui
causam iam cognoscere coepit; quique idcirco poterit iudicium prosequi usque ad
definitivam sententiam, nisi constiterit Sedem Apostolicam causam ad se
advocasse.
Can. 33
Exceptis causis Sedi Apostolicae
reservatis aut ad eandem advocatis, illisque de quibus in can. 17-20 §§ 1, 2,
ceterae omnes cognoscuntur a diversis tribunalibus, de quibus in can. 37 seqq.
Can. 34
Quodlibet tribunal quod attinet ad partium et testium examen aut
citationem, documentorum vel rei controversae inspectionem, decretorum
intimationem aliaque huiusmodi, ius habet in auxilium vocandi aliud tribunal,
quod normas pro singulis actibus iure praescriptas servare debet.
Can. 35
Qui
causam vidit vel in eadem causa operam praestitit in uno iudicii gradu, nequit
in alio eandem causam iudicare aut partem assessoris agere.
Can. 36
§ 1. Contra
Hierarcharum decreta, actus, dispositiones, quae ad regimen seu administrationem
eparchiae spectant, non datur appellatio, ne ratione quidem refectionis
damnorum, sed tantum recursus.
§ 2. De recursu, de quo in § 1, qui fiat ad Sedem
Apostolicam, vident exclusive Sacrae Congregationes.
ARTICULUS I
De tribunali
ordinario primae instantiae
1 - De iudice
Can. 37
§ 1. In unaquaque eparchia
et pro omnibus causis a iure expresse non exceptis, iudex primae instantiae est
loci Hierarcha, qui iudiciariam potestatem exercere potest etiam per alios in
tribunali unius iudicis vel plurium secundum canones qui sequuntur.
§ 2. Si vero
agatur de iuribus aut bonis temporalibus Episcopi aut mensae seu domus vel
curiae eparchialis extra patriarchatus et archiepiscopatus, controversia
dirimenda deferatur ad tribunal appellationis.
Can. 38
§ 1. 1° Erectio
tribunalis, quod pro pluribus eparchiis sit seu regionalis, reservatur Sedi
Apostolicae aut Episcopis in Synodo congregatis cum approbatione Sedis
Apostolicae;
2° Hierarchae
eparchiarum pro quibus tribunal regionale erectum est nequeunt tribunal
collegiale sua in eparchia valide erigere.
§ 2. Nominatio iudicum, promotoris
iustitiae -et defensoris vinculi in tribunali regionali spectat ad Patriarcham
vel Archiepiscopum de consensu Synodi permanentis, aut, extra patriarchatus et
archiepiscopatus, ad Metropolitam de consensu duorum, ordine praecedentiae,
priorum provinciae Episcoporum; ceterorum administrorum nominatio spectat, iuxta
casus, ad unum Patriarcham, vel Archiepiscopum vel Metropolitam.
Can. 39
§ 1.
Locorum Hierarchae iurisdictionem in eodem territorio intra patriarchatus
obtinentes convenire inter se possunt de constituendo tribunali unico quod
causas sive contentiosas sive criminales fidelium cuiusvis ritus alicui ex
iisdem locorum Hierarchis subiectorum, cognoscat.
§ 2. Nominatio administrorum
huius tribunalis et tempus ad quod iidem in officio perdurent ab iisdem locorum
Hierarchis fieri seu determinari debet.
Can. 40
§ 1. Quilibet loci Hierarcha
potest vicarium iudicialem constituere cum potestate ordinaria iudicandi, a
Syncello distinctum, nisi parvitas eparchiae aut paucitas negotiorum vel alia
gravis causa suadeat ut hoc officium ipsi Syncello committatur.
§ 2. Vicarius
iudicialis unum constituit tribunal cum Hierarcha loci : sed nequit iudicare
causas quas Hierarcha sibi reservat.
§ 3. Vicario iudiciali dari possunt
adiutores, quibus nomen est vices gerentium vicarii.
§ 4. Tum vicarius
iudicialis tum eiusmet vices gerentes esse debent sacerdotes integrae famae, in
iure saltem canonico doctores vel ceteroquin periti, annos nati non minus
triginta, prudentia et iustitiae zelo probati.
§ 5. Sunt amovibiles ad nutum
Hierarchae loci; vacante sede, a munere non cessant, nec ab Administratore
eparchiae vacantis amoveri possunt; adveniente autem novo loci Hierarcha,
indigent confirmatione.
§ 6. Qui Syncellus est idemque vicarius iudicialis, sede
vacante cessat quidem a Syncelli, non autem a vicarii munere.
§ 7. Si vicarius
iudicialis designetur in Administratorem eparchiae vacantis, ipse novum nominare
potest vicarium.
Can. 41
§ 1. In qualibet eparchia, nonnulli presbyteri integrae
famae et in iure canonico periti, etsi alius eparchiae, nominentur ut in litibus
iudicandis partem habeant; quibus nomen est iudicum eparchialium.
§ 2. 1° Iudices eparchiales in Conventu seu Synodo eparchiali
constituantur, propositi ab Episcopo, a Conventu approbati, salvo iure
particulari disponente ut eorum officium a sodalibus Consistorii episcopalis
impleatur;
2° Ad officium iudicis eparchialis designari potest presbyter etiam
alius eparchiae, de consensu tamen sui Hierarchae.
§ 3. Tot eligantur quot
Episcopus prudenti suo iudicio necessarios iudicaverit, non tamen infra quatuor.
Can. 42
§ 1. Iudicibus eparchialibus medio tempore inter unum et alium Conventum
eparchialem demortuis vel alia ratione ab officio cessantibus, alios Episcopus
substituat auditis consultoribus eparchialibus.
§ 2. Haec norma servetur etiam
in iudicibus eparchialibus constituendis quoties Conventus eparchialis non
habeatur.
Can. 43
§ 1. Iudices eparchiales, sive in Conventu eparchiali sive
extra Conventum constituti, post decem annos a suscepto officio vel etiam prius
adveniente novo eparchiali Conventu eodem cadunt ; possunt tamen negotium iam
coeptum ad exitum perducere et, servatis de iure servandis, denuo constitui.
§
2. Qui loco iudicum eparehialium deficentium constituantur, in officio
persistunt dumtaxat quousque perstitissent ii quibus substituti fuerunt.
Can. 44
Iudices eparchiales removeri ab Episcopo possunt gravi de causa et auditis, nisi
contrarium opportunum ipse duxerit, eparchialibus consultoribus.
Can. 45
Unicus
iudex in quolibet iudicio duos assessores consulentes sibi adsciscere potest;
quos tamen ex iudicibus eparchialibus deligere debet.
Can. 46
§ 1. Reprobata
contraria consuetudine, tribunali collegiali trium iudicum reservantur:
1°
Causae contentiosae: a) de vinculo sacrae ordinationis et oneribus eidem
adnexis; b) de vinculo matrimonii, firmo can. 498; c) de separatione coniugum;
d) de statu personarum, de natalibus, legitimatione prolis, de iuribus et
praecipue de dote vel de alimentis a validitate matrimonii dependentibus; e)
de
iuribus aut bonis temporalibus cathedralis ecclesiae; f) de iure fundationis seu patronatus ad personam
moralem spectante; g) de re patrimoniali cuius pretium excedit summam decem
milium francorum aureorum;
2° Causae criminales: a) de privatione beneficii
inamovibilis; b) de delictis quae depositionis minoris seu depositionis
simplicis, privationis perpetuae habitus ecclesiastici, vel depositionis maioris
seu degradationis poenam important; c) de irroganda vel declaranda
excommunicatione.
§ 2. Loci Hierarcha, incluso Syncello si habuerit mandatum
speciale, certam causam, difficiliorem vel implicatiorem, videndam, ad rormam
iuris, ab unico iudice, committere potest iudicio trium iudicum.
§ 3. Duos
iudices qui una cum praeside tribunal collegiale constituunt, inter iudices
eparchiales Hierarcha designet ex ordine per gyrum seu turnum, nisi pro sua
prudentia aliter opportunum existimaverit.
Can. 47
Hierarcha loci, utraque parte
petente, concedere poterit ut aliae quoque causae tribunalis collegialis iudicio
subiiciantur.
Can. 48
§ 1. Tribunal collegiale collegialiter procedere debet, et
ad maiorem suffragiorum numerum sententias ferre.
§ 2. Eidem praeest vicarius
iudicialis vel eius vices gerens.
Can. 49
§ 1. Tribunalis collegialis praeses,
nisi ipse velit id officium gerere, debet unum de iudicibus tribunalis
collegialis ponentem designare.
§ 2. Idem praeses potest ponenti alium ex iuxta
causa substituere.
Can. 50
§ 1. Ponens processum dirigit et decernit quae pro
iustitiae administratione in causa quae agitur necessaria sunt.
§ 2. Ponens in
conventu iudicum de causa refert et sententiam in scriptis redigit.
Can. 51
§ 1.
Si controversia sit inter religiosos eiusdem monasterii sui iuris, iudex primae
instantiae est Superior eiusdem monasterii; si inter monasteria eiusdem
confoederationis, est praeses eiusdem confoederationis ; si inter monasteria
stauropegiaca non confoederata, est ille quem Patriarcha designaverit.
§ 2. 1°
Si controversia sit inter domus vel religiosos eiusdem exempti clericalis
Ordinis vel Congregationis, iudex primae instantiae, nisi aliud in statutis
caveatur, est Superior provincialis;
2° Salvo diverso
statutorum praescripto, si res contentiosa agatur inter duas provincias, in
prima instantia iudicabit supremus religionis Moderator, qui potest causam aliis
committere.
§ 3. Firmo can. 16 § 1, n. 2 et can. 19 nn. 2-4, si controversia
enascatur inter religiosas personas physicas vel morales diversae religionis,
aut etiam inter eiusdem non exemptae Congregationis personas physicas vel
morales vel inter eiusdem mulierum monasterii vel Ordinis personas physicas vel
morales, aut inter religiosum et clericum saecularem vel laicum, iudex primae
instantiae est Hierarcha loci.
2 - De auditoribus
Can. 52
§ 1. Potest
Hierarcha unum aut plures auditores, seu actorum instructores, sive stabiliter
sive pro certa aliqua causa constituere.
§ 2. Iudex auditorem eligere potest
tantummodo pro causa quam cognoscit, nisi Hierarcha iam providerit.
Can. 53
Auditores pro tribunali eparchiali, quantum fieri potest, deligantur ex
iudicibus eparchialibus; pro tribunali vero religiosorum deligendi semper sunt
ex professis eiusdem religionis ad normam statutorum.
Can. 54
Eorum est testes
citare et audire, aliaque acta iudicialia instruere secundum tenorem mandati,
non autem sententiam definitivam ferre.
Can. 55
Auditor quovis litis momento ab
ofiicio removeri potest ab eo qui eundem elegit, iusta tamen de causa, et citra
partium praeiudicium.
3 - De notario, promotore iustitiae, vinculidefensore
Can. 56
§ 1. Cuilibet processui interesse
oportet notarium, qui actuarii officio fungatur; adeo ut nulla habeantur acta,
si non fuerint ab eo subscripta.
§ 2. Quare iudex, antequam causam cognoscere incipiat, actuarium assumat unum
e notariis legitime constitutis, nisi ipse Hierarcha aliquem ad eam causam iam
designaverit.
Can. 57
Constituatur in eparchia promotor iustitiae ad causas tum criminales tum
contentiosas in quibus bonum publicum in discrimen vocari potest.
Can. 58
§ 1. In causis criminalibus promotor iustitiae gerit partes accusatoris, eo
tendens ut delinquentes iuste puniantur.
§ 2. Licet vero eius sit accusare et sustinere ex officio accusationem, id
tamen praestare non debet, si censeat accusationem prorsus fundamento destitui.
Can. 59
§ 1. In causis contentiosis Hierarchae est ferre iudicium de eo utrum bonum
publicum in discrimen vocari possit necne, nisi interventus promotoris iustitiae
ex natura rei evidenter necessarius dicendus sit, ut in causis impedimenti ad
matrimonium contrahendum, separationis inter coniuges, piae fundationis quod
attinet ad eius exsistentiam, iuris fundationis seu iurispatronatus propter
libertatem Ecclesiae tuendam, etc.
§ 2. Si in praecedentibus instantiis intervenerit promotor iustitiae^ huius
interventus praesumitur necessarius.
Can. 60
§ 1. Promotor iustitiae in causis contentiosis bonum publicum tuetur. Itaque,
quoad fieri potest, salva rei veritate, defendit e re nata iura matrimonii,
piarum fundationum, Ecclesiae. § 2. Si causa plura capita complectatur, quorum
quaedam dumtaxat ad bonum publicum spectant, de iis tantum promotor iustitiae
curabit.
Can. 61
In causis contentiosis, ad tuendum bonum publicum, praeter promotorem
iustitiae, admitti possunt ab Hierarcha, eodem promotore audito, aliae personae
praesertim morales.
Can. 62
Ad causas in quibus agitur de vinculo sacrae ordinationis aut matrimonii,
constituatur in eparchia defensor vinculi.
Can. 63
§ 1. In causis in quibus promotoris iustitiae ant defensoris vinculi
praesentia requiritur, iis non citatis, acta irrita sunt, nisi ipsi, etsi non
citati, revera interfuerint.
§ 2. Si legitime citati aliquibus actibus non interfuerint, acta quidem
valent, verum postea eorum examini subiicienda omnino sunt ut ea omnia sive voce
sive scriptis possint animadvertere et proponere quae necessaria aut opportuna
iudicaverint.
Can. 64
Nisi aliud expresse caveatur:
1° Quoties lex praecipit ut iudex partes earumve alteram audiat, etiam
promotor iustitiae et vinculi defensor, si iudicio intersint, audiendi sunt;
2° Quoties instantia partis requiritur ut iudex quid decernere possit,
instantia promotoris iustitiae vel vinculi defensoris, qui iudicio intersint,
eamdem vim habet.
Can. 65
§ 1. Eadem persona officium promotoris iustitiae et defensoris vinculi gerere
potest, nisi obstet multiplicitas negotiorum et causarum.
§ 2. Promotor et defensor constitui possunt tum ad universitatem causarum tum
ad singulas causas.
Can. 66
§ 1. Hierarchae est promotorem iustitiae et vinculi defensorem nominare, qui
sint presbyteri integrae famae, in iure canonico doctores vel ceteroquin periti,
ac prudentia et iustitiae zelo probati.
§ 2. In tribunali religiosorum promotor iustitiae sit praeterea eiusdem
religionis professus.
Can. 67
§ 1. Promotor iustitiae et vinculi defensor constituti ad universitatem
causarum a munere non cessant, sede episcopali vacante, nec ab Administratore
eparchiae vacantis possunt removeri ; adveniente autem novo Hierarcha, indigent
confirmatione.
§ 2. Iusta tamen de causa, Hierarcha loci eos removere potest. 20 Acta
Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale
4 - De cursoribus et apparitoribus
Can. 68
§ 1. Ad acta iudicialia intimanda, nisi alius sit probatus tribunalis mos,
constituantur cursores sive ad omnes causas sive ad certam causam; item
apparitores ad sententias ac decreta iudicis, eo committente, exsecutioni
mandanda.
§ 2. Eadem persona utroque officio fungi potest.
Can. 69
§ 1. Cursores et apparitores sint laici, nisi prudentia in aliqua causa
suadeat ut ecclesiastici ad id munus assumantur.
§ 2. 1° Cursores et apparitores sint integrae famae et omni exceptione
maiores;
2° Iidem ab Episcopo nominantur; removeri autem aut suspendi possunt, praeter
quod ab Episcopo, ab eius successore aut Superiore, non autem ab Administratore
eparchiae vacantis, nisi de consensu consultorum eparchialium.
Can. 70
Acta quae hi conficiunt, publicam fidem faciunt.
Can. 71
Iudices et ministri de quibus in can. 38 seqq., assumi possunt ex personis
diversi quoque ritus.
ARTICULUS II
De tribunali ordinario secundae et tertiae instantiae
Can. 72
§ 1. 1° A tribunali, sive collegiali sive non collegiali, Episcopi
comprovincialis appellari debet ad Metropolitam;
2° A tribunali eparchiae Patriarchae vel Archiepiscopi propriae et a
tribunali locorum patriarchatus vel archiepiscopatus ubi eparchiae erectae non
sunt appellari debet ad Patriarcham vel Archiepiscopum, firmo can. 73, § 2;
3° A tribunali Metropolitae Patriarchae vel Archiepiscopo subiecti fieri
debet appellatio ad Patriarcham vel Archiepiscopum;
4° A causis in prima instantia pertractatis coram Metropolita aliove
Hierarcha loci qui Superiorem infra Romanum Pontificem non habet, fieri debet
appellatio ad tribunal ab ipso stabili modo cum approbatione Sedis Apostolicae
electum;
5° A tribunali regionali, nisi aliud expresse statutum sit, appellatio fieri
debet, iuxta casus, ad Patriarcham, ad Archiepiscopum vel ad Metropolitam;
6° A tribunali unico plurium rituum, de quo in can. 39 appellatio fieri debet
ad tribunal designatum a Patriarchis partium diversi ritus in causa.
§ 2. Inter monasteria vel monachos, tribunal secundae instantiae:
1° Pro causis coram Superiore monasterii sui iuris non confoederati actis,
est penes ioci Hierarcham, si agatur de monasterio iuris eparchialis vel
pontificii exemptione pontificia non fruente; penes Patriarcham, si de
monasterio stauropegiaco vel de monasterio exemptione pontificia fruente;
2° Pro causis coram Superiore monasterii sui iuris confoederati actis, est
penes praesidem ipsius confoederationis monasticae;
3° Pro causis coram praeside confoederationis monasticae actis, est tribunal
eparchiale si confoederatio non sit exempta ; secus, est tribunal patriarchale
de quo in can. 19.
§ 3. Inter domus vel sodales eiusdem exempti Ordinis vel Congregationis,
tribunal secundae instantiae pro omnibus causis actis coram Superiore
provinciali, est penes supremum Moderatorem religionis.
§ 4. Pro causis vero de quibus in can. 51, § 3, servetur praescriptum huius
canonis § 1.
Can. 73
§ 1. A tribunali Patriarchae vel Archiepiscopi iudicante in prima vel secunda
instantia appellatio fieri potest ad Sedem Apostolicam vel ad alios iudices a
Patriarcha vel Archiepiscopo nominatos, firma § 2.
§ 2. Quoties ipse Patriarcha vel Archiepiscopus partes iudicis per se egit,
appellatio interponi debet ad Sedem Apostolicam.
Can. 74
Appellatio a sententiis de quibus in can. 17, § 1, n. 1, et § 2, et in can.
18, §§ 1, 3, fieri debet ad sedem Apostolicam.
Can. 75
Tribunal appellationis eodem modo quo tribunal primae instantiae constitui
debet; et eaedem regulae, accommodatae ad rem, in causae discussione servandae
sunt.
Can. 76
Si collegialiter causa in prima instantia cognita fuit, etiam in gradu
appellationis collegialiter nec a minore iudicum numero definiri debet; si autem
ab unico iudice, etiam in gradu appellationis ab unico iudice definienda est.
ARTICULUS III
De ordinariis Apostolicae Sedis tribunalibus
Can. 77
Romanus Pontifex pro toto orbe catholico ad normam can. 32 iudex est
supremus, qui vel ipse per se ius dicit, vel per tribunalia ab ipso constituta,
vel per iudices a se delegatos.
1 - De Sacra Romana Rota
Can. 78
§ 1. Tribunal ordinarium a Romano Pontifice constitutum pro appellationibus
recipiendis est Sacra Rota Romana, quae est tribunal collegiale constans certo
Auditorum numero cui praesidet Decanus, qui primus est inter pares.
§ 2. Ii sacerdotes esse debent laurea doctorali in utroque saltem iure
praediti.
§ 3. Auditorum electio Romano Pontifici reservatur.
§ 4. Sacra Rota ius dicit aut per singula collegia trium Auditorum ex ordine
seu per singulos turnos, aut videntibus omnibus, nisi aliter pro aliqua
causa Summus Pontifex constituat.
Can. 79
§ 1. Firma § 2, Sacra Rota iudicat:
1° In secunda instantia causas quae a quorumvis Hierarcharum tribunalibus in
primo gradu diiudicatae fuerint et ad Sedem Apostolicam per appellationem
legitimam deferantur;
2° In ultima instantia causas ab ipsa Sacra Rota et ab aliis quibusvis
tribunalibus in secunda vel ulteriori instantia iam cognitas, quae in rem
iudicatam non transierint.
§ 2. Causas quae ad fideles rituum orientalium spectant et per appellationes
ad Sedem Apostolicam deferuntur, Sacra Rota iudicat in secunda et ulteriori
instantia, si a Sacra Congregatione pro Ecclesia Orientali ad eam remittantur.
§ 3. Hoc tribunal iudicat etiam in prima instantia causas de quibus in can.
16, § 1, aliasve quas Romanus Pontifex sive motu proprio, sive ad instantiam
partium ad suum tribunal advocaverit et Sacrae Rotae commiserit; easque, nisi
aliud cautum sit in commissionis rescripto, Sacra Rota iudicat quoque in secunda
et tertia instantia ope Collegiorum trium iudicum seu turnorum qui sibi
invicem succedunt.
Can. 80
Causae maiores penitus excluduntur ab ambitu competentiae huius tribunalis.
Can. 81
Supremum Signaturae Apostolicae Tribunal constat nonnullis S. R. E.
Cardinalibus, quorum unus Praefecti munere fungitur.
Can. 82
§ 1. Apostolica Signatura videt potestate ordinaria:
1° De violatione secreti, ac de damnis ab Auditoribus Sacrae Eotae illatis eo
quod actum nullum vel iniustum posuerint;
2° De exceptione suspicionis contra aliquem Sacrae Rotae Auditorem;
3° De querela nullitatis contra sententiam S. R. Rotae;
4° De petitione restitutionis in integrum adversus S. R. Rotae sententiam
quae in rem iudicatam transierit;
5° De recursibus adversus sententias Sacrae Rotae in causis matrimonialibus
quas ipsa ad novum examen admittere renuit;
6° De conflictu competentiae qui oriatur inter tribunalia inferiora, ad
normam can. 127, § 2.
§ 2. Videt ex potestate delegata de petitionibus per supplices libellos ad
Romanum Pontificem porrectis ad obtinendam causae commissionem apud Sacram
Rotam.
Can. 83
§ 1. In causa criminali, de qua in can. 82, § 1, n. 1, si forte locus sit
iudicio appellationis, hoc obtinetur penes ipsum Supremum Tribunal.
§ 2. In casu suspicionis, Apostolica Signatura definit utrum sit locus
recusationi Auditoris, necne; quo facto, iudicium ad Sacram Eotam remittit, ut,
secundum suas regulas ordinarias, procedat, Auditore, contra quem exceptio mota
fuit, in suo Collegio seu turno manente vel excluso.
§ 3. In casu querelae nullitatis aut restitutionis in integrum aut recursus
de quibus in can. 82, § 1, n. 3, 4, 5, de hoc tantum iudicat num sit nulla
sententia S. R. Rotae, num locus sit restitutioni vel recursus sit admittendus;
et nullitate declarata aut restitutione concessa vel admisso recursu, causam
remittit ad Sacram Rotam, nisi Summus Pontifex aliter providerit.
§ 4. In examine supplicum libellorum Signatura, habitis opportunis notitiis
et auditis iis quorum interest, decernit utrum precibus annuendum sit, necne.
Can. 84
§ 1. Supremi Tribunalis Signaturae sententiae suam vim habent, quamvis
rationes in facto et in iure non contineant.
§ 2. Nihilominus sive ad instantiam partis sive ex officio, si res postulet,
Supremum Tribunal edicere potest ut praedictae rationes exponantur secundum
regulas Tribunalis proprias.
ARTICULUS IV
De ordinariis tribunalibus patriarchalibus et archiepiscopalibus
Can. 85
§ 1. In curia patriarchali constitui debet ad normam iuris tribunal
patriarchale, a tribunali eparchiae Patriarchae propriae distinctum.
§ 2. Tribunal patriarchale proprios iudices, promotorem iustitiae et vinculi
defensorem habeat, atque instructum sit auditoribus, notariis,, aliisque
necessariis ministris.
§ 3. Iudicibus, auditoribus atque promotore iustitiae exceptis, ceteri in § 2
recensiti iidem esse possunt in tribunali patriarchali et eparchiali.
Can. 86
Patriarchae habere debent Synodum permanenter constitutam iudicandis causis
quae ad normam canonum praesentium Litterarum Apostolicarum ad ipsam spectant.
Can. 87
§ 1. Synodus permanens constat ex Patriarcha praeside et quatuor Episcopis ad
quinquennium nominatis.
§ 2. Horum Episcoporum duo ex residentialibus esse debent, designati ex
ordine, ratione antiquioris episcopalis ordinationis.
§ 3. 1° Ceterorum Episcoporum alter a Patriarcha libere nominatur: alter ab
Episcopis Patriarchae subiectis ad normam canonum eligitur. Hi Episcopi, exacto
quinquennio, ad idem officium iterum assumi possunt;
2° Eodem tempore ac modo, designetur Episcopus qui sodalem Synodi
permanentis, a Patriarcha nominatum vel ab Episcopis electum, impeditum
substituat.
§ 4. Synodi permanentis sodales esse non possunt:
1° Censura vel infamia iuris affecti, post sententiam tamen declaratoriam vel
condemnatoriam;
2° Carentes voce activa sive ob legitimam iudicis sententiam sive ex iure
communi aut particulari.
Can. 88
§ 1. Si Patriarcha impediatur quominus Synodo permanenti intersit, Synodi
sessionibus praeest, firmo iure particulari, antiquior episcopali ordinatione
inter Episcopos Synodi sodales, redintegrato quinario numero per Episcopum
substitutum a Patriarcha ad normam can. 87, § 3, n. 2, designatum.
§ 2. 1° Quoties Episcopus Synodi permanentis sodalis impeditur quominus
sessionibus Synodi intersit, substituitur, si sit ex duobus Episcopis de quibus
in can. 87, § 2, Episcopus immediate ex ordine sequens; si sit ex ceteris
substituitur Episcopus de quo in can. 87, § 3, n. 2;
2° Si cum Episcopus, Synodi sodalis, a Patriarcha vel ab Episcopis electus,
tum eius substitutus impediantur quominus interesse possint Synodi sessioni, et
urgeat negotii definitio, idem Episcopus suffragium mittat ad Patriarcham per
litteras, aperiendas in Synodi sessione.
§ 3. Quoties Synodus permanens definire debet negotium quod personam alicuius
Episcopi Synodi sodalis vel eius eparchiam tangat, hic quidem audiendus est, sed
in Synodo ei substituatur alius Episcopus ad normam § 2.
Can. 89
Si quod negotium, ad Synodi permanentis competentiam pertinens, definiendum
sit dum celebratur patriarchalis Synodus vel habetur Synodus electionum, negotii
decisio Synodo permanenti reservatur.
Can. 90
§ 1. Ubi, ob aliquam gravem causam, Synodus permanens constitui non possit,
causa perdurante, constituatur, Sede Apostolica praemonita, Consilium
patriarchale quod Synodi permanentis vices in omnibus suppleat.
§ 2. Consilium patriarchale constat:
1° Ex Episcopo residentiali, ordinatione episcopali antiquiore inter
Episcopos a Patriarcha dependentes;
2° Ex Episcopo ad normam canonum ab Episcopis residentialibus electo.
§ 3. Exacto quinquennio, pro Episcopo ratione antiquioris ordinationis
episcopalis designato substituitur Episcopus residentialis ex ordine immediate
sequens; Episcopus autem electus ab Episcopis residentialibus, ab iisdem ad idem
officium iterum assumi potest.
Can. 91
Quae can. 85-90 de Synodo permanenti in patriarchatibus, de Consilio
patriarchali et de tribunali patriarchali praescripta sunt, servari debent de
Synodo permanenti in archiepiscopatibus, de Consilio archiepiscopali et de
tribunali archiepiscopali.
ARTICULUS V
De tribunali delegato
Can. 92
Delegati iudices servare debent regulas statutas in can. 5-1l, 13.
Can. 93
§ 1. Iudex a Sede Apostolica delegatus uti potest ministris constitutis in
curia eparchiae in qua iudicare debet; sed potest etiam alios cuiusvis eparchiae
et ritus quos maluerit eligere et assumere, nisi in delegationis rescripto aliud
cautum sit.
§ 2. Iudex a Patriarcha delegatus, nisi aliter ferat delegationis rescriptum,
uti potest ministris intra territorium mandantis degentibus.
§ 3. Iudices vero ab Hierarchis locorum delegati uti debent ministris curiae
eparchialis vel aliis ab Hierarcha loci probatis, nisi loci Hierarcha in aliquo
peculiari casu ob gravem causam proprios et extraordinarios ministros
constituendos decreverit.
CAPUT IV
De modis evitandi iudicia
ARTICULUS I
De transactione
Can. 94
§ 1. Cum valde optandum sit ut lites inter fideles evitentur, proposita
aliqua controversia quae privatum eorum bonum respiciat, iudex partes exhortetur
ut per transactionem, si qua concordiae spes affulgeat, lis componatur.
§ 2. Huic officio iudex satisfacere poterit sive antequam partes in iudicium
vocentur, sive cum primum iudicio steterint, sive denique quocumque tempore et
efficacius et opportunius id tentari posse existimaverit.
§ 3. Convenit tamen dignitati iudicantis ut hoc negotium non ipse per se,
regulariter saltem, suscipiat tractandum, sed ut illud alicui presbytero,
praesertim ex iudicibus eparchialibus, committat.
Can. 95
In transactione serventur normae statutae a legibus civilibus loci in quo
transactio initur, nisi iuri divino vel canonico adversentur et salvo
praescripto canonum qui sequuntur.
Can. 98
§ 1. Transactio fieri valide nequit in causa: 1° Criminali;
2° De vinculo matrimonii;
3° De re beneficiaria, cum de ipso beneficii titulo disceptetur, nisi
legitima accedat auctoritas;
4° De rebus spiritualibus quotiescumque interveniat solutio rei temporalis.
§ 2. Sed si quaestio fiat de bonis temporalibus ecclesiasticis et de iis
rebus quae etsi spiritualibus sunt adnexae, seorsum tamen a spiritualibus
considerari queunt, transactio fieri potest, servatis tamen, si materia id
postulet, solemnitatibus a iure statutis de alienatione rerum ecclesiasticarum.
Can. 97
§ 1. Effectus transactionis ad exitum feliciter perductae dicitur compositio
seu concordia.
§ 2. Expensarum, quas transactio postulaverit, nisi aliud expresse cautum
sit, utraque pars dimidium solvat.
ARTICULUS II
De compromisso in arbitros
Can. 98
§ 1. Qui controversiam inter se habent, possunt scripto convenire ut ea ab
arbitris dirimatur.
§ 2. Idem scripto convenire possunt qui contractum inter se ineunt vel
inierunt, quod attinet ad controversias ex eo contractu forte orituras.
Can. 99
Nequeunt in arbitros compromitti controversiae de quibus transactio fieri
vetatur.
Can. 100
§ 1. Unus vel plures arbitri constitui possunt, dispari tamen numero.
§ 2. In ipso compromisso, nisi nominatim designentur, debet saltem eorum
numerus praefiniri et simul ratio statui qua nominandi sint.
Can. 101
Compromissum est irritum:
1° Si servatae non sint normae statutae ad validitatem contractuum, qui
ordinariam administrationem excedunt;
2° Si scripto non sit exaratum;
3° Si procurator sine mandato speciali in arbitros compromisit aut violata
sint praescripta can. 99 vel 100;
4° Si controversia non sit vel orta, vel ex certo contractu oritura, ad
normam can. 98.
Can. 102
§ 1. Si arbitri non sint in compromisso designati, vel si sufficiendi sint,
et partes aliive, quibus designatio demandata est, dissentiant de omnibus vel
nonnullis arbitris seligendis, quaelibet pars potest id tribunali quod competens
esset ad causam definiendam in primo gradu committere, nisi partes aliter
convenerint. Tribunal auditis ceteris partibus, decreto provideat.
§ 2. Eadem norma servanda est si qua pars aliusve negligat arbitrum
designare, dummodo tamen ipsa pars quae ad tribunal recurrit, viginti saltem
ante dies, suos arbitros, si forte debuit, designaverit.
Can. 103
§ 1. Ab arbitri munere prohibentur:
1° Minores;
2° Excommunicati, infames et exclusi ab actibus legitimis coram Ecclesia post
sententiam declaratoriam vel condemnatoriam;
3° Laici in controversiis de quibus in can. 2, § 1, n. 1-2.
§ 2. Religiosi munus arbitri ne suscipiant sine licentia Superioris.
Can. 104
Arbitri nominatio vim non habet, nisi ipse scripto munus acceptet.
Can. 105
§ 1. Praeter obligationes compromisso statutas, arbitri iisdem tenentur
obligationibus quibus iudices, nisi rei natura aliud ferat.
§ 2. Nisi sententia sit irrita propter gravem ipsorum culpam, arbitri ius
habent:
1° Ad expensarum restitutionem; qua de re possunt sibi cavere ad normam can.
436, § 2;
2° Ad honoraria, dummodo ne scripto se obligaverint ad gratuitam operam
praestandam.
§ 3. Partes obligatione in solidum tenentur expensas et honoraria solvendi,
salvo iure regressus.
Can. 106
§ 1. Arbitri recusari possunt propter suspicionem, servato praescripto can.
143, § 1.
§ 2. De recusatione autem videt tribunal de quo in can. 102, § 1; quod,
auditis arbitris recusatis et partibus, decreto quaestionem dirimat, arbitris
quos suspectes declaret, nisi in compromisso aliud cautum sit, alios sufficiens.
Can. 107
§ 1. Nisi partes aliter statuerint, arbitri rationem procedendi, libere
seligunt; simplex autem ipsa sit, et breves termini, naturali aequitate servata,
et legis processualis ratione habita.
§ 2. Arbitri quavis coercitiva carent potestate ; necessitate exigente, adire
debent tribunal competens ad causam cognoscendam ut de poenis infligendis
decernat.
§ 3. Praescripta can. 140, 265, § 3, 277, § 3 ad arbitrorum quoque iudicium,
quatenus fieri possit, applicanda sunt.
Can. 108
§ 1. Quaestiones incidentes quae forte exoriantur in iudicio arbitrali ipsi
arbitri decreto dirimant.
§ 2. Si autem quaestio praeiudicialis oriatur de qua compromitti in arbitros,
ad normam can. 99, nequeat, arbitri debent supendere processum, donec de illa
quaestione partes a iudice obtinuerint arbitrisque significaverint sententiam
quae transierit in rem iudicatam, vel, si quaestio sit de statu personarum,
sententiam quae exsecutioni mandari possit.
§ 3. Arbitri provisiones de quibus in can. 189-198 decernere non possunt;
necessitate exigente, servetur praescriptum can. 107, § 2. Can. 109 § 1. Msi
partes aliter statuerint, arbitri sententiam proferré debent intra sex menses a
die quo omnes munus acceptaverint.
§ 2. Terminus prorogari potest a partibus; his autem dissentientibus, a
tribunali de quo in can. 107, § 2, auditis partibus, dummodo prorogatio
necessaria sit, nec tamen ultra tres menses.
§ 3. Decursus termini suspenditur si qui arbiter subrogandus sit, aut si
casus eveniat de quo in can. 106, § 1, 108, § 2, 255, n. 1, 257; ipso iure autem
pars termini quae superest ad viginti dies prorogatur, si sit minor. § 4. Si
arbiter unicus, vel omnes subrogandi sint, terminus interrumpitur. Can. 110
Arbitri sententiam ferre debent ad normam iuris.
Can. 111
§ 1. Arbitrorum sententia ad maiorem suffragiorum numerum fertur.
§ 2. Conscribi autem debet ad normam can. 396-398, quatenus res patitur, et
addita mentione compromissi quo arbitrorum potestas innititur.
§ 3. Sententia a singulis arbitris subscribi debet; ad eiusmet autem
validitatem requiritur et sufficit ut maior eorum numerus eidem subscribat,
dummodo rationum, ob quas ceteri non subseripserunt, expressa mentio in eadem
sententia fiat.
Can. 112
§ 1. Exaratae ab arbitris sententiae integer textus intra quindecim dies ad
cancellariam tribunalis eparchiae ubi sententia data est deponi debet; et intra
quinque dies a depositione, nisi certo constet sententiam nullitate insanabili
affectam esse, vicarius iudicialis, per se vel per alium, decretum
confirmationis proferat, partibus statim notificandum.
§ 2. Si vicarius iudicialis hoc decretum proferre recuset, vel si transactis
decem diebus a deposita sententia decretum non ediderit,pars cuius interest
recurrere potest ad tribunal appellationis, servatis praescriptis can. 231, § 3,
232.
Can. 113
Data ab arbitris sententia, etiamsi eadem irrita declaretur, nec partes iure
aliquo suo cadunt, nec terminorum lapsus habetur; sed sive illud sive hi
suspenduntur, usque ad transactos decem dies ab illo, quo iudicialis sententia,
quae illam arbitrorum nullam declaravit, in rem iudicatam transiit.
Can. 114
§ 1. Excepta sententiae correctione, de iuris remediis contra sententiam
videt iudex qui competens est ad causam ab arbitris definitam in primo gradu
iudicandam.
§ 2. Iudex qui huius sententiae nullitatem declaret, vel qui adversus eam
concedat restitutionem in integrum, vel qui eam appellatione proposita
reformandam ex toto vel ex parte censuerit, causam ipsam in primo gradu iudicare
debet.
Can. 115
Arbitrorum sententiae correctio, in casibus de quibus in can. 402, § 1, peti
potest a iudice loci in quo sententia data est, qui praescripta §§ 2-3 eiusdem
canonis servare debet.
Can. 116
§ 1. Querela nullitatis sanabilis proponi potest, intra mensem a
notificatione decreti de quo in can. 112:
1° Si compromissum sit irritum, firmo praescripto can. 117, § 1, n. 2;
2° Si violatae sint normae de quibus in can. 102, 103;
3° In casibus de quibus in can. 420, n. 2-4;
4° Si arbitri suae potestatis fines excesserint, vel terminos ad sententiam
proferendam vel cancellariae tribunalis tradendam non servaverunt.
§ 2. Nequit autem proponi propter nullitates de quibus in n. 1 et 2, vel
propter decursum termini ad sententiam proferendam, nisi a parte quae, ante
sententiae pronunciationem, nullitatem arbitris denunciaverit.
Can. 117
§ 1. Querela nullitatis insanabilis proponi potest, servatis praescriptis
can. 419 et 424, § 1:
1° In casibus de quibus in can. 418, n. 2-3;
2° Si violatam sit praescriptum can. 99.
§ 2. Terminus ad querelam nullitatis insanabilis proponendam decurrit a
notificatione decreti de quo in can. 112.
Can. 118
Restitutio in integrum proponi potest, in casibus can. 432 statutis, intra
terminum unius mensis, ad normam eiusdem canonis supputandum.
Can. 119
Tertii oppositio admittitur secundum normas can. 425-428 statutas.
Can. 120
Appellatio a sententia arbitrali tunc tantum admittitur cum partes scripto
inter se convenerunt sententiam huic remedio subiectum iri; quo in casu
appellatio proponenda est intra decem dies a notificatione decreti de quo in
can. 112, coram ipso iudice, qui decretum tulit; si autem alius sit iudex
competens ad appellationem recipiendam, prosecutio coram eo intra mensem est
facienda.
Can. 121
§ 1. Arbitrorum sententia contra quam appellatio non admittitur, transit in
rem iudicatam statim ac decretum de quo in can. 112 prolatum sit.
§ 2. Arbitrorum sententia, contra quam appellatio admittitur, transit in rem
iudicatam ad normam can. 429, n. 2.
Can. 122
§ 1. Arbitrorum sententiae exsecutio fieri potest in iisdem casibus quibus
admittitur exsecutio sententiae iudicialis.
§ 2. Exsecutio pertinet ad Hierarcham loci in quo data est, nisi partes alium
exsecutorem designaverit.
CAPUT V
De disciplina in tribunalibus servanda
ARTICULUS I
De officio iudicum et tribunalis ministrorum
Can. 123
Iudex competens parti legitime requirenti suum ministerium, ne recuset.
Can. 124
§ 1. Iudex antequam aliquem ad suum trahat tribunal et iudicaturus sedeat,
videat utrum ipse sit competens, necne.
§ 2. Eodem modo antequam aliquem ad agendum admittat, cognoscere debet num is
in iudicio possit iure consistere.
§ 3. Non est tamen necesse ut de his referatur in actis.
Can. 125
§ 1. Si exceptio proponatur contra iudicis competentiam, hac de re ipse iudex
videre debet.
§ 2. In casu exceptionis de incompetentia relativa, si iudex se competentem
pronuntiet, eius decisio non admittit appellationem.
§ 3. Quod si iudex se incompetentem declaret, pars quae se gravatam reputat,
potest intra decem dierum spatium provocare ad tribunal appellationis.
Can. 126
Iudex quovis momento causae se absolute incompetentem agnoscens, suam
incompetentiam declarare debet.
Can. 127
§ 1. Si inter duos pluresve iudices controversia oriatur quisnam
eorum ad aliquod negotium competens sit, res definienda est a tribunali
superiore in can. 72 designato.
§ 2. Quod si iudices, inter quos exsistit
competentiae conflictus, subsint distinctis tribunalibus superioribus,
controversiae definitio reservatur tribunali superiori illius iudicis, coram quo
actio primo promota est; si non habeant tribunal superius, conflictus dirimatur
vel a Legato Romani Pontificis, si adsit, vel ab Apostolica Signatura.
Can. 128
§ 1. Index cognoscendam ne suscipiat causam in qua ratione
consanguinitatis vel affinitatis in quolibet gradu lineae rectae et usque ad
quartum inclusive gradum lineae obliquae, vel ratione tutelae et curatelae,
intimae vitae consuetudinis, magnae simultatis, vel lucri faciendi aut damni
vitandi, aliquid ipsius intersit, vel in qua antea advocatum, procuratorem,
peritum vel testem egerit.
§ 2. In iisdem adiunctis ab officio suo abstinere
debent iustitiae promotor, defensor vinculi, assessor et auditor.
Can. 129
§ 1.
Firmo can. 82, § 1, n. 2, cum iudex, etsi competens, recusatur ut suspectus, de
recusatione, si proponatur contra minorem plurium iudicum numerum, iudicare
debent ceteri iudices de collegio, qui non sint suspecti; si contra vicarium
iudicialem vel maiorem iudicum eparchialium numerum, loci Hierarcha; si contra
auditorem, a iudice principali; si contra iudicem delegatum in causa unicum vel
contra maiorem delegatorum iudicum numerum, ipse delegans.
§ 2. Si ipsemet
Hierarcha sit iudex et contra ipsum exceptio suspicionis opponatur, vel
abstineat a iudicando vel quaestionem suspicionis definiendam committat iudici
appellationis.
§. 3. Si exceptio suspicionis opponatur contra promotorem
iustitiae, defensorem vinculi, assessorem aut alios tribunalis administros, de
hac exceptione videt praeses in tribunali collegiali vel ipse iudex, si unicus
sit.
Can. 130
§ 1. Si iudex unicus aut aliquis vel etiam omnes iudices qui
tribunal collegiale constituunt suspecti declarentur, personae mutari debent,
non vero iudicii gradus.
§ 2. Hierarchae autem est in locum iudicum qui suspecti
declarati sunt, alios a suspicione immunes subrogare.
§ 3. Quod si ipsemet
Hierarcha declaratus fuerit suspectus, idem peragat iudex appellationis.
Can.
131
Exceptio suspicionis expeditissime definienda est, auditis partibus,
promotore iustitiae vel vinculi defensore, si intersint, nec in ipsos suspicio
cadat.
Can. 132
Quod ad tempus attinet quo exceptiones incompetentiae et
suspicionis proponendae sint, servetur praescriptum can. 143.
Can.
133
In negotio quod privatorum solummodo interest, iudex procedere potest
dumtaxat ad instantiam partis; sed in delictis, et in iis quae publicum
Ecclesiae bonum aut animarum salutem respiciunt, etiam ex officio.
Can. 134
§ 1.
Nisi lex aliud caveat, si actor pro re sua probationes quas afferre posset, non
afferat, vel reus exceptiones sibi competentes non opponat, iudex ne suppleat
excepto casu evidentis negligentiae vel doli partium, vitandae iniustae
sententiae causa.
§ 2. Si vero agatur vel de publico bono vel de animarum
salute, eas supplere potest et debet.
Can. 135
Iudices et tribunalia curent ut
quamprimum, salva iustitia, causae omnes terminentur, utque in iudicio primae
instantiae ultra biennium non protrahantur, in gradu vero appellationis ultra
annum.
Can. 136
§ 1. Excepto loci Hierarcha qui per se potestatem iudiciariam
exerceat, omnes qui tribunal constituunt aut eidem opem ferunt, iusiurandum de
officio rite et fideliter implendo coram Hierarcha vel coram iudice a quo electi
sunt, vel coram sacerdote ab alterutro designato, praestare debent; idque ab
initio suscepti officii, si sint stabiles, aut antequam causa agatur, si ad
peculiarem aliquam causam sint constituti.
§ 2. 1° Etiam iudex a Sede Apostolica
vel a Patriarcha delegatus idem iusiurandum praestare debet cum primum tribunal
constituitur, adstante ipsius tribunalis notario, qui de praestito iureiurando
actum redigat;
2° Obligatio de qua in n. 1° tenet quoque iudicem ordinarium in
monasteriis, in Ordinibus itemque in Congregationibus exemptis.
Can. 137
§ 1.
Quotiescumque iusiurandum praestatur sive a iudicibus aut tribunalis
administris, sive a partibus, testibus, peritis, semper emitti debet praemissa
divini Nominis invocatione et tactis Cruce D. N. I. Ch. vel sancto Evangeliorum
libro, aut, si ita ferat usus, tacto a sacerdotibus pectore.
§ 2. Iudex partem,
testem aut peritum ad iusiurandum recipiens, eum regulariter commonefaciat tum
de sanctitate actus et de gravissimo delicto quod admittunt iurisiurandi
violatores, tum etiam de poenis, quibus obnoxii fiunt qui falsum in iudicio
iurati affirmant.
§ 3. Iusiurandum secundum formulam a
iudice probatam praestari debet coram eodem iudice aut eius delegato, adstante
utraque aut alterutra parte, quae interesse iurisiurandi praestationi velit.
Can. 138
§ 1. In iudicio criminali semper, in contentioso autem si ex
revelatione alicuius actus processualis praeiudicium partibus obvenire possit,
iudices et tribunalis adiutores obligatione tenentur servandi secretum officii.
§ 2. Tenentur etiam semper ad inviolabile secretum servandum de discussione quae
in tribunali collegiali ante ferendam sententiam habetur, tum etiam de variis
suffragiis et opinionibus ibidem prolatis.
§ 3. Imo quoties causae vel
probationum natura talis sit ut ex actorum vel probationum evulgatione aliorum
fama periclitetur, vel praebeatur ansa dissidiis, aut scandalum aliudve id genus
incommodum oriatur, iudex poterit testes, peritos, partes earumque advocatos vel
procuratores iureiurando adstringere ad secretum servandum.
Can. 139
Iudex et
omnes tribunalis administri, occasione agendi iudicii, munera quaevis acceptare
prohibentur.
Can. 140
§ 1. Iudices qui, cum certe et evidenter competentes sint,
ius reddere recusent, vel qui temere se competentes declarent, vel qui ex dolo
aut gravi negligentia actum irritum cum aliorum detrimento vel actum iniustum
ponant, aut aliud litigantibus damnum inferant, ad instantiam partis aut etiam
ex officio, congruis poenis a competenti auctoritate puniri possunt, non exclusa
officii privatione.
§ 2. Iudices qui secreti legem violare vel acta secreta cum
aliis quoquo modo communicare praesumpserint, puniantur muleta pecuniaria
aliisque poenis, privatione officii non exclusa, salvo iure particulari quo
graviores poenae praescribantur.
§ 3. Iisdem sanctionibus subsunt tribunalis
officiales et adiutores, si officio suo, ut supra, defuerint, quos omnes etiam
iudex punire potest.
Can. 141
Cum iudex praevidet actorem probabiliter spreturum
esse sententiam ecclesiasticam si forte haec ipsi sit contraria, et idcirco
conventi iuribus non satis consultum iri, potest, ad eiusdem conventi instantiam
vel etiam ex officio, actorem adigere ad congruam cautionem praestandam pro
ecclesiasticae sententiae observantia.
ARTICULUS II
De ordine cognitionum
Can. 142
Iudices et tribunalia
debent causas ad se delatas eo ordine cognoscere quo fuerunt propositae, nisi
qua earum celerem prae ceteris expeditionem exigat, quod quidem peculiari
decreto a iudice seu a tribunali statuendum est.
Can. 143
§ 1. Exceptiones
dilatoriae, eae praesertim quae respiciunt personas et modum iudicii, opponendae
et cognoscendae sunt ante contestationem litis, nisi contestata iam lite primum
emerserint aut pars iureiurando affirmet eas tunc tantum sibi innotuisse.
§ 2.
Exceptio tamen de incompetentia iudicis absoluta a partibus opponi potest in
quovis statu et gradu causae.
§ 3. Pariter exceptio excommunicationis opponi
potest in quolibet iudicii statu et gradu, dummodo ante sententiam definitivam;
imo si agatur de excommunicatis vitandis, aut toleratis contra quos sententia
condemnatoria vel declaratoria lata fuerit, ii ex ofiicio semper excludi debent.
Can. 144
§ 1. Exceptiones peremptoriae, quae dicuntur litis finitae, veluti
exceptio rei iudicatae, transactionis, etc., proponi et cognosci debent ante
contestationem litis; qui serius eas opposuerit, non est reiiciendus, sed
condemnetur in expensas, nisi probet se oppositionem malitiose non distulisse- §
2. Aliae exceptiones peremptoriae opponi debent post contestatam litem, et suo
tempore tractandae sunt secundum regulas circa quaestiones incidentes.
Can. 145
§ 1. Actiones reconventionales satius statim post litis contestationem, utiliter
quovis iudicii momento, ante sententiam tamen proponi possunt.
§ 2. Cognoscantur
autem simul cum conventionali actione, hoc est pari gradu cum ea, nisi eas
separatim cognoscere necessarium sit aut index opportunius existimaverit.
Can. 146
Quaestiones de cautione pro expensis iudicialibus
praestanda aut de concessione gratuiti patrocinii, quod statim ab initio
postulatum fuerit, et aliae huiusmodi videndae regulariter sunt ante litis
contestationem.
Can. 147
Quoties, proposita principali controversia, causa
suboriatur, quae talis sit naturae et tali nexu cum controversia cohaereat ut ex
eius solutione pendeat solutio propositae 'Controversiae, haec praeiudicialis
causa ante omnia a iudice cognoscenda est.
Can. 148
§ 1. Si ex principali
controversia quaestiones incidentes nascantur, cognoscantur prius eae quarum
solutio viam sternat ad aliarum solutionem.
§ 2. Quod si nullo nexu logico inter
se cohaereant, quae prius ab alterutra parte propositae sunt, illae antea
definiantur.
§ 3. Si de spolio incidat quaestio, haec ante omnia est dirimenda.
ARTICULUS III
De terminis et dilationibus
Can. 149
§ 1. Fatalia legis quae
dicuntur, idest termini perimendis iuribus a lege constituti, prorogari non
possunt.
§ 2. Termini autem iudiciales et convenionales, ante eorum lapsum,
poterunt, iusta intercedente causa, a iudice, auditis vel petentibus partibus,
prorogari.
§ 3. Caveat tamen iudex ne nimis diuturna lis fiat ex prorogatione.
Can. 150
Si dies, ad actum iudicialem indictus, sit feriatus nec in decreto
iudicis dicatur expresse tribunal vacaturum nihilominus causis cognoscendis,
terminus intelligitur prorogatus ad primum sequentem diem non feriatum.
ARTICULUS IV
De loco et tempore iudicii
Can. 151
§ 1. Quamvis Episcopus in quolibet suae eparchiae loco, qui non sit exemptus
vel stauropegiacus, ius habeat erigendi tribunal, nihilominus penes suam sedem aulam statuat, quae sit ordinarius iudiciorum locus,
ibique Crucifixi imago emineat, et adsit Evangeliorum liber.
§ 2. Iusta ex
causa, Patriarcha et Archiepiscopus erigere possunt ad actum tribunal in
quolibet sui patriarchatus vel archiepiscopatus loco.
Can. 152
Iudex e
territorio suo vi expulsus vel a iurisdictione ibi exercenda impeditus, potest
extra territorium iurisdictionem suam exercere et sententiam ferre, certiore
tamen hac de re facto loci Hierarcha.
Can. 153
§ 1. In unaquaque eparchia,
Hierarcha publico decreto dies et horas definiri curet, pro adiunctis
opportunas, quibus tribunal adiri regulariter possit, et ab eo iustitiae
administratio exigi.
§ 2. Iusta tamen de causa, et quoties periculum est in
mora, fas est fidelibus quovis tempore iudicis ministerium in sui iuris vel boni
publici tutelam invocare.
Can. 154
§ 1. Dies festi de praecepto, et ultimi tres
dies maioris hebdomadae feriati habeantur; et in iis citationes intimare,
audientias habere, partes et testes excutere, probationes assumere, decreta et
sententias ferre, denuntiare et exsequi vetitum est, nisi necessitas, christiana
caritas, aut bonum publicum aliud postulent.
§ 2. Iudicis autem est in singulis
casibus statuere et denuntiare, an et quae acta supra dictis diebus expleri
debeant.
ARTICULUS V
De personis ad disceptationem iudicialem admittendis
et de
modo conficiendi et conservandi acta
Can. 155
§ 1. Dum causae coram tribunali
aguntur, extranei ab aula arceantur et ii tantummodo adsint, quos ad processum
expediendum iudex necessarios esse iudicaverit.
§ 2. Omnes, iudicio assistentes,
qui reverentiae et obedientiae tribunali debitae graviter defuerint, iudex,
etiam illico et incontinenti si coram tribunali sedente in id quis peccaverit,
potest censuris quoque aliisve congruis poenis ad officium reducere, advocatos
praeterea et procuratores etiam a munere apud tribunalia ecclesiastica exercendo
suspendere.
Can. 156
§ 1. Si alieni actui processuali
interveniat persona linguae loci ignara et iudices ac partes linguam huius
personae propriam non intelligant, interpres adhibeatur iuratus, et a iudice
designatus, contra quem alterutra pars legitimam exceptionem non proposuerit.
§
2. Eadem norma servetur si interroganda sit surdus vel mutus, neque fieri possit
aut expediat ut interrogatio fiat ad normam can. 301.
Can. 157
§ 1. Acta
iudicialia, tum quae meritum quaestionis respiciunt, seu acta causae, ut sunt
sententiae et cuiusque generis probationes, tum quae ad formam procedendi
pertinent, seu acta processus, ut citationes, intimationes, etc., scripto
redacta esse debent.
§ 2. Nisi iusta causa aliud suadeat, quoad eius fieri
potest, lingua officiali loci redigantur; sed interrogationes et responsiones
testium, aliaque similia, lingua vernacula confici debent.
Can. 158
§ 1. Singula
folia processus numerentur; et actuarii subscriptio cum sigillo tribunalis
apponatur in unoquoque folio.
§ 2. Singulis actis completis vel interruptis seu
ad aliam sessionem remissis, apponatur subscriptio actuarii et iudicis vel
tribunalis praesidis.
§ 3. Quoties in actis iudicialibus partium aut testium
subscriptio requiritur, si pars aut testis hanc facere nequeat vel nolit, id in
ipsis actis adnotetur, simulque iudex et actuarius fidem faciant actum ipsum de
verbo ad verbum parti aut testi perlectum fuisse, et partem aut testem vel non
potuisse vel noluisse subscribere.
Can. 159
§ .1. In casu appellationis, actorum
exemplaria ad normam can. 157, 158, conscripta et in fasciculum religata, cum
indice omnium actorum et documentorum et cum testificatione actuarii seu
cancellarii de eorum fideli transcriptione et integritate, mittantur ad superius
tribunal; si exemplaria sine gravi incommodo exscribi nequeant, mittantur cum
opportunis cautelis acta ipsa originalia.
§ 2. 1° Si eo mittenda sint ubi
vernacula lingua non sit cognita, acta ipsa in linguam ibi communiter cognitam
vertantur, adhibitis cautelis ut de fideli translatione constet;
2° In causis in quibus appellans, qui ad Sedem Apostolicam provocat, ad
patrocinium gratuitum iam admissus fuerit, versio actorum fit ex officio a
tribunali coram quo acta ipsa exarata sunt.
Can. 160
§ 1. Iudicio expleto, documenta partibus restitui debent, nisi in criminalibus,
bono publico ita exigente, iudex aliquod retinendum censuerit.
§ 2. Nisi iudici
ob peculiares rationes aliud videatur, anonymae epistulae atque libelli quae
nihil ad causae meritum conferunt, et etiam subscripta quae sint certo
calumniosa, destruantur.
§ 3. Documenta omnia, quae apud tribunal manent, in
archivo curiae deponantur sive publico sive secreto, prout eorum natura exigit.
§ 4. Notarii, actuarii et cancellarius sine iudicis mandato tradere prohibentur
exemplar actorum iudicialium et documentorum quae sunt processui acquisita.
CAPUT VI
De partibus in causa
ARTICULUS I
De actore et reo convento
Can. 161
Quilibet potest in iudicio agere, nisi a sacris canonibus prohibeatur; reus
autem legitime conventus respondere debet.
Can. 162
Licet actor vel reus
conventus procuratorem vel advocatum constituerit, semper tamen debet in iudicio
ipsemet adesse ad praescriptum iuris vel iudicis.
Can. 163
§ 1. Pro minoribus et
iis qui rationis usu destituti sunt, agere et respondere debent eorum parentes
aut tutores vel curatores.
§ 2. Si iudex existimet ipsorum iura esse in convictu
cum iuribus parentum vel tutorum vel curatorum, aut ipsos tam longe distare a
parentibus aut tutoribus, vel curatoribus, ut hisce uti aut minime aut
difficulter liceat, tunc stent in iudicio per curatorem a iudice datum.
§ 3. Sed in causis spiritualibus et cum spiritualibus connexis, si minores
usum rationis assecuti sint, agere et respondere queunt sine patris vel tutoris
consensu ; et quidem, si aetatem quatuordecim annorum expleverint, etiam per
seipsos; secus per tutorem decreto ab Hierarcha, praevia prudenti inquisitione,
datum, vel etiam per procuratorem a se, Hierarchae auctoritate, constitutum.
Can. 164
Nomine personarum moralium, sive collegialium sive non
collegialium, stat in iudicio rector vel administrator, firmo praescripto can.
168; in conflictu vero eorum iurium cum iuribus rectoris vel administratoris,
procurator ab Hierarcha designatus.
Can. 165
Bonis interdicti, et ii qui minus firmae
mentis sunt, stare in iudicio per se ipsi possunt tantummodo ut de propriis
delictis respondeant, aut ad praescriptum iudicis : in ceteris agere et
respondere debent per suos curatores.
Can. 166
§ 1. Ut curator ab auctoritate civili
alicui datus a iudice ecclesiastico valide admittatur, debet accedere consensus
Hierarchae proprii illius cui datus est.
§ 2. Hierarcha potest quoque alium
curatorem constituere pro foro ecclesiastico, si, omnibus mature perpensis, id
statuendum esse prudenter censuerit.
Can. 167
Religiosi sine Superiorum consensu persona
carent in iudicio, nisi in casibus qui sequuntur:
1° Si de vindicandis adversus
religionem iuribus sibi ex professione quaesitis agatur;
2° Si ipsi extra
claustra legitime morentur et iurium suorum tuitio urgeat.
Can. 168
§ 1. Hierarchae
locorum possunt nomine ecclesiae cathedralis aut domus episcopalis stare in
iudicio ; sed consultores eparchiales vel consilium administrationis audire aut
eorum consensum obtinere debent, quando in periculo versatur pecuniae summa ad
quam alienandam, eorumdem consensus aut consilium requiritur.
§ 2. Beneficiarii
omnes nomine beneficii possunt in iudicio agere aut respondere praevia licentia
scripto data Hierarchae loci, aut saltem, si res urgeat, protopresbyteri seu
Vicarii foranei, qui statim Hierarcham de concessa licentia certiorem reddere
debet.
§ 3. Praelati ac Superiores sodalitatum, confraternitatum, aliorumque
sodalitiorum et quorumlibet collegiorum stare in iudicio nequeunt, nomine suae
cuiusque communitatis, sine eiusdem consensu ad normam statutorum.
§ 4. Adversus
eos de quibus in §§ 1-3, si sine praescripto consensu aut consilio in
iudicio egerint, piae causae aut communitati ius est ad refectionem damnorum.
§
5. In casu vero defectus vel negligentiae illius qui administratoris munere
fungitur, potest ipse loci Hierarcha per se vel per alium stare in iudicio
nomine personarum moralium quae sub eius iurisdictione sunt.
§ 6. Superiores
religiosi nequeunt nomine suae communitatis stare in iudicio, nisi ad normam
statutorum.
Can. 169
§ 1. Excommunicatis vitandis aut toleratis post sententiam
declaratoriam vel condemnatoriam permittitur ut per se ipsi agant tantummodo ad
impugnandam iustitiam aut legitimitatem ipsius excommunicationis; per
procuratorem, ad aliud quodvis animae suae praeiudicium avertendum ; in reliquis
ab agendo repelluntur.
§ 2. Alii excommunicati generatim stare in iudicio
queunt, nisi exceptio opponatur ad normam can. 143, § 3.
ARTICULUS II
De
procuratoribus ad lites et advocatis
Can. 170
§ 1. In iudicio criminali reus aut
a se electum aut a iudice datum semper habere debet advocatum.
§ 2. Etiam in
iudicio contentioso, si agatur de minoribus aut de iudicio in quo bonum publicum
vertitur, iudex parti carenti defensorem ex officio constituat, aut, si casus
ferat, parti etiam habenti alium adiungat.
§ 3. Praeter hos casus pars libere
potest advocatum et procuratorem sibi constituere, sed potest quoque in iudicio
per se ipsa agere et respondere, nisi iudex procuratoris vel advocati
ministerium necessarium existimaverit.
§ 4. At Episcopus, si quando in causa
est, aliquem constituat, qui eius personam, procuratorio nomine, gerat.
Can. 171
§ 1. Unicum quisque potest constituere procuratorem, qui nequit alium sibimet
substituere, nisi id eidem expresse permissum fuerit.
§ 2. Quod si, iusta causa
suadente, plures ab eodem constituantur, hi ita designentur, ut detur inter
ipsos locus praeventioni.
§ 3. Advocati autem plures simul constitui queunt.
§ 4. Utrumque munus, procuratoris et advocati, etiam in eadem causa et pro
eodem cliente eadem persona exercere potest.
Can. 172
§ 1.
Procurator et advocatus esse debent catholici, aetate maiores, bonae famae ;
acatholicus non admittitur, nisi per exceptionem et ex necessitate.
§ 2.
Advocatus debet praeterea esse doctor vel alioqui vere peritus, saltem in iure
canonico.
§ 3. Religiosus admitti potest sive ut procurator sive ut advocatus,
nisi aliud in statutis caveatur, in causis tantum in quibus vertitur utilitas
suae religionis, de licentia tamen Superioris.
Can. 173
§ 1. Quilibet a parte
potest constitui procurator, dummodo secundum can. 172 idoneus sit, neque opus
est ut Hierarchae approbatio antecesserit.
§ 2. Advocatus autem, ut ad
patrocinium admittatur, indiget approbatione Hierarchae, quae aut generalis sit
ad omnes causas aut specialis ad certam causam.
§ 3. In iudicio coram Sedis
Apostolicae vel Patriarchae delegato, ipsius delegati est approbare et admittere
advocatum, quo pars uti se velle ostenderit.
§ 4. Procurator et advocatus, in
causis quae ad normam can. 51, §§ 1, 2, aguntur in religionis tribunali,
eligendi sunt ex eadem religione et ante patrocinii susceptionem approbandi a
iudice qui causam videt; in causis vero quae ad normam eiusdem canonis § 3 apud
tribunal Hierarchae loci pertractantur, admitti potest etiam religioni
extraneus.
Can. 174
§ 1. Procurator ne prius a iudice admittatur quam speciale
mandatum ad lites scriptum, mandantis subscriptione munitum, et locum, diem,
mensem et annum referens, apud tribunal deposuerit.
§ 2. Quod si mandans
scribere nesciat vel nequeat, hoc ipsum ex scriptura constet necesse est, et
parochus vel notarius curiae vel duo testes, loco mandantis, mandatum
subsignent.
Can. 175
Mandatum procurationis asservari debet in actis causae.
Can. 176
Advocatus, ut causae patrocinium suscipiat, necesse est id munus a parte vel
a iudice ad instar mandati procuratorii habeat, de qua commissione in actis
constare debet.
Can.
177
Si quis, cum mandatum nequeat probare, libellum iudicialem ad iuris
exstinctionem impediendam exhibere nomine alterius velit, vel singulos actus
urgente necessitate ponere in processu, potest arbitrio iudicis admitti,
praestita, si res ferat,.idonea cautione; actus autem qualibet vi caret, nisi,
intra terminum peremptorium a iudice statuendum, mandatum rite probet.
Can. 178
Procuratori valide notificantur omnia acta processualia quae partibus notificari
debent vel possunt, nisi iudex aliter statuat.
Can. 179
Quoties ius requirit
speciale mandatum in procuratore ut certum actum ponere valeat, uti est
renuntiare actioni, instantiae vel actis iudicialibus, transigere, pacisci,
compromittere in arbitros, deferre aut referre iusiurandum, procurator qui sine
mandato actum illum ponit, nihil agit. Can. 180 Tum procurator tum advocatus
possunt a iudice, dato decreto, repelli sive ex officio sive ad instantiam
partis, iusta tamen de causa.
Can. 181
§ 1. Advocati et procuratores possunt ab
eo a quo constituti sunt, removeri, salva obligatione solvendi honoraria ipsis
debita; verum ut remotio effectum sortiatur, necesse est ipsis intimetur, et, si
lis iam contestata fuerit, iudex et adversa pars certiores facti sint de
remotione.
§ 2. Lata definitiva sententia, ius et officium appellandi, si
mandans non renuat, procuratori manet.
Can. 182
§ 1. Vetatur uterque emere
litem, aut sibi de immodico emolumento vel rei religiosae parte vindicata
pacisci.
§ 2. Quae si fecerint, nulla est pactio, et a iudice vel ab Hierarcha
poterunt poena pecuniaria mulctari; advocatus praeterea tum ab officio suspendi,
tum etiam, si recidivus sit, destitui et titulo privari.
Can. 183
Advocati ac
procuratores qui ob dona aut pollicitationes aut quamlibet aliam rationem suum
officium prodiderint, a patrocinio exercendo suspendantur, et muleta pecuniaria
aliisve congruis poenis plectantur.
CAPUT VII
De actionibus
et exceptionibus
Can. 184
Quodlibet ius non solum actione munitur, nisi aliud
expresse cautum sit, sed etiam exceptione, quae semper competit et est suapte
natura perpetua.
Can. 185
§ 1. Qui ad rem sibi vindicandam, seu ad ius suum in
iudicio persequendum titulo agit iuris auctoritate subnixo, actione dimicat quae
petitoria dicitur.
§ 2. Si vero rei possessionem vel iuris quasi-possessionem
postulat, eius actio possessoria vocatur.
Can. 186
§ 1. Actor pluribus simul
actionibus, quae tamen secum ipsae non confligant, sive de eadem re, sive de
diversis, reum convenire potest, si aditi tribunalis competentiam non
egrediantur.
§ 2. Reus non prohibetur pluribus exceptionibus etiam contrariis
uti.
Can. 187
§ 1. Actor potest una instantia cumulare actiones possessorias et
petitorias, nisi spolii exceptio ex adverso opponatur.
§ 2. Pariter potest reus
conventus in petitorio, actorem reconvenire in possessorio ; et vice versa, nisi
res sit de spolio.
Can. 188
§ 1. Potest actor, antequam conclusum fuerit in
causa, ab instituto iudicio petitorio regredi ad possessorium adipiscendae vel
recuperandae.
§ 2. Imo ex iusta causa iudex etiam post conclusionem in causa,
sed ante sententiam definitivam, hunc regressum permittere potest.
§ 3. Iudicis est, attentis partium allegationibus, aut utramque quaestionem
unica sententia definire, aut prius uni, postea alteri satisfacere, prouti magis
expedire ipsi videatur ad celeriorem et pleniorem iurium tuitionem et firmis
praescriptis can. 148, § 3, 219, § 1.
ARTICULUS
I
De rei sequestratione et inhibitione exercitii iuris
et de necessariis
alimentis ad tempus praestandis
Can. 189
§ 1. Qui probabilibus saltem argumentis
ostenderit super aliqua re ab alio detenta ius se habere sibique damnum imminere
nisi res ipsa custodienda tradatur, ius habet obtinendi a iudice eiusdem rei
sequestrationem.
§ 2. In similibus rerum adiunctis obtinere potest ut iuris
exercitium alicui inhibeatur.
§ 3. Sequestratio rei et inhibitio exercitii iuris
a iudice decerni potest ex officio, instante praesertim promotore iustitiae aut
defensore vinculi, quoties bonum publicum id postulare videtur.
Can. 190
§ 1. Ad
crediti quoque securitatem sequestratio rei admittitur, dummodo de creditoris
iure manifesto constet et servata norma de qua in can. 451.
§ 2. Sequestratio
extenditur etiam ad res debitoris quae quolibet titulo apud alias personas
reperiantur, et ad res quae, licet debitoris non sint, ei tamen debentur.
Can.
191
Sequestratio rei et inhibitio exercitii iuris decerni nullatenus possunt, si
damnum quod timetur, possit aliter reparari et idonea cautio de eo reparando
offeratur.
Can. 192
Iudex potest ei cui sequestrationem rei vel inhibitionem
exercitii iuris concedit, praeviam imponere cautionem de damnis, si ius suum non
probaverit, resarciendis.
Can. 193
§ 1. Ad custodiam rei sequestrationi
subiectae idoneus sequester, proponentibus partibus, a iudice designetur; si
partes inter se dissentiant, iudex ipse sequestrem deligat.
§ 2. Sequester in
re custodienda, curanda et servanda non minorem diligentiam adhibere debet quam
suis adhibet rebus, eamque postea, cui iudex decreverit, reddere debet cum omni
causa. § 3. Iudex congruam decernat mercedem sequestri, si eam petat.
Can. 194
Quoties introducta est petitio ad obtinendam provisionem ad
hominis sustentationem, iudex, auditis partibus, decreto statim exsequendo,
statuere potest, idoneis si res ferat praescriptis cautionibus, ut interim
necessaria alimenta praestentur, sine praeiudicio iuris per sententiam
definiendi.
Can. 195
Proposita a parte vel a promotore iustitiae petitione ad
obtinendum decretum de quo in can. 194, iudex, audita altera parte,
expeditissime provideat, numquam autem ultra decem dies; quibus inutiliter
transactis, aut petitione reiecta, patet recursus ad Hierarcham cui tribunal
subiicitur, dummodo ipse ne sit iudex, vel, si quis malit, ad iudicem
appellationis, qui item expeditissime decernant.
ARTICULUS II
De actionibus ex
novi operis nuntiatione et damno infecto
Can. 196
§ 1. Qui ex aliquo novo opere
damnum timet suae rei obventurum, potest illud iudici nuntiare ut opus
interrumpatur, donec utriusque partis iura, iudicis sententia, definiantur.
§ 2.
Is cui intimata fuerit prohibitio, continuo ab opere cessare debet ; sed,
dummodo idonee caveat se in pristinum omnia restituturum si absoluto iudicio
victus discesserit, poterit a iudice continuationem eiusdem impetrare.
§ 3.
Nuntianti novum opus potest iudex praeviam imponere cautionem de damno, si ius
suum non demonstraverit, resarciendo ; ad iuris autem probationes afferendas duo
menses praefiniuntur, qui, ex iusta et necessaria causa a iudice, audita altera
parte, prorogari vel reduci poterunt.
Can. 197
Si vetus opus magna ex parte
immutetur, idem ius esto quod de novo opere can. 196 constitutum est.
Can. 198
Qui grave damnum rei suae imminere pertimescit ex alieno aedificio quod ruinam
minatur, ex arbore aut ex alia re quacumque, actionem habet de damno infecto ad
obtinendam periculi remotionem, aut cautionem de damno vel avertendo, vel, si
forte evenerit, resarciendo.
ARTICULUS III
De actionibus ob nullitatem actuum
Can. 199
Si actus aut
contractus sit ipso iure nullus, datur ei, cuius interest, actio ad obtinendam a
iudice declarationem nullitatis.
Can. 200
§ 1. Nullitas actus tunc tantum
habetur, cum in eo deficiunt quae actum ipsum essentialiter constituunt, aut
sollemnia seu condiciones desiderantur a canonibus ad validitatem requisitae.
§
2. Nullitas alicuius actus non importat nullitatem actuum qui praecedunt aut
subsequuntur et ab actu non dependent.
Can. 201
Qui actum posuit nullitatis
vitio infectum, tenetur de damnis et expensis erga partem laesam.
Can. 202
Nullitas actus a iudice declarari non potest ex officio, nisi aut publice id
intersit, aut agatur de pauperibus vel de minoribus aliisve qui minorum iure
censentur.
Can. 203
Iudex inferior de confirmatione, a Romano Pontifice actui
vel instrumento adiecta, videre non potest, nisi Apostolicae Sedis praecesserit
mandatum.
ARTICULUS IV
De actionibus rescissoriis et de restitutione in integrum
Can. 204
§ 1. Actionem ad rescissionem aetas positi ex metu gravi et iniuste
incusso vel ex dolo, proponere potest:
1° Si agatur de actu inter vivos, ille
qui metum vel dolum passus est eiusque heredes;
2° Si agatur de actu mortis
causa, quilibet cuius intersit.
§ 2. 1° Eadem actione intra biennium uti potest,
qui gravem ex contractu laesionem ultra dimidium ex errore passus est;
2° Si
tamen alter contrahens offerat talem contractus emendationem, quae sufficiat ad
laesionem reparandam, iudex debet a contractus rescissione abstinere.
Can. 205
Institui haec actio potest:
1° Contra eum qui metum intulit
aut dolum patravit, quamvis ipse non in suum, sed in alterius commodum talia
peregerit;
2° Contra quemlibet malae fidei et etiam bonae fidei possessorem,
qui res metu vel dolo extortas possidet, salvo iure regressus contra quemlibet
usque ad ipsum metus vel doli auctorem.
Can. 206
Si is qui metum intulit aut
dolum patravit, urgeat actus vel contractus exsecutionem;, parti laesae seu
deceptae competit exceptio metus vel doli.
Can. 207
§ 1. Minoribus vel minorum
iure fruentibus graviter laesis eorumque heredibus et successoribus, ad
laesionem reparandam ex negotio seu actu valido rescindibili, praeter alia
ordinaria remedia, suppetit remedium extraordinarium restitutionis in integrum.
§ 2. Hoc beneficium maioribus quoque conceditur quos deficit rescissoria actio
aut aliud ordinarium remedium, dummodo iustam subesse causam et laesionem sibi
imputandam non esse probaverint.
Can. 208
§ 1. Restitutio in integrum peti debet
intra quadriennium ab adepta maiori aetate computandum, si agatur de minoribus;
a die laesionis factae et cessati impedimenti, si de maioribus aut personis
moralibus.
§ 2. Minoribus vel minorum iure fruentibus restitutio concedi potest
a iudice etiam ex officio, audito vel instante promotore iustitiae.
Can. 209
Restitutio in integrum id efficit ut omnia revocentur in pristinum, idest
restituantur in statum quo erant ante laesionem, salvis iuribus quae alii, bona
fide, ante petitam restitutionem quaesiverint.
ARTICULUS V
De actionibus
reconventionalibus
Can. 210
§ 1. Actio quam reus coram eodem iudice in eodem
iudicio instituit contra actorem vel propter causae nexum cum actione principali
vel ad submovendam vel minuendam actoris petitionem, dicitur
reconventio.
§ 2. Reconventio reconventionis non admittitur.
Can. 211
Actio
reconventionalis locum habere potest in omnibus causis contentiosis, exceptis
causis spolii.
Can. 212
Proponenda est iudici coram quo actio principalis
instituta est, licet ad unam causam dumtaxat delegato vel alioquin incompetenti,
nisi, ad actionem reconventionalem quod attinet, is sit absolute incompetens.
ARTICULUS VI
De actionibus seu remediis possessoriis
Can. 213
Qui ad
possessionem alicuius rei adipiscendam, vel ad alicuius iuris exercitium
obtinendum munitur titulo legitimo, petere potest, ut in rei possessionem vel
iuris exercitium immittatur.
Can. 214
Non solum possessio, sed etiam simplex
detentio praestat, ad normam canonum qui sequuntur, actionem vel exceptionem
possessoriam.
Can. 215
§ 1. Qui annum integrum in possessione rei vel in
quasi-possessione iuris manserit, si molestiam patiatur quominus suam
possessionem vel quasi-possessionem retineat, habet actionem retinendae
possessionis.
§ 2. Haec actio non admittitur nisi intra annum ab illata molestia
adversus molestiae auctorem ut a molestiis desistat.
Can. 216
§ 1. Etiam qui vi,
clam vel precario possidet, actione retinendae possessionis uti potest adversus
quemlibet deturbatorem : non autem contra personam a qua ipse rem vi vel clam
surripuit aut precario accepit.
§ 2. In causis quae ad bonum publicum spectant,
iustitiae promotori ius est opponendi vitium possessionis adversus eum qui vi,
clam vel precario possidet.
Can. 217
§ 1. Si inter duos
controversia oriatur uter eorum possideat, ille in possessione praeferendus est
qui intra annum frequentiores et potiores possessionis actus exercuit.
§ 2. In
dubio iudex possessionem pro indiviso utrique parti attribuat.
§ 3. Si rei vel
iuris indoles aut contentionum et rixarum periculum non patiantur ut
litigantibus pro indiviso possessio interim attribuatur, iudex rem apud
sequestrem deponi, aut iuris quasi-possessionem suspendi iubeat usque ad iudicii
petitorii exitum.
Can. 218
§ 1. Qui vi aut clam quoquo modo a possessione rei
vel quasi-possessione iuris deiectus est, adversus quemlibet spolii tuctorem vel
rei detentorem habet actionem recuperandae possessionis vel spolii et spolii
exceptionem.
§ 2. Haec actio non admittitur praeterlapso anno postquam spolium
passus rei notitiam habuit; exceptio, contra, perpetua est.
Can. 219
§ 1.
Spoliatus adversus spoliantem excipiens et probans spolium,, obligatione
respondendi non tenetur, nisi prius fuerit in suam possessionem restitutus.
§ 2.
Spoliatus ut in possessionem restituatur, nil aliud probare debet, nisi
spoliationem ipsam.
§ 3. Sed si in restitutione rei vel exercitii iuris aliquod
occurat periculum (uti saevitiarum, cum vir contra uxorem postulat restitutionem
coniugalis consortii), iudex, ad instantiam partis vel promotoris iustitiae, pro
diversis adiunctis decernat aut restitutionem suspendi, aut rem vel personam
apud sequestrem custodiri, donec causa petitorio iudicio definiatur.
Can. 220
Iudicia possessoria absolvenda sunt, citata dumtaxat adversa parte in iudiciis
retinendae vel recuperandae; citatis vero omnibus iis quorum interest, in
iudiciis adipiscendae.
ARTICULUS VII
De exstinctione actionum
Can. 221
In contentiosis actiones tum reales tum personales exstinguuntur
praescriptione ad normam iuris; actiones autem de statu personarum nunquam
exstinguuntur.
Can. 222
Omnis criminalis actio
perimitur morte rei, condonatione legitimae potestatis, et praescriptione.
Can.
223
Firmo praescripto can. 4, de delictis Sacrae Congregationi S. Officii
reservatis, tempus utile ad actionem criminalem proponendam est triennium, nisi
agatur:
1° De actione iniuriarum, quae uno anno perimitur;
2° De actione ob
delicta qualificata contra castitatem et iustitiam commutativam, quae
quinquennio perimitur;
3° De actionibus ob simoniam vel homicidium, contra quae
actio criminalis decennio perdurat.
Can. 224
Sublata per praescriptionem actione
criminali:
1° Non est hoc ipso sublata actio civilis, forte ex delicto orta, ad
damna resarcienda;
2° Hierarcha remedio uti adhuc potest non promovendi ad
altiorem ordinem clericum, et, ad scandalum evitandum, prohibendi clerico
exercitium sacri ministerii aut etiam eundem ab officio seu munere, ad normam
iuris, amovendi.
Can. 225
§ 1. Praescriptio in contentiosis currit ex quo actio
primum potuit iure proponi; in criminalibus, a die patrati delicti.
§ 2. Si
delictum habeat tractum, non currit praescriptio, nisi a die qua delicti tractus
cessaverit.
§ 3. In delicto habituali vel continuato praescriptio non decurrit
nisi post ultimum actum; et conventus ob aliquem criminosum actum non
praescriptum, tenetur de antiquioribus, qui cum eodem actu connectuntur, etiamsi
singulatim sumpti ob praescriptionem excluderentur.
PARS II
DE IUDICIO CONTENTIOSO
SECTIO I
DE IUDICIO CONTENTIOSO IN GENERE
CAPUT I
De causae introductione
ARTICULUS I
De libello litis introductorio
Can.
226
Iudex nullam causam cognoscere potest, nisi petitio, ad normam canonum,
proposita sit ab eo cuius interest, vel a promotore iustitiae.
Can. 227
Introducta causa ad normam can. 228 et seqq., iudex procedere potest ex officio,
praeter alios casus iure expressos, in causis quae publicum Ecclesiae bonum aut
animarum salutem respiciunt, ad normam can. 133.
Can. 228
Qui aliquem convenire
vult debet libellum competenti iudici exhibere, in quo controversiae obiectum
proponatur, et ministerium iudicis ad deducta iura persequenda expostuletur.
Can. 229
§ 1. Qui scribere nescit, aut legitime impeditur quominus libellum
exhibeat, ore petitionem suam coram tribunali proponere potest.
§ 2. Item in
causis facilioris investigationis et minoris momenti ac propterea cito
expediendis, iudicis arbitrio relinquitur petitionis admissio ore sibi factae.
§
3. In utroque tamen casu iudex notarium iubeat scriptis actum redigere qui
actori legendus est et ab eo probandus.
Can. 230
Libellus quo lis introducitur
debet:
1° Exprimere coram quo iudice causa introducatur, quid petatur, et a quo
petatur;
2° Indicare,
summatim saltem, quo iure innitatur actor ad comprobanda ea quae allegantur et
asseruntur;
3° Subscribi ab actore vel eius procuratore, appositis die, mense et
anno, nec non loco in quo actor vel eius procurator habitant, aut residere se
dixerunt actorum recipiendorum gratia.
Can. 231
§ 1. Iudex vel tribunal,
postquam viderit et rem esse suae competentiae et actori legitimam personam in
iudicio non deesse, debet quantocius libellum aut admittere aut reiicere,
adiectis in hoc altero casu reiectionis causis.
§ 2. Si iudicis decreto libellus
reiectus fuerit ob vitia quae emendari possunt, actor novum libellum rite
confectum potest eidem iudici denuo exhibere ; quod si iudex emendatum libellum
reiecerit, novae reiectionis rationes exponere debet.
§ 3. Adversus libelli
reiectionem integrum semper est parti intra tempus utile decem dierum recursum
interponere ad tribunal appellationis; a quo, audita parte, et promotore
iustitiae aut vinculi defensore, quaestio reiectionis expeditissime definienda
est.
Can. 232
Si iudex continuo mense ab exhibito libello decretum non ediderit
quo libellum admittit vel reiicit ad normam can. 231, pars cuius interest
instare potest ut iudex suo munere fungatur; quod si nihilominus iudex sileat,
lapsis quinque diebus a facta instantia, poterit recursum ad Hierarcham cui
tribunal subiicitur, si ipse iudex non sit, vel ad tribunal appellationis
interponere ut vel iudex ad definiendam causam adigatur vel alius in eius locum
subrogetur.
ARTICULUS II
De citatione et denuntiatione actuum iudicialium
Can.
233
§ 1. Libello vel orali petitione admissa, locus est vocationi in ius seu
citationi alterius partis.
§ 2. Quod si partes litigantes sponte coram iudice se
sistant ad causam agendam, opus non est citatione, sed actuarius significet in
actis partes sponte sua iudicio adfuisse.
Can. 234
§ 1.
Citatio fit a iudice, et libello litis introductorio inscribitur aut adiungitur.
§ 2. Denuntiantur autem reo, et, si sint plures, singulis.
§ 3. Debet insuper
actori nota fieri, ut statuto die et hora ipse quoque coram iudice se sistat.
Can. 235
Si lis moveatur ei qui non habet liberam administrationem rerum, de
quibus disceptatur, citatio denuntianda est ei qui ipsius nomine iudicium
suscipere debet ad normam can. 163-169.
Can. 236
Quaelibet citatio est
peremptoria; nec iteretur necesse est, nisi in casu de quo in can. 369.
Can. 237
§ 1. Citatio denuntietur per schedam, quae praeceptum iudicis parti conventae
factum ad comparendum exprimat, indicans a quo iudice, ob quam causam saltem
verbis generalibus, quo actore, reus, nomine et cognomine rite designatus,
conveniatur; nec non locum, annum, mensem, diem et horam ad comparendum
praefixam perspicue indicet.
§ 2. Citatio, sigillo tribunalis munita,
subscribenda est a iudice vel ab eius auditore et a notario.
Can. 238
Citatio
duplici scheda conficiatur, quarum altera remittatur reo convento, altera
asservetur in actis.
Can. 239
§ 1. Citationis scheda, si fieri poterit, per
curiae cursorem tradenda est ipsi convento ubicumque is invenitur.
§ 2. Ad hoc
cursor etiam fines alterius eparchiae ingredi potest, si iudex id expedire
censuerit et eidem cursori mandaverit.
§ 3. Si cursor personam conventam non
invenerit in loco ubi. commoratur, relinquere poterit citatoriam schedam alicui
de eius familia aut famulatu, si hic eam recipere paratus sit ac spondeat se reo
convento quamprimum schedam acceptam traditurum ; sin minus eam ad iudicem
referat, ut transmittatur ad normam can. 241, 242.
Can. 240
Reus qui citatoriam schedam recipere recuset,
legitime citatus habeatur.
Can. 241
Si ob distantiam vel aliam causam
difficulter per cursorem tradi possit reo convento scheda citatoria, poterit
iussu iudicis transmitti per tabellarios publicos, dummodo commendata et cum
syngrapha receptionis, vel alio modo qui secundum locorum leges et condiciones
tutissimus sit.
Can. 242
§ 1. Quoties, diligenti inquisitione peracta, adhuc
ignoratur ubi commoretur reus, locus est citationi per edictum.
§ 2. Hoc autem
fit affigendo per cursorem ad fores curiae schedam citationis ad modum edicti
per tempus prudenti iudicis arbitrio determinandum et in aliqua publica
ephemeride eam inserendo ; si vero utrumque fieri nequeat, alterutrum sufficiet.
Can. 243
§ 1. Cursor, cum in manu rei conventi citationis schedam relinquit,
debet eam subsignare, adnotatis die et hora qua reo tradita est.
§ 2. Idem
peragat si eam relinquat in manibus alicuius de familia aut famulatu rei
conventi, addito insuper nomine personae cui schedam tradidit.
§ 3. Si citatio
fiat per edictum, cursor in edicti calce signet quo die et hora edictum affixum
ad fores curiae fuerit et quamdiu affixum manserit.
§ 4. Si reus receptionem
schedae recuset, cursor schedam ipsam subsignatam, addito die et hora
recusationis, iudici remittat.
Can. 244
§ 1. Cursor quae peregit ad iudicem
referat in scriptis manu propria subsignatis, quae in actis serventur.
§ 2. Si
per tabellariorum officium citatio transmittatur, asservetur in actis fides
eiusdem officii.
Can. 245
Si scheda citatoria non referat quae in can. 237
praescribuntur aut non fuerit legitime intimata, nullius momenti sunt tum
citatio tum acta processus.
Can. 246
Regulae superius
statutae de rei citatione, ceteris quoque iudicii actibus, pro diversa tamen
eorum natura, accommodandae et applicandae sunt, ut decretorum vel sententiarum
denuntiationi aliisque huiusmodi.
Can. 247
Cum citatio legitime peracta fuerit
aut partes sponte in iudicium venerint:
1° Res desinit esse integra;
2° Causa
fit propria illius iudicis aut tribunalis, coram quo actio instituta est;
3° In
iudice delegato firma redditur iurisdictio ita ut non exspiret resoluto iure
delegantis;
4° Interrumpitur praescriptio, nisi aliud cautum sit, ad normam
iuris;
5° Lis pendere incipit; et ideo statim obtinet principium: lite pendente,
nihil innovetur.
CAPUT II
De litis contestatione
Can. 248
Obiectum seu
materia iudicii constituitur ipsa litis contestatione, seu declaratione qua
conventus petitioni actoris formaliter contradicit, animo litigandi coram
iudice.
Can. 249
Ad litis contestationem sufficit ut partibus coram iudice vel
eius delegato comparentibus, in actis inseratur petitio actoris et contradictio
conventi, unde constet qua de re agatur seu quinam sint controversiae termini.
Can. 250
In causis tamen implicatioribus, in quibus petitio actoris nec
perspicua sit nec simplex vel contradictio conventi difficultatibus scateat,
iudex, ex officio aut ad instantiam actoris vel conventi, partes citet ad rite
definiendos controversiae articulos, idest ad causae dubia, ut dicitur,
concordanda.
Can. 251
§ 1. Si die dubiis concordandis praestituto, pars in ius
vocata non compareat nec iustam absentiae excusationem alleget, contumax declaretur, et dubiorum formula
statuatur ex officio, parte, quae praesens fuerit, id postulante. Parti autem
contumaci statim id notum fiat ex officio ut quas velit exceptiones contra
dubiorum formulam possit proponere et a contumacia se purgare, intra tempus quod
iudici congruum videatur
§ 2. Partibus praesentibus et in formula dubiorum
concordibus, si iudex non contradicat, eius rei fiat mentio in decreto quo
formula firmatur.
§ 3. Si vero partes dissentiant aut earum conclusiones iudici
non probentur, fit locus quaestioni incidenti.
§ 4. Dubiorum formula semel
statuta mutari non potest, nisi novo decreto, ex gravi causa, ad instantiam
partis, vel promotoris iustitiae, vel defensoris vinculi, audita utraque vel
altera parte eiusque rationibus perpensis.
Can. 252
Antequam litis contestatio
locum habuerit, iudex ad testium auditionem aliarumve probationum receptionem ne
procedat, nisi in casu contumaciae, aut nisi testium depositionem recipere
oporteat, ne ipsa ob probabilem testis mortem, ob discessum eiusdem vel ob aliam
iustam causam recipi postea nequeat, aut difficulter possit.
Can. 253
Lite
contestata:
1° Haud licet actori libellum mutare, nisi, reo consentiente,
iudex, iustis de causis, censeat mutationem esse admittendam, salva semper reo
compensatione damnorum et expensarum, si qua debeatur. Libellus non censetur
mutatus, si coarctetur aut mutetur probationis modus; si minuantur aut petitio
aut accessoria petitionis; si facti adiuncta in libello pridem posita ita
illustrentur, compleantur aut emendentur, ut controversiae obiectum idem
remaneat; si praeter rem petatur foenus; si in locum rei petatur pretium aut
aliquid aequivalens;
2° Iudex congruum tempus partibus praestituat probationibus
proponendis et explendis; quod quidem poterit, instantibus partibus, arbitrio
suo prorogare, dummodo ne lis, ultra quam aequum sit, protrahatur;
3° Possessor
rei alienae desinit esse bonae fidei; quapropter damnatus rem restituere, non
solum rem ipsam, sed et rei fructus a litis contestatae tempore restituere debet
et damna praeterea resarcire, si qua secuta fuerint.
CAPUT
III
De litis instantia
Can. 254
Instantiae initium fit citatione ; finis autem
omnibus modis, quibus iudicium terminatur, sed et antea instantia non solum
interrumpí, verum etiam finiri potest sive peremptione sive renuntiatione.
Can.
255
Si pars litigans moriatur aut statum mutet aut cesset ab ofiicio cuius
ratione agit:
1°Causa nondum conclusa, instantia interrumpitur, donec heres
defuncti aut successor litem instauret;
2° Causa conclusa, instantia non
interrumpitur, sed iudex procedere debet ad ulteriora, citato procuratore, si
adsit, secus defuncti herede vel successore.
Can. 256
Si controvertatur cuinam
ex clericis litigantibus ius sit ad beneficium et alter, lite pendente,
moriatur, aut beneficio renuntiet, instantia non interrumpitur, sed contra
superstitem eam prosequitur promotor iustitiae qui pro beneficii aut ecclesiae
libertate dimicet, nisi beneficium sit liberae collationis Hierarchae et hic
praeferat causam ut victam superstiti adiudicare.
Can. 257
Procuratore aut
curatore a munere cessante, tamdiu interrupta manet instantia, quamdiu pars aut
ii ad quos pertinet novum procuratorem vel curatorem nominaverint aut per se
ipsi in posterum agere se velle professi fuerint.
Can. 258
Si nullus actus
processualis, quin aliquod obstet impedimentum, ponatur in tribunali primae
instantiae per annum aut in gradu appellationis per sex menses, instantia
perimitur.
Can. 259
Peremptio obtinet ipso iure et adversus omnes, minores
quoque aliosve minoribus aequiparatos, eaque ex ofiicio etiam declarari debet,
salvo iure regressus ad indemnitatem adversus tutores, administratores,
procuratores qui culpa se caruisse non probaverint.
Can. 260
Peremptio exstinguit acta processus, non vero
acta causae: imo haec vim habere possunt etiam in alia instantia, dummodo ea
inter easdem personas et super eadem re intercedat; sed ad extraneos quod
attinet, non aliam vim obtinent nisi documentorum.
Can. 261
In casu
peremptionis, quas quisque ex litigatoribus fecerit, has ipse ferat expensas
perempti iudicii.
Can. 262
§ 1. In quolibet statu et gradu iudicii potest actor
instantiae renuntiare; item tum actor tum reus possunt processus actis
renuntiare sive omnibus sive nonnullis tantum.
§ 2. Renuntiatio ut valeat,
peragenda est scripto, et a parte vel ab eius procuratore, speciali tamen
mandato munito, debet subscribi, cum altera parte communicari, ab eaque
acceptari, vel saltem non impugnari, et a iudice admitti.
Can. 263
Renuntiatio a
iudice admissa, pro actis quibus renuntiatum est, eosdem parit effectus ac
peremptio instantiae; et obligat renuntiantem ad salvendas expensas actorum,
quibus renuntiatum fuit.
CAPUT IV
De interrogationibus partibus in iudicio
faciendis
Can. 264
§ 1. Iudex ad eruendam veritatem facti quod publice interest
ut extra dubium ponatur, debet partes interrogare.
§ 2. In aliis casibus potest
contendentes interrogare, etiam ex officio, vel ut illustretur probatio adducta
vel ne iniustam ferat decisionem propter evidentem partium negligentiam vel
dolum.
§ 3. Interrogatio partium fieri a iudice potest in quovis stadio iudicii
ante conclusionem in causa; post conclusionem in causa servetur praescriptum
can. 385.
Can. 265
§ 1. Iudici legitime interroganti partes respondere debent et
fateri veritatem, nisi agatur de delicto ab ipsis commisso.
§ 2. Si pars
legitime interrogata respondere recuset, quanti facienda sit
haec recusatio, utrum iusta sit, an confessioni aequiparanda, necne, iudicis est
aestimare.
§ 3. Pars, quae respondere debet, si illegitime respondere
recusaverit aut si postquam responderit mendax reperta fuerit, puniatur, ad
tempus a iudice pro rerum adiunctis definiendum, remotione ab actibus legitimis
coram Ecclesia; et si ante responsionem iusiurandum de veritate dicenda
praestiterit, laicus interdicto personali, clericus suspensione plectatur.
Can.
266
§ 1. Quoties bonum publicum in causa est, iudex debet iusiurandum de
veritate dicenda a partibus exigere; in aliis, potest pro sua prudentia.
§ 2.
Post absolutus interrogationes iudex potest ab eo qui praestitit iusiurandum de
veritate dicenda exigere iusiurandum de veritate dictorum sive circa omnes
articulos sive circa aliquos tantum, quoties gravitas negotii aliave iusta causa
id postulare videatur; debet autem in causis, in quibus bonum publicum vertitur,
si forte iusiurandum de veritate dicenda omissum sit.
Can. 267
§ 1. Tum actor
tum reus, tum etiam promotor iustitiae et defensor vinculi possunt iudici
exhibere articulos, super quibus pars interrogeturť.
§ 2. In his articulis
exarandis, admittendis et parti proponendis regulae cum proportione serventur
quae in can. 295-304 statutae sunt.
Can. 268
Ad iusiurandum praestandum vel
interrogationibus respondendum partes personaliter coram iudice se sistere
debent, exceptis iis de quibus in can. 292, § 2, n. 1, 2.
CAPUT V
De
probationibus
Can. 269
Non indigent probatione:
1° Facta notoria;
2° Quae ab
ipsa lege praesumuntur;
3° Facta ab uno ex contendentibus asserta et ab altero
admissa, nisi a iure vel a iudice probatio nihilominus exigatur.
Can. 270
§ 1.
Onus probandi incumbit ei qui asserit.
§ 2. Actore non probante, reus
absolvitur.
Can. 271
Probationes quae ad moras iudicio nectendas postulari videntur, ceu examen
testis longe dissiti, aut cuius domicilium nescitur, vel cognitio documenti quod
cito haberi non potest, iudex ne admittat, nisi hae probationes necessariae
videantur quia ceterae deficiant aut satis non sint.
ARTICULUS I
De confessione
partium
Can. 272
Assertio de aliquo facto, in scriptis aut ore ab una parte
contra se et pro adversario coram iudice, sive sponte, sive iudice interrogante
peracta, dicitur confessio iudicialis.
Can. 273
Si agatur de negotio aliquo
privato et in causa non sit bonum publicum, confessio iudicialis unius partis,
dummodo libere et considerate facta, relevat alteram ab onere probandi.
Can. 274
Pars, aliquid confessa in iudicio, non potest contra confessionem suam venire,
nisi aut ex continenti hoc faciat, aut probet confessionem ipsam vel carere
condicionibus in can. 273 expressis vel errori facti esse adscribendam.
Can. 275
Confessio sive scriptis, sive ore, ipsimet adversario aut aliis extra iudicium
facta, dicitur extraiudicialis: eaque in iudicium deducta, iudicis est,
perpensis omnibus adiunctis, aestimare quanti facienda sit.
ARTICULUS II
De
testibus et attestationibus
Can. 276
Probatio per testes in quibuslibet causis
admittitur, sub iudicis tamen moderatione, secundum modum praefinitum in
canonibus qui sequuntur.
Can. 277
§ 1. Testes iudici
legitime interroganti respondere et veritatem fateri debent.
§ 2. Salvo
praescripto can. 279, § 3, n. 2, ab hac obligatione eximuntur:
1° Parochi
aliique sacerdotes quod attinet ad ea quae ipsis manifestata sunt ratione sacri
ministerii extra sacramentalem confessionem; civitatum magistratus, medici,
obstetrices, advocati, notarii aliique qui ad secretum officii etiam ratione
praestiti consilii tenentur, quod attinet ad negotia huic secreto obnoxia;
2°
Qui ex testificatione sua sibi vel coniugi vel consanguineis vel affinibus in
quolibet gradu lineae rectae et in secundo gradu lineae obliquae, infamiam,
periculosas vexationes, aliave mala valde gravia obventura timent.
§ 3. Testes
iudici legitime interroganti scienter falsum affirmantes aut verum occultantes
puniantur ad normam can. 265, § 3; eademque poena mulctentur omnes, qui testem
vel peritum donis, pollicitationibus aut alio quovis modo inducere
praesumpserint ad falsum testimonium dicendum aut ad veritatem occultandam.
1 -
Qui testes esse possint
Can. 278
Omnes possunt esse testes, nisi
expresse a iure repellantur vel in totum vel ex parte.
Can. 279
§ 1. Ut non
idonei repelluntur a testimonio ferendo impuberes et mente debiles.
§ 2. Ut
suspecti:
1° Excommunicati, periurii, infames, post sententiam declaratoriam
vel condemnatoriam;
2° Qui ita abiectis sunt moribus ut fide digni non
habeantur;
3° Publici gravesque partis inimici.
§ 3. Ut incapaces:
1° Qui
partes sunt in causa, aut partium vice funguntur, veluti tutor in causa pupilli,
Superior aut administrator in causa suae communitatis aut piae causae, cuius
nomine in iudicio consistit, iudex eiusve assistentes, advocatus aliique qui
partibus in eadem causa assistunt vel astiterunt;
2° Sacerdotes, quod attinet
ad ea omnia quae ipsis ex confessione sacramentali innotuerunt, etsi a vinculo
sigilli soluti sint; imo audita a quovis et quoquo modo occasione confessionis
ne ut indicium quidem veritatis recipi possunt;
3° Coniux in causa sui coniugis, consanguineus et affinis
in causa consanguinei vel affinis, in quolibet gradu lineae rectae et in secundo
gradu lineae obliquae, nisi agatur de causis quae ad statum civilem aut
canonicum personae spectant, cuius notitia aliunde haberi nequeat, et bonum
publicum exigat ut habeatur.
Can. 280
Non idonei et suspecti audiri poterunt ex
decreto iudicis, quo id expedire declaretur ; sed eorum testimonium valebit
tantummodo ut indicium et probationis adminiculum, et regulariter iniurati
audiantur.
2 - Aquibus, quomodo, et quot testes induci
et qui excludi possint
Can. 281
§ 1. Testes a partibus inducuntur.
§ 2. Possunt etiam induci a promotore iustitiae et defensore vinculi, si id ad
causam intersit.
§ 3. Sed ipse iudex, quoties agitur de minoribus aliisve qui
minoribus aequiparantur, et generatim quoties publicum bonum id exigit, potest
testes ex officio inducere ; itemque in casu de quo in can. 134, § 1.
§ 4. Pars,
quae testem induxit, potest eius examini renunciare; sed adversarius postulare
potest ut, hac non obstante renuntiatione, testis examini subiiciatur.
Can. 282
§ 1. Si quis sponte compareat testimonii reddendi gratia, iudex poterit eius
testimonium admittere vel repellere prout expedire censuerit.
§ 2. Debet autem
testem, qui se sponte obtulerit, repellere cum comparere sibi videatur moras
iudicio nectendi causa vel iustitiae et veritati quoquo modo officiendi.
Can.
283
§ 1. Cum probatio per testes postulatur, eorum nomina et domicilium
tribunali indicentur; praeterea exhibeantur articuli argumentorum super quibus
testes sint interrogandi.
§ 2. Si ne intra diem quidem peremptorium a iudice
praestitutum, obtemperatum fuerit, postulatio deserta censetur.
Can. 284
Iudici
ius et obligatio est nimiam multitudinem testium refrenandi.
Can. 285
Partes debent sibi invicem nota facere testium nomina antequam
eorum-examen inchoetur, aut, si id, prudenti iudicis existimatione, fieri sine
gravi difficultate nequeat, saltem ante testimoniorum publicationem.
Can. 286
§
1. Testes debent ex ofiicio excludi, si iudici liquido constet eos a testimonio
ferendo prohiberi, salvo praescripto can. 280.
§ 2. Ast etiam, postulante
adversario, testes excludendi sunt, si iusta exclusionis causa demonstretur,
quae exclusio dicitur reprobatio personae testis.
§ 3. Pars nequit reprobare
personam testis quem ipsa induxit, nisi nova reprobationis causa supervenerit ;
potest autem eius dicta reprobare.
§ 4. Reprobatio testis fieri debet intra
triduum postquam testium nomina cum parte communicata fuerint, nec postea facta
admittatur, nisi pars demonstret vel saltem iuramento affirmet defectum testis
antea sibi notum non fuisse.
§ 5. Iudex autem reprobationis discussionem in
finem litis reservet, nisi contra testem stet praesumptio iuris, aut defectus
sit notorius vel statim ac facile probari possit vel postea probari nequeat.
Can. 287
Citatio testium fit ministerio iudicis, decreto interveniente, et
intimanda est testibus ad normam can. 237-245.
Can. 288
§ 1. Testis rite citatus
parere debet aut causam suae absentiae iudici notam facere.
§ 2. Testis
inobediens, qui nempe sine legitima causa non comparuit, aut, etsi comparuit,
renuit respondere vel iusiurandum praestare vel attestationi subscribere, a
iudice potest congruis poenis coerceri et insuper mulctari pro rata damni quod
ex eius inobedientia partibus obveniat.
3 - De iure iurando testium
Can. 289
§ 1. Testis, antequam testimonium edat, iusiurandum praestare debet
de tota ac sola veritate dicenda, salvo praescripto can. 280.
§ 2. Partes
earumve procuratores praestationi iurisiurandi testium assistere possunt, salvo
praescripto can. 285.
§ 3. Testibus, si de iure partium mere privato
agatur, poterit iusiurandum, partibus consentientibus, remitti.
§ 4. Sed etiam
cum iusiurandum a teste non exigitur, iudex testem commone faciat gravis
obligationis, qua semper tenetur, veritatem dicendi.
Can. 290
Testes, tametsi
iusiurandum praestiterint de veritate dicenda, poterunt nihilominus pro prudenti
iudicis arbitrio, absoluto examine, adigi ad iusiurandum de veritate dictorum
praestandum sive circa omnes articulos sive circa aliquos tantum, quoties
gravitas negotii et editae testificationis adiuncta id postulare videntur.
Can.
291
Testes adigi etiam iureiurando possunt ad secretum servandum circa
propositas interrogationes dataque responsa, usque dum acta et allegata publici
iuris fiant; imo etiam perpetuo ad normam can. 138, § 3.
4 — De testium examine
Can. 292
§ 1. Testes sunt examini subiiciendi in ipsa tribunalis sede.
§ 2. Ab hac generali regula excipiuntur:
1° S. R. E. Cardinales et Patriarchae,
Episcopi et personae illustres quae suae civitatis iure eximuntur ab obligatione
comparendi coram iudice testificandi causa; ii omnes eligere ipsi possunt locum
ubi testificentur, de quo iudicem certiorem facere debent;
2° Qui morbo aliove
corporis vel animi impedimento aut condicione vitae, uti moniales, tribunalis
sedem adire nequeunt; ii domi audiendi sunt;
3° Qui extra eparchiam degentes, ad
tribunalis sedem accedere sine gravi incommodo nequeunt; ii audiendi sunt a
tribunali loci in quo commorantur ad normam can. 34, secundum interrogationes et
instructiones a causae iudice transmissas;
4° Qui in eparchia quidem commorantur, sed in locis ita dissitis a tribunalis
sede, ut sine gravibus impensis vel gravi incommodo tribunalis sedem adire non
possint. Hoc in casu iudex, nisi ipse sine gravibus impensis testes commode
adire possit, debet propiorem aliquem sacerdofem dignum et idoneum designare, ut
cum assistentia alicuius, qui actuarii munere fungatur, examen horum testium
perficiat, transmissis pariter eidem interrogationibus faciendis, datisque
opportunis instructionibus.
Can. 293
Examini tertium partes assistere
nequeunt, nisi iudex eas admittendas censuerit.
Can. 294
§ 1. Testes seorsum
singuli examinandi sunt.
§ 2. Prudenti tamen iudicis arbitrio relinquitur post
edita testimonia testes inter se aut cum parte conferre, seu comparare.
§ 3. Id
autem fieri poterit si haec omnia simul concurrant:
1° Si testes inter se aut
cum parte in re gravi et causae substantiam attingente dissentiant;
2° Si nulla
alia facilior ad veritatem detegendam suppetat via;
3° Si scandali vel
dissidiorum periculum non sit ex collatione pertimescendum.
Can. 295
§ 1. Examen
fit a iudice, vel ab eius delegato aut auditore, cui assistat oportet notarius.
§ 2. In examine interrogationes non ab alio quam a iudice vel ab eo qui iudicis
locum tenet, testibus deferendae sunt. Quapropter si partes, vel promotor
iustitiae, vel defensor vinculi examini intersint et novas interrogationes testi
faciendas habeant, has non testi, sed iudici vel eius locum tenenti proponere
debent, ut eas ipse deferat.
Can. 296
Testis primo interrogari debet non modo de
generalibus personae adiunctis : de nomine, cognomine, origine, aetate,
religione, condicione, domicilio, sed etiam quae ipsi cum partibus in causa sit
necessitudo; deinde deferendae sunt interrogationes quae causam ipsam respiciunt
et sciscitandum unde et quomodo ea quae asserit, habeat cognita.
Can. 297
Interrogationes breves sunto, non plura simul complectentes, non captiosae, non
subdolae, non suggerentes responsionem, remotae a cuiusvis offensione et
pertinentes ad causam quae agitur.
Can. 298
§ 1. Interrogationes non sunt cum
testibus antea communicandae.
§ 2. Attamen si ea quae testificanda sunt ita a
memoria sint remota, ut nisi prius recolantur, certo affirmari nequeant, poterit
iudex nonnulla testem praemonere, si id sine periculo fieri posse censeat.
Can. 299
Testes ore testimonium
dicant, et scriptum ne legant, nisi de calculo et rationibus agatur; tunc enim
adnotationes, quas secum attulerunt, poterunt consulere.
Can. 300
Responsio ex
continenti redigenda est scripto ab actuario non solum quod attinet ad
substantiam, sed etiam ad ipsa editi testimonii verba, nisi iudex, attenta
causae exiguitate, satis habeat unam depositionis substantiam referri.
Can. 301
Si testis sit surdus, mutus, vel surdus et mutus, interrogationes vel
responsiones vel utraeque scripto fieri possunt, nisi iudex interpretis opera
uti malit.
Can. 302
Actuarius in actis mentionem faciat de praestito, remisso
aut recusato iureiurando, de partium aliorumque praesentia, de interrogationibus
ex officio additis deque ceteris omnibus memoria dignis quae forte acciderint,
cum testes excutiebantur.
Can. 303
§ 1. Testi, antequam ab auditorio discedat,
debent legi quae actuarius de iis quae ipse viva voce testatus est, scripto
redegit, data eidem testi facultate addendi, supprimendi, corrigendi, variandi.
§ 2. Denique actui subscribere debent testis, iudex et notarius.
Can. 304
Testes, quamvis iam excussi, poterunt, parte postulante aut ex officio, antequam
acta seu testimonia publici iuris fiant, denuo ad examen vocari, si iudex id
necessarium vel utile ducat, dummodo tamen omnis collusionis vel corruptelae
absit periculum.
5 - D testimoniorum evulgatione
eorum quere probatione
Can. 305
§ 1. Cum partes aut earum procuratores
examini non interfuerunt, testimonia post absolutum omnium testium examen
poterunt, decreto iudicis, statim evulgari.
§ 2. Sed poterit
iudex differre testimoniorum evulgationem in tempus quo cetera probationum
capitula fuerint absoluta, si id e re existimet, firmo can. 382.
Can. 306
Post
testimoniorum evulgationem:
1° Cessat ius reprobandi testis personam, excepto
casu de quo in can. 286, § 4;
2° Sed est ius reprobandi testes sive quod
attinet ad modum examinis, cum obiiciuntur regulae iuris in examine peragendo
neglectae, sive quod attinet ad testificationes ipsas, cum testimonia arguuntur
de falso aut de variatione, contradictione, obscuritate, defectu scientiae et
similibus.
Can. 307
Reprobationem iudex decreto suo reiiciat, si eam futili
inniti fundamento aut ad retardandum iudicium factam animadvertat.
Can. 308
Si
iudicium reprobationis admittatur, iudex brevem terminum parti postulanti
praestituat ad probandam reprobationem, et deinde procedat uti in aliis
incidentibus causis.
Can. 309
Post evulgata testimonia, testes iam auditi denuo
super iisdem articulis ne interrogentur, neque novi testes admittantur, nisi
caute et ex gravi ratione in causis quae nunquam transeunt in rem iudicatam; ex
gravissima ratione in ceteris; et in quolibet casu omni fraudis et subornationis
periculo remoto et audita altera parte; quae omnia iudex decreto suo definiat.
6
- De indemnitate testium
Can. 310
§ 1. Testis ius habet ad
petendam compensationem impensarum, quas sustinuerit ratione itineris et
commorationis in loco iudicii, et ad congruam indemnitatem pro interruptione sui
negotii vel operis.
§ 2. Iudicis est, auditis parte ac teste, et, si opus sit,
etiam peritis, taxare indemnitatem et impensas testi solvendas.
Can. 311
Si intra peremptorium
terminum a iudice praestitutum congrua pecuniae quantitas vel cautio ad normam
can. 436, § 2, ab eo qui testes inducere vult deposita non sit, is testium
examini renuntiasse censeatur.
7 - De testimoniorum fide
Can. 312
In aestimandis testimoniis iudex, requisitis, si opus sit, testimonialibus
litteris, ante oculos habeat:
1° Quae condicio sit personae, quaeve honestas et
an aliqua dignitate testis praefulgeat;
2° Utrum de scientia propria, praesertim
de visu et auditu proprio testificetur, an de sua opinione, de fama, aut de
auditu ab aliis;
3° Utrum testis constans sit et firmiter sibi cohaereat; an
varius, incertus, vel vacillans;
4° Denique utrum testimonii contestes habeat,
an sit singularis.
Can. 313
Si testes inter se discrepent, iudex perpendat utrum
testimonia inter se adversentur, an sint dumtaxat diversa vel mutuo adiuventur
et compleantur.
Can. 314
§ 1. Unius testis depositio plenam fidem non facit,
nisi sit testis qualificatus qui deponat de rebus ex officio gestis.
§ 2. Si sub
iuramenti fide duae vel tres personae, omni exceptione maiores, sibi firmiter
cohaerentes, de aliqua re vel facto in iudicio testificentur de scientia
propria, sufficiens probatio habetur; nisi in aliqua causa iudex ob maximam
negotii gravitatem, vel ob indicia quae aliquod dubium de veritate rei assertae
ingerunt, necessariam censeat pleniorem probationem.
ARTICULUS III
De peritis
Can. 315
Peritorum opera utendum est quoties ex iuris vel iudicis praescripto
eorum examen et iudicium requiritur ad factum aliquod comprobandum vel ad veram
alicuius rei naturam dignoscendam.
Can. 316
§ 1.Indicis
est peritos designare.
§ 2. Hanc designationem in causis mere privatis iudex
facere potest rogatu utriusque partis vel etiam alterutrius, altera tamen
consentiente; in causis vero bonum publicum respicientibus, audito promotore
iustitiae aut vinculi defensore.
§ 3. Prudenti iudicis arbitrio relinquitur unum
pluresve peritos designare pro causae natura et rei difficultate, dummodo ne
sint pauciores numero ipsa lege constituto.
Can. 317
Peritorum est peritiam suam
ad veritatis et iustitiae leges exigere, neque falsum affirmando neque verum
occultando ; in quo si deliquerint, puniantur ad normam can. 265, § 3.
Can. 318
§ 1. Ad periti munus, ceteris paribus, deligantur, qui competentis magistratus
auctoritate idonei fuerint comprobati.
§ 2. Ad periti munus assumi nequeunt:
1° Minores;
2° Qui a testimonio ferendo excluduntur ad normam can. 279;
3° Qui
testes in eodem iudicio fuerunt vel futuri sint;
4° Qui in adiunctis inveniuntur
de quibus in can. 35, 128, § 1.
Can. 319
§ 1. Possunt periti cum ob causas
quibus testes, tum ob aliam iustam causam recusari.
§ 2. Iudex suo decreto
edicat utrum sit admittenda recusatio, necne, et, recusatione admissa, in locum
periti recusati alium sufficiat.
Can. 320
§ 1. Periti demandatum munus suscipere
censentur praestatione iurisiurandi de munere fideliter implendo.
§ 2. Partes
non solum interesse possunt iurisiurandi praestationi, sed etiam exsecutioni
muneris perito demandati, nisi aliud rei natura vel honestas exigat aut lex vel
iudex statuat.
Can. 321
Post iusiurandum praestitum, si periti intra praefinitum
tempus mandato non paruerint aut sine iusta causa exsecutionem defugiant,
tenentur damnorum.
Can. 322
§
1. Iudex, attentis iis quae a litigantibus forte deducantur, omnia et singula
capita decreto suo definiat circa quae periti opera versari debeat.
§ 2. Tempus
intra quod examen perficiendum est et iudicium proferendum, si necessarium vel
opportunum iudici videatur, potest ab ipso iudice praefiniri et etiam, auditis
partibus, prorogari.
Can. 323
§ 1. Si dubitetur quis scriptum aliquod
exaraverit, iudex, praeter scripturam quaestioni obnoxiam, assignet peritis,
proponentibus partibus, scripturas cum quibus illa comparari seu conferri
debeat.
§ 2. Si de scripturis, quae sint inter se comparandae, partes
dissentiant, iudex seligat, comparationis gratia, eas, quas pars ipsa alias
recognovit, aut quas qui accusatur auctor scripturae controversae, scripsit ut
persona publica -et in archivis aut alio publico tabulario custodiuntur; aut
eius subscriptiones quas ex fide notarii vel personae publicae constet coram
ipsis fuisse exaratas.
§ 3. Quod si scripturae a partibus et a iudice pro
comparatione designatae, peritorum iudicio, investigationi non sufficiant iudex,
eum cui scriptura controversa tribuitur, ad instantiam partis aut etiam ex
officio citet, ut manu propria coram iudice vel eius delegato scribat quidquid
periti, iudex ipse, eiusve delegatus dictaturi sint.
§ 4. Qui scribere recusat,
non probata legitima recusandi causa, perinde habetur ac si controversam
scripturam suam esse confiteatur.
Can. 324
§ 1. Periti iudicium suum vel in
scriptis proferre possunt, vel ore coram iudice ; sed si ore proferatur, statim
in scriptis redigi debet a notario et a peritis subscribi.
§ 2. Peritus autem,
praesertim si sententiam suam in scriptis protulerit, accersiri potest a iudice
ut explicationes, quae ulterius necessariae videantur, suppeditet.
§ 3. Periti
debent indicare perspicue qua via et ratione processerint in explendo munere
sibi demandato et quibus potissimum argumentis conclusiones ab ipsis prolatae
nitantur.
Can. 325
Periti suam quisque relationem a ceteris distinctam
conficiant, nisi, lege non contradicente, iudex unam a singulis subscribendam
fieri iubeat ; quod si fiat, sententiarum discrimina, si qua fuerint, diligenter
adnotentur.
Can. 326
§ 1.Si periti inter se discrepent, licet iudici aut
peritioris suffragium super relatis a primis peritis exquirere aut novos de
integro peritos adhibere.
§ 2. Idem potest iudex quoties periti post
designationem in suspicionem inciderint vel impares atque non idonei muneri
reperti fuerint.
Can. 327
§ 1. Iudex non peritorum tantum conclusiones, etsi
concordes, sed cetera quoque causae adiuncta attente perpendat.
§ 2. Cum reddit
rationes decidendi, exprimere debet quibus motus argumentis peritorum
conclusiones aut admiserit aut reiecerit.
Can. 328
Peritorum expensas et
honoraria iudex, receptam uniuscuiusque loci consuetudinem ante oculos habens,
ex bono et aequo taxare debet, salvo iure recursus ad normam can. 440, § 1.
ARTICULUS IV
De accessu et recognitione iudiciali
Can. 329
§ 1. Si ad
controversiae locum iudex accedere atque ipsam rem controversam inspicere
necessarium existimet, decreto id praestituat, quoea quae in accessu praestanda
sint, auditis partibus, summatim describat.
§ 2. Si iudex iusserit ut pars vel
tertius rem tribunali exhiberet, parte vel tertio recusante, servetur
praescriptum can. 347 de parte recusante.
Can. 330
Iudex recognitionem peragere
potest vel ipse per se vel per auditorem aut iudicem delegatum.
Can. 331
§ 1.
Iudex, rem vel locum recognoscens, peritos adhibere potest, si ipsorum opera
necessaria vel utilis videatur.
§ 2. Si periti adhibeantur, serventur, quantum
fieri potest, quae* praescripta sunt can. 316-328.
Can. 332
Si iurgii vel perturbationis periculum
pertimescendum iudici videatur, poterit ipse prohibere ne partes vel earum
advocati iudiciali recognitioni intersint.
Can. 333
Iudex testes, vel ex officio
accitos vel a partibus ante recognitionem rite productos, potest in ipso
iudiciali accessu examini subiicere, si id expedire videatur ad pleniorem
probationem aut ad removenda dubia ob quae recognitio decerni debuit.
Can. 334
§ 1. Notarius diligenter curet ut constet ex actis quo die et hora recognitio
facta sit, quae personae interfuerint, quae, recognitione durante, aut dicta aut
peracta aut a iudice decreta sint.
§ 2. Peractae recognitionis instrumenta tum
iudex tum notarius subscribant.
ARTICULUS V
De probatione per documenta
1 - De natura et fide documentorum
Can. 335
In quolibet iudicii genere
admittitur probatio per documenta tum publica tum privata.
Can. 336
§ 1.
Praecipua documenta publica ecclesiastica haec sunt:
1° Acta Summi Pontificis
et Curiae Romanae et Hierarcharum in exercitio suorum munerum authentica forma
exarata, itemque attestationes authenticae de iisdem actibus datae ab illis vel
ab eorum notariis;
2° Instrumenta a notariis ecclesiasticis confecta;
3° Acta
iudicialia ecclesiastica;
4° Inscriptiones collati sacramenti baptismi,
chrismatis, ordinationis, professionis religiosae, matrimonii, mortis, quae
habentur in regestis curiae vel paroeciae vel religionis, et attestationes
scriptae ex iisdem desumptae et a parochis vel ab Hierarchis vel a notariis
ecclesiastic i s confectae aut earum exemplaria authentica.
§ 2. Documenta
publica civilia ea sunt quae secundum uniuscuiusque loci leges talia iure
censentur.
§ 3. Litterae, contractus, testamenta et scripta quaelibet a privatis
confecta, privatorum documentorum numero habentur.
Can. 337
Documenta publica sive ecclesiastica sive civilia genuina praesumuntur, donec
contrarium evidentibus argumentis evincatur.
Can. 338
Recognitio aut impugnatio
scripturae proponi potest in iudicio tum incidenter, tum ad modum causae
principalis.
Can. 339
Documenta publica fidem faciunt de iis quae directe et
principaliter in eisdem affirmantur.
Can. 340
Documentum privatum, sive agnitum
a parte sive recognitum a iudice, eandem probandi vim habet adversus auctorem
vel subscriptorem et causam ab iis habentes, ac confessio extra iudicium facta;
sed per se non habet vim probandi adversus extraneos.
Can. 341
Si abrasa,
correcta, interpolata aliove vitio documenta infecta demonstrentur, iudicis est
aestimare an et quanti huiusmodi documenta facienda sint.
2 — De productione documentorum
et actione ad exhibendum
Can. 342
Documenta vim probandi in iudicio non habent, nisi originalia sint iaut in
exemplari authentico exhibita et penes tribunalis cancellariam deposita,
exceptis documentis quae publici iuris sunt, ceu leges rite promulgatae.
Can.
343
Documenta in forma authentica sunt exhibenda et in iudicio deponenda, ut a
iudice et ab adversario examinari possint.
Can. 344
§ 1. Si dubium excitetur
utrum fideliter exscriptum sit exemplar, an non, iudex ad instantiam partis vel
etiam ex ofiicio decernere potest, ut ipsum documentum exhibeatur, unde exemplar
est desumptum.
§ 2. Si id
fieri aut minime aut valde difficulter possit, iudex potest auditorem delegare
aut loci Hierarcham rogare pro examine et collatione documenti, praescribens
quibus de articulis et quemadmodum fieri debeat collati; collationi vero partes
assistere possunt.
Can. 345
Documenta communia quaeve de communi agunt negotio,
ut testamenta et instrumenta quae respiciunt successiones, bonorum partitiones,
contractus aliaque huiusmodi de quibus lis est inter partes, quilibet ex
litigantibus potest postulare ut in iure exhibeantur ab ea parte quae illa
possidere dicitur.
Can. 346
§ 1. Nemo tamen exhibere debet documenta etsi
communia, quae communicari nequeunt sine periculo damni ad normam can. 277, § 2,
n. 2, aut sine periculo violationis secreti servandi.
§ 2. Attamen si qua saltem
documenti particula, quam produci intersit, describi possit, et in exemplari
exhiberi sine memoratis incommodis, iudex decernere potest ut eadem exhibeatur.
Can. 347
§ 1. Si pars exhibere recuset documentum de iure producendum, quod ipsa
fertur possidere, iudex, altera parte postulante vel etiam ex officio,
auditoque, si opus sit, promotore iustitiae vel vinculi defensore, ad normam
can. 364 decernat, an et quomodo eiusdem documenti exhibitio facienda sit.
§ 2.
Parte parere recusante, iudicis est aestimare quanti haec recusatio facienda
sit.
§ 3. Quod si pars documentum apud se esse neget, iudex poterit eam examini
subiicere et ad iusiurandum de ea re praestandum adigere.
ARTICULUS VI
De
praesumptionibus
Can. 348
§ 1. Praesumptio est rei incertae probabilis
coniectura; eaque alia est iuris, quae ab ipsa lege statuitur ; alia hominis,
quae a iudice coniicitur.
§ 2. Praesumptio iuris alia est iuris simpliciter,
alia iuris et de iure.
Can. 349
Contra praesumptionem iuris
simpliciter admittitur probatio tum directa tum indirecta; contra praesumptionem
iuris et de iure, tantum indirecta, hoc est contra factum quod est
praesumptionis fundamentum.
Can. 350
Qui habet pro se iuris praesumptionem,
liberatur ab onere probandi, quod recidit in partem adversam.
Can. 351
Praesumptiones, quae non statuuntur a iure, iudex ne coniiciat, nisi ex facto
certo et determinato, quod cum eo, de quo controversia est, directe cohaereat.
ARTICULUS VII
De iureiurando partium
Can. 352
Si habeatur semiplena tantum
probatio nec alia probationis adiumenta iam supersint, iudex aut iubeat aut
admittat iusiurandum suppletorium ad probationes supplendas.
Can. 353
§ 1.
Iudicis est decreto definire an et quando adiuncta concurrant, cur iusiurandum
suppletorium deferri debeat.
§ 2. Defertur sive ex officio, sive ad instantiam
partis.
§ 3. Regulariter deferatur ei qui pleniores habet probationes.
Can. 354
§ 1. Iureiurando suppletorio abstineat iudex, si de iure vel re magni pretii
agatur aut de facto nimii momenti, aut si ius, res, factum non sit proprium
personae cui iusiurandum esset deferendum.
§ 2. Huic iuriiurando maxime locus
est cum adiuncta, quae civilem vel religiosum personae statum respiciunt, aliter
comperiri nequeunt.
Can. 355
§ 1. Pars cui iusiurandum suppletorium defertur in rebus quae ad Ťius statum
civilem vel religiosum non pertinent, potest ex iusta causa illud recusare vel
in adversarium referre.
§ 2. Quanti autem haec recusatio facienda sit, utrum
iusta sit, an potius confessioni aequiparanda, iudicis est aestimare.
§ 3.
Iusiurandum suppletorium, ab una parte praestitum, potest ab altera impugnari.
Can. 356
Si de iure ad damni reparationem constet, sed quantitas damni aestimari
certe non possit, iudex potest parti quae damnum passa est, iusiurandum
aestimatorium deferre.
Can. 357
In deferendo iureiurando aestimatorio:
1° Iudex
a parte, quae damnum passa est, petat ut sub iurisiurandi sanctitate designet
res sibi ablatas vel dolo perditas, earumque pretium secundum probabilem suam
aestimationem exprimat;
2° Si taxatio iudici nimia videatur, eam ad aequitatem
reducat, ante oculos habens omnia indicia et argumenta usu comprobata, adhibitis
etiam, si opus sit, peritis, quo magis veritati et iustitiae consulatur.
Can.
358
Non solum ante initam litem partes convenire possunt ut controversia per
iusiurandum ab alterutra praestandum transigendo dirimatur, sed pendente quoque
lite et in quolibet eius momento et statu, altera pars potest, iudice probante,
alteri iusiurandum decisorium deferre, ea condicione ut quaestio sive
principalis sive incidens, secundum iusiurandum decisa habeatur.
Can. 359
Decisorium iusiurandum deferri nequit, nisi:
1° De re, in qua cessio et
transactio admittitur, et quae pro litigantium personis non sit nimii momenti
seu pretii;
2° Ab eo qui cedere aut transigere potest ;
3° Ei, qui cedere vel
transigere valet, quique pariter pro se non habet plenam probationem;
4° De
mera notitia facti aut de facto, quod proprium sit illius, cui iusiurandum
defertur.
Can. 360
§ 1. Hoc iusiurandum potest a parte, a qua delatum est,
revocari quousque praestitum non fuerit, et ab altera parte acceptari et
praestari, vel minus, aut referri in adversarium.
§ 2. Praestito iureiurando,
quaestio secundum iuratam formulam finita est, perinde ac si cessio aut
transactio iudicialis intercessisset.
§ 3. Si iusiurandum
recusetur nec referatur in adversarium, iudicis est aestimare quanti facienda
sit recusatio, utrum iustis innitatur causis an potius confessioni sit
aequiparanda.
§ 4. Si in adversarium referatur, hic debet illud praestare, secus
causa cadit.
§ 5. Ut iusiurandum in adversarium referri possit, eaedem illae
concurrant condiciones necesse est, quae ad illud deferendum requiruntur, atque
idem intercedat iudicis ministerium.
CAPUT VI
De causis incidentibus
Can. 361
Causa incidens habetur, quoties, incepto saltem per citationem iudicio, ab una
ex partibus aut a promotore iustitiae vel vinculi defensore, si iudicio
intersint, quaestio proponitur quae, tametsi libello, quo lis introducitur, non
contineatur expresse, nihilominus ita ad causam pertinet ut resolvi plerumque
debeat ante quaestionem principalem.
Can. 362
Causa incidens proponitur vel ore
vel per libellum, indicato nexu qui intercedit inter ipsam et causam
principalem, et servatis, quoad eius fieri poterit, regulis can. 228-247
statutis.
Can. 363
Iudex, libello vel petitione verbali receptis, auditis
partibus, et, si opus sit, promotore iustitiae, vel vinculi defensore, secum
deliberet num proposita incidens quaestio f utilis sit et ad retardandum
principale iudicium unice excitata ; itemque num causa incidens talis sit
naturae et tali nexu cum causa principali cohaereat, ut ante eam resolvi debeat.
Si ita se res habeat, libellum vel instantiam admittat; aliter decreto suo eam
reiiciat.
Can. 364
§ 1. Utrum incidens quae excitetur quaestio, definienda sit
iudicii forma servata, an mero decreto, iudex, attenta rei qualitate et
gravitate, aestimet.
§ 2. Si causa incidens sit iudicio definienda, regulae, quoad eius fieri
poterit, servandae sunt, quae in aliis iudiciis obtinent ; curet tamen iudex ut
dilationum termini sint quam maxime breves.
§ 3. Iudex in decreto quo, non
servata iudicii forma, vel reiicit vel definit quaestionem incidentem, rationes
quibus innititur, in iure et in facto breviter exponat.
Can. 365
Antequam
finiatur causa principalis, iudex interlocutoriam sententiam potest, iusta
intercedente causa, corrigere aut revocare sive ex officio, auditis partibus,
sive ad instantiam unius partis audita altera parte.
ARTICULUS I
De contumacia
Can. 366
Reus citatus qui sine iusta causa nec ipse per se nec per procuratorem
comparet, contumax declarari potest.
Can. 367
§ 1. Non potest tamen iudex reum
contumacem declarare nisi prius constiterit:
1° Citationem, legitime factam,
tempore utili ad rei notitiam pervenisse aut saltem pervenire debuisse;
2° Reum
absentiae excusationem afferre neglexisse aut non iustam attulisse.
§ 2. Haec
comprobari possunt sive per novam citationem reo factam ut contumaciam suam, si
possit, excuset, sive alio modo.
Can. 368
§ 1. Ad instantiam partis iudex rei
contumaciam declarare potest, eaque declarata, procedere, servatis servandis,
usque ad sententiam definitivam eiusque exsecutionem.
§ 2. Si procedatur ad
sententiam definitivam, lite non contestata, sententia respicere tantum debet
petita in libello; si lite contestata, ipsum contestationis obiectum.
Can. 369
Ad frangendam rei contumaciam iudex potest comminari ecclesiasticas poenas ;
quo in casu, iteranda est rei citatio, cum comminatione poenarum; nec iam tunc
licet aut contumaciam declarare aut, ea declarata, poenas irrogare, nisi
probetur banc quoque secundam citationem suo effectu caruisse.
Can. 370
Rei a contumacia recedentis seqne in indicio sistentis ante causae definitionem,
conclusiones probationesque, si quas afferat, admittantur; caveat autem iudex ne
mala fide in longiores et non necessarias moras iudicium protrahatur.
Can. 371
Post latam vero sententiam contumax beneficium restitutionis in integrum ad
appellandum ab ipso iudice qui eam tulit, petere potest, non ultra tamen tres
menses ab ipsius sententiae intimatione, nisi agatur de causis quae non
transeunt in rem iudicatam.
Can. 372
Regulis superius traditis etiam tum locus
est cum reus, etsi primae citationi obtemperaverit, fit tamen postea progressu
iudicii, contumax.
Can. 373
Si die et hora, qua reus secundum citationis
praescriptum coram iudice primum se sistit, actor non adsit, nullamque vel
insufficientem absentiae excusationem attulerit, iudex eum ad instantiam rei
conventi citet iterum ; et si actor novae citationi non paruerit vel postea
iudicium inchoare vel inchoatum prosequi neglexerit, instante reo convento vel
promotore iustitiae aut defensore vinculi, contumax a iudice declaretur, iisdem
servatis regulis quae supra traditae sunt pro rei contumacia, excepta tamen
comminatione ecclesiasticarum poenarum.
Can. 374
§ 1. Actoris contumacia a
iudice declarata perimit eiusdem actoris ius ad suam instantiam prosequendam.
§
2. Permittitur tamen promotori iustitiae vel vinculi defensori instantiam facere
suam eamque prosequi, quoties publicum bonum id postulare videtur.
§ 3. Reus
autem exinde ius habet petendi ut vel libere possit a iudicio abire, vel nulla
habeantur omnia eo usque gesta, vel definitive ipse absolvatur a petitione
actoris, vel iudicium, absente quoque actore, ad finem adducatur.
Can. 375
§ 1.
Qui contumax declaratus contumaciam suam non purgaverit, sive actor sit sive
reus, condemnetur tum ad litis expensas, quae ob suam contumaciam
factae sunt, tum etiam, si opus sit, ad indemnitatem alteri parti praestandam.
§
2. Si tum actor tum reus sint contumaces, ad expensas litis tenentur in solidum.
ARTICULUS II
De interventu tertii in causa
Can. 376
§ 1. Is cuius interest,
admitti potest ad interveniendum in causa in qualibet litis instantia.
§ 2. Sed
ut admittatur, debet ante conclusionem in causa libellum iudici exhibere, in quo
breviter de iure interveniendi ipsum edoceat.
§ 3. Qui intervenit in causa,
admittendus est in eo statu in quo causa reperitur, assignato eidem brevi ac
peremptorio termino ad probationes suas exhibendas, si causa ad periodum in qua
probationes proponuntur pervenerit.
Can. 377
Si tertii interventus appareat
necessarius, iudex ad instantiam partis vel etiam ex officio debet interventum
in causa iubere.
ARTICULUS III
De attentatis lite pendente
Can. 378
Attentatum
est quidquid, lite pendente, aut altera pars adversus alteram aut ipse iudex
adversus alterutram vel utramque partem innovat, parte dissentiente et in eius
praeiudicium; sive innovatio respiciat litis materiam, salvo tamen praescripto
can. 189, 190, sive respiciat terminos partibus a iure vel a iudice assignatos
ad ponendos certos actus iudiciales.
Can. 379
§ 1. Attentata sunt ipso iure
nulla.
§ 2. 1° Parti ex attentato laesae competit actio ad obtinendam
declarationem nullitatis.
2° Actio haec instituenda est coram ipso iudice causae
principal i s ; quod si ob attentatum pars laesa iudicem suspectum habeat,
exceptionem suspicionis potest opponere, in qua procedendum est ad normam can.
130.
Can. 380
§ 1. Pendente quaestione de attentato, eursus
causae principalis regulariter suspenditur, sed si iudici opportunius videatur,
quaestio de attentato potest una cum causa principali pertractari et resolvi.
§
2. Quaestiones de attentatis expeditissime sunt pertractandae et decreto iudicis
definiendae, auditis partibus.
Can. 381
Demonstrato attentato, iudex decernere
debet eius revocationem seu purgationem.
CAPUT VII
De processus
publicatione, de conclusione in causa
et de causae discussione
Can. 382
Ante
causae discussionem et sententiam omnes probationes quae sunt in actis et quae
adhuc secretae permanserunt, sunt publicandae.
Can. 383
Concessa partibus
earumque advocatis licentia acta iudicialia inspiciendi petendique eorum
exemplar, intelligitur facta publicatio processus.
Can. 384
§ 1. Expletis
omnibus quae ad probationes producendas pertinent, ad conclusionem in causa
deveniendum est.
§ 2. Haec conclusio habetur quoties aut partes a iudice
interrogatae declarent se nihil aliud deducendum habere, aut utile proponendis
probationibus tempus a iudice praestitutum elapsum sit, aut iudex declaret se
satis instructam causam habere.
§ 3. De peracta conclusione in causa, quocunque
modo ea acciderit, iudex decretum ferat.
Can. 385
§ 1. Post conclusionem in
causa novae probationes inhibentur, nisi agatur de causis quae nunquam transeunt
in rem iudicatam aut de documentis nunc primum repertis, aut de testibus qui
antea ob legitimum impedimentum tempore utili induci non potuerunt.
§ 2. Si
novas probationes admittendas censeat, id decernat iudex, audita altera parte,
cui congruum tempus concedat ut novas probationes cognoscere et se defendere
possit; aliter iudicium nullius est momenti.
Can. 386
§ 1. Facta conclusione in causa, iudex, pro suo
prudenti arbitrio, partibus congruum, temporis spatium praestituat ad
defensiones suas seu allegationes sive per se sive per advocatum exhibendas.
§
2. Hic terminus prorogari a iudice potest instante una parte, audita altera; vel
etiam coarctari, utraque consentiente.
Can. 387
§ 1. Defensio in scriptis est
conficienda, et re ulariter tot exemplaribus conscribenda quot sunt iudices, ut
singula angulis iudicibus possint exemplaria distribui.
§ 2. Sed etiam promotori
iustiti ie et defensori vinculi, si iudicio intersint, debet exemplar tradi;
praeterea partes inter se exemplaria commutare debent.
§ 3. Iudex et, in
tribunali collegiali, ponens, quoties pro suo prudenti arbitrio necessarium
censeat, et sine nimio partium gravamine fieri animadvertat, mandare potest ut
defensio typis imprimatur una cum documentis principalibus in fasciculo
coniungendis, qui actorum et documentorum summarium continet.
§ 4. Quo in casu
iubeat ne quidquam imprimatur, nisi prius exhibito manuscripto et licentia illud
publicandi obtenta; praeterea sedulo caveat de secreto, si quod sit in causa
servandum.
Can. 388
Iudicis et in tribunali collegiali ponentis est moderari,
pro sua prudentia, nimiam defensionum extensionem, nisi de hoc peculiari
tribunalis lege sit cautum.
Can. 389
§ 1. Communicatis vicissim inter partes
defensionum scripturis, utrique parti responsiones exhibere liceat, intra breve
tempus a iudice praestitutum, et servatis regulis et cautelis de quibus in can.
387, 388.
§ 2. Hoc ius partibus semel tantum esto, nisi iudici gravi ex causa
iterum videatur concedendum; tunc autem concessio uni parti facta, alteri quoque
data censetur.
Can. 390
§ 1. Advocati iudicem de adiunctis iuris et facti causam
respicientibus privatim instruere prohibentur.
§ 2. Admittitur tamen moderata
disputatio coram iudice pro tribunali sedente ad aliquid illustrandum, si eam
iudex utilem censeat vel utraque pars postulet.
§ 3. Ad
disputationem obtinendam partes exhibere debent in scriptis quaestionum capita
cum altera parte discutienda paucis verbis expressa; iudicis autem est ea cum
partibus communicare, ac diem et horam disputationi assignare et disputationem
ipsam moderari.
§ 4. Disputationi assistat unus ex notariis tribunalis ad hoc
ut, si iudex praecipiat aut pars postulet et iudex consentiat, possit de
disceptatis, confessis aut conclusis, scripto ad normam iuris ex continenti
referre.
Can. 391
Si partes parare sibi tempore utili defensionem negligant, aut
se remittant iudicis scientiae et conscientiae, iudex, dummodo ex actis et
probatis rem habeat plane perspectam, poterit statim sententiam pronuntiare.
CAPUT VIII
De sententia
Can. 392
§ 1.Legitima pronuntiatio qua iudex causam a
litigantibus propositam et iudiciali modo pertractatam definit, sententia est:
eaque interlocutoria dicitur, si dirimat incidentem causam; definitiva, si
principalem.
§ 2. Ceterae iudicis pronuntiationes decreta vocantur.
Can. 393
§
1. Ad pronuntiationem cuiuslibet sententiae requiritur in iudicis animo moralis
certitudo circa rem sententia definiendam.
§ 2. Hanc certitudinem iudex haurire
debet ex actis et probatis.
§ 3. Probationes autem aestimare iudex debet ex sua
conscientia, nisi lex aliquid expresse statuat de efficacia alicuius
probationis.
§ 4. Iudex qui eam certitudinem adipisci non potuit, pronuntiet non
constare de iure actoris et reum dimittat, nisi agatur de causa favorabili, quo
in casu pro ipsa pronuntiandum est, et salvo praescriptoť can. 217, § 2.
Can.
394
Sententia ferri a iudice debet, expleta causae disceptatione; et si causa sit
implicatior et actorum mole difficilior, interponi potest congruum temporis
intervallum.
Can. 395
§ 1. In
tribuali collegiali, quo die et hora iudices ad deliberandum conveniant,
collegii praeses constituat; et nisi peculiaris causa aliud suadeat, in ipsa
tribunalis sede conventus habeatur.
§ 2. Assignato conventui die, singuli
iudices scriptas afferant conclusiones suas et rationes tam in facto quam in
iure, quibus ad conclusionem suam venerint : quae conclusiones actis
adiungantur, secreto servandae.
§ 3. Prolatis ex ordine, secundum praecedentiam,
ita tamen ut semper a causae ponente initium fiat, singulorum conclusionibus,
habeatur moderata discussio sub tribunalis praesidis ductu, praesertim ut
constabiliatur quid statuendum sit in parte dispositiva sententiae.
§ 4. In
discussione autem licet unicuique a pristina sua conclusione recedere.
§ 5. Quod
si iudices in prima discussione ad sententiam devenire aut nolint aut nequeant,
differri poterit decisio ad novum conventum; qui tamen ultra hebdomadam differri
non debet.
Can. 396
Si unicus sit iudex, ipsius tantum est sententiam exarare ;
in tribunali vero collegiali servetur praescriptum caii. 50, § 2.
Can. 397
§ 1.
Sententia debet:
1° Definire controversiam coram tribunali agitatam; hoc est
reum absolvere aut condemnare quod attinet ad petitiones vel accusationes
adversus eum prolatas, data singulis dubiis, seu controversiae articulis,
congrua responsione;
2° Determinare (saltem quatenus fas sit et materia
patiatur), quid pars damnata dare, facere, praestare, aut pati debeat, aut a quo
abstinere; itemque quo modo, loco vel tempore obligatio implenda sit;
3°
Continere rationes seu motiva quae dicuntur, tam in facto quam in iure, quibus
dispositiva sententiae pars innititur;
4° Statuere de litis expensis.
§ 2. In
tribunali collegiali motiva a iudice qui sententiam conscribit desumantur ex iis
quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi ab ipso iudicum maiore
numero praefinitum fuerit quaenam sint motiva proferenda.
Can. 398
§ 1.
Sententia ferri debet divino Nomine ab initio semper invocato.
§ 2. Dein
exprimat oportet ex ordine qui sit iudex aut tribunal ; qui sit actor, reus,
procurator, nominibus et domicilio rite designatis, promotor iustitiae, defensor
vinculi, si partem in iudicio habuerint.
§ 3. Referre postea
debet breviter facti speciem cum partium conclusionibus.
§ 4. Hisce subsequatur
pars dispositiva sententiae, praemissis rationibus quibus innititur.
§ 5.
Claudatur cum indicatione diei et loci in quibus exarata est et cum
subscriptione iudicis vel omnium iudicum, si plures fuerint, et notarii, ac
sigillo tribunalis muniatur.
Can. 399
Regulae superius positae locum habent
potissimum in proferenda sententia definitiva; sed applicantur etiam, quantum
diversa res patitur, in proferenda interlocutoria.
Can. 400
Sententia, rite
redacta, quamprimum publicetur.
Can. 401
Publicatio sententiae fieri potest vel citando partes ad audiendam sententiae
lectionem sollemniter factam a iudice pro tribunali sedente ; vel partibus
denuntiando sententiam esse penes cancellariam tribunalis, unaque facultatem
ipsis fieri eandem legendi et eiusdem exemplar petendi; vel sententiae exemplar
transmittendo ad partes ad normam can. 246.
CAPUT IX
De iuris remediis contra sententiam
Can. 402
§ 1. Errorem materialem
qui inciderit vel in transcribendo parte dispositiva sententiae vel in
referendis factis aut partium petitionibus aut in ponendis calculis, corrigere
valet ipse iudex qui sententiam tulit.
§ 2. Iudex ad hanc correctionem deveniat
edito decreto ad instantiam partis, nisi pars altera refragetur.
§ 3. Si altera
pars refragetur, quaestio incidens ad normam can. 364, § 3, decreto definiatur;
et decretum ad calcem sententiae correctae referatur.
ARTICULUS I
De
appellatione
Can. 403
Pars quae aliqua sententia se gravatam putat, itemque promotor iustitiae et
defensor vinculi in causis in quibus interfuerunt, ius habent a sententia
appellandi ad iudicem superiorem, salvo praescripto can. 404.
Can. 404
Non est locus appellationi:
1° A sententia ipsius Summi Pontificis
vel Signaturae Apostolicae;
2° A sententia iudicis qui a Sede Apostolica
delegatus est ad videndam causam cum clausula appellatione remota;
3° A
sententia vitio nullitatis infecta;
4° A sententia quae in rem iudicatam
transiit;
5° A definitiva quae iureiurando litis decisorio innixa est;
6° A
iudicis decreto vel a sententia interlocutoria, quae non habeat vim definitivae,
nisi cumuletur cum appellatione a sententia definitiva;
7° A sententia in causa
de qua ius cavet expeditissime rem esse definiendam;
8° A sententia contra
contumacem, qui a contumacia se non purgaverit;
9° A sententia lata contra eum
qui in scriptis expresse professus est se appellationi renuntiare;
10° A
sententia iudicis unici in causis patrimonialibus de rebus quarum pretium non
excedit summam biscentum francorum aureorum.
Can. 405
Appellatio interponi debet
coram iudice a quo sententia prolata est intra decem dies a notitia
publicationis sententiae.
Can. 406
A delegato non datur appellatio ad delegantem
nisi delegans sit ipsa Apostolica Sedes, firmo can. 404, n. 2.
Can. 407
§ 1.
Appellatio fieri potest ore coram iudice pro tribunali sedente, si publice
sententia legatur, statimque ab actuario scriptis redigenda est.
§ 2. Aliter
facienda est in scriptis, salvo casu de quo in can. 229.
Can. 408
Si alia pars
ad tribunal Apostolicae Sedis appellaverit, alia ad aliud competens, appellatio
prosequenda est coram tribunali Apostolicae Sedis.
Can. 409
Appellatio prosequenda est coram iudice ad quem dirigitur intra mensem ab eius
interpositione, nisi iudex a quo facta est appellatio longius tempus ad eam
prosequendam parti praestituerit.
Can. 410
§ l . A d prosequendam appellationem
requiritur et sufficit ut pars; ministerium invocet iudicis appellationis ad
impugnatae sententiae emendationem, adiuncto exemplari huius sententiae et
libelli appellatorii quem iudici inferiori exhibuerat.
§ 2. Quod si pars
exemplar impugnatae sententiae intra utile tempus a tribunali a quo
appellationem interposuit obtinere nequeat, interim termini non decurrunt et
impedimentum significandum est iudici appellationis, qui tribunal a quo
appellatum est praecepto obstringat ofiicio suo quamprimum satisfaciendi.
Can.
411
§ 1. Si casus de quo in can. 255 contigerit intra terminum ad appellandum
utilem sed antequam appellatio interposita sit, sententia debet iis quorum
interest denuntiari iisque concessi intelliguntur termini a Iure statuti a die
denuntiationis computandi.
§ 2. Si contigerit postquam fuerit appellatum,
appellatio interposita iisdem denuntietur, in quorum favorem a die
denuntiationis denuo currere incipit tempus utile ad appellationem prosequendam.
Can. 412
Inutiliter elapsis fatalibus appellatoriis sive coram iudice a quo
appellatio interposita est, sive coram iudice ad quem appellatum est, deserta
censetur appellatio.
Can. 413
§ 1. Appellatio facta ab actore prodest etiam reo,
et vicissim.
§ 2. Si interponatur ab una parte super aliquo sententiae capite,
pars adversa, etsi fatalia appellationis fuerint transacta, potest super aliis
capitibus incidenter appellare intra terminum peremptorium decem dierum a die
quo ipsi appellatio principalis notificata est; idque facere potest etiam sub
condicione recedendi, si prior pars ab instantia recesserit.
§ 3. Si sententia
plura capita contineat, et appellans quaedam tantummodo capita impugnet, cetera
capita exclusa habeantur; si nullum determinavit caput, appellatio praesumitur
facta contra omnia capita.
Can. 414
Si unus ex pluribus reis aut actoribus sententiam impugnet, impugnatio
censetur ab omnibus facta, quoties res petita sit individua aut obligatio
solidalis; expensas vero iudiciales ille tantum sustinere debet qui appellavit,
si iudex appellationis primam sententiam confirmaverit.
Can. 415
§ 1. Appellatio
in suspensivo exsecutionem appellatae sententiae suspendit ac propterea in suo
robore permanet principium : lite pendente nihil innovetur : appellatio autem in
devolutivo tantum, non suspendit exsecutionem sententiae, licet lis adhuc
pendeat circa meritum causae.
§ 2. Omnis appellatio est in suspensivo, nisi
aliud in iure expresse caveatur, firmo praescripto can. 445, § 2.
Can. 416
Interposita appellatione tribunal a quo appellatum est debet ad tribunal ad quod
interposita est appellatio actorum iudicialium authenticum exemplar vel ipsamet
originalia acta transmittere ad normam can. 159.
Can. 417
§ 1. 1° Firmo can.
494, in gradu appellationis non potest admitti novum petitum, ne ad modum quidem
utilis cumulationis; ideoque litis contestatio in eo tantum versari potest ut
prior sententia vel confirmetur, vel reformetur sive ex toto sive ex parte;
2°
Novum habetur petitum quoties partes vel res petita vel causa petendi mutatur,
non autem si petitio versatur circa petiti, de quo disceptatum est in prima
instantia, accessoria.
§ 2. Sed novis exhibitis documentis et novis
probationibus poterit causa instrui, servatis regulis traditis in can. 309, 385.
ARTICULUS II
De querela nullitatis contra sententiam
Can. 418
Sententia vitio
insanabilis nullitatis laborat, quando:
1° Lata est a iudice absolute
incompetenti vel in tribunali collegiali a non legitimo iudicum numero contra
praescriptum can. 46, § 1;
2° Lata est inter partes, quarum altera saltem non
habet personam in iudicio;
3° Quis nomine alterius egit sine legitimo mandato.
Can. 419
Nullitas de qua in can. 418 proponi potest ad modum
exceptionis in perpetuum, ad modum vero actionis coram iudice qui sententiam
tulit intra decem annos a die publicationis sententiae.
Can. 420
Sententia vitio sanabilis nullitatis laborat, quando:
1° Legitima defuit citatio;
2° Motivis
seu rationibus decidendi est destituta, salvo praescripto can. 84;
3°
Subscriptionibus caret iure praescriptis;
4° Noli refert indicationem partium,
anni, mensis, diei et loci quo prolata fuit.
Can. 421
Querela nullitatis in
casibus de quibus in can. 420 proponi potest intra tres menses a die
publicationis sententiae coram iudice qui sententiam tulit.
Can. 422
Querela
nullitatis in casibus de quibus in can. 418, 420 proponi potest una cum
appellatione coram iudice appellationis intra decem dies.
Can. 423
Si pars
veretur ne iudex, qui sententiam, querela nullitatis ob vitium insanabile vel
sanabile impugnatam, tulit, praeoccupatum animum habeat ideoque eum suspectum
merito existimat, exigere potest ut alius iudex, sed in eadem iudicii sede seu
in eodem iurisdictionis gradu, in eius locum subrogetur ad normam can. 130.
Can.
424
§ 1. Querelam nullitatis interponere possunt nedum partes, quae se gravatas
putant, sed etiam promotor iustitiae aut defensor vinculi, quoties iudicio
interfuerunt.
§ 2. Ipse iudex potest ex officio sententiam nullam a se latam
retractare vel emendare intra terminos ad agendum can. 419 et 421 statutos, nisi
interea appellatio una cum querela nullitatis iuxta can. 422 interposita fuerit.
ARTICULUS III
De oppositione tertii
Can. 425
Si sententiae definitivae
praescriptum iura aliorum offendat, hi habent remedium extraordinarium quod
oppositio tertii dicitur, vi cuius qui ex sententia suorum iurium laesionem
verentur, possunt sententiam ipsam ante eius exsecutionem impugnare eique se
opponere.
Can. 426
§ 1. Oppositio fieri potest ad recurrentis arbitrium sive
postulando revisionem sententiae ab ipso iudice qui eam tulit, sive provocando
ad iudicem appellationis.
§ 2. In utroque casu oppositor probare debet ius suum
revera esse laesum aut probabiliter laesum iri.
§ 3. Laesio autem oriri debet ex
ipsa sententia quatenus aut ipsa sit causa laesionis, aut, si exsecutioni
mandetur, oppositorem gravi praeiudicio sit affectura.
§ 4. Si neutrum probetur,
iudex, non obstante tertii oppositione,, sententiae exsecutionem decernat.
Can.
427
Admissa instantia, si oppositor agere velit in gradu appellationis, tenetur
legibus de appellatione statutis; si coram ipso iudice qui sententiam tulit,
regulae servandae sunt de causis incidentibus datae.
Can. 428
Causa ab
oppositore vieta, sententia antea lata mutanda est a iudice secundum oppositoris
instantiam.
CAPUT X
De re iudicata et de restitutione in integrum
Can. 429
Firmo
can. 404, res iudicata habetur:
1° Dupliei sententia conformi;
2° Sententia
intra utile tempus non appellata;
3° Sententia adversus quam appellatio
interposita coram iudice a quo appellatum est, deserta est coram iudice
appellationis ad normam can 412;
4° Renuntiatione
appellationi, admissa ad normam can. 262, § 2, 'vel peremptione instantiae in
gradu appellationis ad normam can. 258;
5° Sententia definitiva unica, a qua non
datur appellatio.
Can. 430
Nunquam transeunt in rem iudicatam causae de statu
personarum, haud exceptis causis separationis coniugum ; sed ex duplici
sententia conformi in his causis consequitur, ut ulterior propositio non debeat
admitti, nisi novis prolatis iisdemque gravibus argumentis vel documentis.
Can.
431
§ 1. Res iudicata praesumptione iuris et de iure habetur vera et iusta nec
impugnari directe potest.
§ 2. Facit ius inter partes, et impedit, vel ofiicio
iudicis vel exceptione, novam eiusdem causae introductionem.
Can. 432
§ 1.
Adversus sententiam contra quam non suppetat ordinarium re medium appellationis
aut querelae nullitatis, datur, dummodo de iniustitia rei iudicatae manifesto
constet, remedium extraordinarium restitutionis in integrum intra annum ab
adepta maiore aetate computandum, si agatur de minoribus ; a die cognitae
iniustitiae rei iudicatae, si de maioribus aut personis moralibus.
§ 2. De
iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi:
1° Sententia documentis
innitatur, quae postea fuerint falsa deprehensa;
2° Postea detecta fuerint
documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia peremptorie
probent;
3° Sententia ex dolo partis prolata fuerit in damnum alterius;
4°
Legis praescriptum evidenter neglectum fuerit.
Can. 433
§ 1. Ad restitutionem in
integrum concedendam competens est iudex qui sententiam tulit, nisi ea petatur
ex neglecto a iudice praescripto legis; quo in casu eam concedit tribunal
appellationis.
§ 2. Restitutio in integrum ne concedatur nisi auditis partibus
attrae promotore iustitiae et defensore vinculi si hi priori iudicio
interfuerint.
Can. 434
§ 1. Petitio restitutionis in integrum sententiae
exsecutionem nondum inceptam suspendit.
§ 2. Si tamen suspicio sit ex
probabilibus indiciis petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, index decernere potest ut
sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen restitutionem petenti idonea
cautione ut, si restituatur in integrum, indemnis fiat.
CAPUT XI
De expensis
iudicialibus et gratuito patrocinio
ARTICULUS I
De expensis iudicialibus
Can.
435
Possunt partes adigi ad aliquid solvendum, titulo expensarum iudicialium,
nisi ab hoc onere eximantur ad normam can. 441-443.
Can. 436
§ 1. Episcoporum in
Synodis particularibus vel in collationibus coadunatorum est taxarum notulam ac
regulam statuere in qua praefiniatur quid partes debeant pro expensis
iudicialibus; quae sit retributio pro advocatorum et procuratorum opera a
partibus solvenda; quae mercedis mensura pro translationibus in aliam linguam et
transcriptionibus ; pro his examinandis et fide facienda de earum fidelitate;
itemque proexscribendis ex archivo documentis.
§ 2. Potest autem iudex pro suo
prudenti arbitrio exigere ut pecunia pro iudicialibus expensis, pro indemnitate
testium, pro honorariis peritorum debita a parte quae petit vel, si iudex ex
officio agat, ab actore, antea deponatur penes tribunalis cancellariam aut
saltem congrua cautio praestetur pecuniam deinde solutum iri.
§ 3. Curent
Hierarchae diversorum rituum, latini quoque, in eodem territorio iurisdictionem
obtinentes ut, collatis consiliis, eadem notula seu regula taxarum pro omnibus
statuatur.
Can. 437
§ 1. Victus victori iudiciales expensas regulariter reficere
debet tum in causa principali tum in incidenti.
§ 2. Si actor vel reus temere
litigaverit, etiam ad damnorum refectionem damnari debet.
Can. 438
Si actor vel
reus ex parte tantum succubuerit, aut lis agitata fuerit inter consanguineos vel
affines, aut de quaestione valde ardua actum fuerit, aut quacunque alia iusta et
gravi de causa, poterit iudex pro suo prudenti arbitrio ex toto vel ex parte
inter litigantes expensas compensare ; idque debet exprimere in ipso sententiae
tenore.
Can. 439
Si plures sint in causa qui condemnationem
ad expensas mereantur, iudex eos damnet in solidum, si agatur de obligatione
solidali; aliter pro rata.
Can. 440
§ 1. A pronuntiatione circa expensas non
datur distincta appellatio; sed pars quae se gravatam putat, recursum intra
decem dies interponere potest coram eodem iudice; qui de hac re cognoscere denuo
poterit, et taxationem emendare ac moderari.
§ 2. Appellatio a sententia circa
causam principalem secumfert appellationem a pronuntiatione circa expensas.
ARTICULUS II
De gratuito patrocinio aut expensarum iudicialium deminutione
Can.
441
Pauperes, qui omnino impares sint expensis iudicialibus sustinendis, ius
habent ad gratuitum patrocinium ; si ex parte tantum, ad expensarum
deminutionem.
Can. 442
§ 1. Ad gratuitum pauperum patrocinium iudex in singulis
causis vult, eam a iudice postulare debet, dato supplici libello, allatisque
documentis quibus quae condicio sit postulantis quaeve eius rei familiaris copia
demonstret; praeterea probare debet se non futilem neque temerariam causam
agere.
§ 2. Iudex postulationem nec admittat nec reiiciat, nisi requisitis, si
opus sit, notitiis etiam secretis quibus statum rei familiaris ipsius
postulantis compertum habere possit auditoque promotore iustitiae: imo concessam
potest etiam revocare, item audito promotore iustitiae, si in decursu iudicii
assertam paupertatem non adesse compertum habuerit.
Can. 443
§ 1. Qui
exemptionem ab expensis vel earum deminutionem assequi designet aliquem ex
advocatis in suo foro approbatis, qui ab hoc munere explendo, nisi ex causa
iudici probata, sese subducere nequit, secus a iudice congrua poena, etiam
suspensionis ab advocati munere exercendo, plecti potest.
§ 2. Deficientibus
advocatis approbatis, iudex Hierarcham loci roget ut aliquem ex aliis advocatis
vel aliam idoneam personam, si opus sit, designet ad pauperis patrocinium
suscipiendum.
§ 3. Si advocatus
aliusve, cui gratuitum patrocinium commissum sit, munus suum debita diligentia
non exerceat, ad illius observantiam a iudice revocetur, ad instantiam partis
cuius intersit vel promotoris iustitiae aut etiam ex officio.
Can. 444
§ 1. Si
pars quae patrocinio gratuito usa est victoriam retulerit et vel pecuniae summam
vel rem pretio aestimabilem consecuta fuerit, quae sit quintuplo maior summa
quae pro expensis iudicialibus, non exclusis honorariis advocati, solvenda
esset, a summa pecuniae vel a pretio rei parti victrici adiudicatis detrahantur
expensae iudiciales.
§ 2. Si pars quae gratuito patrocinio usa est victoriam
retulerit et adversa pars in expensas iudiciales damnata sit, haec illas etiam
iudiciales expensas solvat a quibus pars, gratuito fruens patrocinio, fuit
exempta, non autem advocati honoraria, nisi et in ipsa pars vieta condemnata
fuerit.
CAPUT XII
De exsecutione sententiae
Can. 445
§ 1. Sententia quae
transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest.
§ 2. Iudex tamen potest
sententiae, quae nondum transiit in rem iudicatam, provisoriam exsecutionem
iubere:
1° Si agatur de provisionibus seu praestationibus ad necessariam
sustentationem ordinatis;
2° Si alia gravis urgeat necessitas, ita tamen ut,
concessa provisoria exsecutione, per cautiones, fideiussiones aut pignora satis
consultum sit indemnitati alterius partis, casu quo exsecutio revocanda sit.
Can. 446
Non antea exsecutioni locus esse poterit, quam exsecutorium iudicis
decretum habeatur, quo edicatur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere;
quod decretum pro diversa causarum natura vel in ipso sententiae tenore
includatur vel separatim edatur.
Can. 447
Si sententiae exsecutio praeviam
rationum redditionem exigat, quaestio ab illo ipso iudice, servatis de iure
servandis, est decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.
Can. 448
§ 1. Sententiam exsecutioni mandare debet per se vel per
alium Hierarcha loci in quo sententia primi gradus lata est.
§ 2. Quod si hic
renuat vel negligat, parte cuius interest instante vel etiam ex officio,
exsecutio spectat ad iudicem appellationis.
§ 3. Inter religiosos exsecutio
sententiae spectat ad Superiorem qui exsecutivam sententiam tulit aut iudicem
delegavit.
Can. 449
§ 1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso sententiae
tenore fuerit permissum, debet sententiam ipsam secundum obvium verborum sensum
exsecutioni mandare.
§ 2. Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim
exsecutionis, non autem de merito causae; quod si habeat aliunde compertum
sententiam esse manifeste iniustam, abstineat ab exsecutione, et partem ad eum
qui exsecutionem commisit, remittat.
Can. 450
§ 1. Quod attinet ad reales
actiones, quoties adiudicata actori res aliqua est, haec actori tradenda est
statim ac res iudicata habetur.
§ 2. 1° Quod vero attinet ad actiones
personales, cum reus damnatus est ad rem mobilem praestandam, vel ad solvendam
pecuniam, vel ad aliud dandum aut faciendum, quatuor menses conceduntur pro
implenda obligatione.
2° Iudex potest terminum praescriptum vel reducere vel
protrahere, ita tamen ut neque infra duos menses coarctetur, neque sex menses
excedat.
Can. 451
In exsecutione peragenda exsecutor caveat ut quam minimum
damnata noceatur, eaque de causa incipiat exsecutionem a distrahendis rebus quae
minus ei necessariae sunt, salvis semper quae eius victui vel industriae
deserviunt; et si agatur de clerico, salvis iis quae ad honestam sui
sustentationem, prudenti ecclesiastici iudicis arbitrio, sunt necessaria, firma
tamen eiusdem obligatione creditoribus quamprimum satisfaciendi.
Can. 452
Exsecutor utatur prius monitis et praeceptis erga reluctantem; ad poenas autem
spirituales et ad censuras ne deveniat, nisi ex necessitate et gradatim.
SECTIO II
DE IUDICIO CONTENTIOSO CORAM UNICO IUDICE
Can. 453
Ad
iudicem unicum iura spectant cum tribunalis tum praesidis.
Can. 454
Partes
defendere se valent per se ipsas vel per unicum advocatum.
Can. 455
Partibus non
licet plures quam quatuor vel quinque testes adducere.
Can. 456
§ 1. Iudicialis
petitio, firmo can, 230, referre debet:
1° Facta quibus actoris petitiones
innituntur, breviter, integre et clare exposita;
2° Probationes quibus actor
vult facta demonstrare; testium nomine, cognomine, condicione, ac commorationis
loco indicatis;
3° Pretium rei petitae quatenus ab eo pendeat iudicis
competentia, una cum iis quae necessaria sint ad rei pretium constabiliendum;
4° Conclusiones actoris.
§ 2. Iudicialis petitio proponi etiam potest ore iudici
unico; quo in casu, notarius eam scriptis consignet.
Can. 457
Iudex, intra
triduum ab exhibita petitione iudiciali, decreto ad calcem ipsius petitionis ab
actore vel a notario scriptae apposito, praecipiat communicari, notarii cura,
exemplar petitionis iudicialis reo, facta huic facultate, intra decem dies
deponendi in cancellaria tribunalis scriptam responsionem, vel adeundi tribunal
ad respondendum petitioni actoris ; quo in casu, notarius in actis referre debet
rei responsum.
Can. 458
Iudex poterit, si res ferat, alium praefigere actori
terminum ad replicandum alterutro ex indicatis modis.
Can. 459
Elapso termino
reo constituto ad respondendum et actori ad replicandum, si hic terminus
constitutus fuerit, iudex, perspectis actis — nisi spes aliqua concordiae
affulgeat litem componendo per transactionem ad normam can.
94 seqq. — partes citet ut coram se compareant, adsignato termino non infra
decem nec supra triginta dies. Citationis decretum, notarii cura, partibus
denuntiari debet.
Can. 460
§ 1. Integrum est partibus scriptam relationem ad
probandas suas petitiones ad tribunal deferre, dummodo id faciant tres saltem
ante audientiam dies et duplici exemplari, quorum alterum ex continenti
communicari debet cum altera parte.
§ 2. Item, intra terminum de quo in § 1,
partes quae velint quosdam audiri testes non adductos in petitione iudiciali,
debent horum nomina una cum aliis requisitis de quibus in can. 456, § 1, n. 2,
cancellariae tribunalis nota facere, ea lege ut iudex partibus numerum testium
dumtaxat paulo maiorem adducere permittat propter peculiaria causae adiuncta.
Can. 461
In audientia probationes colliguntur.
Can. 462
Probationibus collectis
proceditur in eadem audientia ad discussionem oralem.
Can. 463
Fine discussioni
orali imposito, si iudex ex actis et probatis censeat causam sufficienter
instructam, poterit sententiam vel statim pronuntiare vel eandem differre, non
tamen ultra tres dies.
Can. 464
Si in audientia probationes iam admissae colligi
haud potuerint, vel iudex necessarium duxerit novas probationes colligere,
altera statuitur audientia.
Can. 465
Sententiae interlocutoriae a iudice unico
prolatae impugnari nequeunt nisi una cum sententiis definitivis, atque modis ad
impugnandas sententias definitivas admissis.
Can. 466
Pars dispositiva
sententiae statim communicetur ore partibus, nisi iudex decernat decisionem
secreto servandam esse usque ad formalem sententiae publicationem.
Can. 467
Sententiae textus quamprimum edendus est, ad summum intra quindecim dies.
SECTIO III
DE CAUSIS
MATRIMONIALIBUS
CAPUT I
De foro competenti
Can. 468
Causae matrimoniales inter
baptizatos iure proprio et exsclusivo ad iudicem ecclesiasticum spectant.
Can.
469
Causae de effectibus matrimonii mere civilibus, si principaliter agantur,
pertinent ad civilem magistratum sed si incidenter et accessorie, possunt etiam
a iudice ecclesiastico ex propria potestate cognosci ac definiri.
Can. 470
Causas matrimoniales ad eos spectantes de quibus in can. 15, n. 1, illa Sacra
Congregatio vel illud Tribunal aut specialis ea Commissio exclusive cognoscet,
cui eas Summus Pontifex in singulis casibus delegaverit; causas dispensationis
super matrimonio rato et non consummato, Sacra Congregatio pro Ecclesia
Orientali; causas vero quae referuntur ad privilegium Paulinum et causas inter
partem catholicam et partem acatholicam, sive baptizatam sine non baptizatam,
quocumque modo ad Sedem Apostolicam delatas, Sacra Congregatio Sancti Officii.
Can. 471
§ 1. Nullus iudex inferior potest processum in causis dispensationis
super rato et non consummato instruere, nisi Sedes Apostolica facultatem eidem
fecerit.
§ 2. 1° Si tamen iudex competens auctoritate propria iudicium peregerit
de matrimonio nullo ex capite impotentiae et ex eo, non impotentiae, sed nondum
consummati matrimonii emerserit probatio, omnia acta ad Sacram Congregationem
transmittantur, quae iis uti poterit in processu super rato et non consummato;
2° Si vero probationes de non secuta matrimonii consummatione hactenus
instructae, habeantur non sufficientes, eaedem compleantur et acta dein plene
instructa ad Sacram Congregationem remittantur.
§ 3. Pariter si iudex competens
auctoritate propria iudicium peregerit de matrimonii nullitate, ex alio capite,
et matrimonii nullitas evinci non possit, sed incidenter dubium valde probabile
emerserit de non secuta matrimonii consummatione, tunc integrum est alterutri
vel utrique parti libellum porrigere Romano Pontifici
inscriptum, pro dispensatione a matrimonio rato et non consummato; et ipso iure
fit potestas iudici causam instruendi. Idem iudex acta, plene instructa, dein ad
Sacram Congregationem remittat.
Can. 472
In aliis causis matrimonialibus iudex
competens est iudex loci in quo matrimonium celebratum est aut in quo sive pars
conventa sive pars catholica, si altera sit acatholica, domicilium vel
quasi-domicilium habet.
Can. 473
Si matrimonium accusatur ex defectu consensus,
curet ante omnia iudex ut monitionibus opportunis partem, cuius consensus deesse
affirmatur, ad consensum renovandum inducat; si ex defectu formae substantialis
vel ex impedimento dirimenti a quo dispensari potest et solet, partes inducere
studeat ad consensum in forma legitima renovandum vel ad dispensationem
petendam.
CAPT II
De tribunali constituendo
Can. 474
Unicus est iudex instructor
in inquisitione pro dispensatione super matrimonio rato et non consummato.
Can.
475
Sive agatur de nullitate matrimonii, sive de probandis inconsummatione et
causis ad dispensandum super rato et non consummato, citari debet defensor
vinculi ad normam can. 62.
Can. 476
Defensoris vinculi est:
1° Examini partium,
testium et peritorum adesse; exhibere iudici interrogatoria clausa et obsignata,
in actu examinis a iudice aperienda, et partibus aut testibus proponenda; novas
interrogationes, ab examine emergentes, iudici suggerere;
2° Articulos a
partibus propositos perpendere, iisque quatenus opus sit, contradicere;
documenta a partibus exhibita recognoscere;
3° Animadversiones contra matrimonii
nullitatem ac probationes pro validitate aut pro consummatione matrimonii
scribere et allegare, eaque omnia deducere, quae ad matrimonium tuendum utilia
censuerit.
Can. 477
Defensori vinculi ius esto:
1° Semper et quolibet causae momento acta
processus, etsi nondum publicati, invisere; novos terminos ad scripta
perficienda flagitare, prudenti iudicis arbitrio prorogandos;
2° De omnibus
probationibus vel allegationibus ita certiorem fieri, ut contradicere possit;
3°
Petere ut alii testes inducantur vel iidem iterum examini subiiciantur, processu
etiam absoluto vel publicato, novasque animadversiones edere;
4° Exigere ut alia
acta, quae ipse suggesserit, conficiantur, nisi tribunal unanimi suffragio
dissentiat.
CAPUT III
De iure accusandi matrimonium et postulandi dispensationem
super rato et non consummato
Can. 478
§ 1. Habiles ad accusandum sunt: Io
Coniuges, in omnibus causis separationis et nullitatis, nisi ipsi fuerint
impedimenti vel, etiam alia ratione, nullitatis matrimonii causa directa et
dolosa;
2° Promotor iustitiae in impedimentis natura sua publicis.
§ 2. Reliqui
omnes, etsi consanguinei, non habent ius matrimonia accusandi, sed tantummodo
nullitatem matrimonii Hierarchae loci vel promotori iustitiae denuntiandi. Eodem
iure gaudent coniuges ad accusandum matrimonium inhabiles.
§ 3. In causis de
nullitate matrimonii, ut acatholici, sive baptizati sive non baptizati, partes
actoris agere queant, indigent facultate impetranda a S. Congregatione S.
Officii.
Can. 479
Matrimonium, quod, utroque coniuge vivente, non fuerit
accusatum, post mortem alterutrius vel utriusque coniugis ita praesumitur
validum fuisse, ut contra hanc praesumptionem non admittatur probatio, nisi
incidenter oriatur quaestio, aut aliter ferant Statuta personalia.
Can. .480
In
causis super rato et non consummato non proceditur nisi ad legitimam saltem
unius coniugis petitionem.
CAPUT IV
De probationibus
Can.
481
Consanguinei et affines de quibus in can. 279, § 3, n. 3, habentur testes
habiles in causis suorum propinquorum.
Can. 482
§ l . In causis impotentiae vel
inconsummationis, nisi de impotentia vel inconsummatione aliunde certo constet,
debet quisque coniugum septem testes, qui testes credibilitatis dicuntur,
inducere, sanguine aut affinitate sibi coniunctos, sin minus vicinos bonae famae
aut alioquin de re edoctos, qui iurare possint de ipsorum coniugum probitate, et
praesertim de eorum veracitate circa rem in controversiam deductam.
§ 2.
Testibus credibilitatis a partibus inductis potest iudex ad normam can. 281, §
3, alios testes ex officio adiungere; imo debet, quoties testes credibilitatis a
partibus inductos pauciores fuerint vel insufficientes aestimaverit.
§ 3.
Testimonium hoc est argumentum credibilitatis quod robur addit depositionibus
coniugum; sed vim plenae probationis non obtinet, nisi aliis adminiculis aut
argumentis fulciatur.
Can. 483
In causis impotentiae aut inconsummationis
requiritur inspectio corporis utriusque vel alterutrius coniugis per peritos
facienda, nisi ex adiunctis inutilis evidenter appareat.
Can. 484
In peritis
eligendis, praeter normas in can. 315-328 datas, serventur praescripta canonum
qui sequuntur.
Can. 485
Ad periti munus ne admittantur qui coniuges privatim
inspexerint circa factum cui innititur petitio declarationis nullitatis vel
inconsummationis; licet tamen hos tanquam testes inducere.
Can. 486
§ 1. Ad
inspiciendum virum, duo periti medici ex officio designari debent.
§ 2. Ad
mulierem vero inspiciendae designentur duae mulieres quae laurea doctorali in
arte medica, vel saltem legitimo peritiae in arte obstetricia testimonio praeditae sint. Si vero tales
mulieres ad inspectionem perficiendam haberi nequeant, tunc licitum erit
Hierarchae, de consensu mulieris inspiciendae, examen peragendum committere
viris, qui non tantum medica arte sint insignes, sed etiam religionis et
honestatis laude commendati, moribus atque aetate graves.
§ 3. Corporalis
mulieris inspectio fieri debet, servatis plene christianae modestiae regulis et
adstante semper honesta matrona ex officio designanda. Can. 487 § 1. Mulieris
inspectionem seorsum singuli legitime ad eam faciendam designati exsequi debent.
§ 2. Qui inspectionem viri vel mulieris legitime peregerint, singuli relationes
conficiant, intra terminum a iudice praefinitum tradendas.
§ 3. Potest iudex
relationes ab obstetricibus confectas examini alicuius periti medici subiicere,
si id opportunum existimaverit.
Can. 488
Peracta relatione, periti, obstetrices
ac matrona, seorsum singuli, a iudice interrogentur, secundum articulos a
vinculi defensore antea concinnatos quibus ipsi, praestito iureiurando,
respondeant.
Can. 489
Etiam in causis defectus consensus ob amentiam, requiratur
suffragium peritorum in scientia psychiatrica peculiariter versatorum, qui
infirmum, si casus ferat, eiusve acta quae amentiae suspicionem ingerunt,
examinent secundum artis praecepta; insuper uti testes audiri debent periti qui
infirmum antea visitaverint.
CAPUT V
De publicatione processus, conclusione in
causa et sententia
Can. 490
§ 1. Publicato processu partes possunt adhuc novos
testes, ad normam tamen can. 309, super diversis articulis inducere.
§ 2. Si
vero testes iam excussi super iisdem articulis antea propositis denuo audiendi
sint, servetur praescriptum can. 304, integro iure defensoris vinculi opportunas
proponendi exceptiones.
Can. 491
§ 1. Defensor vinculi ius habet ut in
allegando, petendo et respondendo tam in scriptis quam in defensione orali,
audiatur postremus.
§ 2. Quare iudex ad definitivam sententiam ne deveniat, nisi
prius vinculi defensor interrogatus declaraverit sibi nihil
deducendum vel inquirendum superesse.
§ 3. Si vero ante praefinitum a iudice
definiendae causae diem defensor nihil deduxerit, praesumitur eum nihil iam
deducendum habere.
Can. 492
In causis quae spectant ad dispensationem matrimonii
rati et non consummati, iudex instructor neque ad publicationem processus neque
ad sententiam super ipsa inconsummatione et causis ad dispensandum deveniat, sed
omnia acta una cum suffragio scripto Hierarchae et defensoris vinculi
transmittat ad Sedem Apostolicam.
CAPUT VI
De appellationibus
Can. 493
A prima
sententia, quae matrimonii nullitatem declaraverit, vinculi defensor, intra
legitimum tempus, ad tribunal appellationis provocare debet ; et si negligat
officium suum implere, compellatur auctoritate iudicis.
Can. 494
Si in gradu
appellationis novum nullitatis caput afferatur, illudque nemine contradicente, a
collegio admittatur, de eo iudicandum est tamquam in prima instantia.
Can. 495
Post secundam sententiam, quae matrimonii nullitatem confirmaverit, si defensor
vinculi in gradu appellationis pro sua conscientia non crediderit esse
appellandum, ius coniugibus est, decem diebus a sententiae denuntiatione
elapsis, novas nuptias contrahendi.
Can. 496
Decreta matrimonii nullitate vel
data a rato dispensatione, Hierarcha loci curare debet ut de ea mentio fiat in
baptismorum et matrimoniorum regestis ubi matrimonii celebratio adnotata est.
Can. 497
§ 1. Cum sententiae in causis matrimonialibus, haud exceptis causis
separationis coniugum, nunquam transeant in rem iudicatam, causae ipsae, si nova
argumenta praesto sint, retractari semper poterunt, firmo praescripto can. 430,
non autem ab eodem tribunali vel ab alio eiusdem gradus, salvo praescripto § 2.
§ 2. In patriarchatibus
causae de quibus in § 1 retractari possunt, consentiente vinculi defensore, in
tribunali patriarchali, mutatis tamen iudicibus.
CAPUT VII
De casibus exceptis a
regulis hucusque traditis
Can. 498
Cum ex certo et authentico documento, quod
nulli contradictioni vel exceptioni obnoxium sit, constiterit exsistere
impedimentum disparitatis cultus, ordinis, voti castitatis emissi in professione
maiore, ligaminis, consanguinitatis, affinitatis aut cognationis spiritualis
simulque pari certitudine, ex certo et authentico documento vel etiam alio
legitimo modo habita, apparuerit dispensationem super his impedimentis datam non
esse, hisce in casibus, praetermissis sollemnitatibus hucusque recensitis,
poterit Hierarcha loci, citatis partibus, matrimonii nullitatem sententia
declarare, cum interventu tamen defensoris vinculi.
Can. 499
Adversus hanc
sententiam defensor vinculi, si prudenter existimaverit impedimenta de quibus in
can. 498 non esse certa aut dispensationem ab iisdem probabiliter intercessisse,
provocare debet ad iudicem .secundae instantiae, ad quem acta sunt transmittenda
quique scripto monendus est agi de casu excepto.
Can. 500
Iudex alterius
instantiae, cum solo interventu defensoris vinculi, decernet eodem modo de quo
in can. 498, utrum sententia sit confirmanda, an potius procedendum in causa sit
ad ordinarium tramitem iuris; quo in casu eam remittit ad tribunal primae
instantiae.
SECTIO IV
DE CAUSIS CONTRA SACRAM ORDINATIONEM
Can. 501
§ 1. In
causis quibus impugnantur obligationes ex subdiaconatu vel maiore ordine
contractae vel ipsa sacrae ordinationis validitas, libellus mitti debet ad
Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali vel, si ordinatio impugnetur ob
defectum substantialem sacri ritus, ad Sacram Congregationem Sancti Officii; et
Sacra Congregatio definit utrum causa iudiciario ordine an disciplinae tramite
sit pertractanda.
§ 2. Si primum, Sacra Congregatio causam
remittit ad tribunal eparchiae quae clerico propria fuit tempore sacrae
ordinationis, vel, si sacra ordinatio impugnetur ob defectum substantialem sacri
ritus, ad tribunal eparchiae in qua ordinatio peracta fuit; pro gradibus vero
appellationis standum praescripto can. 72-80.
§ 3. Si alterum, ipsamet Sacra
Congregatio quaestionem dirimit, praevio processu informativo peracto a
tribunali curiae competentis.
Can. 502
§ 1. Validitatem sacrae ordinationis
accusare valet clericus aeque ac Hierarcha cui clericus subsit vel in cuius
eparchia ordinatus sit.
§ 2. Solus clericus, qui existimet se ex sacra
ordinatione obligationes ordini adnexas non contraxisse, potest declarationem
nullitatis onerum petere.
Can. 503
Ea omnia quae tum in parte prima, tum in
sectione prima et tertia huius secundae partis praescripta sunt servari etiam
debent, nisi rei natura obstet, in causis contra sacram ordinationem.
Can. 504
Defensor vinculi sacrae ordinationis iisdem gaudet iuribus iisdemque tenetur
officiis quibus defensor vinculi matrimonialis.
Can. 505
Quamvis actio instituta
fuerit non super ipsamet sacrae ordinationis nullitate, sed super obligationibus
tantum ex ipsa sacra ordinatione exsurgentibus, nihilominus clericus est ad
cautelam ab exercitio ordinum prohibendum.
Can. 506
§ 1. Ut clericus liber sit
ab obligationibus quae a vinculo ordinationis manant, requiruntur duae
sententiae conformes.
§ 2. Quod ad appellationem attinet, in his causis
serventur praescripta can. 493-497, de causis matrimonialibus.
PARS III
DE IUDICIO CRIMINALI
CAPUT I
De iis quae praeeunt iudicio criminali
ARTICULUS I
De accusatoria
actione et denuntiatione
Can. 507
Actio seu accusatio criminalis uni promotori
iustitiae, ceteris omnibus exclusis, reservatur.
Can. 508
§ 1.1° Quilibet tamen
fidelium semper potest delictum alterius, cuiusvis condicionis, denuntiare ad
satisfactionem petendam vel damnum sibi resarciendum vel etiam studio iustitiae
ad alicuius scandali vel mali reparationem;
2° Iure, de quo in n. 1, fruitur
religiosus quoque, etiam adversus Superiores.
§ 2. Obligatio denuntiandi delicta
urget quotiescumque ad id aliquis adigitur sive lege vel peculiari legitimo
praecepto, sive ex ipsa naturali lege ob fidei vel religionis periculum vel
aliud imminens publicum malum.
Can. 509
Denuntiatio scriptis a denuntiante
subsignatis vel ore fieri debet loci Hierarchae vel cancellario curiae vel
protopresbyteris seu vicariis foraneis vel parochis, a quibus tamen, si viva
voce facta fuerit, scriptis est consignanda et statim ad Hierarcham deferenda.
Can. 510
Qui delictum denuntiat debet promotori iustitiae adiumenta suppeditare
ad eiusdem delicti probationem.
Can. 511
§ 1. In causa iniuriarum aut
diffamationis, ut promotor iustitiae actionem criminalem instituere possit,
requiritur praevia denuntiatio seu querela personae laesae.
§ 2. Sed si agatur
de iniuria aut diffamatione gravi, clerico vel religioso, praesertim in
dignitate constituto, illata, aut quam clericus vel religiosus alii intulerit,
actio criminalis institui potest etiam si non praecesserit denuntiatio seu
querela.
Can. 512
In delictis mixti fori Hierarchae
regulariter ne procedant cum reus laicus est et civilis magistratus, in reum
animadvertens, publico bono satis consulit.
ARTICULUS II
De inquisitione
Can.
513
§ 1. Si delictum nec notorium sit nec omnino certum, sed innotuerit vel ex
rumore et publica fama, vel ex denuntiatione, vel ex querela damni, vel ex
inquisitione generali ab Hierarcha facta, vel alia quavis ratione, antequam quis
citetur ad respondendum de delicto, inquisitio specialis est praemittenda ut
constet an et quo fundamento innitatur imputatio.
§ 2. Huic regulae locus est
sive agatur de irroganda poena vindicativa vel censura, sive de ferenda
sententia declaratoria poenae vel censurae in quam quis inciderit.
Can. 514
Inquisitio, quamvis ab ipso loci Hierarcha peragi possit, regulariter tamen
committatur alicui ex iudicibus eparchialibus, nisi eidem Hierarchae ex
peculiari ratione alii committenda videatur.
Can. 515
§ 1. Inquisitor delegetur
non ad universitatem causarum, sed ad singulas causas.
§ 2. Inquisitor tenetur
iisdem obligationibus quibus iudices ordinarii, ac praesertim praestare debet
iusiurandum de secreto servando deque officio fideliter implendo et abstinere ab
accipiendis muneribus ad normam can. 136-139.
§ 3. Inquisitor nequit valide in
eadem causa iudicem agere.
Can. 516
§ 1. Prudenti Hierarchae iudicio committitur
statuere quandonam ea, quae praesto sunt argumenta, sufficiant ad inquisitionem
instituendam.
§ 2. Nihili faciendae sunt denuntiationes quae ab inimico
manifesto, aut ab homine vili et indigno proveniunt, vel anonymae iis adiunctis
iisque aliis elementis carentes, quae accusationem forte probabilem reddant.
Can. 517
Inquisitio secreta
semper esse debet, et cautissime ducenda, ne rumor delicti diffundatur, neve
bonum cuiusquam nomen in discrimen vocetur.
Can. 518
§.1. Ad finem suum
assequendum potest inquisitor aliquos, quos de re edoctos censeat, ad se accire
et interrogare sub iureiurando veritatis dicendae et secreti servandi.
§ 2. In
eorum examine servet inquisitor, quantum fieri potest et natura inquisitionis
patitur, regulas statutas in can. 292-304.
Can. 519
Inquisitor, antequam
inquisitionem claudat, potest promotoris iustitiae consilium exquirere quoties
in aliquam difficultatem inciderit, et cum eo acta communicare.
Can. 520
§ 1.
Expleta inquisitione, inquisitor, addito suffragio suo, omnia referat ad
Hierarcham.
§ 2. Hierarcha vel de eius speciali mandato vicarius iudicialis
suodecreto iubeat ut:
1° Si appareat denuntiationem solido fundamento esse
destitutam, id declaretur in actis et acta ipsa in secreto curiae archivo
reponantur;
2° Si indicia delicti habeantur, sed nondum sufficientia ad
accusatoriam actionem instituendam, acta in eodem archivo serventur et
invigiletur interim moribus imputati, qui pro prudenti Hierarchae iudicio erit
opportune super re audiendus, et, si casus ferat, monendus ad normam § 3;
3°
Si denique certa vel saltem probabilia et sufficientia ad accusationem
instituendam argumenta praesto sint, citetur reus ad comparendum et procedatur
ad ulteriora.
§ 3. Eum qui versatur in proxima occasione delictum committendi
vel in quem, ex inquisitione peracta, gravis suspicio cadit delicti commissi,
Hierarcha per se vel per interpositam personam moneat.
ARTICULUS III
De
correptione delinquentis
Can. 521
Si reus interrogatus delictum confiteatur,
Hierarcha, loco criminalis iudicii, utatur correptione iudiciali si eidem locus
sit.
Can. 522
Correptio iudicialis locum habere nequit:
1°
In delictis quae poenam secumferunt excommunicationis Sedi Apostolicae,
Patriarchae vel Archiepiscopo reservatae, aut poenam privationis beneficii,
infamiae, depositionis minoris seu depositionis simplicis vel maioris seu
degradationis;
2° Quando agitur de ferenda sententia declaratoria poenae
vindicativae vel censurae in quam quis inciderit;
3° Quando Hierarcha existimet
eam non sufficere reparationi scandali et restitutioni iustitiae.
Can. 523
§ 1.
Correptioni locus esse potest semel et iterum, non autem tertio contra eundem
reum.
§ 2. Quare si post alteram correptionem reus idem delictum commiserit,
criminale iudicium instrui aut inceptum continuari debet ad normam can. 528.
Can. 524
Intra fines can. 521, 522, potest correptio ab Hierarcha adhiberi non
solum antequam gradus fiat ad formale iudicium, sed etiam eo incepto ante
conclusionem in causa ; ac tunc quidem iudicium suspenditur, nisi tamen
prosequendum idcirco sit quia correptio in irritum cesserit.
Can. 525
§ 1.
Correptio adhiberi etiam potest, cum interposita fuit actio damni ex delicto.
§
2. Quo in casu Hierarcha potest de bono et aequo, partibus consentientibus,
videre et dirimere quaestionem de damno.
§ 3. Sed si censuerit quaestionem de
damno difficulter de bono et aequo posse definiri, licet ipsi, remissa ordini
iudiciario solutione huius quaestionis, per correptionem consulere reparationi
scandali et emendationi delinquentis.
Can. 526
§ 1. Correptio iudicialis,
praeter monita salutaria, debet plerumque coniuncta habere quaedam opportuna
remedia, aut poenitentiarum vel piorum operum praescriptionem, quae valeant ad
publicam reparationem laesae iustitiae aut scandali.
§ 2. Salutaria remedia,
poenitentiae, pia opera reo praescribenda, mitiora et leviora esse debent iis,
quae in criminali iudicio per sententiam condemnatoriam ipsi infligi possent et
deberent.
Can. 527
Correptio censetur inutiliter adhibita, si reus remedia,
poenitentias et pia opera sibi praescripta non acceptet aut acceptata non
exsequatur.
Can. 528
Si
correptio iudicialis vel insufficiens sit ad reparationem scandali et
restitutionem iustitiae, vel adhiberi nequeat quia reus delictum denegat, vel
inutiliter adhibita fuerit, loci Hierarcha aut vicarius iudicialis, de eius
speciali mandato, praecipiat ut acta inquisitionis tradantur promotori
iustitiae.
CAPUT II
De ipso iudicio criminali
Can. 529
Salvis praescriptis
canonum huius tertiae partis, in iudicio criminali serventur, nisi rei natura
obstet, can. 226-452 de iudicio contentioso.
ARTICULUS I
De causae introductione
et litis contestatione
Can. 530
Causa criminalis introducitur per accusationis
libellum a promotore iustitiae conficiendum secundum normas in can. 531
statutas.
Can. 531
Libellus a promotore iustitiae conficiendus indicare debet:
1° Facta quibus constat delictum;
2° Speciem delicti, allegatis canonibus qui eo
pertinent;
3° Probationes ex quibus constat de accusati parte in delicto;
4°
Facta quae constituunt circumstantias aggravantes vel minuentes delictum;
5°
Poenas in quas accusatus incurrerit iuxta canones indicandos;
6° Positiones
facti seu articuli super quibus interrogandi sunt tum reus iuxta interrogatoria
libello adnectenda, tum testes iuxta interrogatoria tempore opportuno exhibenda;
7° Formulas propositas ad dubia, ut dicitur, concordanda.
Can. 532
§ 1.
Tribunal, postquam viderit rem esse suae competentiae, debet quantocius libellum
aut admittere aut reiicere, adiectis in hoc altero casu reiectionis causis.
§ 2.
Libellus reiiciendus est quoties constat actioni criminali locum non esse ex eo quod v. g. factum imputatum, etsi verum, crimen haud
constituat, vel propter mortem rei, actionis praescriptionem, querelae in casu
necessariae defectum.
§ 3. Si tribunalis decreto libellus reiectus fuerit ob
vitia quae emendari possunt, promotor iustitiae novum libellum rite confectum
debet eidem tribunali denuo exhibere; quod si tribunal emendatum libellum
reiecerit, novae reiectionis rationes exponere debet.
Can. 533
Adversus libelli
reiectionem, integrum semper est promotori iustitiae intra tempus utile decem
dierum recursum interponere ad superius tribunal. A quo, audito illius
instantiae promotore iustitiae, quaestio reiectionis expeditissime est
definienda.
Can. 534
Si tribunal continuo mense ab exhibito libello decretum non
ediderit, quo libellum admittit aut reicit, servetur praescriptum can. 232.
Can.
535
§ 1. Libello admisso, locus est rei citationi.
§ 2. Citatio conficienda et
denuntianda est ad normam can. 237-245.
§ 3. Citatione legitime peracta, res
desinit esse integra ad normam can. 247, et licet promotor iustitiae ab
accusatione recedat, tribunal ad ulteriora procedere et poenas imputato irrogare
potest vel eundem in poenas incurrisse declarare.
Can. 536
Iudex reum citans
debet eum invitare ad eligendum advocatum intra definitum tempus; quo inutiliter
elapso, idem iudex ex ofiicio advocatum reo constituat.
Can. 537
In delictis
gravioribus, si Hierarcha censeat non sine fidelium offensione imputatum
ministrare sacris aut ofiicio seu munere aliquo spirituali ecclesiastico vel pio
fungi aut ad sacram communionem publice accedere, potest, audito promotore
iustitiae, eum a sacro ministerio, ab illorum officiorum seu munerum exercitio,
vel etiam a sacra communione publice sumenda prohibere.
Can. 538
Pariter si
iudex censeat accusatum posse testibus timorem incutere aut eos subornare, aut
alio modo iustitiae cursum impedire, potest, audito promotore iustitiae, decreto suo mandare, ut ille ad
tempus deserai oppidum vel paroeciam, vel etiam ut secedat in praefinitum locum
ibique sub peculiari vigilantia maneat.
Can. 539
Decreta de quibus in can. 537,
538, ferri nequeunt, nisi reo citato et comparente vel contumace, sive post
primam eius auditionem seu constitutum, sive postea in decursu iudicii; et
contra eadem non datur iuris remedium.
Can. 540
Obiectum seu materia iudicii
criminalis statuitur in ipsa litis contestatione qua iudex pro tribunali sedens
die in citatione assignato libellum promotoris iustitiae accusato et partibus
laesis, si quae sint, significat.
Can. 541
In sessione litis contestationis
concordari poterunt, quatenus iudex id expedire censuerit, dubia circa ipsam
quaestionem principalem.
Can. 542
Si reus in sessione litis contestationis
crimen confiteatur, non ideo causa finitur. Potest tamen iudex, pro suo prudenti
arbitrio, liti finem imponere in casibus in quibus admittitur correptio.
Can.
543
Si die et hora contestandae liti praestituta reus non comparuerit nec iustam
absentiae excusationem allegaverit contumax declaretur et procedatur ad
ulteriora.
ARTICULUS II
De ordine cognitionum
Can. 544
Si reus exceptiones
praeiudiciales in sessione litis contestationis deduxerit, v. g. de extinctione
actionis criminalis, de incompetentia iudicis, de re iudicata, de parte laesa
excludenda, etc., locus est causae incidenti ad normam can. 361 et seqq.
pertractandae et definiendae.
Can. 545
§ 1. Lite contestata, causa incidens, si
qua oriatur, proponi debet coram tribunali ad normam can. 361 et seqq.
§ 2.
Causa incidens, nisi propter rei momentum aliud iudici videatur, una cum
principali definienda est.
§ 3. Causa incidens, quae
pendente instructoria proponitur, etsi pertractetur ante causam principalem,
instructoriae evolutionem minime suspendit, nisi tribunal id expresse,
gravissima ex ratione, decreverit. Causa autem incidens per memorialia, brevibus
assignatis terminis, disceptetur; eam tribunal per decretum solvat, nisi decisio
talis sit ut iudicio criminali finem imponat; quo in casu edatur sententia.
Can.
546
§ 1. Contra tribunalis sententias vel decreta interlocutoria, etsi habeant
vim sententiae definitivae, non datur separata appellatio; sed appellatio
proponenda est una cum appellatione a sententia definitiva, nisi tribunal,
attento quaestionis momento, separatam appellationem in ipso decreto vel
sententia interlocutoria fieri posse admiserit.
§ 2. Tribunal, ante sententiam
definitivam vel una cum sententia definitiva, sententias vel decreta quaelibet
interlocutoria corrigere, emendare aut revocare, auditis partibus, potest.
ARTICULUS III
De partibus privatis et de actione civili ex delicto orta
Can.
547
§ 1. Praeter reum citanda semper est pars cui ex delicto laesio iuridica est
illata, quaeque ius habet exercendi actionem civilem.
§ 2. Etsi citatio partis
laesae fuerit omissa, vel ipsa, non obstante legitima citatione, non
comparuerit, ius tamen habet interveniendi in iudicium sive primae instantiae
sive appellationis, usque ad conclusionem in causa, servato praescripto can.
376, § 3.
§ 3. Interventus partis laesae admitti nequit si causa de actione
civili ex delicto orta iam soluta sit per sententiam quae in rem iudicatam
transierit.
§ 4. Proposita per legitimam citationem actione civili ex iniuria
vel diffamatione, ius denuntiationis vel querelae partis laesae perimitur.
§ 5.
Firmo can. 511, § 2, a querela ex iniuria vel diffamatione pars laesa resilire
semper potest, accedente tamen imputati consensu. Quo in casu partes integram
sibi reservare possunt actionem civilem damnorum.
Can. 548
Pendente vero iudicio criminali, iudicium contentiosum de actione ex delicto
orta suspenditur, usque ad definitionem causae criminalis; integrum tamen est
parti laesae actionem civilem in iudicio criminali exercere iuxta can. 547 et
551.
Can. 549
Sententia in iudicio
criminali edita, etsi de actione civili expresse non decreverit et absente parte
laesa fuerit prolata, vim exserit ad ipsos civiles effectus quod attinet, sive
quaeritur factum ipsum an exstiterit necne, sive quaeritur de rei
imputabilitate.
Can. 550
Quod si exsistentia delicti ex quaestione quadam de
statu personarum pendeat, criminale iudicium, iudicis sententia, suspendatur
usque ad definitionem quaestionis de statu in iudicio contentioso pertractandae.
Can. 551
Actio civilis in iudicio criminali exercetur a parte laesa per
declarationem in actu litis contestationis factam vel per legitimum interventum
ad normam can. 547, § 2.
Can. 552
§ 1. Quaestio, si oriatur, de parte laesa
admittenda, dirimatur ad normam can. 361 et seqq., 545.
§ 2. Contra decretum vel
sententiam qua admittitur exercitium actionis civilis non datur appellatio nisi
ad normam can. 546.
§ 3. Contra decretum vel sententiam quae partis laesae
interventum excluserit datur immediata et separata appellatio in devolutivo
tantum intra tres dies proponenda, intra decem dies prosequenda, et
expeditissime definienda.
Can. 553
§ 1. Pars laesa ad exercitium actionis
civilis admissa ius habet proponendi exceptiones et probationes necnon advocatum
et procuratorem sibi eligendi uti vera pars in causa, salvo tamen can. 376, § 3.
§ 2. Contra sententiam definitivam quae reum quavis de causa absolverit, pars
laesa quae ad exercitium actionis civilis fuerit admissa, quibuslibet iuris
remediis frui valet, quamvis promotor iustitiae ab iis abstinuerit, quo in casu
iudicium impugnationis actionem contentiosam tantum respicere debet et
pertractandum est iuxta normas statutas circa iudicium contentiosum.
Can. 554
§
1. Pars quae ad normam legis ecclesiasticae vel civilis, iure canonico legitime
receptae, respondere debet de damno civili a delinquente patrato ius habet
interveniendi ad sua iura tuenda in criminali iudicio.
§ 2. Pars laesa ius habet
instandi ut citetur pars de qua in praecedenti paragrapho.
ARTICULUS IV
De causae instructione deque probationibus
Can. 555
§ l. Lite
contestata locus est instructoriae.
§ 2. 1° Ad rem ponens intra tres dies eligat
instructorem;
2° Instructor, in eadem causa definienda, iudicis ofiicio fungi
nequit.
Can. 556
A decretis vel rescriptis iudicis instructoris, datur intra
tres dies recursus ad tribunal cum effectu devolutivo tantum.
Can. 557
Reus
regulariter est audiendus cum probationes a promotore iustitiae et a parte laesa
propositae iam sint collectae. Iudex autem instructor debet summam probationum
reo patefacere ita ut hic novas probationes postulare possit.
Can. 558
Tribunalis est aestimare quid valeat confessio rei, utrum in casu vim habeat
plenae vel saltem semiplenae probationis, utrum confessio dividi possit necne.
Quare, etsi reus delictum suum confiteatur, causa minime finitur et tribunal ad
ulteriora procedere debet.
Can. 559
§ 1. Iusiurandum de veritate dicenda aut de
veritate dictorum nequit accusato deferri. § 2. Iureiurando suppletorio de quo
in can. 352, abstineat iudex.
Can. 560
Testium examini interesse possunt, iudice
consentiente, partium advocati ; reus autem ne admittatur nisi gravissima ex
causa.
Can. 561
Probationes quae fuerint ab inquisitore collectae ad normam can. 518,
confirmandae sunt a testibus et peritis in instructoria, ut iudex ex ipsis suam
certitudinem efformare possit; partibus autem semper licet iis uti in
discussione causae praesertim ad contradictiones et variationes evincendas.
Can. 562
Cum iudex instructor causam satis instructam
putaverit, suo decreto id statuat et acta tribunali deferat una cum
conclusionibus.
Can. 563
§ 1. Tribunal, nisi supplementum instructoriae ex
officio faciendum iusserit, publicationem actorum decernat, ita ut cum promotor
iustitiae tum rei advocatus noscere possint sive acta instructoriae sive iudicis
instructoris conclusiones. § 2. Una cum actis instructoriae publicandae sunt
probationes quae fuerint ab inquisitore collectae ad normam can. 518.
Can. 564
Ex gravissima ratione iudex in publicandis actis decernere potest ut aliqua
testimonia eo pacto advocatis communicentur ut nomina testium secreta sub
iuramenti sanctitate servent ita ut ne reo quidem patefaciant. Quo in casu
partes invitentur ad manifestanda nomina eorum quos sibi infensos vel inimicos
habeant et inimicitiae rationes.
Can. 565
§ 1. Publicatis actis, tribunal
statuit diem causae definiendae.
§ 2. Decretum denuntiari debet omnibus partibus
saltem decem diebus ante definitionem causae.
Can. 566
Quinto saltem die ante
causae definitionem, cum promotor iustitiae tum rei advocatus suas scripturas in
cancellaria tribunalis deponere debent ut a parte adversa nosci possint.
Can.
567
Die definiendae causae assignato habebitur discussio oralis.
ARTICULUS V
De causae
discussione et definitione
Can. 568
In discussione orali novae probationes
colligi nequeunt.
Can. 569
§ 1. Discussioni adsistunt promotor iustitiae, reus eiusque
advocatus, pars laesa et pars de qua in can. 554, earumque advocati.
§ 2.
Tribunalis est peritos qui operam in causa praestiterint ad discussionem vocare
ut peritias suas declarare valeant.
Can. 570
§ 1. In discussione hic ordo
servetur ut primus promotor iustitiae, secunda et tertia, si quae sint, pars
laesa et pars de qua in can. 554, earumque advocati, ultimo reus conventus
eiusque advocatus loquantur.
§ 2. Quod si responsionibus sit locus, ultimo
semper reus conventus eiusque advocatus ius habent replicandi.
§ 3. Praesidis
est moderari oralem discussionem.
Can. 571
§ 1. Discussione absoluta, tribunal
sententiam proferat.
§ 2. Si ex discussione emerserit necessitas novarum
probationum colligendarum, tribunal, dilata definitione causae, novas
probationes ipsum colligat.
Can. 572
Pars dispositiva sententiae statim
publicanda est, nisi tribunal gravi de causa decernat decisionem secreto
servandam esse usque ad formalem sententiae publicationem, quae non ultra mensem
a die definitionis differri potest.
ARTICULUS VI
De iuris remediis contra
sententiam deque exsecutione sententiae
Can. 573
Reus contumax appellationem
intra terminos iure statutos prope nere et prosequi potest neque ulla tenetur
obligatione petendi benef! cium can. 371.
Can. 574
Prudenti iudicio promotoris
iustitiae in superiore tribunali commit titur prosecutio remedii iuris a
promotore in inferiore tribunali propositi. Peracta autem legitime partium apud
tribunal superius citatione, servetur praescriptum can. 535, § 3.
Can. 575
Ad exsecutionem privationis
beneficii inamovibilis index ne procedat contra clericum qui Apostolicam Sedem
vel Patriarcham adierit: sed si agatur de beneficio cui adnexa sit animarum
cura, Hierarcha provideat per designationem vicarii substituti.
ARTICULUS VII
De
expensis iudicialibus
Can. 576
Ad aliquid solvendum titulo expensarum
iudicialium adigi possunt tantum partes privatae, nisi et ipsae ad normam can.
441-443, eximantur. Nos autem per Apostolicas has Litteras motu proprio datas
supra recensitos canones promulgamus iisdemque vim legis christifidelibus
Ecclesiae Orientalis tribuimus, ubique terrarum hi sunt. Simul ac per
Apostolicas has Litteras huiusmodi canones vigere coeperint sua destituentur vi
quodlibet statutum, sive generale sive particulare vel speciale, etiam latum a
Synodis speciali forma adprobatis, quaelibet praescriptio et consuetudo adhuc
vigens, sive generalis, sive particularis ita ut disciplina de iudiciis unice
iisdem canonibus regatur, neque amplius ius particulare iis contrarium vigorem
habeat nisi quando et quantum in iis admittatur. Ut autem huius Nostrae
voluntatis notitia tempestive ad omnes quorum res interest, perveniat, volumus
et constituimus, ut Apostolicae hae Litterae motu proprio datae a die 6
Ianuarii, in Epiphania Domini anni 1951, exsecutionem suscipere incipiant,
quibuslibet contrariis non obstantibus, etiam peculiarissima mentione dignis.
Datum Romae, die VI mensis Ianuarii, in Epiphania Domini, anno MCML,
Pontificatus Nostri undecimo.
PIUS PP. XII
*A.A.S. vol. XXXXII (1950), n. 1, pp. 5-120
|