The Holy See
back up
Search
riga

INDEX

MOTU PROPRIO « Postquam Apostolicis Litteris »
Praefatio

 PARS I

De monachis ceterisque religiosis
(Can. 1-231)

CAPUT I - De erectione et suppressione Religionis, provinciae, domus 7-22
CAPUT II - De Religionum regimine 23-69
    Art. I - De superioribus et de synaxibus 23-49
           Art. II De confessariis et cappellanis 50-62
    Art. III -  De bonis temporalibus eorumque administratione 63-69
CAPUT III - De admissione in Religionem 70-122
    Art. I - De postulatu 71-73
    Art. II - De novitiatu 74-105
      I - De requisitis ut quis in novitiatum admittatur 74-84
      II - De novitiorum institutione 85-105
    Art. III De professione religiosa 106-122
CAPUT IV - De ratione studiorum atque de sacra ordinatione suscipienda in monasteriis et in aliis Religionibus quae sint clericales 123-134
CAPUT V - De obligationibus et privilegiis religiosorum 135-181
    Art. I - De obligationibus 135-159
    Art. II - De privilegiis 160-174
    Art. III - De obligationibus et privilegiis religiosi ad ecclesiasticam dignitatem promoti vel paroeciam regentis 175-181
CAPUT VI - De transitu ad aliam Religionem 182-186
CAPUT VII - De egressu e Religione 187-196
CAPUT VIII - De dimissione religiosorum 197-223
    Art. I - De dimissione religiosorum qui vota temporaria in quavis Religione nuncuparunt 199-201
    Art. II - De dimissione religiosorum qui vota perpetua nuncuparunt in Congregatione clericali non exempta vel laicali et in mulierum monasterio vel Ordine 202-205
    Art. III - De processu iudiciali in dimissione virorum religiosorum qui vota perpetua nuncuparunt in monasterio cuiusvis condicionis iuridicae vel Ordine et in Congregatione clericali exempta 206-219
    Art. IV - De religiosis dimissis qui vota perpetua nuncuparunt 220-223
CAPUT IX - De societatibus sive virorum sive mulierum ad instar religiosorum, sine votis publicis viventium 224-231

PARS II

De bonis Ecclesiae temporalibus
(Can. 232-301)

CAPUT I - De bonis ecclesiasticis acquirendis 236-256
CAPUT II - De bonis ecclesiasticis administrandis 257-277
CAPUT III - De contractibus 278-293
CAPUT IV - De piis fundationibus 294-301

PARS III

De verborum significatione
(Can. 302-325)

Epilogas

PIUS PP. XII
 
MOTU PROPRIO

POSTQUAM APOSTOLICIS*

DE RELIGIOSIS, DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS ET DE VERBORUM SIGNIFICATIONE PRO ECCLESIIS ORIENTALIBUS.

 

Postquam Apostolicis Litteris die XXII mensis Februarii anno MCMIL et die VI Ianuarii MCML Motu Proprio datis matrimonii disciplinae ordinandae et ecclesiasticis iudiciis componendis in Orientalibus Ecclesiis consuluimus, nunc curae et cogitationes Nostrae ad duas alias quaestiones devocantur: quarum altera spectat religiosa Instituta, altera vero temporalia Ecclesiae bona.

Neminem latet, quibus virtutibus et promeritis monachi per saeculorum decursum floruerint. Ii iam a christiani nominis primordiis in Ecclesiae viridario, quasi actae in florem gemmae, evangelico nitore splenduerunt. Ad divinae gratiae invitamenta dociles, concupiscentiam carnis et oculorum ac superbiam vitae edomantes atque adeo terrestribus impedimentis expediti, gemina Dei et hominum caritate flammantes, evangelicae morum perfectioni attingendae et consummandae vacabant. Anachoretae, coenobitae, sacrae virgines precibus, caelestium rerum contemplatione, voluntaria corporis castigatione, ceterarum exercitatione virtutum, alacri gressu Dei montem scanderunt. Nullam quoque activae vitae formam Orientalium Ecclesiarum monachi praetermiserunt. Sanctum idque sollemne illis fuit catholicam fidem colere et tueri, christianum populum eam altius docere, apud gentes, quae illius summi boni expertes erant, propagare. Historiae annales luculentis testimoniis demonstrant, quo animo, quam divite fructuum messe Antonii, Pachomii, Aphraatis, Ephraem, Hilarionis, Basilii Magni alumni sacra et civilia studia, ingenuas disciplinas et artes excoluerint. Qui quidem supernae vitae nitor atque in agendo prompta et aemula industria apud illos paulatim elanguerunt, et proh dolor, in aliquibus regionibus ob nota et diu manentia mala, quae Orientales Ecclesias contristarunt, restincta sunt.

Attamen provida et sapientiae plena opera aliquot religiosae disciplinae restitutorum, ut Theodori Studitae, Josaphat Kuntsevyc et Methitar, necnon maternae Apostolicae Sedis curae effecerunt, ut in plagis Orientalium Ecclesiarum, Petri Cathedrae magisterio inhaerentis, pristinus refloresceret vigor.

Rerum autem ipse usus comprobavit antiqui iuris normas perficiendas huiusque temporis necessitatibus aptandas esse, ut eae magis consonae congruentesque vitae et profectui essent tum monachorum, tum eorum qui alias evangelicae perfectionis formas postea invectas amplexi sunt: loquimur de Ordinibus, de Congregationibus, de Societatibus hominum, qui, quamvis tria sueta religiosa vota publice non nuncupaverini, tamen religiosae communitatis vinculo astringuntur. Quos defectus facile comperit qui sive leges, adhuc vigentes, quae religiosorum Institutorum formam constituunt, sive praescripta, a recens actis Synodis lata, manu volvit. Quam ob rem, inter alia, quae Sacra Congregatio Ecclesiis Orientalibus praeposita sibi agenda praestituit, id praecipuum est huiusmodi statuta et decreta revisere, emendare et perficere. Huic vero instanti et providentissimo incepto id obstat quod adhuc deest communis quaedam primaria lex, quae ceteris mutandis et perficiendis velut moderatrix forma praeluceat. Quocirca hos de religiosis sodalibus canones promulgari peropportunum Nos duximus.

Neque minus liquida et aperta est ratio, quae Nobis suadet, ut de temporalibus Ecclesiae bonis canones ferantur. Cum aliquibus locis possidendi nativum et sacrum Ecclesiae ius abripere vel minuere quaeratur, Apostolici muneris esse reputamus huiusmodi Ecclesiae omnia et singula iura asserere atque tueri. Qua data occasione iuvat Nos monere eos, qui utcumque huiusmodi bona gerunt, illos artissimo officio astringi, ut eadem bona integre, fideliter, diligenter administrent prout propositus eis finis flagitat, qui quidem finis est divini cultus decor, sacrorum administrorum honestus victus, pauperum egestatis lenimentum. Quare ii omnes qui de huiusmodi bonis gerendis curas agunt caveant, ut a se malam quamlibet suspicionem removeant neve vel levissimam vituperationes in fungendo suo munere subeant. At leges ipsae providae absolutaeque vetando, iubendo, protegendo ecclesiasticorum bonorum administratores nutu imperioque suo moderentur ac regant, ut ea curent et tractent « velut Deo inspiciente » [1],  « et sub omni sollicitudine et conscientia bona quae in Deum est qui cuncta considerat » [2].

Iamvero Consilium Codici Iuris Canonici pro Orientalibus Ecclesiis apparando attente perpendit leges has, quae ad utramque quaestionem pertinent, et postquam Orientalium Ecclesiarum Antistites et alios, quorum opinationem nosse utile erat, audivit, canones de supra memoratis iuridicis institutis Nostrae adprobationi proposuit, id etiam Nos rogans, ut promulgemus quoque caput De verborum significatione, cum omnino id necessarium sit, ut huiusmodi de religiosis sodalibus canones recte intelligantur.

Nos autem, his omnibus in Domino diligenter consideratis et enixis Deo precibus fusis, nulla interiecta mora, votis annuere statuimus quibus a Nobis exspostulabatur, ut nisi illico integrum Codicem legum pro Ecclesiis Orientalibus, saltem eos canones promulgaremns qui ad disciplinam se referunt religiosorum Institutorum necnon ad bona Ecclesiae temporalia et ad nonnullorum verborum significationem; atque hasce per Litteras, motu proprio, certa scientia ac de plenitudine potestatis decrevimus ob supra relatas causas eos canones iam nunc promulgare, qui religiosorum Institutorum disciplinam, bona Ecclesiae temporalia atque aliquot verborum significationem respiciunt, quique a Consilio legum Codici pro Ecclesiis Orientalibus conficiendo parati sunt. Canones autem, quos Nos Apostolica auctoritate comprobamus, hi sunt, qui sequuntur.

PARS I

DE MONACHIS CETERISQUE RELIGIOSIS

Can. 1

Status religiosus est stabilis vivendi modus in aliqua societate ab Ecclesia approbata, quo fideles, praeter communia praecepta, evangelica quoque consilia per vota publica obedientiae, castitatis et paupertatis, sub legitimo Superiore, ad normam statutorum, servanda suscipiunt.

Can. 2

Status religiosus ab omnibus in honore habendus est.

Can. 3

Omnia statuta Religionum, in iis quae iuri hac lege statuto non sunt contraria, vim suam servant, iis quae eidem opponuntur abrogatis.

Can. 4

Canones de religiosis etiam-eremitas obligant, nisi contrarium constet ex natura rei vel ex approbatis uniuscuiusque Religionis statutis.

Can. 5

§ 1. Domus Religionum latini ritus quae orientali ritui, probante Apostolica Sede, adscriptae sunt, ius hac lege statutum servare debent, salvis praescriptis statutorum quae internum regimen Religionis respiciunt et privilegiis suae Religioni a Sede Apostolica concessis.

§ 2. Religio ritus orientalis quae, consentiente Sede Apostolica, domus et provincias diversi ritus orientalis habet, quod attinet ad regimen, ab illa ritus orientalis ecclesiastica Hierarchia pendet quam designaverit eadem Sedes Apostolica.

Can. 6

§ 1. 1° Religiosi praecedunt laicis; monachi, ceteris religiosis; Religiones clericales, laicalibus; inter Religiones clericales aut inter Religiones laicales, Ordines praecedunt Congregationibus.

2° Firmo praescripto n. 1, Religiones iuris pontificii praecedunt Religionibus iuris patriarchalis; hae, Religionibus iuris eparchialis;

3° Inter Religiones eiusdem condicionis iuridicae, illa praecedit quae est in pacifica quasi possessione praecedentiae et, si de hoc non constet, quae prius in loco, ubi quaestio oritur, erecta est.

§ 2. Clerus saecularis praecedit religiosis extra eorum ecclesias atque etiam in eorum ecclesiis, si agatur de Religione laicali ; coetus consultorum eparchialium iisdem praecedit ubique locorum.

§ 3. Inter singulos autem clericos et religiosos : cui est auctoritas in alios, eidem ius est praecedentiae supra illos ; si autem nullus eorum habeat in alium auctoritatem : qui ad gradum potiorem pertinet praecedit ei qui est inferioris gradus ; inter eiusdem gradus personas sed non eiusdem ordinis, qui altiorem ordinem tenet praecedit ei qui in inferiore est positus ; si denique ad eundem gradum pertineant eundemque ordinem habeant, praecedit qui prius promotus est ad gradum; si eodem tempore promoti sint, antiquior sacra ordinatione, nisi ordinatione recentior ordinatus fuerit a Romano Pontifice ; et si eodem tempore ordinem receperint, senior aetate.

CAPUT I

De erectione et suppressione Religionis, provinciae, domus

Can. 7

Nomine Hierarchae loci in canonibus huius capitis non venit Administrator sedis vacantis nec Syncellus nisi hic habuerit speciale mandatum.

Can. 8

§ 1. 1° Hierarchae loci condere possunt monasteria sui iuris, in quibus sodales ad evangelicam perfectionem tendunt servatis regulis et antiquis traditionibus vitae monasticae orientalis, audito, in patriarchatibus, Patriarcha, et consulta, extra patriarchatus, Sede Apostolica;

2° Ad erigendum monasterium dependens sufficit licentia Hierarchae loci.

§ 2. Patriarchae reservatur, obtento consensu Synodi permanentis, erectio cuiusvis monasterii stauropegiaci.

§ 3. Ad erigendum quodvis monasterium cum exemptione pontificia requiritur beneplacitum Apostolicae Sedis.

Can. 9

§ 1. 1° Erectio monasterii vel constituendi novi monasterii permissio secumfert, si monasterium sit sui iuris vel filiale, licentiam habendi ecclesiam vel oratorium publicum et sacra ministeria peragendi, itemque pia opera exercendi monasterii ad normam statutorum propria, salvis clausulis in ipsa erectione vel permissione appositis, et firma obligatione obtinendi consensum Hierarchae loci antequam ecclesia vel oratorium publicum in certo ac determinato loco aedificetur;

2° Eadem erectio vel permissio, si de monasterio subsidiario agatur, licentiam secumfert habendi oratorium semi-publicum.

§ 2. 1° Ut aedificentur et aperiantur schola, hospitium vel similis generis aedes separata a monasterio etiam cum exemptione pontificia, requiritur specialis Hierarchae loci licentia ; si autem agatur de monasterio stauropegiaco requiritur praeterea Patriarchae licentia;

2° Haec loci Hierarchae licentia secumfert licentiam habendi oratorium semi-publicum.

§ 3. Ut constitutum monasterium in alios usus convertatur, eaedem sollemnitates requiruntur quae ad erigendam domum, nisi agatur de conversione quae, salvis fundationis legibus, ad internum regimen et disciplinam religiosam dumtaxat referatur.

Can. 10

§ 1. In patriarchatibus, monasterium sui iuris vel filiale sine pontificia exemptione supprimi non potest nisi a Patriarcha, gravi de causa, de consensu Synodi permanentis et rogante vel audito Hierarcha loci si monasterium sit iuris eparchialis, et audito Superiore maiore monasterii et Praeside Confoederationis, si monasterium sit confoederatuin, salvo recursu cum effectu suspensivo ad Sedem Apostolicam.

§ 2. Monasterium sui iuris vel filiale pontificia exemptione fruens et, extra patriarchatus, omne monasterium sui iuris vel filiale, etiam iuris eparchialis, tantummodo Sedes Apostolica supprimere potest.

§ 3. Monasterium subsidiarium cuiusvis condicionis iuridicae supprimi potest a Superiore monasterii sui iuris ad normam statutorum, praevio beneplacito Sedis Apostolicae si de monasterio exemptione pontificia fruenti agatur, consensu Patriarchae cum Synodo permanenti si de monasterio stauropegiaco, consensu Hierarchae loci si de alio monasterio.

§ 4. 1° Bona monasterii sui iuris suppressi cedunt Confoederationi, si fuerit confoederatum ; secus, eparchiae vel, si fuerit stauropegiacum, patriarchatui ; de bonis autem monasterii suppressi quod exemptione pontificia fruebatur, Sedi Apostolicae reservatur statuere, salva omni in casu offerentium voluntate;

2° Bona autem monasterii dependentis suppressi cedunt monasterio sui iuris, salva offerentium voluntate.

Can. 11

§ 1. Plura monasteria sui iuris sive virorum sive mulierum eiusdem iuridicae condicionis et, si agatur de monasteriis iuris eparchialis, eiusdem eparchiae, Confoederationem inire possunt de licentia legitimae auctoritatis, cui reservatur quoque foederis leges approbare.

§ 2. Haec legitima auctoritas est loci Hierarcha, si monasteria sint iuris eparchialis ; Patriarcha, si stauropegiaca ; Sedes Apostolica, si sint iuris pontificii.

Can. 12

§ 1. Monasterii non confoederati aggregatio et confoederati a Confoederatione separatio eidem auctoritati reservatur de qua in can. 11.

§ 2. Suppressio autem Confoederationis fieri non potest nisi a Sede Apostolica vel, si Confoederatio sit iuris eparchialis, a Patriarcha de consensu Synodi permanentis, audito loci Hierarcha et Praeside Confoederationis. Decretum autem Patriarchae exsecutioni tradi non potest nisi post Sedis Apostolicae approbationem.

§ 3. De bonis autem quae ad ipsam Confoederationem suppressam pertineant statuere reservatur Sedi Apostolicae vel, si Confoederatio suppressa sit a Patriarcha ad normam § 2, Patriarchae de consensu Synodi permanentis, salva offerentium voluntate.

Can. 13

§ 1. 1° Hierarchae loci condere possunt Congregationes; sed eas ne condant inconsulta Sede Apostolica;

2° Patriarchae, obtento consensu Sedis Apostolicae, condere possunt Ordines; Congregationes autem, consulta eadem Sede Apostolica;

3° Si agatur de tertiariis in communi viventibus, requiritur praeterea ut a supremo Moderatore primi Ordinis suae Eeligioni aggregentur.

§ 2. Congregatio iuris eparchialis, quae decursu temporis in plures eparchias diffusa sit, fieri potest iuris patriarchalis, decreto Patriarchae, auditis iis quorum interest et obtento consensu Synodi permanentis.

§ 3. Nec nomen nec habitus iam constituti Ordinis vel constitutae Congregationis assumi potest ab iis qui ad illam Religionem legitime non pertinent aut a nova Religione.

Can. 14

§ 1. 1° Ordo, etiam iuris patriarchalis, legitime conditus, etiamsi unica domo constet, supprimi nequit nisi a Sede Apostolica ;

2° Ipsi Apostolicae Sedi reservatur de bonis suppressi Ordinis statuere, salva offerentium voluntate.

§ 2. Congregationem iuris patriarchalis vel eparchialis, legitime erectam, etsi unica constet domo, supprimere rpotest Sedes Apostolica vel Patriarcha auditis iis quorum interest et de consensu Synodi permanentis. Decretum autem Patriarchae exsecutioni tradi non potest nisi post Sedis Apostolicae .approbationem.

Can. 15

§ 1. Religionem in provincias dividere, constitutas iam provincias coniungere vel aliter circumscribere, novas condere conditasve supprimere, pertinet ad Sedem Apostolicam, si agatur de Religione iuris pontificii; ad Patriarcham in patriarchatibus, si agatur de Ordine iuris patriarchalis aut de Congregatione iuris patriarchalis vel eparchialis.

§ 2. Extincta provincia, de eius bonis statuere, salvis iustitiae legibus et fundatorum voluntate, spectat, nisi statuta aliud caveant, ad synaxim generalem vel, urgente necessitate, ad supremum Moderatorem de consensu sui consilii.

Can. 16

Nulla religiosa domus erigatur nisi iudicari prudenter possit, reditibus propriis aliove modo, congruae sodalium habitationi et sustentationi provisum iri.

Can. 17

§ 1. Congregatio iuris eparchialis domos in alia eparchia valide constituere non potest nisi de consensu Hierarchae loci in quo erigenda est domus et, si agatur de prima domo erigenda in alia eparchia, de consensu Hierarchae eparchiae in qua residet supremus Moderator.

§ 2. In patriarchatibus autem Hierarcha loci in quo condenda est domus, consensum ne det sine licentia Patriarchae.

Can. 18

§ 1. Typicum monasterii stauropegiaei et statuta Ordinis iuris patriarchalis approbat Patriarcha audita Synodo permanenti.

§ 2. Statuta Congregationis iuris patriarchalis approbat Patriarcha, auditis omnibus locorum Hierarchis in quorum eparchiis domus habentur.

§ 3. Si Congregatio iuris eparchialis ad eparchias alias forte propagetur, nihil in ipsius statutis valide mutari potest, nisi de consensu singulorum Hierarcharum in quorum eparchiis domus habeat, salvis iis quae ad normam can. 13 § 1, nn. 1, 2, Sedi Apostolicae fuere subiecta.

Can. 19

§ 1. 1° Ordo et Congregatio iuris pontificii vel patriarchalis domos constituere non possunt nisi de licentia Hierarchae loci in quo erigenda est domus; si agatur de prima domo Ordinis vel Congregationis iuris patriarchalis eo in loco erigenda, requiritur praeterea consensus Patriarchae ;

2° Ordo vel Congregatio pontificia exemptione fruentes domos constituere non possunt nisi obtento beneplacito Sedis Apostolicae et consensu Hierarchae loci.

§ 2. Constituendae novae domus licentia facultatem secumfert pro Religionibus clericalibus habendi ecclesiam vel publicum oratorium domui adnexum, et sacra ministeria peragendi, servatis de iure servandis, et firma obligatione obtinendi consensum Hierarchae loci antequam ecclesia vel oratorium publicum in certo ac determinato loco aedificetur ; pro omnibus Religionibus, pia opera exercendi Religioni propria, salvis clausulis in ipsa permissione appositis.

§ 3. Quae de monasteriis praescripta sunt in can 9, §§ 2, 3, serventur etiam de Ordinibus et Congregationibus.

Can. 20

§ 1. Domus Ordinis vel Congregationis sive formata sive non formata supprimi nequit nisi obtento beneplacito Apostolico, si exemptione pontificia fruatur.

§ 2. Extra patriarchatus, domus Ordinis vel Congregationis, sive formata sive non formata, quae sit iuris pontificii non exempta supprimi potest a supremo Moderatore de consensu Hierarchae loci.

§ 3. In patriarchatibus, domus Ordinis vel Congregationis, sive formata sive non formata, tum iuris pontificii non exempta tum iuris patriarchalis supprimi potest a supremo Moderatore, consentiente Patriarcha.

§ 4. Domus Congregationis iuris eparchialis, sive formata sive non formata, supprimi potest sola Hierarchae loci auctoritate, audito Congregationis Moderatore, salvo praescripto can. 14, § 2 si de unica domo agatur.

§ 5. Decretum suppressionis domus de qua in §§ 3, 4, nisi recursus interpositus fuerit, exsecutioni tradi potest tres post menses a die apposito eidem decreto.

Can. 21

Erectio, immutatio et suppressio sive Religionis sive provinciae sive domus, quae a Superiore infra Sedem Apostolicam fiat, scripto facienda est. Decreti exemplar servandum est in tabulario curiae Superioris qui illud dedit, et in tabulario personae moralis erectae vel immutatae.

Can. 22

§ 1. Beneplacitum, consensus, licentia de quibus in canonibus huius capitis ad validitatem actus requiruntur.

§ 2. Consensus et licentia de quibus in canonibus huius capitis in scriptis dentur.

CAPUT II

De Religionum regimine

ARTICULUS I
De Superioribus et de synaxibus

Can. 23

Religiosi omnes, tamquam supremo Superiori, subduntur Romano Pontifici, cui parendi obligatione tenentur etiam vi voti obedientiae.

Can. 24

§ 1. Subduntur quoque religiosi Hierarchae loci, iis exceptis qui iure communi vel privilegio, ab auctoritate Hierarchae loci subducti sunt et subiecti sive Patriarchae sive uni Sedi Apostolicae, salva semper potestate quam ius etiam in eos locorum Hierarchis concedit.

§ 2. 1° Religiosi exemptione pontificia non fruentes subiiciuntur quoque, in patriarchatibus, Patriarchae mediate, in iis in quibus iidem loci Hierarchae, Patriarchae subiecto, subduntur; in ceteris, immediate; salvis casibus in quibus iure communi vel privilegio iidem uni Apostolicae Sedi subiiciuntur;

2° In patriarchatibus, religiosi exemptione pontificia fruentes subiiciuntur immediate Patriarchae dumtaxat in casibus in iure expressis; mediate autem in iis in quibus immediate Hierarchae loci subiiciuntur. Nulla virorum Religio sine speciali Apostolico indulto potest sibi subditam habere mulierum Congregationem aut earum curam et moderationem retinere sibi specialiter commendatam.

Can. 25

Nulla virorum Religio sine speciali Apostolico indulto potest sibi subditam habere mulierum Congregationem aut earum curam et moderationem retinere sibi specialiter commendatam.

Can. 26

§ 1. Superiores et synaxes, ad normam statutorum et iuris communis, potestatem habent dominativam in subditos.

§ 2. 1° In monasterio exempto et in Religione clericali exempta, Superiores et synaxes, ad normam statutorum et iuris communis, habent iurisdictionem ecclesiasticam tam in foro interno quam in externo ;

2° Superiores maiores monachorum non exemptorum cuiusvis condicionis iuridicae, et Congregationum clericalium iuris pontificii non exemptarum vel iuris patriarchalis habent iurisdictionem ecclesiasticam in utroque foro tantum in casibus in iure expressis.

§ 3. Superiores maiores monachorum non exemptorum cuiusvis condicionis iuridicae, et Congregationum clericalium iuris pontificii non exemptarum vel iuris patriarchalis, dispensare valent quod attinet ad ea in quibus ab Hierarcha loci exempti sunt, tum ab universalibus Ecclesiae legibus tum a legibus quas speciatim tulerit Romanus Pontifex pro aliquo ritu vel pro particulari territorio seu coetu personarum, intra fines quibus potestas dispensandi ab iisdem legibus Hierarchis infra Romanum Pontificem iure competit.

Can. 27

Superior quilibet severe prohibetur quominus in causis ad S. Officium spectantibus se intromittat.

Can. 28

Praeses Consociationis Confoederationum, Praeses Confoederationis monasticae et Antistita generalis Ordinis non habent omnem potestatem et iurisdictionem quam ius commune tribuit Superioribus maioribus, sed eorum potestas et iurisdictio desumenda est, praeterquam ex iure, ex legibus et statutis cuiusque Consociationis Confoederationum vel Confoederationis monasticae vel Ordinis, firmo praescripto can. 207.

Can. 29

Supremus Ordinis vel Congregationis Moderator potestatem obtinet in omnes provincias, domos, sodales, exercendam secundum statuta ; alii Superiores ea gaudent intra fines sui muneris.

Can. 30

Superiores maiores monachorum et Religionis clericalis exemptae possunt notarios constituere, sed tantum pro negotiis ecclesiasticis suae Religionis.

Can. 31

Firmis Religionis statutis quae provectiorem aetatem aliaque potiora requisita exigant, ad officium Superioris maioris inhabiles sunt :

1° Qui legitimis natalibus praediti non sunt, firmo iure particulari ;

2° Qui eamdem Religionem professi non sunt per decem saltem annos a prima professione computandos ;

3° Qui annos triginta quinque non expleverunt, et sacerdotio aucti non sunt, si de virorum monasteriis agatur ;

4° Quae annos quadraginta non explevit, si de monialium Antistita res sit.

5° In Ordinibus et Congregationibus, qui annos quadraginta non expleverunt, si agatur de supremo religionis Moderatore; annos triginta, si de aliis Superioribus maioribus.

Can. 32

§ 1. Superior monasterii sui iuris in officio ad vitam permaneat, nisi aliter ferat Typicum.

§ 2. Superiores maiores in Ordinibus et Congregationibus sint temporarii, nisi aliter ferant statuta.

§ 3. 1° Superiores minores locales ne constituantur ad tempus ultra sexennium, quo exacto, possunt ad idem ofiicium iterum assumi, si statuta ita ferant, sed non tertio immediate in eadem religiosa domo ;

2° In patriarchatibus, Patriarcha, iusta ex causa, dispensare potest a praescripto n. 1 in Religionibus cuiusvis iuridicae condicionis, ad petitionem Superiorum Religionis, audito, si res ferat, loci Hierarcha.

Can. 33

Praescriptum can. 32 de Superioribus minoribus localibus applicatur quoque Superioribus seu Rectoribus scholarum, nosocomiorum, aliarumque piarum domorum, quoties Superiores isti seu Rectores sunt simul Superiores religiosorum, sub sua potestate habentes alios religiosos etiam quod attinet ad religiosam disciplinam.

Can. 34

§ 1. Antequam ad Superiorum maiorum electionem deveniatur in Religionibus virorum, omnes et singuli electores iureiurando promittant se electuros quos secundum Deum eligendos esse existimaverint.

§ 2. Praesidi Confoederationis monasticae virorum competit electioni Superioris monasterii sui iuris de Confoederatione praeesse, per se vel per delegatum.

§ 3. 1° In monasteriis monialium, comitiis eligendae Antistitae et, in mulierum Ordinibus, comitiis eligendae Antistitae generalis praesit Hierarcha loci aut eius delegatus cum duobus presbyteris scrutatoribus, si monialium domus Superiori religioso subiecta non sit ; secus hic Superior praesit; sed etiam hoc in casu Hierarcha tempestive moneri debet de die et hora electionis, cui potest una cum Superiore religioso per se ipse vel per alium assistere et, si assistat, per se vel per alium praeesse ;

2° Si monasterium sit stauropegiacum, ius et officium Hierarchae loci pertinet ad Patriarcham; cui integrum est pro conscientiae officio peractam electionem confirmare vel rescindere ;

3° In scrutatores ne assumantur confessarii ordinarii ipsarum monialium.

§ 4. In mulierum Congregationibus electioni Antistitae generalis praesideat per se vel per alium Hierarcha loci in quo electio peragitur ; cui, si Congregatio sit iuris eparchialis, peractam electionem confirmare vel rescindere integrum est pro conscientiae officio.

Can. 35

§ 1. In electionibus quae a synaxi fiunt, servetur ius commune praeter cuiusque Religionis statuta eidem non contraria.

§ 2. Caveant omnes ne directe vel indirecte suffragia procurent tam seipsis quam aliis.

§ 3. Postulatio admitti potest solum in casu extraordinario et dummodo in statutis ne prohibeatur.

Can. 36

In sua quisque domo Superiores commorentur neque ab eadem discedant, nisi ad normam statutorum.

Can. 37

Curent Superiores ut subditi vitam iuxta statuta suae Religionis componant, atque eosdem exemplo et hortatione iuvent in consecutione finis Religionis.

Can. 38

§ 1. Omnis Superior debet notitiam et exsecutionem decretorum Apostolicae Sedis, Patriarchae, aliusque legitimae auctoritatis, suos inter subditos promovere.

§ 2. Curent Superiores locales : Io Ut saltem semel in anno, statis diebus, publice legantur propria statuta, itemque decreta quae publice legenda praescribuntur;

2° Ut saltem bis in mense, firmo praescripto can. 98, § 2, christianae catechesis habeatur instructio pro monachis qui non sint presbyteri nec studiis ecclesiasticis vacent, et pro familiaribus, et, in Ordine vel Com gregatione, pro coadiutoribus et familiaribus, audientium condicioni accommodata, et, praesertim in Ordine vel Congregatione laicalibus, pia ad omnes de familia exhortatio.

Can. 39

§ 1. Relationem de statu Religionis quinto quoque anno, vel saepius si ita ferant statuta, mittere debet :

1° Ad Sedem Apostolicam, Praeses Confoederationis monasticae iuris pontificii, Superior monasterii sui iuris quod sit iuris pontificii non confoederati, et supremus Moderator alius Religionis iuris pontificii;

2° Ad Patriarcham, iidem de quibus in n. 1 iuxta tamen statutam a Sede Apostolica formulam, et Superior Ordinis vel Congregationis iuris patriarchalis.

§ 2. Relatio fieri debet per documentum subsignatum a Superiore cum suo consilio et, si agatur de Religione mulierum, etiam ab Hierarcha loci in quo suprema Antistita cum suo consilio residet.

Can. 40

Praeses Confoederationis stauropegiacae et Superior monasterii sui iuris stauropegiaci ad relationem quod attinet servent statuta.

Can. 41

§ 1. Superiores maiores quos ad hoc munus statuta designant, temporibus in iisdem definitis, omnes domos sibi subiectas visitent per se, vel per alios si fuerint legitime impediti.

§ 2. Praeses Confoederationis monasticae singula monasteria Confoederationis, temporibus in statutis determinatis, visitare debet per se, vel, si impedimento detineatur, per alium; Visitatorem autem monasterii quod ipse Praeses gubernet statuta designare debent. ů

Can. 42

Ius et ofiicium est Patriarchae visitandi per se vel per alium monasteria stauropegiaca, quoties opportunum duxerit.

Can. 43

Religiosos exemptos Episcopus visitare potest in casibus tantum in iure expressis.

Can. 44

§ 1. Hierarcha loci per se vel per alium quinto quoque anno visitare debet :

1° Singula monialium monasteria cuiusvis condicionis iuridicae, Superiori religioso non subiecta, stauropegiacis exceptis;

2° Virorum monasteria iuris eparchialis, omnesque domos Congregationis eiusdem iuridicae condicionis.

§ 2. Item quinto quoque anno visitare debet :

1° Singula monialium monasteria cuiusvis condicionis iuridicae circa ea quae ad clausurae legem spectant ;

2° Singula virorum monasteria iuris pontificii et singulas domos cuiusvis Religionis clericalis iuris pontificii vel patriarchalis, in iis quae pertinent ad ecclesiam, sacrarium, oratorium publicum, sedem ad sacramentum poenitentiae ;

3° Singulas domos laicalis Congregationis iuris pontificii vel patriarchalis, non solum in iis de quibus in superiore numero, sed etiam in aliis quae ad internam disciplinam spectant, ad normam tamen can. 167, § 2, n. 1.

§ 3. Hierarcha loci debet omnes domos religiosas iuris pontificii aut patriarchalis sive clericales sive laicales exemptas vel non exemptas, visitare, si Superior maior, ad quem visitatio iure competit, post quinque annos eas non visitaverit et, monitus ab Hierarcha loci, eas visitare neglexerit.

Can. 45

§ 1. Visitator ius et officium habet interrogandi religiosos, quos interrogandos iudicaverit, et cognoscendi de iis quae ad visitationem spectant; omnes autem religiosi obligatione tenentur respondendi secundum veritatem, nec Superioribus licet quoquo modo eos ab hac obligatione avertere aut visitationis finem impedire.

§ 2. A decretis Visitatoris datur recursus cum effectu devolutivo tantum, nisi ipse ordine iudiciario processerit.

Can. 46

§ 1. 1° In omni monasterio et in omni Religione clericali ius et officium est Superiori, per se vel per alium, aegrotis professis, novitiis, aliisve in religiosa domo diu noctuque degentibus causa famulatus, educationis, hospitii aut infirmae valetudinis, eucharisticum Viaticum et unctionis infirmorum sacramentum ministrandi; 

2° Ius et officium de quo in n. 1 competit Superioribus de quibus in eodem numero quod attinet ad religiosos et novitios extra domum aegrotos.

§ 2. 1° In monialium domo idem ius et officium habet ordinarius confessarius vel qui eius vices gerit;

2° Si confessarius vel qui eius vices gerit non sint eiusdem ritus ac monialis, et possit accersiri sacerdos eiusdem ritus, hic, nisi obstet gravis causa, advocari debet, ut eucharisticum Viaticum et sacramentum unctionis infirmorum moniali administret.

§ 3. In laicali Congregatione ius et officium de quo in § 1 spectat ad parochum loci vel ad cappellanum quem Hierarcha parocho iusta et gravi de causa ad normam iuris suffecerit.

Can. .47

§ 1. Vetitum est religiosos titulis dignitatum vel officiorum mere honorificis augere ; statutis id permittentibus, admittuntur tantummodo tituli officiorum maiorum quae religiosi in propria Religione exercuerint, firmo praescripto § 2.

§ 2. Religiosi extra proprias domos officia exercentes augeri non possunt titulis sui ritus dignitatum nisi Patriarcha, audito Superiore, consensum dederit. Cessante officio, cessat, nisi aliter ferant liturgicae leges, etiam dignitatis titulus.

Can. 48

§ 1. Superiores maiores et Superior cuiusvis domus religiosae saltem formatae habeant suos consiliarios, quorum consensum aut consilium exquirant ad normam statutorum et canonum.

§ 2. Sint etiam pro administratione bonorum temporalium oeconomi : generalis qui Religionis universae bona administret, provincialis qui provinciae, localis qui singularum domorum; qui omnes officio suo fungantur sub moderamine Superioris.

§ 3.Oeconomi generalis et provincialis munus gerere Superior ipse non potest ; munus vero oeconomi localis, quamvis melius a munere Superioris distinguatur, componi tamen cum eo potest, si necessitas id exigat.

§ 4. Superior monasterii sui iuris munus oeconomi eiusdem monasterii simul ne gerat.

§ 5. Si de modo oeconomos designandi statuta sileant, a Superiore maiore cum consensu sui consilii nominentur.

Can. 49

§ 1. 1° Virorum Religio exemptione pontificia fruens procuratorem generalem habeat, qui, secundum statuta designatus, negotia propriae Religionis apud Apostolicam Sedem pertractet;

2° Antequam praescriptum in statutis tempus exspiret, procurator ne amoveatur, inconsulta Sede Apostolica.

§ 2. Praescriptum § 1 servent etiam aliae iuris pontificii Religiones, quibus Apostolica Sedes concessit, ut procuratorem generalem apud ipsam constituant.

ARTICULUS II
De confessariis et cappellanis

Can. 50

§ 1. In singulis virorum monasteriis sui iuris, filialibus vel subsidiariis formatis et in singulis domibus clericalis Ordinis vel Congregationis designentur plures pro sodalium numero confessarii legitime approbati.

§ 2. Superiores religiosi, potestatem audiendi confessiones habentes, possunt, servatis de iure servandis, confessiones audire subditorum, qui ab illis sponte sua ac motu proprio id petant, at sine gravi causa id ad modum habitus ne agant.

§ 3. Caveant Superiores ne quem subditum aut ipsi per se aut per alium vi, metu, importunis suasionibus aliave ratione inducant, ut peccata apud se confiteatur.

Can. 51

Firmis statutis quae confessionem praecipiunt vel suadent apud determinatos confessarios statis temporibus peragendam, si religiosus, etiam exemptus, ad suae conscientiae quietem, confessionem peragat apud sacerdotem ab Hierarcha loci approbatum, etsi inter designatos non recensitum, confessio, revocato quolibet contrario privilegio, valida et licita est.

Can. 52

§ 1. Singulis religiosarum domibus unus dumtaxat detur confessarius ordinarius, qui sacramentales confessiones universae communitatis excipiat, nisi propter magnum ipsarum numerum vel aliam iustam causam sit opus altero vel pluribus.

§ 2. Si qua religiosa, ad animi sui quietem, vel ad maiorem in via Dei progressum, aliquem specialem confessarium vel moderatorem spiritualem postulet, eum facile concedat Hierarcha; qui tamen invigilet ne ex hac concessione abusus irrepant; quod si irrepserint, eos caute et prudenter eliminet, salva conscientiae libertate.

Can. 53

§ 1. Unicuique religiosarum communitati detur confessarius extraordinarius qui quater saltem in anno ad domum religiosam accedat et cui omnes religiosae se sistere debent, saltem benedictionem recepturae.

§ 2. Hierarchae locorum, in quibus religiosarum communitates exsistunt, aliquot sacerdotes pro singulis domibus designent, ad quos pro sacramento poenitentiae in casibus particularibus recurrere eae facile possint.

§ 3. Si qua religiosa aliquem ex iis confessariis expetat, nulli Antistitae liceat nec per se nec per alios, neque directe neque indirecte, petitionis rationem inquirere, petitioni verbis aut factis refragari, aut quavis ratione ostendere se id aegre ferre.

Can. 54

Si, non obstante praescripto can. 52, 53, aliqua religiosa, ad suae conscientiae tranquillitatem, confessionem peragat apud sacerdotem ab Hierarcha loci approbatum, confessio in qualibet ecclesia vel oratorio etiam semipublico peracta, aut in loco ad audiendas confessiones mulierum vel religiosarum legitime destinato, valida et licita est, revocato quolibet contrario privilegio ; neque Antistita id prohibere potest aut de ea re inquirere, ne indirecte quidem ; nec religiosae obligatione quicquam referendi Antistitae tenentur. Quodsi confessio peragatur in loco non audiendis confessionibus destinato, valida quidem est, sed confessarius illicite agit, nisi in aliquo casu extraordinario graves rationes id exegerint.

Can. 55

Religiosae omnes, cum graviter aegrotant, licet mortis periculum absit, quemlibet sacerdotem ad confessiones excipiendas approbatum, etsi non destinatum religiosis, arcessere possunt eique, perdurante gravi infirmitate, quoties voluerint, confiteri, nec Antistita potest eas sive directe sive indirecte prohibere.

Can. 56

§ 1. Confessarii religiosarum et ordinarii et extraordinarii sint sacerdotes, sive e clero saeculari, sive religiosi de Superiorum licentia, morum integritate ac prudentia praestantes; sint insuper annos nati saltem quadraginta, nisi iusta causa, iudicio Hierarchae, aliud exigat, nullam potestatem in easdem religiosas in foro externo habentes.

§ 2. Confessarius ordinarius non potest renuntiari extraordinarius nec, praeter casus in can. 58 recensitos, rursus designari ordinarius in eadem communitate, nisi post annum ab expleto officio ; extraordinarius vero immediate ut ordinarius renuntiari potest.

§ 3. Confessarii religiosarum tum ordinarii tum extraordinarii interno vel externo communitatis regimini nullo modo sese immisceant. 

Can. 57

§ 1. Firmo praescripto § 2, Hierarcha loci designat sacerdotes a confessionibus tum ordinarios tum extraordinarios ; si monialium monasterium Superiori religioso subiectum sit, hic confessarios Hierarchae praesentat, cuius est eosdem pro audiendis illarum monialium confessionibus approbare et Superioris negligentiam, si opus sit, supplere.

§ 2. In monasterio stauropegiaco Patriarchae est sacerdotes a confessionibus designare et approbare, firmo iure et officio loci Hierarchae id praestandi ad actum, nisi iure particulari etiam hoc ius et officium Patriarchae reservetur.

Can. 58

Religiosarum confessarius ordinarius suum officium ne exerceat ultra triennium ; Hierarcha tamen eum ad secundum, imo etiam ad tertium triennium confirmare potest, si vel ob sacerdotum ad hoc officium idoneorum penuriam aliter providere nequeat, vel maior religiosarum pars, earum quoque quae in aliis negotiis ius non habent ferendi suffragium, in eiusdem confessarii confirmationem, per secreta suffragia, convene rit; dissentientibus tamen, si velint, aliter providendum est.

Can. 59

§ 1. Loci Hierarcha, firmo praescripto § 2, potest, gravem ob causam, religiosarum confessarium tam ordinarium quam extraordinarium amovere, etiamsi domus religiosarum Superiori religioso subdatur et ipse sacerdos a confessionibus sit religiosus, nec obligatione tenetur causam amotionis cuiquam significandi, praeterquam Apostolicae Sedi, si ab ea requiratur ; de amotione autem debet Superiorem religiosum monere, si religiosarum domus Superiori religioso subdatur.

§ 2. 1° Loci Hierarcha vel Superior religiosus iurisdictionem vel licentiam ad audiendas confessiones ne revocent aut suspendant, nisi gravem ob causam;

2° Non licet Hierarchae, inconsultis Sede Apostolica vel Patriarcha, omnibus alicuius religiosae domus formatae confessariis una simul iurisdictionem adimere.

Can. 60

Etiam in laicali virorum Congregatione ab Hierarcha loci designentur confessarius ordinarius et extraordinarius; et si religiosus aliquem specialem confessarium expostulet, illum Superior concedat, nullo modo petitionis rationem inquirens neque id aegre se ferre demonstrans.

Can. 61

§ 1. Firmo praescripto § 2, in mulierum monasterio et in laicali Ordine vel Congregatione, Hierarchae loci est sacerdotem a sacris designare et a contionibus probare.

§ 2. In mulierum monasterio stauropegiaco, Patriarchae est sacerdotem a sacris designare et a contionibus probare, firmo iure loci Hierarchae facultatem contionandi ad actum concedendi, nisi id quoque, iure particulari, Patriarchae reservetur.

Can. 62

§ 1. Omnes religiosi Superiores severe vetantur personas sibi subditas quoquo modo inducere ad conscientiae manifestationem sibi peragendam.

§ 2. Non tamen prohibentur subditi quominus libere et ultro aperire auimum suum Superioribus valeant; imo expedit ut ipsi filiali cum fiducia Superiores adeant, iis, si sint sacerdotes, dubia quoque et anxietates suae conscientiae exponentes.

ARTICULUS III
De bonis temporalibus eorumque administratione

Can. 63

§ 1. Monasterium, Confoederatio monastica, Consociatio Confoederationum, Ordo et Congregatio, Ordinis Congregationisve provincia vel quasi provincia et domus sunt capaces acquirendi et possidendi quaevis bona temporalia, nisi statuta acquirendi capacitatem excludant aut coarctent.

§ 2. In statutis expresse ambitus seu extensio capacitatis acquirendi declaretur.

Can. 64

§ 1. Bona ad personas morales de quibus in can. 63, § 1, pertinentia, administrentur ad normam statutorum.

§ 2. Expensas et actus iuridicos ordinariae administrationis valide faciunt, intra fines sui muneris, praeter Superiores, officiales quoque, qui in statutis ad hoc designantur.

Can. 65

§ 1. Quod attinet ad pecuniae collocationem serventur statuta; sed praevio consensu Hierarchae loci, ad validitatem actus, indigent :

1° Antistita monialium et Congregationis iuris eparchialis pro cuiusvis pecuniae collocatione ; imo, si monialium monasterium sit Superiori religioso subiectum, ipsius quoque consensus, ad validitatem collocationis, est necessarius;

2° Antistita religiosarum in Congregatione iuris pontificii vel patriarchalis, si pecunia dotem professarum constituat, ad normam can. 81 ; 

3° Superior vel Antistita cuiusvis domus religiosae, si bona sint attributa vel legata eo fine ut in beneficentiam in loco impendantur ;

4° Superior domus Congregationis iuris eparchialis et Antistita domus cuiusvis Religionis, si bona sint attributa vel legata ad Dei cultum ;

5° Religiosus quilibet, etsi exemptus, si pecunia data sit paroeciae vel missioni, aut religiosis intuitu paroeciae vel missionis.

§ 2. In mulierum monasteriis stauropegiacis, iura et ofiicia Hierarchae loci de quibus in § 1, nn. I, 2, uni Patriarchae competunt, etsi monialium monasterium Superiori religioso subdatur.

§ 3. Praescripta §§ 1, 2, item servanda sunt in qualibet collocationis mutatione.

Can. 66

§ 1. In alienandis rebus pretiosis aliisve bonis vel contrahendis debitis et obligationibus serventur praescripta cann. 279, 280, 283, 288, 291, firmis normis quae sequentibus §§ 2-4 statuuntur. § 2. Legitimus Superior, cuius licentia âd normam can. 279, § 1, n. 3 requiritur, est :

1° Sedes Apostolica, si extra patriarchatus, res sint pretiosae vel bonorum pretium superet summam triginta milium francorum aut, in patriarchatibus, si res sint pretiosae vel bonorum pretium superet summam sexaginta milium francorum;

2° Patriarcha, si res sint pretiosae vel bonorum pretium versetur ultra triginta milia sed infra sexaginta milia francorum;

3° Superior quem statuta designant, de consensu suae synaxis vel sui consilii ad normam statutorum per secreta suffragia manifestato, si rerum vel bonorum pretium versetur intra decem milia et triginta milia francorum ;

4° Superior quem statuta designant servatisque praescriptis eorundem statutorum, si rerum vel bonorum pretium non superet decem milia francorum.

§ 3. 1° Si agatur de monialibus cuiusvis condicionis iuridicae vel de religiosis mulieribus iuris eparchialis, praeter ea quae § 2 praescribuntur, requiritur, ad validitatem actus, consensus Hierarchae loci in scriptis praestitus, et si de monialibus Superiori religioso subiectis, insuper huius consensus scripto datus, quoties rei alienandae pretium superet tria milia francorum ;

2° In mulierum monasteriis stauropegiacis, ius Hierarchae loci de quo in n. 1, spectat ad Patriarcham.

§ 4. Pretium de quo in § 2 illud intelligitur quod aestimatione proborum peritorum scripto facta indicatur.

§ 5. In precibus in quibus expetitur licentia vel consensus ad contrahenda debita vel obligationes, ut valeat licentia obtenta vel consensus, exprimi debent alia debita vel obligationes, quibus ipsa persona moralis de qua in can. 63, § 1 ad eum diem gravatur.

Can. 67

§ 1. In quolibet monialium monasterio etiam pontificia exemptione fruenti :

1° Administrationis ratio reddatur semel in anno, aut etiam saepius si id in statutis praescribatur, ab Antistita Hierarchae loci, itemque Superiori religioso, si monasterium eidem subiectum sit. Rationis redditae titulo nihil exigi potest;

2° Si ratio administrationis Hierarchae non probetur, ipse potest opportuna remedia adhibere, etiam removendo, si res postulet, oeconomiam aliosque administratores; si autem monasterium sit Superiori religioso subiectum, eum Hierarcha, uti prospiciat, moneat; quod si ille neglexerit, ipse per se consulat ;

3° Quod attinet ad monasterium stauropegiacum, Hierarchae ius et officium de quibus in nn. 1, 2, spectant ad Patriarcham.

§ 2. In aliis mulierum Religionibus ratio administrationis bonorum quae dotes constituunt, Hierarchae loci reddatur occasione visitationis et etiam saepius, si Hierarcha id necessarium duxerit.

§ 3. Loci Hierarchae ius insuper esto cognoscendi :

1° De rationibus oeconomicis domus religiosae iuris eparchialis;

2° De administratione bonorum de quibus in can. 65, § 1, nn. 3, 4, 5.

Can. 68

§ 1. Si persona moralis de qua in can. 63, § 1, debita et obligationes contraxerit etiam cum Superiorum licentia, ipsa debet de iisdem respondere.

§ 2. Si religiosus professione maiore adstrictus contraxerit de licentia Superiorum, respondere debet persona moralis, cuius Superior licentiam dedit ; si religiosus minore professione adstrictus, ipse respondere debet, nisi de Superioris licentia negotium Religionis gesserit.

§ 3. Si contraxerit religiosus contra praescriptum § 2, ipsemet, non persona moralis, respondere debet.

§ 4. Licentiam de qua in §§ 1-2 valide dare non potest nisi Superior quem statuta cuiusque Religionis designant, servatisque praescriptis eorumdem statutorum.

§ 5. Firmum tamen esto, contra eum, in cuius rem aliquid ex inito contractu versum est, semper posse actionem institui.

§ 6. Caveant Superiores religiosi ne debita contrahenda permittant, nisi certo constet ex consuetis reditibus posse debiti foenus solvi et intra tempus non nimis longum per partes iuxta pacta gradatim solvendas reddi ipsam sortem.

Can. 69

Largitiones ex bonis personarum moralium de quibus in can. 63, § 1, non permittuntur, nisi ratione eleemosynae vel alia iusta de causa, de licentia Superioris et ad normam statutorum.

CAPUT III

De admissione in Religionem

Can. 70

In Religionem admitti potest quilibet catholicus qui nullo legitimo detineatur impedimento Tectaque intentione moveatur, et ad Religionis onera ferenda sit idoneus.

ARTICULUS I
De postulatu

Can. 71

§ 1. In singulis Ordinibus et in Congregationibus in quibus emittuntur vota perpetua, mulieres omnes et, si agatur de Ordine vel Congregatione virorum, coadiutores, antequam ad novitiatum admittantur, postulatum per sex integros menses peragant; in Congregationibus votorum temporariorum, statuta postulatum praescribere quidem possunt, non tamen ultra sex menses.

§ 2. Superior maior praescriptum postulatus tempus potest prorogare non ultra sex menses.

Can. 72

§ 1. Postulatus peragi debet vel in domo novitiatus vel in alia Ordinis aut Congregationis domo in qua disciplina secundum statuta accurate servetur sub speciali cura probati religiosi.

§ 2. Postulantes vestem induant modestam ac diversam a veste novitiorum.

§ 3. In Ordine vel Congregatione mulierum, postulantes ea lege clausurae tenentur quae in Ordine vel Congregatione viget.

Can. 73

Postulantes, antequam novitiatum incipiant, recollectioni spirituali vacent per octo saltem integros dies; et, iuxta prudens confessarii iudicium, praemittant generalem anteactae vitae confessionem.

ARTICULUS  II
De novitiatu

1 - De requisitis ut quis in novitiatum admittatur

Can. 74

§ 1. Firmis praescriptis in propriis cuiusque Religionis statutis, ad novitiatum valide admitti non possunt :

1° Qui a fide defecerunt et sectae acatholicae adhaeserunt;

2° Hi quibus imminet poena ob grave delictum commissum de quo accusati sunt vel accusari possunt;

3° Qui aetatem ad novitiatum requisitam non habent;

4° Qui Religionem ingrediuntur vi, metu gravi aut dolo inducti, vel quos Superior eodem modo inductus recipit;

5° Coniux, durante matrimonio;

6° Qui obstringuntur vel obstricti fuerunt vinculo professionis religiosae;

7° Episcopus sive residentialis sive titularis, licet sit tantum designatus vel electus;

8° Clerici qui ex instituto Sedis Apostolicae iureiurando obligantur ad operam navandam in bonum suae eparchiae vel missionum, eo tempore quo iurisiurandi obligatio perdurat.

§ 2. Firmis praescriptis in propriis cuiusque Religionis statutis, illicite sed valide admittuntur :

1° Clerici in subdiaconatu vel in maiore ordine constituti, inconsulto loci Hierarcha aut eodem contradicente ex eo quod eorum discessus in grave animarum detrimentum cedat, quod aliter vitari minime possit;

2° Aere alieno gravati qui solvendo pares non sint;

3° Reddendae rationi obnoxii aut aliis saecularibus negotiis implicati, ex quibus lites et molestias Religio timere possit;

4° Filii qui parentibus, idest patri vel matri, avo vel aviae, in gravi necessitate constitutis, opitulari debent, et parentes quorum opera sit ad liberos alendos vel educandos necessaria;

5° Ad sacerdotium in Religione destinati, a quo tamen prohibeantur irregularitate aliove canonico impedimento;

6° Latini in orientalibus Religionibus vel ipsi Orientales in Religionibus latinis — iis exceptis de quibus in can. 5 — vel orientalibus diversi ritus sine licentia scripto data a Sacra Congregatione pro Ecclesia Orientali.

Can. 75

Ius admittendi ad novitiatum et subsequentem professionem religiosam tam temporariam quam perpetuam pertinet ad Superiores maiores cum suffragio consilii seu synaxis, secundum cuiusque Religionis statuta.

Can. 76

§ 1. In quavis Religione omnes adspirantes, antequam admittantur, exhibere debent testimonium receptorum sacramentorum baptismatis et chrismatis.

§ 2. Adspirantes viri debent praeterea testimoniales litteras exhibere Hierarchae originis ac cuiusque loci in quo, post expletum decimum quartum aetatis annum, morati sint ultra annum moraliter continuum, sublatis quolibet contrario privilegio vel contraria consuetudine.

§ 3. Si admittendi sint illi qui in seminario, collegio vel alius Religionis postulatu aut novitiatu fuerunt, requiruntur praeterea litterae testimoniales, datae pro diversis casibus a rectore seminarii vel collegii, audito Heriarcha loci, aut a maiore Religionis Superiore.

§ 4. Si admittendus sit clericus, praeter testimonium ordinationis, sufficiunt litterae testimoniales Hierarcharum in quorum eparchiis post ordinationem ultra annum moraliter continuum sit commoratus, salvo praescripto § 3.

§ 5. Religioso ad aliam Religionem legitime transeunti, satis est testimonium Superioris maioris prioris Religionis.

§ 6. Praeter haec testimonia a iure requisita, possunt Superiores, quibus ius est adspirantes in Religionem cooptandi, alia quoque exigere, quae ipsis ad hunc finem necessaria aut opportuna videantur.

§ 7. Mulieres denique ne recipiantur, nisi peractis accuratis investi gationibus de earum indole et moribus, firmo praescripto § 3.

Can. 77

§ 1. Qui litteras testimoniales ex praescripto iuris dare debent, eas non ipsis adspirantibus, sed Superioribus religiosis dent gratuito intra bimestre spatium ab earum requisitione computandum, sigillo clausas et, si adspirantes sint ex illis qui in seminario, collegio vel alius Religionis postulatu aut novitiatu fuerint, a Superiore iuramento firmatas.

§ 2. Si ob graves rationes iudicaverint se iis respondere non posse, causas Apostolicae Sedi intra idem tempus exponant.

§ 3. Si reposuerint adspirantem satis non esse sibi cognitum, per aliam accuratam investigationem ac fide dignam relationem Superior religiosus suppleat ; si vero nihil reposuerint, Superior requirens de non recepta responsione Sedem Apostolicam certiorem reddat.

§ 4. In suis litteris testimonialibus, postquam diligentem investigationem, etiam per secretas notitias, instituerint, referre debent, graviter eorum conscientia onerata super veritate expositorum, de adspirantis natalibus, moribus, ingenio, vita, fama, condicione, scientia; an sit jnquisitus, aliqua censura, irregularitate aut alio canonico impedimento irretitus, an propria familia eius auxilio indigeat, et tandem, si adspirantes sint ex illis qui fuerunt in seminario, collegio, aut alius Religionis postulatu aut novitiatu, quanam de causa dimissi sint vel sponte discesserint.

Can. 78

Omnes qui de his rebus cognoverint, stricta obligatione tenentur secreti servandi circa notitias habitas et personas quae illas tradiderunt.

Can. 79

§ 1. In monasteriis monialium adspirantes afferant dotem in statutis praescriptam aut legitima consuetudine determinatam.

§ 2. Haec dos ante susceptionem habitus monasterio tradatur aut «altem eius traditio tuta reddatur forma iure civili valida.

§ 3. In Congregationibus religiosis, quod ad religiosarum dotem pertinet, standum statutis.

§ 4. Dos praescripta condonari ex toto vel ex parte nequit sine indulto Hierarchae loci, si agatur de Religione iuris eparchialis; secus, sine indulto Sedis Apostolicae vel, in patriarchatibus, Patriarchae quod attinet ad aliam Religionem quae non sit iuris pontificii.

Can. 80

Dos Religioni per obitum religiosae acquiritur iure nulli revocationi obnoxio, etiamsi haec temporaria tantum vota nuncupaverit.

Can. 81

Post primam religiosae professionem dos in licitis, tutis ac fructiferis nominibus collocetur ab Antistita obtento, ad validitatem actus, consensu sui consilii, Hierarchae loci et Superioris religiosi, si domus ab hoc dependeat, salvo praescripto can. 65, § 2; omnino autem prohibetur eam quoquo modo ante religiosae obitum impendi, ne ad aedificandam quidem domum aut ad aes alienum exstinguendum.

Can. 82

§ 1. Dotes caute administrentur apud monasterium vel domum habitualis residentiae supremae Moderatricis aut Antistitae provincialis.

§ 2. Hierarchae locorum conservandis religiosarum dotibus sedulo invigilent; et praesertim in sacra visitatione de iisdem rationem exigant.

Can. 83

§ 1. Dos religiosae cuiusvis professionis quavis de causa discedenti integra restituenda est sine fructibus iam maturis.

§ 2. 1° Si vero religiosa professa ad aliam Religionem legitime transeat, durante novitiatu, fructus, ad normam can. 101, § 1, huic Religioni debentur ; emissa vero nova professione, dos ipsa debetur ; 2° Si religiosa a monasterio dependenti ad monasterium sui iuris vel contra transeat aut a domo Ordinis vel Congregationis transeat ad aliam eiusdem Ordinis vel Congregationis domum, dos ipsa debetur huic monasterio sui iuris aut domui a die transitus.

§ 3. Si dos contra praescriptum can. 81 impensa fuerit, obligationes de quibus in §§ 1, 2 nihilominus permanent.

Can. 84

§ 1. Religiosarum etiam exemptarum Antistita debet Hierarcham loci, duobus saltem mensibus ante, certiorem facere de proxima admissione ad novitiatum et tum ad primam tum ad perpetuam professionem.

§ 2. 1° Hierarcha loci vel, eo absente aut impedito, sacerdos ah eodem designatus, adspirantis voluntatem saltem triginta diebus ante novitiatum et ante professionem, ut supra, diligenter et gratuito exploret, non tamen clausuram ingrediens, num ea coacta decepta ve sit, num sciat quid agat; et tunc tantum adspirans poterit ad novitiatum vel no viti a ad professionem admitti, cum de pia ipsius ac libera voluntate plane constiterit ;

2° In monasteriis stauropegiacis idem ius et officium spectat ad Patriarcham, firmo iure particulari quod illud loci Hierarchae tribuat.

2 - De novitiorum institutione

Can. 85

Novitiatus incipit susceptione habitus, vel alio modo in statutis praescripto.

Can. 86

§ 1. Unumquodque monasterium sui iuris iure potitur habendi proprium novitiatum.

§ 2. Adspirantes novitiatum, iusta de causa, peragere possunt, Superiorum iussu, in alio monasterio sui iuris eiusdem Confoederationis.

§ 3. Si quod monasterium confoederatum canonicis praescriptis de institutione novitiorum iudicio synaxis Confoederationis satisfacere non possit, haec synaxis eidem monasterio imponere potest ut adspirantes ad aliud monasterium eiusdem Confoederationis mittat.

§ 4. 1° Monasteria confoederata possunt in unicum novitiatum consentire;

2° Si plura monasteria confoederata, iudicio synaxis Confoederationis, proprium novitiatum singula habere non valeant, haec iisdem unicum novitiatum imponere potest.

§ 5. Si quod monasterium sui iuris non confoederatum canonica praescripta de institutione novitiorum implere non valeat, Superior gravi obligatione tenetur adspirantes mittendi ad aliud monasterium in quo eadem praescripta religiose servantur.

Can. 87

§ 1. 1° Erigatur in Ordinibus et in Congregationibus domus novitiatus ad normam statutorum;

2° Ad eam valide erigendam requiritur licentia Sedis Apostolicae, si domus pertineat ad Ordinem exemptione pontificia fruentem vel ad Congregationem iuris pontificii, aut, in patriarchatibus, Patriarchae, si ad Ordinem Patriarchae subiectum vel ad Congregationem iuris patriarchalis, aut Hierarchae loci, si ad Congregationem iuris eparchialis;

3° Plures in eadem provincia domus, si Religio in provincias divisa sit, erigi valide nequeunt nisi gravi ex causa et obtenta ad normam n. 2 licentia.

§ 2. Superiores in novitiatus ac studiorum domo ne collocent nisi religiosos qui sint ad exemplum religiosae observantiae studio.

Can. 88

§ 1. Praeter alia quae in can. 74, § 1 ad novitiatus validitatem enumerantur, novitiatus, ut valeat, peragi debet:

1° Post completum decimum quintum saltem aetatis annum;

2° Per triennium integrum et continuum si agatur de monachis. Superior autem monasterii sui iuris, de consensu sui consilii seu synaxis ad normam statutorum, dispensare potest, iusta et rationabili ex causa, a tertio novitiatus anno, firmo tamen praescripto can. 107;

3° Per annum integrum et continuum si agatur de Ordine vel Congregatione;

4° In monasterio vel in domo novitiatus.

§ 2. Si in Ordine vel Congregatione longius novitiatus tempus in statutis praescribatur, illud non requiritur ut valeat professio, nisi in iisdem statutis aliud expresse dicatur.

Can. 89

§ 1. Novitiatus interrumpitur, ita ut denuo incipiendus ac perficiendus sit, si novitius, a Superiore dimissus, e domo exierit, aut domum sine illius licentia non reversurus deseruerit, aut, primo novitiatus anno perdurante, extra domum, etsi reversurus, ultra triginta dies sive continuos sive non continuos permanserit quacumque ex causa, etiam si adfuerit Superiorum licentia.

§ 2. Si primo novitiatus anno perdurante, novitius ultra quindecim, sed non ultra triginta dies etiam non continuos, cum Superiorum licentia vel vi coactus extra domus septa permanserit sub Superioris obedientia, necesse et satis est ut valeat novitiatus dies hoc modo transactos supplere; si non ultra quindecim dies, supplementum potest a Superioribus praescribi, sed non est ad validitatem necessarium.

§ 3. Superiores licentiam manendi extra septa novitiatus, nisi iusta et gravi de causa, ne impertiant.

§ 4. Si novitius a Superioribus in aliud monasterium eiusdem Confoederationis ad normam can. 86, §§ 2-4, vel in aliam novitiatus domum eiusdem Religionis transferatur, novitiatus non interrumpitur, firmo praescripto § 1.

Can. 90

Integer novitiatus peragatur in habitu quem statuta pro novitiis praescribunt, nisi speciales locorum circumstantiae aliud exigant.

Can. 91

In Ordinibus et Congregationibus in quibus duae sunt sodalium classes, ad transitum novitii quod attinet de una ad aliam classem, servetur ius particulare.

Can. 92

§ 1. Novitiorum institutioni praeficiendus est Magister, qui sit annos natus quinque saltem ac triginta, decem saltem ab annis a prima professione professus, prudentia, caritate, pietate, Religionis observantia conspicuus et, si de virorum monasterio vel de Religione clericali agatur, in presbyteratus ordine constitutus.

§ 2. Si ob novitiorum numerum vel aliam iustam causam expedire visum fuerit, Magistro novitiorum adiungatur socius, eidem immediate subiectus in iis quae ad novitiatus regimen spectant, annos natus saltem triginta, quinque saltem ab annis a prima professione professus, cum ceteris dotibus necessariis et opportunis.

§ 3. Uterque ab omnibus officiis oneribusque vacare debet, quae novitiorum curam et regimen impedire valeant.

Can. 93

Magister novitiorum eiusque socius designentur ad normam statutorum, et si quod in his tempus ad quod munus perduret praescriptum sit, eo durante, ne removeantur nisi ad normam statutorum et iusta gravique de causa; eo vero transacto, iidem rursus designari possunt.

Can. 94

§ 1. Uni Magistro ius est et officium consulendi novitiorum institutioni, ad ipsumque unum novitiatus regimen spectat, ita ut nemini liceat hisce se, quovis colore, immiscere, exceptis Superioribus quibus id a statutis permittitur ac Visitatoribus; ad disciplinam vero universae domus quod attinet, Magister, quemadmodum et novitii, Superiori est obnoxius.

§ 2. Novitius potestati Magistri ac Superiorum Religionis subest iisque obedire debet.

Can. 95

Gravi obligatione tenetur Magister novitiorum omnem adhibendi diligentiam ut novitii in religiosa disciplina, secundum statuta, sedulo exerceantur, ad normam can. 98.

Can. 96

Intra tempus novitiatus Magister, ad normam statutorum, de agendi ratione singulorum novitiorum relationem synaxi vel Superiori maiori exhibeat.

Can. 97

Novitiatus ab ea parte domus, in qua degunt professi, sit, quantum fieri potest, segregatus ita ut, sine speciali causa ac Superioris vel Magistri licentia, novitii nullam habeant communicationem cum professis neque hi cum novitiis.

Can. 98

§ 1. Tempore novitiatus in id omni studio incumbendum est ut, sub disciplina Magistri, informetur novitii animus studio statutorum, piis meditationibus assiduaque prece, iis perdiscendis quae ad vota et ad virtutes pertinent, exercitationibus opportunis ad vitia exstirpanda, ad compescendos animi motus, ad virtutes acquirendas.

§ 2. Praeterea coadiutores diligenter in christiana doctrina instituantur, speciali collatione habita semel saltem in hebdomada.

§ 3. Tempore novitiatus ne destinentur novitii contionibus habendis aut audiendis confessionibus aut exterioribus Religionis muniis, neve dedita opera studiis vacent litterarum, scientiarum aut artium ; coadiutores in ipsa religiosa domo eatenus tantum fungi possunt officiis suis (non tamen uti primarii officiales), quatenus ab exercitiis novitiatus pro ipsis constitutis non praepediatur, firmo can. 99.

Can. 99

§ 1. In monasteriis, novitiis, elapso primo novitiatus anno, licet, nisi aliud praescribant statuta, studiis dedita opera vacare in suo monasterio, vel — si agatur de monasteriis confoederatis de quibus in in can. 123, §§ 2, 3 — in monasterio in quo studiorum sedes constituta est, firma lege ut per integrum bimestre tempus, ad proprium monasterium reversi, atque studiis intermissis, ad professionem emittendam se praeparent.

§ 2. Praescriptum § 1 servetur in iis Ordinibus et Congregationibus in quorum statutis longius anno praescriptum sit novitiatus tempus. Novitii autem studiis dedita opera vacare poterunt etiam in alia eiusdem Religionis; novitiatus domo.

Can. 100

§ 1. Circa sacerdotem a confessionibus in mulierum novitiatibus serventur praescripta can. 52-59.

§ 2. In Religionibus virorum, salvo praescripto can. 51 :

1° Pro novitiorum numero unus vel plures habeantur ordinarii confessarii, salvo praescripto § 3.

2° In monasterio vel in clericali Ordine et Congregatione, confessarii ordinarii in ipsa novitiatus domo commorentur ; in laicali Congregatione, saltem frequenter ad domum novitiatus accedant, novitiorum confessiones audituri;

3° Praeter confessarios ordinarios, designentur aliqui confessarii, quos novitii in casibus particularibus adire libere possint, nec Magister aegre id se ferre demonstret; 4° Quater saltem in anno detur novitiis confessarius extraordinarius, ad quem omnes accedant saltem benedictionem recepturi.

§ 3. Magister novitiorum eiusque socius sacramentales confessiones suorum alumnorum secum in eadem domo commorantium ne audiant, nisi alumni ex gravi causa in casibus particularibus sponte id petant.

Can. 101

§ 1. Novitii privilegiis omnibus ac spiritualibus gratiis Religioni concessis gaudent; et, si morte praeveniantur, ad eadem suffragia ius habent, quae pro professis praescripta sunt.

§ 2. Durante novitiatu, nec sacro ritu quo quis clericus fit initiari nec ad ordines promoveri possunt.

Can. 102

Novitius neque licite neque valide suis beneficiis vel bonis quovis modo renuntiare aut eadem obligare potest.

Can. 103

§ 1. Novitius antequam professionem minorem emittat in quavis Religione, debet, ad totum tempus quo eadem professione adstringetur, bonorum suorum administrationem cedere cui maluerit et, nisi statuta aliud ferant, de eorundem usu et usufructu libere disponere.

§ 2. Ea cessio ac dispositio, si praetermissa fuerit ob defectum bonorum et haec postea supervenerint, aut si facta fuerit et postea alia bona quovis titulo obvenerint, fiat aut iteretur secundum normas § 1 statutas non obstante professione emissa.

§ 3. Novitius ante professionem testamentum de bonis praesentibus vel forte obventuris libere condat. 

Can. 104

§ 1. Nisi pro alimentis et habitu religioso in statutis vel expressa conventione aliquid in postulatu vel novitiatu ineundo solvendum caveatur, nihil pro impensis postulatus vel novitiatus exigi potest.

§ 2. Quae postulans vel novitius attulerit et usu consumpta non fuerint, si e Religione, non emissa professione, egrediatur, ei restituantur.

Can. 105

§ 1. Novitius potest Religionem libere deserere, aut a Superioribus vel a synaxi, secundum statuta, quavis iusta de causa dimitti, nec Superior vel synaxis obligatione tenentur patefaciendi dimissionis causam dimisso.

§ 2. Exacto novitiatu, si iudicetur idoneus, novitius ad professionem admittatur, secus dimittatur ; si dubium supersit sitne idoneus, potest in Ordinibus et in Congregationibus a Superioribus maioribus probationis tempus, non tamen ultra sex menses, prorogari.

§ 3. Ante nuncupationem votorum, novitius, per octo saltem solidos dies, vacet recollectioni spirituali.

ARTICULUS  III
De professione religiosa

Can. 106

§ 1. Ad validitatem cuiusvis religiosae professionis requiritur ut :

1° Qui eam emissurus est, legitimam aetatem habeat ad normam can. 107; novitiatum validum peregerit, ad normam can. 88; ad professionem admittatur a legitimo Superiore, secundum statuta ;

2° Professio sit expressa ; sine vi aut metu gravi aut dolo emissa ; eaque a legitimo Superiore secundum statuta per se vel per alium recipiatur.

§ 2. Ad validitatem professionis perpetuae in Ordine vel in Congregatione requiritur praeterea ut praecesserit professio temporaria, ad normam can. 110.

§ 3. 1° Novitius in periculo mortis constitutus ad professionem admitti potest a Superiore maiore, et si tempus ad eum recurrendi non suppetat, a Superiore locali;

2° Ita professus fruitur iisdem indulgentiis, privilegiis et spiritualibus gratiis, quibus gaudent ceteri eiusdem Religionis professi; si vero convalescat, professio vim habere desinit.

Can. 107

Professionem religiosam emissurus oportet decimum sextum aetatis annum expleverit, si professio emittenda sit temporaria; vicesimum primum, si perpetua.

Can. 108

In monasteriis, qui, exacto novitiatus triennio, ad professionem religiosam admissus sit, aetatem tamen legitimam ad professionem maiorem nondum sit assecutus, debet, nulla interposita mora, in ipso monasterio, temporariam professionem emittere, valituram usque ad aetatis legitimae assecutionem, nisi intervallum inter finem novitiatus et praescriptam aetatem sit brevius semestri: quo in casu Superior monasterii sui iuris potest statuere ut temporaria professio praetermittatur.

Can. 109

Quod attinet ad diversos professionis monasticae gradus, salva in singulis gradibus vi canonica monasticae professionis, standum statutis.

Can. 110

§ 1. In Ordinibus et in Congregationibus in quibus vota perpetua emittuntur, novitius post expletum novitiatum, ad professionem admissus, in ipsa novitiatus domo debet, nulla interposita mora, votis perpetuis praemittere, salvo praescripto can. 184, professionem votorum ad triennium valituram, vel ad longius tempus, si aetasi ad perpetuam professionem requisita longius distet, nisi statuta exigant annuas professiones.

§ 2. Tempus de quo in § 1, legitimus Superior potest, renovata a religioso temporaria professione, iusta de causa prorogare, dummodo intervallum, decurrens a fine novitiatus ad perpetuae professionis emissionem, sexennium nunquam excedat.

Can. 111

§ 1. In quavis Religione votorum perpetuorum, exacto professionis temporariae tempore, religiosus, ad normam can. 187, nisi emittat perpetuam professionem, ad saeculum redeat; sed etiam, durante tempore professionis temporariae, potest, si dignus non habeatur qui vota perpetua nuncupet, dimitti a legitimo Superiore ad normam can. 199.

§ 2. Suffragium consilii seu synaxis, cum pro prima tum pro subsequenti professione perpetua, est dei ibera tivum.

Can. 112

§ 1. In emittenda professione religiosa serventur praescripta statutorum et librorum liturgicorum.

§ 2. Professio temporaria in monasteriis privatim, excluso nempe populi concursu, fiat.

§ 3. Documentum emissae professionis, ab ipso professo et saltem ab eo coram quo professio emissa est subscriptum, servetur in tabulario Religionis ; et insuper, si emittenda professio sit maior, Superior eam excipiens debet de eadem certiorem facere parochum, apud quem profitentis baptismus ad normam canonum adnotandus est.

Can. 113

§ 1. In Ordinibus et in Congregationibus, tempore ad quod vota sunt nuncupata elapso, renovationi votorum nulla est interponenda mora.

§ 2. Superiores ex iusta causa permittere possunt ut renovatio votorum temporariorum parumper anticipetur, ita tamen ut anticipatio mensem non excedat.

Can. 114

Professione ad tempus in Religione votorum perpetuprum adstricti :

1° Fruuntur iisdem ac professi votorum perpetuorum indulgentiis, privilegiis et spiritualibus gratiis, et, si morte praeveniantur, ad eadem suffragia ius habent;

2° Eadem obligatione qua professi votorum perpetuorum tenentur observandi statuta;

3° Voce activa et passiva carent, nisi aliud expresse caveatur in statutis.

Can. 115

Professio minor sive temporaria, sive perpetua, actus votis contrarios reddit illicitos, sed non inválidos, nisi aliud expresse cautum fuerit ; professio autem maior, si actus irriti fieri possint, reddit etiam inválidos.

Can. 116

§ 1. Professio minor, ad tempus vel in perpetuum emissa, nisi aliud in statutis cautum sit, non aufert religioso proprietatem bonorum suorum neque capacitatem alia bona acquirendi.

§ 2. Quidquid autem religiosus industria sua vel intuitu Religionis acquirit, Religioni acquirit, et, nisi contrarium legitime probetur, praesumitur religiosum acquirere intuitu Religionis.

§ 3. Cessionem vel dispositionem de qua in can. 103, §§ 1, 2, professus mutare potest non quidem proprio arbitrio, nisi statuta id sinant, sed de supremi Moderatoris vel Superioris monasterii sui iuris consensu, aut, si agatur de religiosis mulieribus adstrictis professione minore in monasteriis vel in Ordinibus, de consensu Hierarchae loci et, si mulierum Religio Superiori religioso subiecta sit, huius Superioris, dummodo mutatio, saltem de notabili bonorum parte, ne fiat in favorem Religionis : per discessum autem a Religione eiusmodi cessio ac dispositio habere vim desinit.

Can. 117

§ 1. 1° Candidatus ad professionem maiorem intra sexaginta dies ante professionem, salvis peculiaribus indultis a Sede Apostolica concessis, debet omnibus bonis quae actu habet, cui maluerit, sub condicione secuturae professionis renuntiare;

2° Renuntiatio ante hoc tempus facta ipso iure irrita est.

§ 2. Emissa professione, ea omnia statim fiant, quae necessaria sunt, ut renuntiatio etiam iure civili effectum consequatur.

Can. 118

Post professionem maiorem, salvis peculiaribus Apostolicae Sedis indultis, omnia bona, quae quovis modo obveniunt religioso, cedunt monasterio vel Ordini, provinciae, quasi-provinciae, domui, secundum statuta.

Can. 119

Religiosis minore professione adstrictis non licet :

1° Per actum inter vivos dominium bonorum suorum titulo gratioso abdicare;

2° Testamentum conditum ad normam can. 103, § 3, mutare sine licentia Moderatoris supremi, vel, si res urgeat nec tempus suppetat ad eum recurrendi, sine licentia Superioris maioris aut, si ne ille quidem adiri possit, localis.

Can. 120

Emissa professione religiosa, ipso facto et sine ulla declaratione vacant quaelibet professi officia ; post annum vacat eiusdem paroeciale beneficium ; post triennium vacant cetera.

Can. 121

Religiosus, emissa professione perpetua sive sollemni sive simplici, et in Religione sine votis perpetuis, elapso sexennio a prima professione, amittit ipso iure propriam quam in saeculo habebat eparchiam.

Can. 122

§ 1. Professio religiosa irrita ob impedimentum externum non convalescit per subsequentes actus, sed opus est a Sede Apostolica sanetur, vel denuo, cognita nullitate et impedimento sublato, legitime emittatur.

§ 2. Si autem irrita fuerit ob consensus defectum mere internum, hoc praestito, convalescit, dummodo ex parte Religionis consensus adhuc perduret.

§ 3. Si contra validitatem professionis religiosae gravia sint argumenta et religiosus renuat ad cautelam sive professionem renovare sive eiusdem sanationem petere, res ad Sedem Apostolicam deferatur.

CAPUT IV

De ratione studiorum atque de sacra ordinatione suscipienda in monasteriis et in aliis Religionibus quae sint clericales

Can. 123

§ 1. Unumquodque monasterium sui iuris propriam studiorum sedem habere potest.

§ 2. Plura monasteria eiusdem Confoederationis in unicam studiorum sedem consentire possunt.

§ 3. Si quod monasterium confoederatum studiorum sedem rite instructam iudicio synaxis Confoederationis habere non possit, haec synaxis eidem imponere potest ut religiosi, studiorum causa, ad aliud monasterium Confoederationis mittantur, in quo sit studiorum sedes rite instructa.

Can. 124

Quaelibet clericalis Religio habeat studiorum sedes a synaxi generali vel a Superioribus ad normam statutorum approbatas.

Can. 125

In studiorum domo observantia monastica et religiosa disciplina plene vigeant, firmo praescripto can. 87, § 2.

Can. 126

§ 1. Si monasterium aut Confoederatio, clericalis Religio aut provincia studiorum sedes rite instructas habere nequeat, aut si quas habet, adire, Superiorum iudicio, difficile sit, religiosi studiorum causa mittantur vel ad recte ordinatam studiorum sedem alius monasterii aut provinciae aut Religionis, vel ad scholas seminarii episcopalis, vel ad publicum catholicum Athenaeum.

§ 2. Religiosis, qui studiorum causa longe a propria domo mittuntur, non licet in privatis domibus habitare, sed opus est in aliquam suae Religionis domum se recipiant, vel, si id fieri non possit, apud religiosum aliquod institutum virorum, vel seminarium aliamve piam domum, eui sacerdos praesit, quaeque ab ecclesiastica auctoritate approbata sit.

Can. 127

§ 1. Per totum studiorum curriculum religiosi committantur speciali curae Praefecti seu Magistri spiritus, qui eorum animos ad vitam religiosam informet opportunis monitis, instructionibus atque exhortationibus.

§ 2. Praefectus vel Magister spiritus iis qualitatibus praeditus sit oportet, quae in Magistro novitiorum requiruntur ad normam can. 92, § 1.

§ 3. Superiores vero sedulo invigilent, ut ea quae can. 137 pro omnibus religiosis praescribuntur, in studiorum domo perfectissime observentur.

Can. 128

§ 1. Religiosi postquam in inferioribus disciplinis rite instructi fuerint, in philosophiae studia saltem per biennium et sacrae theologiae saltem per quadriennium ad normam § 2, diligenter incumbant, secundum instructiones Apostolicae Sedis.

§ 2. 1° In theologicis disciplinis tradendis professores prae oculis habeant sanctorum Patrum ac Doctorum Ecclesiae doctrinam;

2° Iidem professores in philosophiae rationalis ac theologiae studii tradendis et in instituendis, in his disciplinis, alumnis, sectentur sancteque teneant rationem, doctrinam et principia, quae, praeeunte Ioanne Damasceno, Angelicus doctor S. Thomas Aquinas tradidit ac professus est.

§ 3. Studiorum tempore magistris et discipulis officia ne imponantur, quae magistros a munere implendo aut discipulos sive a schola frequentanda sive a studio quoquo modo impediant; Superior autem monasterii sui iuris vel filialis, supremus Moderator et in casibus particularibus alii quoque Superiores possunt pro sua prudentia eos a nonnullis communitatis actibus, etiam a celebratione divini officii, praesertim nocturnis horis, eximere, quoties id studiis excolendis necessarium videatur.

Can. 129

Religiosi presbyteri, iis tantum exceptis qui a Superioribus maioribus gravem ob causam fuerint exempti, aut qui vel sacram theologiam vel ius canonicum vel philosophiam scholasticam doceant, post absolutum studiorum curriculum, quotannis, saltem per quinquennium, a doctis gravibusque patribus examinentur in variis doctrinae sacrae disciplinis antea opportune designatis.

Can. 130

In domo, saltem formata, minimum semel in mense, habeatur collatio seu conferentia de re morali et liturgica, cui, si Superior opportunum existimaverit, addi potest sermo de re dogmatica coniunctisve doctrinis; et omnes clerici professi qui studio sacrae theologiae operam navant aut illius cursum expleverunt et in domo degunt, assistere debent, nisi aliud in statutis caveatur. 

Can. 131

Superiores maiores ad normam statutorum dare possunt suis subditis litteras dimissorias ad ordines minores, emissa prima professione; ad ordines maiores, emissa perpetua professione, in Religione a votis perpetuis; elapso sexennio a prima professione, in Religionibus sine votis perpetuis.

Can. 132

§ 1. Episcopus ad quem Superior religiosus litteras dimissorias mittere debet, est Episcopus eparchiae, in qua sita est domus religiosa, ad cuius familiam pertinet ordinandus.

§ 2. Superior autem monasterii stauropegiaci litteras dimissorias mittere debet ad Episcopum a Patriarcha designatum.

Can. 133

§ 1. Superior religiosus tunc tantum ad alium Episcopum litteras dimissorias mittere potest, cum Episcopus eparchialis licentiam dederit, Aut sit diversi ritus, aut sit absens, vel denique cum eparchia vacet nec eam regat qui charactere episcopali polleat.

§ 2. Necesse est ut singulis in casibus id Episcopo or dinaturo constet ex authentico curiae episcopalis testimonio.

Can. 134

Caveant Superiores religiosi ne in fraudem Episcopi eparchialis subditum ordinandum ad aliam religiosam domum mittant, aut concessionem litterarum dimissoriarum de industria in id tempus differant, quo Episcopus sit abfuturus.

CAPUT V

De obligationibus et privilegiis religiosorum

ARTICULUS   I
De obligationibus

Can. 135

Obligationibus quibus clerici iure communi adstringuntur etiam religiosi omnes tenentur, nisi ex rei natura vel ex textu contextuque legis aliud constet.

Can. 136

Omnes et singuli religiosi, Superiores aeque ac subditi, debent, non solum quae nuncuparunt vota fideliter integreque servare, sed etiam secundum statuta propriae Religionis vitam componere atque ita ad perfectionem sui status contendere. 

Can. 137

§ 1. In quavis Religione vita communis accurate ab omnibus servetur etiam in iis quae ad victum, ad vestitum et ad supellectilem pertinent.

§ 2. Quidquid a religiosis, etiam a Superioribus, acquiritur ad normam can. 116, § 2, et can. 118 bonis personae moralis de qua in can. 63, § 1, admisceatur, et pecunia quaelibet omniaque nomina in capsa communi deponantur, reprobata contraria consuetudine.

§ 3. Religiosorum supellex paupertati conveniat quam professi sunt.

Can. 138

§ 1. Curent Superiores ut omnes religiosi :

1° Quotannis per aliquot dies, ad normam statutorum vacent spirituali recollectioni ;

2° Legitime non impediti quotidie divinae Liturgiae iuxta ritus praescripta intersint, rerum divinarum meditationi vacent, et in alia pietatis officia, quae a statutis praescripta sint, sedulo incumbant ;

3° Ad poenitentiae sacramentum semel saltem in hebdomada accedant.

§ 2. Frequens imo etiam quotidianus accessus ad divinam Eucharistiam religiosis rite dispositis libere pateat; eumque Superiores suos inter subditos prudenter promoveant.

§ 3. Si autem post ultimam sacramentalem confessionem religiosus communitati gravi scandalo fuerit aut gravem et externam culpam patraverit, donec ad poenitentiae sacramentum denuo accesserit, Superior potest eum, ne ad sacram communionem accedat, prohibere.

§ 4. Si quae sint Religiones quarum in statutis vel consuetudinibus communiones aliquibus diebus affixae aut iussae reperiantur, hae normae vim dumtaxat directivam habent.

Can. 139

Religiosi omnes suae Religionis habitum induant tum intra tum extra domum, nisi gravis causa excuset, iudicio Superioris maioris aut, urgente necessitate, etiam localis.

Can. 140

§ 1. In monasteriis sive virorum sive mulierum canonice constitutis, etiam non formatis, servetur clausura.

§ 2. Lege clausurae afficitur domus quam communitas religiosa inhabitat, cum hortis et viridariis accessui religiosorum reservatis, excluso, praeter ecclesiam cum continenti sacrario, etiam hospitio pro peregrinis, si adsit, et collocutorio, quod, quantum fieri potest, prope ianuam domus constitui debet.

§ 3. 1° Partes clausurae legi obnoxiae manifesto indicentur;

2° Clausurae fines accurate praescribere aut legitimis de causis mutare est Superioris maioris cum consensu sui consilii, aut Patriarchae si agatur de monasterio monialium stauropegiaco, aut Hierarchae loci, si monialium monasterium sit iuris pontificii vel eparchialis, audito Superiore religioso, si monasterium ei subiectum sit.

Can. 141

§ 1. Intra clausuram in virorum monasteriis ne admittantur mulieres cuiusvis aetatis, generis aut condicionis, exceptis uxoribus eorum qui supremum actu tenent populorum principatum, cum comitatu.

§ 2. Ab hac lege, gravi de causa, dispensare possunt Superiores maiores, opportunis tamen praescriptis cautelis, atque ea condicione, ut ingredientes mulieres duo saltem monachi graves comitentur.

Can. 142

§ 1. Si monasterium sive virorum sive mulierum adnexum habeat convictum pro alumnis internis vel alia opera Religionis propria, separata saltem aedis pars, si fieri possit, monachorum habitationi reservetur, clausurae legi subiecta.

§ 2. Etiam in loca extra clausuram alumnis externis aut internis vel operibus monasterii propriis reservata, personae alterius sexus, nisi rationabili de causa et de Superioris licentia, ne admittantur.

Can. 143

§ 1. Intra clausuram in mulierum monasteriis nullus alterius sexus cuiusvis aetatis, generis aut condicionis admittatur, exceptis personis quae sequuntur:

1° Patriarcha cum comitatu, si monasteria, ubicumque sint, pertineant ad suum ritum; Archiepiscopus autem si monasteria sint in suo archiepiscopatu, non vero quae extra eum sunt;

2° Hierarcha loci aut Superior religiosus, monasterium visitantes, vel alii Visitatores ab ipsis delegati, dumtaxat inspectionis causa, cauteque ut unus saltem clericus vel religiosus vir gravis eos comitetur, salva facultate Hierarchae loci clausuram per se ingrediendi, iisdem cautelis adhibitis, etiam extra casum visitationis, quoties partes sui pastoralis officii id requirant;

3° Confessarius vel qui eius vices gerit, cum debitis cautelis, ad ministranda sacramenta infirmis aut ad assistendum morientibus;

4° Qui supremum actu tenent populorum principatum eorumque coniuges cum comitatu; itemque S. R. E. Cardinales;

5° Medici, chirurgi, aliique quorum opera sit necessaria, Antistita ingressum permittente, adhibitis debitis cautelis et impetrata prius saltem habituali licentia ab Hierarcha loci; si vero necessitas urgeat nec tempus suppetat licentiam petendi, haec iure praesumitur.

§ 2. A lege clausurae de qua in § 1, in monasteriis cuiusvis condicionis iuridicae, gravi de causa Hierarcha loci dispensare potest, servatis cautelis praescriptis in statutis ; itemque, in patriarchatibus Patriarcha.

Can. 144

Etsi lex clausurae de qua in can. 143 non teneat mulieres, caveant tamen Superiores ne externae, sine gravi causa, ad commorandum in ipsa, vel per breve tempus, admittantur.

Can. 145

In monasteriis, emissa professione, etiam minore, religiosis mulieribus non licet praeterquam ob gravem causam e domo exire quovis praetextu et sine licentia Hierarchae loci, quae, si necessitas urgeat nec tempus suppetat licentiam petendi, iure praesumitur.

Can. 146

Monasterii monialium pars legi clausurae obnoxia ita circumsepta esse debet ut, quoad fieri potest, nullus sit in eam vel ab ea prospectu externarum personarum.

Can. 147

§ 1. Clausura monialium, cuiusvis iuridicae condicionis, etsi earum Religio sit Superiori religioso subiecta, sub vigilantia est Hierarchiae loci, qui potest delinquentes, religiosis viris exemptis non exceptis, poenis quoque ac censuris corrigere et coercere, monito de re Patriarcha, si religiosi viri ad monasterium stauropegiacum pertineant.

§ 2. Etiam Superiori religioso custodia clausurae monialium commissa est, qui moniales, aut alios subditos, si quid hac in re deliquerint, poenis quoque punire potest.

Can. 148

Praescripta can. 140-147 circa clausuram in monasteriis sive monachorum sive monialium serventur quoque de clausura in domibus Ordinum sive virorum sive mulierum.

Can. 149

Ubi praescripta can. 143-145 in mulierum monasterio vel Ordine plerumque observari non possunt, professio maior emitti non potest.

Can. 150

§ 1. In domibus quoque Congregationum, licet sint iuris eparchialis tantum, clausura servetur, in quam nemo alterius sexus admittatur, nisi ii de quibus in can. 143, aliique quos ex iustis ac rationabilibus causis Superiores admitti posse censuerint.

§ 2. Praescriptum can. 142 etiam domibus Congregationum applicetur.

§ 3. Loci Hierarcha in adiunctis peculiaribus, gravibusque intercedentibus causis, potest hanc clausuram, nisi agatur de Congregatione clericali exempta, censuris munire; semper autem curet ut eadem rite servetur et quidquid in eam irrepat vitii corrigatur.

Can. 151

Omnes quibus est clausurae custodia, sedulo advigilent ne inutili eum invisentibus collocutione disciplina perturbetur et spiritus religiosus detrimentum patiatur.

Can. 152

§ 1. Curent Superiores religiosi ut accurate observentur quae sive circa egressum subditorum e claustris, sive circa excipiendos vel adeundos extraneos, in propriis statutis praescripta sunt.

§ 2. Exceptis casibus vis maioris et salvis praescriptis can. 171-173 et probatorum statutorum quae, causa sacri ministerii sub obedientia Superiorum exercendi, aliter caveant, Superiores non possunt permittere ut subditi extra domum propriae Religionis degant, nisi gravi et iusta de causa atque ad tempus quam brevissimum secundum statuta; ad absentiam vero quae sex menses excedat, nisi causa studiorum intercedat, requiritur licentia Patriarchae, aut, extra patriarchatus, Praesidis Confoederationis monasticae vel Supremi Moderatoris Religionis.

Can. 153

Antistitae et Hierarchae locorum serio advigilent ne religiosae, citra casum necessitatis, singulae e domo exeant.

Can. 154

§ 1. Curent Superiores ut religiosi subditi, a se designati, praesertim in eparchia in qua degunt, cum a locorum Hierarchis vel parochis eorum ministerium requiritur ad consulendum populi necessitati vel utilitati, tum intra tum extra proprias ecclesias aut oratoria publica, illud, salva monastica observantia et religiosa disciplina, libenter praestent.

§ 2. Vicissim locorum Hierarchae ac parochi libenter utantur opera religiosorum, praesertim in eparchia degentium, in sacro ministerio et maxime in divino verbo tradendo atque in administrando sacramento poenitentiae.

§ 3. Si Hierarchae loci iudicio, religiosorum auxilium ad catecheticam populi institutionem sit necessarium, superiores religiosi, etiam exempti, ab eodem Hierarcha requisiti, debent per se vel per suos subditos religiosos, sine tamen monasticae observantiae et religiosae disciplinae detrimento, illam populo tradere, praesertim in propriis ecclesiis.

Can. 155

§ 1. Si ecclesia, apud quam residet communitas religiosa, sit simul paroecialis, nisi aliud ferat aut Sedis Apostolicae indultum aut particularis conventio in erectione paroeciae inita et ab Episcopo legitime probata:

1° Ad parochum spectat:

a) Applicare divinam Liturgiam pro populo et, debito tempore, praedicare ac christianam doctrinam fideles edocere;

b) Custodire libros paroeciales et ex iis attestationes extrahere;

c) Functiones paroeciales peragere;

d) Alias functiones non stricte paroeciales peragere quae in paroeciis fieri solent, modo ne impediatur divini officii celebratio, nec communitas religiosa easdem functiones peragat;

e) Eleemosynas in bonum paroecianorum colligere, easdem directe vel indirecte oblatas recipere, administrare et secundum offerentium voluntatem distribuere.

2° Ad communitatem religiosam spectat:

a) Custodire divinam Eucharistiam; sed altera tabernaculi seu columbae clavis apud parochum servari debet;

b) Invigilare ut in functionibus a parocho in ecclesia peragendis leges liturgicae observentur;

c) Ecclesiae curam habere eiusque bona administrare cum piis legatis.

§ 2. Advigilent Superiores ne divinorum officiorum in propriis ecclesiis celebratio catecheticae instructioni aut Evangelii explanationi in ecclesia paroeciali tradendae damnum afferat; iudicium autem utrum detrimentum afferat necne, ad loci Hierarcham pertinet.

Can. 156

In ecclesia quarumvis religiosarum paroecia erigi nequit.

Can. 157

§ 1. In singulis monasteriis sive virorum sive mulierum ubi tot sint monachi quot requiruntur ad divinum officium iuxta proprium ritum persolvendum actu non impediti, quotidie divinum officium communiter celebrari debet, secundum statuta vel legitimas consuetudines.

§ 2. Praescriptum § 3 servandum est in Ordine et in Congregatione sive virorum sive mulierum, iis exceptis quibus, ad normam statutorum, non est obligatio celebrandi divini officii.

§ 3. In Religionibus de quibus in §§ 1, 2, professi qui celebrationi divini officii non adfuerunt non debent horas canonicas privatim persolvere, nisi et quatenus propria statuta vel legitimae consuetudines id ferant.

§ 4. Divina Liturgia quotidie, nisi leges liturgicae aliud ferant, celebrari debet in domibus religiosis virorum, et etiam, quoad fieri possit, in domibus religiosis mulierum.

Can. 158

Omnes religiosi, sive viri sivi mulieres, libere possunt mittere litteras, nulli obnoxias inspectioni, ad Sedem Apostolicam et ad Romani Pontificis in natione Legatum, ad Patriarcham, ad Archiepiscopum, ad proprios Superiores maiores, ad Superiorem domus forte absentem, ad Hierarcham loci quatenus eidem subiecti sint, et, si agatur de religiosis mulieribus quae sub religiosorum iurisdictione sunt, etiam ad eorum Superiores maiores; et ab istis omnibus praedicti religiosi, viri ant mulieres, litteras, item nemini inspiciendas, recipere.

Can. 159

§ 1. Si loci Hierarcha ob causam publicam, preces aliquas vel sacra sollemnia indicat, religiosi omnes, etiam exempti, obedire debent, salvis statutis et privilegiis suae cuiusque Religionis.

§ 2. Optandum ut in divinis Liturgiis quae, fidelibus adstantibus, diebus festis de praecepto in omnibus ecclesiis vel oratoriis publicis religiosorum celebrantur, brevis Sancti Evangelii aut alicuius articuli doctrinae christianae explanatio fiat; quod si loci Hierarcha id praeceperit, opportunis datis instructionibus, hac lege tenentur etiam religiosi, exempti quoque, in suis ipsorum ecclesiis.

ARTICULUS   II
 De privilegiis

Can. 160

§ 1. Quaelibet Religio iis tantum privilegiis gaudet, quae vel generali lege Religionibus competunt, vel a Sede Apostolica directe eidem concessa fuerint, exclusa in posterum qualibet communicatione, firmis tamen privilegiis a Religionibus ante huius iuris communis pro religiosis promulgationem per communicationem legitime acquisitis et pacifice possessis.

§ 2. Privilegia quibus gaudent monachi competunt quoque monialibus quae iisdem statutis reguntur, quatenus eorum sint capaces; eodem modo, privilegia Ordinis virorum extenduntur ad religiosas eiusdem Ordinis.

Can. 161

Religiosi, etsi non clerici, ac novitii fruuntur clericorum privilegii» iure communi statutis.

Can. 162

Monasteria et clericales Congregationes exemptionis privilegio ab Hierarchae loci iurisdictione non gaudent, nisi specialiter iisdem fuerit concessum.

Can. 163

§ 1. In Ordinibus, religiosi et novitii, sive viri sive mulieres, cum eorum domibus et ecclesiis, exceptis monialibus Ordinis Superiori religioso non subiectis, ab Hierarchae loci iurisdictione exempti sunt, praeterquam in casibus a iure expressis ; in patriarchatibus autem iidem Patriarchae immediate subiiciuntur, nisi agatur de Ordine qui exemptione pontificia fruatur.

§ 2. Confoederatio vel monasterium, quae a Sede Apostolica privilegium exemptionis obtinuerint, Ordinibus exemptis ad normam § 1 in omnibus aequiparantur.

Can. 164

§ 1. Monasteria stauropegiaca a iurisdictione Hierarchae loci ad normam canonum eximuntur, et iurisdictioni Patriarchae immediate et exclusive subiiciuntur.

§ 2. 1° Patriarcha potest in actu fundationis, gravi de causa atque de consensu Synodi permanentis, certo monasterio, non autem domui Ordinis vel Congregationis, privilegium stauropegii concedere ;

2° Nisi aliud in decreto Patriarchae statuatur, hoc privilegium afficit tantum monasterium, personas eidem adscriptas, et familiares qui diu noctuque in domo degunt, firmo praescripto n. 3 

3° Personae quaevis quae ad monasterium stauropegiacum non pertineant, tempore quo eidem sunt addictae, a iurisdictione loci Hierarchae eximuntur et uni Patriarchae subiiciuntur in iis omnibus quae ad suum munus seu officium aut monasterii disciplinam spectant.

Can. 165

§ 1. Religiosi exempti, qui extra domum illegitime degant, etiam sub praetextu accedendi ad Superiores, exemptionis vel stauropegii privilegio non gaudent ;

§ 2. Si extra domum delictum commiserint nec a proprio Superiore, a loci Hierarcha praemonito, puniantur, ab hoc puniri possunt, etsi e domo legitime exierint et domum reversi fuerint.

§ 3. Si religiosi de quibus in §§ 1, 2, ad monasterium stauropegiacum vel ad Ordinem Patriarchae subiectum pertineant, Hierarcha loci Patriarcham statim certiorem faciat.

Can. 166

§ 1. Si in religiosorum exemptorum domibus eorumve ecclesiis abusus irrepserint, et Superior, a loci Hierarcha monitus, prospicere neglexerit, idem Hierarcha loci obligatione tenetur rem statim deferendi ad Sedem Apostolicam vel, in patriarchatibus, ad Patriarcham, si monasterium sit stauropegiacum vel domus aut ecclesia sit Ordinis Patriarchae subiecti.

§ 2. Domus autem exempta non formata manet sub peculiari vigilantia Hierarchae loci, qui, si abusus irrepserint et fidelibus scandalo fuerint, ipse per se potest interim providere.

Can. 167

§ 1. In Religionibus iuris pontificii exemptione pontificia non fruentibus, nec Patriarcha nec Hierarcha loci potest statuta ullatenus immutare aut de re oeconomica cognoscere, salvo praescripto can. 65-67.

§ 2. Neque licet iis in iisdem Religionibus sese ingerere in regimen internum ac disciplinam, exceptis casibus in iure expressis; nihilominus :

1° In mulierum monasterio vel Ordine et in Congregatione laicali Hierarcha loci potest ac debet inquirere, num disciplina ad statutorum normam vigeat, num quid sana doctrina morumve probitas detrimenti ceperit, num contra clausuram peccatum sit, num sacramenta aeque stataque frequentia suscipiantur, et si Superiores de gravibus forte abusibus admoniti opportune non providerint, ipse per se consulat; si qua tamen maioris momenti occurrant, quae moram non patiantur, decernat statim; decretum vero ad Apostolicam Sedem referat;

2° In virorum monasteriis iuris pontificii et in Congregatione clericali iuris pontificii, si abusus irrepserint et Superior, ab Hierarcha loci monitus, prospicere neglexerit, interim idem Hierarcha providere potest, si abusus fidelibus gravi scandalo fuerint. Quodsi agatur de domo formata, certiorem de re faciat Sedem Apostolicam.

Can. 168

Hierarcha loci in Ordinibus et in Congregationibus iuris patriarchalis iisdem iuribus potitur et obligationibus tenetur quibus potitur vel tenetur erga Ordinem vel Congregationem iuris pontificii exemptione pontificia non fruentes ad normam can. 167.

Can. 169

In omnibus in quibus religiosi subsunt Hierarchae loci, possunt ab eodem etiam poenis coerceri.

Can. 170

Per indultum ab Hierarcha loci legitime concessum, obligatio legis communis cessat etiam pro religiosis omnibus in eparchia commorantibus, salvis votis et statutis propriis cuiusvis Religionis.

Can. 171

§ 1. Stipem habitualiter petere prohibentur:

1° Sine peculiari licentia Sedis Apostolicae, sodales Religionis iuris pontificii, firmo n. 2;

2° Sine licentia Patriarchae scripto data, sodales monasterii stauropegiaci et Religionis iuris pontificii exemptione pontificia non f mentis vel iuris patriarchalis;

3° Sine licentia scripta Hierarchae loci in quo sita est eorum domus, sodales Religionis iuris eparchialis;

4° Sine licentia Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali, si stips cogenda est extra regiones orientales, ad normam can. 240 § 3.

§ 2. Sodales Religionum de quibus in § 1 indigent praeterea licentia scripta Hierarchae loci in quo eleemosynas colligere cupiunt, nisi aliter in ipsa concessione licentiae, a Sede Apostolica vel, quod attinet ad sodales de quibus in § 1, n. 2, a Patriarcha cautum fuerit, firmo praescripto § 5.

§ 3. Ad stipem petendam, ob causam transeuntem, sodales Religionis cuiusvis condicionis iuridicae, obtinere scripto debent tantum licentiam Hierarchae loci in quo eleemosynas colligere cupiunt.

§ 4. Patriarchae et Hierarchae locorum licentiam quaeritandae stipis, de qua in §§ 1-3, ne concedant, nisi sibi constet de vera domus vel pii operis necessitate, cui alio modo occurri nequeat; quod si necessitati provideri possit stipe quaerenda intra locum vel eparchiam in qua religiosi commorantur, ampliorem licentiam ne largiantur.

§ 5. Ad cogendam stipem in eparchia latini ritus requiritur licentia Hierarchae eiusdem eparchiae.

Can. 172

Non licet Superioribus stipem colligendam committere, nisi professis aetate animoque maturis, praesertim si de mulieribus agatur, nunquam autem iis qui in studia adhuc incumbunt.

Can. 173

Quod vero attinet ad modum in quaeritanda stipe servandum et ad disciplinam a quaestuantibus custodiendam, religiosi utriusque sexus stare debent instructionibus a Sede Apostolica hac de re datis.

Can. 174

§ 1. Superiores monachorum quorum ritus vel Typica praescribunt ut ipsi benedictionem recipiant, debent intra tres menses ab electione benedictionem recipere ad normam iuris particularis, a Patriarcha vel ab Episcopo eparchiae in qua monasterium situm est vel etiam, si ita ferant praescripta liturgica, ab alio ministro.

§ 2. Superior monasterii sui iuris potest conferre ordines minores dummodo promovendus sit ipsi subditus vi professionis saltem minoris, ipse vero sit presbyter et benedictionem, si eam ad normam § 1 recipere debet, legitime receperit. Extra hos fines ordinatio ab eodem collata est irrita, nisi ordinans charactere episcopali polleat.

ARTICULUS   III
De obligationibus et privilegiis religiosi ad ecclesiasticam
dignitatem promoti vel paroeciam regentis

Can. 175

§ 1. Religiosus nequit, sine licentia a legitima auctoritate concessa, ad dignitates, officia aut beneficia promoveri, quae cum statu religioso componi non possint.

§ 2. Legitime ab aliquo collegio electus, nequit electioni assentiri sine licentia Superioris.

§ 3. Ad officia autem et beneficia synodalia, religiosus, in patriarchatibus, a Synodo electionum promoveri potest: quo in casu, ad consensum in electionem de se factam praestandum, non indiget licentia de qua in § 2.

Can. 176

§ 1. Religiosus, renuntiatus Cardinalis, Patriarcha aut Episcopus, sive residentialis sive titularis, manet religiosus absque tamen voce activa et passiva, particeps privilegiorum suae Religionis, votis ceterisque suae professionis obligationibus adstrictus, exceptis iis quae cum sua dignitate ipse prudenter iudicet componi non posse, salvo praescripto can. 177.

§ 2. Eximitur tamen a potestate Superiorum et, vi voti obedientiae, uni Romano Pontifici manet obnoxius.

Can. 177

Religiosus ad dignitatem cardinalitiam, patriarchalem, episcopalem vel aliam extra propriam Religionem evectus:

1° Si per professionem capacitatem acquirendi dominii bonorum amiserit, bonorum quae ipsi obveniunt, habet usum, usumfructum et administrationem; proprietatem vero Patriarcha, Episcopus residentialis, Exarchus acquirit patriarchatu i, eparchiae, exarchiae; ceteri, monasterio vel Ordini, ad normam can. 118, salvo S. R. E. Cardinalium privilegio;

2° Si per professionem dominium bonorum non amiserit, bonorum quae habebat, recuperat usum, usumfructum et administrationem; quae postea ipsi obveniant, sibi plene acquirit;

3° In utroque autem casu de bonis, quae ipsi obveniunt non intuiti personae, debet disponere secundum offerentium voluntatem.

Can. 178

§ 1. Dimisso cardinalatu, patriarchatu, episcopatu, vel expleto officio seu munere extra Religionem sibi a Sede Apostolica commisso, religiosus ad Religionem redire debet.

§ 2. Potest tamen religiosus qui cardinalatum, patriarchatum vel episcopatum dimiserit quamlibet suae Religionis domum eligere in qua degat; sed caret voce activa et passiva.

§ 3. Religio obligatione tenetur suppeditandi religiosis de quibus in § 1 necessaria ad vitam modo suae dignitati convenienti agendam.

Can. 179

§ 1. Religiosus qui paroeciam regit manet adstrictus observatione votorum et statutorum, quatenus haec observatio potest cum sui officii obligationibus consistere.

§ 2. Quare, in iis quae ad monasticam observantiam et religiosam disciplinam attinent, idem religiosus subest Superiori, cuius est, non autem Hierarchae loci, in rationem se gerendi inquirere eumque, si casus ferat, corrigere.

§ 3. Bona quae ipsi obveniunt intuitu paroeciae cui praeficitur, ipsi paroeciae acquirit; cetera acquirit eadem ratione qua alii religiosi.

§ 4. Non obstante voto paupertatis eidem licet eleemosynas in commodum paroeciae seu scholarum catholicarum et locorum piorum paroeciae coniunctorum aut in bonum paroecianorum seu operum paroecialium, quovis modo oblatas accipere aut colligere, et acceptas sive collectas administrare, itemque, servata offerentium voluntate, pro prudenti suo arbitrio, erogare, salva semper vigilantia sui Superioris. Sed eleemosynas pro ecclesia paroeciali aedificanda, conservanda, instauranda, exornanda vel pro divino cultu in ipsa exercendo, accipere, apud se retinere, colligere aut administrare pertinet ad Superiores, si ecclesia sit communitatis religiosae, h. e. si communitas sibi vindicet ecclesiae proprietatem aut usum in perpetuum vel saltem ad tempus indefinitum; secus, servetur praescriptum can. 264.

Can. 180

§ 1. Idem parochus religiosus, licet ministerium exerceat in domo seu loco ubi maiores Superiores religiosi ordinariam sedem habent, subest immediate et in omnibus iurisdictioni, visitationi et correctioni Hierarchae loci, non secus ac parochi saeculares, monastica observantia et religiosa disciplina unice excepta.

§ 2. Hierarcha loci, ubi eum suo officio defecisse compererit, opportuna decreta condere ac meritas in eum poenas statuere potest. Haec autem Hierarchae potestas non excludit eandem Superioris potestatem, sed cum ea cumulatur, ita tamen ut, si aliter a Superiore, aliter ab Hierarcha forte decernatur, decretum Hierarchae praevalere debeat.

Can. 181

§ 1. Religiosis officia, etiam cum cura animarum, extra domum suae Religionis, committi non possunt nisi ad tempus.

§ 2. 1° Iidem religiosi debent tempore a synaxi generali statuto domum a Superiore designandam in qua vigeat monastica observantia et religiosa disciplina petere, in eaque saltem per trimestre tempus permanere;

2° Religiosi paroeciam regentes in locis a domo suae Religionis dissitis socium, necessitatis casu excepto, eiusdem Religionis secum habeant.

CAPUT VI

De transitu ad aliam Religionem

Can. 182

§ 1. Religiosus nequit ad aliam Religionem valide transire sine licentia Apostolicae Sedis, nisi agatur de transitu qui fiat e monasterio sui iuris ad aliud eiusdem Confoederationis, quo in casu satis est auctoritas Praesidis, salvo praescripto §§ 2, 3.

§ 2. In patriarchatibus, religiosus transire potest a monasterio sui iuris ad aliud monasterium sui iuris, ab Ordine vel Congregatione ad alium Ordinem vel aliam Congregationem, consentiente utriusque monasterii Superiore vel utriusque Religionis supremo Moderatore et obtenta licentia Patriarchae.

§ 3. Religiosus transire potest a iuris eparchialis monasterio vel Congregatione ad aliud monasterium vel ad aliam Congregationem iuris eparchialis cum licentia Hierarchae loci ubi est monasterium a quo vel domus a qua fit transitus et Hierarchae loci ubi est monasterium vel domus ad quam fit transitus, audito Superiore Religionis a qua fit transitus et consentiente Superiore monasterii vel domus ad quam fit transitus.

Can. 183

§ 1. 1° Transiens ad aliam Religionem novitiatum peragere debet, firmo praescripto § 2; novitiatu autem durante, manentibus votis, iura et obligationes particulares, quas in Religione derelicta habuit, suspensae manent, et ipse obligatione tenetur Superioribus novae Religionis et ipsi novitiorum Magistro parendi etiam ratione voti obedientiae;

2° Si in Religione ad quam transit, professionem non edat, ad pristinam Religionem redire debet, nisi interim votorum tempus exspiraverit.

§ 2. Io Transiens ad aliud monasterium sui iuris eiusdem Confoederationis nec novitiatum peragit nec novam emittit professionem;

2° Transiens a monasterio sui iuris ad aliud monasterium sui iuris, ad nullam vel ad diversam Confoederationem pertinens, servet praescripta Typici monasterii ad quod fit transitus quod attinet ad obligationem peragendi novitiatum et emittendi professionem. Quodsi in Typico de re non caveatur, nec novitiatum peragit nec novam professionem emittit; Superior vero monasterii ab eo exigere potest, ut aliquod tempus, non ultra semestre, experimenti causa, in monasterio transigat ; quod tempus, si eo transacto dubium supersit an adscribi possit, idem Superior potest prorogare non tamen ultra alios sex menses. Transacto experimenti tempore, transiens aut ad pristinum monasterium redeat aut, cum suffragio deliberativo consilii seu synaxis, stabiliter novo monasterio adscribatur.

Can. 184

Religiosus adstrictus quavis perpetua professione si transierit ad aliam Religionem votorum perpetuorum, post novitiatum, praetermissa professione temporaria de qua in can. 110, vel admittatur ad professionem perpetuam vel ad pristinam redeat Religionem ; ius tamen est Superiori eum probandi diutius, sed non ultra annum ab expleto novitiatu.

Can. 185

Transeuntes ad aliud monasterium sui iuris eiusdem Confoederationis, a die transitus, ad aliam vero Religionem, ab edita nova professione vel a die adscriptionis de qua in can. 183, § 2, n. 2 :

1° Amittunt iura et solvuntur ab obligationibus prioris monasterii vel Religionis et alterius iura et officia suscipiunt ;

2° Monasterium vel Religio, a qua discedit religiosus, bona servat, quae ipsius religiosi ratione iam ei quaesita fuerunt; quod spectat ad dotem eiusve fructus et alia bona personalia, si qua habeat religiosus,, servetur praescriptum can. 83, § 2.

Can. 186

Vis professionis maioris in eo qui legitime secundum superiores canones minorem professionem in Congregatione religiosa emittit, eo ipso extinguitur, nisi aliud in apostolico indulto expresse caveatur.

CAPUT VII

De egressu e Religione

Can. 187

Professus votorum temporariorum, expleto votorum tempore, libere potest Religionem deserere; pariter Religio, ob iustas ac rationabiles causas, eundem potest a renovandis votis temporariis vel ab emittenda professione perpetua excludere, non tamen ratione infirmitatis, nisi certo probetur eam ante professionem dolose fuisse silentio praeteritam aut dissimulatala.

Can. 188

§ 1. 1° Indultum exclaustrationis concedit Sedes Apostolica;

2° Idem indultum concedit, in patriarchatibus, Patriarcha religiosis ad Religionem exemptione pontificia fruentem non pertinentibus, firmo praescripto § 2.

§ 2. In Religione iuris eparchialis indultum exclaustrationis concedit etiam Hierarcha loci ubi est domus cui adscriptus est religiosus.

Can. 189

Qui indultum exclaustrationis ad normam can. 188 impetravit, votis ceterisque suae professionis obligationibus, quae cum suo statu componi possunt, manet obstrictus; exteriorem tamen habitus Religionis formam debet deponere; perdurante tempore indulti caret voce activa et passiva, sed gaudet privilegiis mere spiritualibus suae Religionis, et Hierarchae territorii ubi commoratur, loco Superiorum propriae Religionis, subditur etiam ratione voti obedientiae.

Can. 190

§ 1. Indultum saecularizationis concedit Sedes Apostolica, firma § 2.

§ 2. Idem indultum, dummodo agatur de religiosis professione minore adstrictis, concedere potest :

1° Patriarcha, in patriarchatibus, religiosis cuiusvis condicionis iuridicae, firmo praescripto n. 2;

2° Hierarcha loci ubi est domus cui adscriptus est religiosus, si religiosus pertineat ad Religionem iuris eparchialis.

Can. 191

§ 1. Qui, impetrato saecularizationis indulto, Religionem relinquit :

1° A sua Religione separatur, habitus eiusdem exteriorem formam debet deponere, et saecularibus assimilatur;

2° A votis liberatus manet, firmis oneribus subdiaconatui vel ordini maiori adnexis, si eo ordine auctus fuerit; nec statutis Religionis adstringitur.

§ 2. Si ex indulto in Religionem rursus recipiatur, novitiatum ac professionem instaurat, et locum inter professos obtinet a die novae professionis.

Can. 192

§ 1. Religiosus in ordinibus infra subdiaconatum constitutus et suae Religioni qua clericus adscriptus, si Religionem relinquat, nisi ab aliquo Hierarcha benevolo receptore propriae eparchiae adscribatur, ipso iure e statu clericali decidit.

§ 2. Si religiosus in subdiaconatu vel in maiore ordine constitutus propriam eparchiam non amiserit, debet, non renovatis votis, vel obtento saecularizationis indulto, ad propriam redire eparchiam et a proprio Hierarcha recipi; si amiserit, nequit extra Religionem subdiaconatum vel maiores ordines exercere, donec Hierarcham loci benevolum receptorem invenerit aut Sedes Apostolica aliter providerit.

§ 3. Hierarcha religiosum recipere potest sive absolute, sive experimenti causa ad triennium; in priore casu, religiosus eo ipso est eparchiae adscriptus; in altero, Hierarcha potest probationis tempus prorogare. Si, exacto triennio probationis, tempus expresse non prorogaverit, religiosus censetur dimissus. Prorogatio fieri nequit ultra aliud triennium; quo etiam transacto, religiosus, nisi antea expresse dimissus fuerit, ipso facto eparchiae adscriptus manet.

Can. 193

§ 1. Professus ad saeculum regressus, licet valeat ad normam can. 192, §§ 2, 3, subdiaconatum vel maiores ordines exercere, prohibetur tamen:

1° Quolibet beneficio in ecclesiis cathedralibus;

2° Quolibet magisterio et officio in seminariis maioribus et minoribus seu collegiis in quibus clerici educantur, itemque in Universitatibus et Institutis, quae privilegio apostolico gaudent conferendi gradus academicos;

3° Quolibet officio vel munere in curia patriarchali vel episcopali et in religiosis domibus sive virorum sive mulierum, etiamsi Religio sit iuris eparchialis;

4° Titulo praelatitio honoris causa.

§ 2. Praescriptum § 1 valet quoque de iis qui vota temporaria, vel iuramentum perseverantiae, vel peculiares quasdam promissiones ad normam suorum statutorum ediderant et ab iisdem dispensati fuerunt, si per sex integros annos iisdem ligati fuerint.

§ 3, Patriarcha, gravi ex causa et obtento Synodi permanentis consensu, a praescripto § 1, nn. 2, 3 dispensare potest professos ad saeculum regressos e Religione cuiusvis condicionis iuridicae.

Can. 194

§ 1. Qui e Religione, expleto votorum temporariorum tempore aut obtento saecularizationis indulto, egrediantur vel ex eadem fuerint dimissi, nihil possunt repetere ob quamlibet operam Religioni praestitam. 

§ 2. Si tamen religiosa sine dote recepta fuerit nec ex propriis bonis sibimet providere valeat, Religio ex caritate eidem dare debet ea quae requiruntur ut modo tuto ac convenienti domum redeat, ac providere ut, naturali aequitate servata, per aliquod tempus, mutuo consensu vel, in casu dissensus, ab Hierarcha loci determinandum, honeste vivere possit.

Can. 195

§ 1. Apostata a Religione dicitur professus votorum perpetuorum qui e domo religiosa illegitime egreditur cum animo non redeundi, vel qui, etsi legitime egressus, eo animo ut religiosae obedientiae sese subtrahat, non redit.

§ 2. Malitiosus animus, de quo in § 1, iure praesumitur, si religiosus intra mensem nec reversus fuerit nec Superiori animum redeundi manifestaverit.

§ 3. Fugitivus est qui, sine Superiorum licentia, domum religiosam deserit cum animo ad Religionem redeundi.

Can. 196

§ 1. Apostata et fugitivus ab obligatione statutorum et votorum minime solvuntur et debent sine mora ad Religionem redire.

§ 2. Superiores debent eos sollicite requirere, et ipsos, si vera poenitentia acti redeant, suscipere; reditum vero religiosae professione maiore adstrictae apostatae vel fugitivae caute curet loci Hierarcha, et si ipsa ad domum religiosam pertineat Superiori religioso subiectam, etiam hic Superior.

CAPUT VIII

De dimissione religioiorum

Can. 197

§ 1. Ipso facto habendus est tanquam legitime dimissus religiosus:

1° Qui publice apostasiam, haeresim, schisma professus fuerit;

2° Qui cum persona alterius sexus fugam arripuerit, etsi non simul in eundem locum se contulerint;

3° Qui attentaverit aut contraxerit matrimonium aut etiam vinculum, ut aiunt, civile.

§ 2. In his casibus sufficit ut Superior maior cum suo consilio ad normam statutorum emittat declarationem facti ; curet autem Superior probationes facti collectas in domus tabulario asservare.

Can. 198

§ 1. 1° In casu gravis scandali exterioris vel gravissimi damni communitati imminentis, religiosus statim potest a Superiore maiore cum consensu sui consilii vel etiam, si periculum sit in mora et tempus non adsit adeundi Superiorem maiorem, a Superiore locali cum consensu sui consilii, ad saeculum remitti, habitu religioso illico deposito;

2° Ad saeculum remissio de qua in n. 1°, si agatur de religioso votorum temporariorum, obtinet effectus qui dimissioni tribuuntur in can. 200; et contra eam datur recursus cum effectu suspensivo ad normam can. 199, § 3, n. 4.

§ 2. 1° Si agatur de religioso votorum perpetuorum in Congregatione clericali non exempta vel laicali aut de religiosa votorum perpetuorum in monasterio vel in Ordine, et dimissio fěat a Superiore locali ad normam § 1, n. 1, hic idem indiget praeterea consensu Hierarchae loci ;

2° Remissione religiosi ad saeculum facta, Superior maior aut, si intervenit ad normam n. 1, Hierarcha loci rem Sedis Apostolicae iudic i o sine mora subiiciat. 

§ 3. Si agatur de religioso votorum perpetuorum in virorum monasterio cuiusvis condicionis iuridicae vel Ordine aut in Congregatione clericali exempta, remissione religiosi ad normam § 1, n. 1 ad saeculum peracta, statim processus, si nondum fuerit institutus, instituatur ad normam can. 206-219.

ARTICULUS    I
De dimissione religiosorum qui vota temporaria in quavis Religione nuncuparunt

Can. 199

§ 1. Virum religiosum, professione ad tempus adstrictum, dimittere potest:

1° In monasterio sui iuris, Superior monasterii de consensu sui consilii per secreta suffragia manifestato;

2° In Ordine vel Congregatione iuris pontificii vel patriarchalis, supremus Moderator de consensu sui consilii per secreta suffragia manifestato;

3° In Congregatione autem iuris eparchialis, Hierarcha loci in quo religiosa domus sita est, qui tamen iure suo ne utatur Moderatoribus insciis vel iuste dissentientibus.

§ 2. Religiosam professione temporaria adstrictam dimittere potest :

1° In monasterio vel Ordine iuris pontificii et in Ordine iuris patriarchalis, Hierarcha loci, aut, si monasterium Superiori religioso subiectum sit, idem Superior, postquam, in utroque casu, monasterii Antistita cum suo consilio fidem de causis scripto fecerit;

2° In monasterio stauropegiaco, Patriarcha, postquam monasterii Antistita cum suo consilio fidem de causis scripto fecerit;

3° In Congregatione iuris pontificii vel patriarchalis, suprema Moderatrix de consensu sui consilii per secreta suffragia manifestato;

4° In monasterio vel Congregatione iuris eparchialis, Hierarcha loci ubi est domus cui religiosa adscripta est, qui tamen iure suo ne utatur Moderatoribus insciis vel iuste dissentientibus.

§ 3. Omnes de quibus in §§ 1-2, graviter eorum onerata conscientia, religiosum dimittere nequeunt, nisi servatis quae sequuntur:

1° Causae dimissionis, sive ex parte Religionis se habeant sive ex parte religiosi, debent esse graves.

2° Defectus spiritus religiosi qui aliis scandalo sit, est sufficiens dimissionis causa, si repetita monitio una cum salutari poenitentia incassum cesserit; non vero infirmitas, nisi certo constet eam ante professionem dolose fuisse silentio praeteritam aut dissimulatam;

3° Superiori dimittenti causae dimissionis certo innotescere debent, etsi necesse haud sit ut eaedem formali iudicio comprobentur. At religioso semper manifestari debent, data ei omni respondendi facultate; eiusque responsiones Superiori dimittenti fideliter subiiciantur;

4° Contra dimissionis decretum datur religioso recursus cum effectu suspensivo intra decem dies ad Sedem Apostolicam aut, si agatur de Religione quae non sit iuris pontificii, ad Patriarcham, excepto casu quo decretum ipse ediderit;

5° Si de mulieribus agatur, servari debet praescriptum can. 194, § 2.

Can. 200

Religiosus dimissus ad normam can. 199 ipso facto solvitur ab omnibus votis religiosis, salvis oneribus subdiaconatu! vel ordini maiori adnexis, et firmo praescripto can. 192, § 2, 193; clericus autem subdiacono inferior, eo ipso reducitur ad statum laicalem.

Can. 201

Praescripta can. 199, 200 serventur in dimissione religiosorum qui vota emiserunt in Congregatione sub hac vel simili clausula « donec in Congregatione vivam », ita ut sodalis, sive sponte discedat sive a Superioribus dimittatur, ipso facto a votis liber evadat.

ARTICULUS    II
De dimissione religiosorum qui vota perpetua nuncuparunt in Congregatione clericali non exempta vel laicali et in mulierum monasterio vel Ordine.

Can. 202

In virorum Congregatione clericali non exempta vel laicali, professus votorum perpetuorum dimitti nequit nisi praecesserint tria delicta, duplex monitio ac defectus emendationis ad normam can. 208-214.

Can. 203

§ 1. Si ea constiterint de quibus in can. 202, supremus Religionis Moderator cum consensu sui consilii, per secreta suffragia manifestato, decernat num locus sit dimissioni.

§ 2. Si maior suffragiorum numerus pro dimissione steterit:

1° In Congregatione iuris eparchialis res tota deferatur ad Hierarcham loci uhi religiosa professi domus sita est, cuius est dimissionem pro suo prudenti arbitrio decernere ad normam can. 199, § 1, n. 3 ;

2° In Congregatione iuris pontificii vel patriarchalis, ipse supremus Religionis Moderator dimissionis decretum ferat; quod tamen ut suum sortiatur effectum, indiget Sedis Apostolicae vel, si agatur de Religione quae non sit iuris pontificii, Patriarchae confirmatione, excepto casu quo decretum ipse ediderit.

§ 3. Religioso ius est suas rationes libere exponendi; eiusque responsiones in actis fideliter referendae sunt.

Can. 204

§ 1. 1° Ad dimittendas religiosas professas votorum perpetuorum exiguntur graves causae externae una cum defectu emendationis, experimento prius habito ita ut spes resipiscentiae evanuerit, iudicio Antistitae monasterii vel supremae Moderatricis Congregationis cum consensu sui consilii per secreta suffragia manifestato;

2° In monasteriis confoederatis vel in Ordine habente Antistitam generalem, salvo praescripto n. 1, serventur statuta quod attinet ad interventum tum Praesidis Confoederationis tum Antistitae generalis.

§ 2. Praescriptum can. 203, § 3, etiam in religiosarum dimissione servandum est.

Can. 205

§ 1. 1° Si religiosa pertineat ad monasterium vel ad Congregationem iuris eparchialis, Hierarchae loci in quo sita est religiosae domus est causas dimissionis expendere et decretum dimissionis ferre;

2° Si monasterium Superiori religioso subiiciatur, huius est ferre dimissionis decretum, quod confirmatione indiget Hierarchae loci.

§ 2. Rem totam cum omnibus actis et documentis deferat ad Sedem Apostolicam Hierarcha loci, si moniales sint iuris pontificii; suprema Moderatrix, si religiosa ad Congregationem iuris pontificii pertineat.

§ 3. Item, rem totam cum omnibus actis et documentis ad Patriarcham deferat Antistita monasterii vel Superior religiosus si monasterium ei subiiciatur, aut Antistita generalis Ordinis ad normam can. 204, § 1, n. 2, si religiosa pertineat ad monasterium stauropegiacum vel ad Ordinem.Patriarchae subiectum; suprema Congregationis Moderatrix, si pertineat ad Congregationem iuris patriarchalis.

§ 4. Hierarcha loci, quoties obligatione tenetur mittendi dimissionis acta ad Sedem Apostolicam ad normam § 2, vel ad Patriarcham ad normam § 3, actis et documentis suum addat suffragium; quod etiam addere debet Superior religiosus, si monasterium ipsi subiiciatur.

ARTICULUS    III
De processu iudiciali in dimissione virorum religiosorum qui vota perpetua nuncuparunt in monasterio cuiusvis condicionis iuridicae vel Ordine et in Congregatione clericali exempta.

Can. 206

Vir professus votorum perpetuorum in monasterio vel Ordine et in Congregatione clericali exempta ne dimittatur, nisi iudicio instituto, salvo praescripto can. 197, 198, et revocato quolibet contrario privilegio suppressaque contraria consuetudine.

Can. 207

§ 1. Ad sententiam dimissionis ferendam competens est Praeses Confoederationis monasticae, Superior monasterii sui iuris non confoederati, Superior monasterii sui iuris stauropegiaci nisi, in hoc ultimo casu, Patriarcha, de re certior a Superiore factus, causam ad se avocaverit, Ordinis vel Congregationis supremus Moderator, cum suo quisque consilio, quod quatuor saltem religiosis constet ; si qui deficiant, eorum loco Praeses, de consensu ceterorum, totidem religiosos designet qui cum ipso tribunal collegiale constituant.

§ 2. Praeses, de aliorum consensu, promotorem iustitiae eiusdem Religionis professum nominet.

Can. 208

Ad processum instruendum deveniri nequit nisi praecesserint :

1° Gravia delicta sive contra ius commune sive contra speciale religiosorum ius;

2° Monitiones;

3° Defectus emendationis.

Can. 209

Delicta debent esse saltem tria eiusdem speciei, vel, si diversae, talia ut simul sumpta manifestent perversam voluntatem in malo pervicacem, aut unum tantum continuatum seu permanens, quod ex repetitis monitionibus triplicis instar fiat.

Can. 210

§ 1. Ad monitionem faciendam necesse est ut aut delictum sit notorium aut de eodem constet ex rei confessione extraiudiciali vel ex alii» sufficientibus probationibus, quas praevia inquisitio suppeditaverit.

§ 2. In inquisitione peragenda serventur, nisi rei natura obstet, praescripta iuris de inquisitione in iudicio criminali.

Can. 211

Monitio fieri debet ab immediato Superiore maiore per se vel per alium de eius mandato; sed Superior mandatum ne det, nisi antea de facto constet ad normam can. 210, § 1: datum vero mandatum pro prima monitione valeat etiam pro altera.

Can. 212

Duae debent esse monitiones, singulae pro singulis duobus primis delictis ; in delictis autem continuatis seu permanentibus intercedat necesse est inter primam et alteram monitionem saltem trium dierum integrum spatium.

Can. 213

§ 1. Monitionibus Superior addat opportunas exhortationes et correctiones, praescriptis insuper poenitentiis remediisque poenalibus, quae apta censeantur ad emendationem rei et ad scandali reparationem.

§ 2. Praeterea debet Superior reum ab occasionibus relabendi removeré etiam per translationem, si opus fuerit, ad aliam domum, ubi facilior sit vigilantia et remotior delinquendi occasio.

§ 3. Singulis monitionibus adiiciatur dimissionis comminatio.

Can. 214

Religiosus censetur se non emendasse, si post secundam monitionem novum delictum commiserit vel, si de delicto permanenti seu continuato agatur, in eodem perstiterit; post ultimam monitionem sex saltem dies erit expectandum, antequam ad ulteriora progressus fiat.

Can. 215

Immediatus Superior maior, postquam monitiones et correctiones incassum cesserint, omnia acta et documenta diligenter colligat et ad Praesidem Confoederationis vel ad supremum Moderatorem transmittat; hic autem ea tradere debet promotori iustitiae, qui ea examinet et suas conclusiones proponat. Si agatur de monasterio sui iuris non confederato, ipse Superior collecta acta et documenta tradat promotori iustitiae in finem praedictum.

Can. 216

§ 1. Si promotor iustitiae, qui potest etiam ulteriores inquisitiones suas opportunas iudicaverit peragere, accusationem proponat, instruatur processus, servatis praescriptis canonum de iudicio criminali.

§ 2. Ex processu constare debet de delictis patratis, de praemissa duplici monitione et de defectu emendationis.

Can. 217

Tribunal diligenter perpensis allegationibus tum promotoris iustitiae tum rei, si quidem iudicaverit satis probata esse ea de quibus in can. 216, § 2, sententiam dimissionis pronuntiet.

Can. 218

§ 1. Sententia a tribunali Religionis iuris pontificii lata exsecutioni mandari nequit, nisi fuerit a Sede Apostolica probata.

§ 2. Si religiosus ad monasterium stauropegiacum aut iuris eparchialis vel ad Ordinem a Patriarcha dependentem pertineat, sententia exsecutioni tradi nequit nisi fuerit a Patriarcha probata.

§ 3. Tribunalis Praeses et sententiam et omnia acta iudicialia quamprimum transmittere curabit, iuxta casus, ad Sedem Apostolicam vel ad Patriarcham.

Can. 219

Pro dissitis regionibus, Superiores de quibus in can. 207, § 1, cum consensu sui consilii, valent dimittendi potestatem demandare probis ac prudentibus religiosis, qui saltem tres esse debent, firmo praescripto can. 215-218.

ARTICULUS IV
De religiosis dimissis qui vota perpetua nuncuparunt

Can. 220

§ 1. Professus qui vota perpetua emisit, a Religione dimissus, votis Religionis manet adstrictus, salvis statutis aut Sedis Apostolicae indultis quae aliud ferant.

§ 2. Clericus subdiacono inferior eo ipso reducitur ad statum laicalem.

Can. 221

Clericus in subdiaconatu vel in ordine maiore constitutus qui aliquod delictum commisit de quo in can. 197, aut dimissus est ob delictum quod iure communi punitur infamia iuris vel depositione minore seu simplici aut maiore seu degradatione, perpetuo prohibetur induere habitum ecclesiasticum.

Can. 222

Si clericus in subdiaconatu vel in ordine maiore constitutus dimittatur ob delicta minora iis de quibus in can. 221:

1° Ipso facto suspensus manet, donec absolutionem obtinuerit a Sede Apostolica aut a Patriarcha si sententia vel decretum dimissionis Sedi Apostolicae confirmationis causa subiecta non fuerint;

2° Sedes Apostolica, si id expedire iudicaverit, dimisso praecipiet ut, habitu cleri saecularis indutus, commoretur in certa eparchia, indicatis Hierarchae causis ob quas dimissus fuit;

3° Si dimissus praecepto de quo in n. 2, non paruerit, Religio nulla erga eum obligatione tenetur, et dimissus eo ipso privatur iure induendi habitum ecclesiasticum;

4° Hierarcha eparchiae ad eius commorationem designatae, religiosum in domum poenitentiae mittat, vel eum committat curae et vigilantiae pii ac prudentis sacerdotis ; et si religiosus non paruerit, servetur praescriptum n. 3;

5° Religio, per manus Hierarchae loci commorationis, caritativum subsidium dimisso suppeditet pro necessariis ad vitae sustentationem, nisi ipse aliunde sibimet providere valeat;

6° Si dimissus vitae rationem ecclesiastico viro dignam non agat, transacto anno aut etiam prius, iudicio Hierarchae, privetur caritativo subsidio, eiiciatur e domo poenitentiae eique auferatur ius induendi habitum ecclesiasticum ab ipso Hierarcha, qui statim mittere curet opportunam relationem tum ad Sedem Apostolicam aut, in casu de quo in n. 1, ad Patriarcham, tum ad Religionem;

7° Si vero dimissus praedicto tempore tam laudabiliter se gesserit, ut merito haberi possit vere emendatus, Hierarcha eius preces apud Sedem Apostolicam aut, in casu de quo in n. 1, apud Patriarcham, commendabit pro absolutione a censura suspensionis, et, ea obtenta, eidem in sua eparchia permittat, adhibitis opportunis cautelis et limitationibus, divinae Liturgiae celebrationem et etiam, pro suo arbitrio et prudentia, aliud sacrum ministerium, unde honeste vivere queat; quo in casu Religio caritativum subsidium intermittere potest. Quod si agatur de diacono aut subdiacono res ad Apostolicam Sedem deferatur.

Can. 223

§ 1. Excepto casu dimissionis de quo in can. 197, dimissus qui dispensationem a votis non obtinuerit obligatione non solvitur redeundi ad claustra; et si argumenta plenae emendationis per triennium dederit, Religio debet eum recipere; quod si graves obstent rationes sive ex parte Religionis sive ex parte religiosi, res iudicio Sedis Apostolicae subiiciatur.

§ 2. Quoties vero vota in Religione emissa cessaverint, si dimissus Hierarcham loci benevolum receptorem invenerit, sub eius iurisdictione et speciali vigilantia maneat, servato praescripto can. 193; secus res ad Sedem Apostolicam deferatur.

CAPUT IX

De Societatibus sive virorum sive mulierum
ad instar religiosorum, sine votis publicis, viventium

Can. 224

§ 1. Societas sive virorum sive mulierum, in qua sodales vivendi rationem religiosorum imitantur sub regimine Superiorum secundum probatas constitutiones, sed tribus consuetis votis publicis non obstringuntur, non est proprie Religio, nec eius sodales nomine religiosorum proprie designantur.

§ 2. Huiusmodi Societas est clericalis vel laicalis, iuris pontificii, patriarchalis vel eparchialis ad normam can. 312, § 2, 314, § 3.

Can. 225

Circa erectionem et suppressionem Societatis eiusque provinciarum vel domorum, eadem valent quae de Congregationibus religiosis constituta sunt.

Can. 226

Regimen determinatur in uniuscuiusque Societatis constitutionibus; sed in omnibus applicentur, nisi rei natura obstet, praescripta can. 23-62 de Congregationibus.

Can. 227

§ 1. Societas eiusque provinciae et domus capaces sunt acquirendi et possidendi bona temporalia.

§ 2. Administratio bonorum regitur praescripto can. 64-69.

§ 3. Quidquid sodalibus obvenit intuitu Societatis, Societati acquiritur; cetera bona sodales secundum constitutiones retinent, acquirunt et administrant.

Can. 228

§ 1. In admittendis candidatis serventur constitutiones, salvo praescripto can. 74.

§ 2. In iis quae ad studiorum rationem pertinent, sodales iisdem legibus tenentur ac saeculares clerici, salvis peculiaribus praescriptionibus a Sede Apostolica datis.

§ 3. Quod attinet ad ordinationem sodalium, Superiores maiores ad normam statutorum dare possunt suis subditis litteras dimissorias ad ordines minores, post earum primam cooptationem; ad ordines maiores, post perpetuam cooptationem, si hanc Societas habeat; elapso sexennio a prima cooptatione, si eam non habeat.

Can. 229

§ 1. Sodales Societatis, praeter obligationes quibus, uti sodales, obnoxii sunt secundum constitutiones, tenentur communibus clericorum obligationibus, nisi ex natura rei vel ex textu contextuque legis aliud constet, pariterque stare debent praescriptis can. 138-148, 150-159, quae Congregationes respiciunt, nisi constitutiones aliud ferant.

§ 2. Clausuram servent ad normam constitutionum sub Hierarchae loci vigilantia.

Can. 230

Iidem, etiam laici, gaudent clericorum privilegiis iure communi statutis aliisque Societati directe concessis, non autem, sine speciali indulto, privilegiis religiosorum.

Can. 231

Praeter proprias uniuscuiusque Societatis constitutiones, circa transitum ad aliam Societatem vel ad aliquam Religionem aut circa sodalium exitum a Societate etiam iuris pontificii, applicentur, nisi rei natura obstet, praescripta can. 182-185, 196; circa eorum dimissionem, praescripta can. 197-223.

PARS II

DE BONIS ECCLESIAE TEMPORALIBUS

Can. 232

§ 1. Ecclesia catholica et Apostolica Sedes nativum ius habent, a civili potestate minime dependens, libere acquirendi, retinendi et administrandi bona temporalia ad fines sibi proprios prosequendos.

§ 2. Etiam patriarchatibus, archiepiscopatibus, eparchiis, aliisque personis moralibus quae, sive ex ipso iuris praescripto sive ex speciali competentis Superioris ecclesiastici concessione, in iuridicam personam erectae sint, ius est, ad normam canonum, bona temporalia acquirendi, retinendi et administrandi.

Can. 233

Ecclesiae ius quoque est, a civili potestate minime dependens, exigendi a fidelibus quae ad cultum divinum, ad honestam clericorum aliorumque ministrorum sustentationem et ad reliquos fines sibi proprios sint necessaria.

Can. 234

§ 1. Bona temporalia, sive corporalia, tum immobilia tum mobilia, sive incorporalia, quae vel ad Ecclesiam universam et ad Apostolicam Sedem vel ad aliam in Ecclesia personam moralem pertineant sunt tona ecclesiastica.

§ 2. Dicuntur sacra quae consecratione, benedictione, aliove modo iure particulari determinato, ad divinum cultum destinata sunt : pretiosa quae magni sint momenti, artis vel historiae vel materiae causa.

Can. 235

In canonibus huius secundae Partis, nomine Ecclesiae significatur non solum Ecclesia universa aut Sedes Apostolica, sed etiam quaelibet persona moralis in Ecclesia, nisi ex natura rei aut ex textu contextuque legis aliud constet.

CAPUT I

De bonis ecclesiasticis acquirendis

Can. 236

§ 1. Ecclesia acquirere bona temporalia potest omnibus iustis modis iuris sive naturalis sive positivi, quibus id aliis licet.

§ 2. Dominium bonorum, sub suprema auctoritate Romani Pontificis, ad eam pertinet moralem personam quae eadem bona legitime acquisiverit.

Can. 237

Diviso territorio personae moralis ecclesiasticae ita ut vel illius pars alii personae morali uniatur, vel distincta persona moralis pro parte dismembrata erigatur, etiam bona communia quae in commodum totius territorii erant destinata, et aes alienum quod pro toto territorio contractum fuerat, ab auctoritate ecclesiastica, cui divisio competat, debita proportione ex bono et aequo dividi debent, salvis obligationibus in solidum, itemque salvis piorum fundatorum seu oblatorum voluntatibus, iuribus legitime quaesitis, ac legibus particularibus, quibus persona moralis regatur.

Can. 238

Exstincta persona morali ecclesiastica, eius bona fiunt personae moralis ecclesiasticae immediate superioris, salvis semper fundatorum seu oblatorum voluntatibus, iuribus legitime quaesitis atque legibus ecclesiasticis particularibus, quibus exstincta persona moralis regebatur.

Can. 239

Christifideles obligationi decimas ac primitias solvendi fideliter satisfaciant, iuxta leges ac legitimas uniuscuiusque ritus ac loci consuetudines.

Can. 240

§ 1. Vetantur privati tam clerici quam laici sine Sedis Apostolicae aut Patriarchae vel proprii Hierarchae licentia in scriptis data, stipem cogere pro quolibet pio aut ecclesiastico instituto vel fine, firma obligatione obtinendi, nisi aliter in ipso Sedis Apostolicae rescripto cautum fuerit, consensum Hierarchae loci in quo stips colligenda est, salvis praescriptis can. 171-173 et § 3 huius canonis.

§ 2. Hanc licentiam Hierarchae ne concedant nisi ex gravi causa.

§ 3. Ad cogendam stipem extra regiones orientales requiritur licentia scripto data Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali.

§ 4. Loci Hierarcha consensum de quo in § 1 ne praebeat, nisi constiterit de authentico et recenti documento.

Can. 241

§ 1. Patriarcha potest:

1° Legata, hereditates, donationes, subsidia sive a propriis subditis sive ab extraneis, pro patriarchatu recipere iuxta pias benefactorum voluntates et normas canonicas collocanda vel in necessitate occurrenti impendenda;

2° Ab Hierarchis locorum sui patriarchatus, sicubi usus vigeat, moderatum canonicum seu cathedraticum, et, firmo can. 243, 244, a fidelibus et a personis moralibus consuetas decimas, oblationes, collectas exigere.

§ 2. Determinare quae decimae, oblationes vel collectae ad normam § 1, n. 2, Patriarchae solvi seu offerri debeant competit Synodo patriarchali.

§ 3. Quae §§ 1, 2 de Patriarcha praescribuntur, serventur etiam de Archiepiscopo.

Can. 242

Omnes ecclesiae vel beneficia iurisdictioni Episcopi subiecta, itemque laicorum confraternitates, debent quotannis in signum subiectionis solvere Episcopo canonicum seu cathedraticum determinandum ad normam can. 245, § 1, nisi iam antiqua consuetudine fuerit determinatum.

Can. 243

Loci Hierarcha potest, speciali eparchiae necessitate impellente, auditis consultoribus eparchialibus, omnibus beneficiariis, sive saecularibus sive religiosis, extraordinarium et moderatum vectigal imponere.

Can. 244

Aliud tributum in bonum eparchiae vel pro fundatore imponere ecclesiis, beneficiis aliisque institutis ecclesiasticis, utut sibi subiectis, Hierarcha potest tantummodo in actu fundationis vel consecrationis: sed nullum imponere potest tributum super eleemosynis Liturgiarum sive manualium sive fundatarum.

Can. 245

§ 1. Nisi aliud iure cautum sit, praefinire taxas pro variis actibus iurisdictionis non iudicialis vel pro exsecutione rescriptorum Sedis Apostolicae aut Patriarchae vel occasione ministrationis sacramentorum vel sacramentalium, est Episcoporum in Synodis particularibus vel in collationibus coadunatorum.

§ 2. Curent Hierarchae diversorum rituum in eodem territorio iurisdictionem obtinentes ut, collatis consiliis, eadem notula seu regula taxarum pro omnibus statuatur.

Can. 246

Salvo praescripto canonum qui sequuntur, Ecclesia pro bonis ecclesiasticis praescriptionem recipit tamquam acquirendi et se liberandi modum, prout est in legislatione civili uniuscuiusque nationis, ut sequitur:

1° In praescriptione ad acquirendum dominium rerum immobilium vel aliud ius in rem quod im mobilia respiciat, servanda est lex vigens in territorio ubi sunt res immobiles;

2° In praescriptione in re contractuali, servanda est lex quam ipsi contrahentes elegerint; in defectu electionis, servetur praescriptum can. 278, § 2;

3° In omni alia praescriptione servanda est lex eius adversus quem praescribitur.

Can. 247

Praescriptioni obnoxia non sunt:

1° Quae sunt iuris divini sive naturalis sive positivi ;

2° Quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico;

3° Iura spiritualia, quorum laici non sunt capaces, si agatur de praescriptione in commodum laicorum;

4° Fines certi et indubii patriarchatuum, archiepiscopatuum, provinciarum ecclesiasticarum, eparchiarum, exarchiarum, paroeciarum;

5° Eleemosynae et onera Liturgiarum;

6° Beneficium ecclesiasticum sine titulo;

7° Ius visitationis et obedientiae, ita ut subditi a nullo Praelato visitari possint et nulli Praelato iam subsint;

8° Solutio canonici.

Can. 248

§ 1. Res sacrae quae in dominio privatorum sunt, praescriptione acquiri a privatis personis possunt, quae tamen eas adhibere nequeunt ad profanos usus; si vero sacrae esse desierint, libere acquiri possunt etiam ad usus profanos, non tamen sordidos.

§ 2. Res sacrae, quae in dominio privatorum non sunt, non a persona privata, sed a persona morali ecclesiastica contra aliam personam moralem ecclesiasticam praescribi possunt.

Can. 249

Res immobiles, mobiles pretiosae, iura et actiones sive personales sive reales, quae pertinent ad Sedem Apostolicam, spatio centum annorum praescribuntur; quae ad ipsum patriarchatum, spatio quinquaginta annorum; quae vero ad aliam personam moralem ecclesiasticam, triginta annorum.

Can. 250

Nulla valet praescriptio, nisi bona fide nitatur, non solum initio possessionis, sed per totum possessionis tempus ad praescriptionem requisitum.

Can. 251

§ 1. Qui ex iure naturae et canonico libere valet de suis bonis statuere, potest ad causas pias, sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa, bona relinquere.

§ 2. In ultimis voluntatibus in bonum Ecclesiae serventur, si fieri possit, sollemnitates iuris civilis; hae si omissae fuerint, heredes moneantur de gravi obligatione qua tenentur adimplendi testatoris voluntatem.

Can. 252

Voluntates fidelium bona sua in pias causas donantium vel relinquentium, sive per actum inter vivos, sive per actum mortis causa, diligentissime impleantur etiam circa modum administrationis et erogationis bonorum, salvo praescripto can. 253, § 3.

Can. 253

§ 1. Hierarchae omnium piarum voluntatum tam mortis causa quam inter vivos exsecutores sunt.

§ 2. Hoc ex iure Hierarchae vigilare possunt, ac debent, etiam per visitationem, ut piae voluntates impleantur, et alii exsecutores delegati debent, perfuncti munere, illis reddere rationem.

§ 3. Clausulae huic Hierarcharum iuri contrariae, ultimis voluntatibus adiectae, tamquam non appositae habeantur.

Can. 254

§ 1. Clericus vel religiosus qui bona ad pias causas sive per actum inter vivos, sive ex testamento fiduciarie accepit, debet de sua fiducia Superiorem ecclesiasticum certiorem facere, eique omnia istiusmodi bona seu mobilia seu immobilia cum oneribus adiunctis indicare.

§ 2. Superior ecclesiasticus debet exigere ut bona fiduciaria in tuto collocentur et vigilare ut pia voluntas ad effectum ducatur ad normam can. 253.

§ 3. Bonis fiduciariis alicui religioso commissis, si quidem bona sint destinata loci seu eparchiae ecclesiis, incolis aut piis causis iuvandis, Superior ecclesiasticus de quo in §§ 1, 2, est loci Hierarcha; si autem sint destinata ecclesiis monasteriorum virorum cuiusvis condicionis iuridicae vel domorum Religionis clericalis iuris pontificii vel patriarchalis aut de causis piis iisdem monasteriis seu domibus concreditis, est Superior maior Religionis, firmo can. 65, § 1, n. 3. 

Can. 255

§ 1. Ultimarum voluntatum reductio, moderatio, commutatio quae fieri ex iusta tantum et necessaria causa debent, Sedi Apostolicae reservantur, nisi fundator hanc potestatem etiam Hierarchae loci expresse concesserit.

§ 2. Si tamen exsecutio onerum impositorum, ob imminutos reditus aliamve causam, nulla administratorum culpa, iam fieri nequeat, tunc Hierarcha quoque, auditis iis quorum interest consultoribusque eparchialibus et servata, meliore quo fieri potest modo, fundatoris voluntate, poterit eadem onera aeque imminuere, excepta reductione numeri Liturgiarum quae, nisi id in tabulis fundationis Hierarchae expresse concedatur, uni Sedi Apostolicae competit.

Can. 256

§ 1. Superiores ecclesiastici tam saeculares quam religiosi gravi tenentur obligatione curandi ut bona temporalia Ecclesiae acquisita, nomine personae moralis ad quam pertinent inscribantur, servatis omnibus legis civilis praescriptis quae ius Ecclesiae in tuto ponant.

§ 2. Quod si lege civili non concedatur, ut bona nomine personae moralis inscribantur, iidem Superiores curent ut, auditis viris in iure civili peritis et consilio administrationis, Ecclesiae ius, adhibitis modis civili iure validis, illaesum maneat.

§ 3. Praescriptum §§ 1 et 2 servetur etiam quod attinet ad bona ab Ecclesia legitime possessa, quorum acquisitio instrumentis nondum sit firmata.

§ 4. Superiores ecclesiastici gradus immediate altioris gravi obligatione tenentur urgendi observantiam praescriptorum praecedentium paragraphorum.

CAPUT II

De bonis ecclesiasticis administrandis

Can. 257

Romanus Pontifex est omnium bonorum ecclesiasticorum supremus administrator et dispensator.

Can. 258

§ 1. Patriarcha diligenter vigilare debet administrationi bonorum ecclesiasticorum in toto patriarchatu.

§ 2. Hierarcham loci, qui oeconomum ad normam can. 262 non constituerit, Patriarcha moneat; monitione incassum facta, oeconomum ipse Patriarcha nominet.

§ 3. Ius et ofiicium de quo in § 2 spectat extra patriarchatus ad Metropolitam; in archiepiscopalibus autem spectat ad Archiepiscopum, si de ipso Metropolita agatur quod attinet sive ad eparchiam ipsi propriam sive ad eparchias comprovinciales.

Can. 259

§ 1. Pro administratione bonorum patriarchatus, in curia patriarchali speciale Officium, ab illo Officio distinctum quod administrationem bonorum eparchiae Patriarchae propriae curat, constituendum est, constans oeconomo, ratiocinatore et aliis necessariis ministris.

§ 2. 1° Oeconomus patriarchalis Officio administrationis immediate praeest et bona patriarchatus ad normam canonum administrat;

2° Oeconomi patriarchalis munus clerico fideli, diligenti, probatae vitae atque in administrandis bonis temporalibus experto committatur, iis exclusis qui cum Patriarcha, usque ad quartum gradum inclusive, consanguinitate vel affinitate coniuncti sint;

3° Idem de consensu Synodi permanentis nominatur et amovetur a Patriarcha, a quo pendet in munere exercendo;

4° Munus oeconomi patriarchalis cumulari potest, de consensu Synodi permanentis, cum munere oeconomi eparchiae Patriarchae propriae.

§ 3. Oeconomus patriarchalis rationem administrationis Synodo permanenti quotannis et quoties ab ipso petitur in scriptis reddere debet; Synodus autem per duos saltem synodales Episcopos, rationes ab oeconomo exhibitas examinat, aream recognoscit, convenientes inspectiones bonorum, documentorum, nominum, inopinato etiam, exsequitur seu exsequendas iubet, et diligenter conservationi, tutelae, incremento patrimonii patriarchalis providet.

§ 4. Quae §§ 1-3 de Patriarcha praescribuntur, serventur etiam de Archiepiscopo.

Can. 260

Ipsi Episcopi personam sustinent eparchiae et mensae domusve episcopalis in omnibus negotiis iuridicis ad ipsas spectantibus, ad normam canonum.

Can. 261

§ 1. Loci Hierarchae est sedulo advigilare administrationi omnium bonorum ecclesiasticorum quae in suo territorio sint nec ex eius iurisdictione fuerint subducta, salvis legitimis praescriptis, quae eidem potiora iura tribuant.

§ 2. Habita ratione iurium, legitimarum consuetudinum et circumstantiarum, Hierarchae, opportune editis peculiaribus instructionibus intra fines iuris communis, universum administrationis bonorum ecclesiasticorum negotium ordinandum curent.

Can. 262

§ 1. Pro administratione bonorum ecclesiasticorum, quorum proprietas est penes ipsam eparchiam, constituendum est in curia eparchiali Officium quod constat oeconomo, ratiocinatore et aliis necessariis ministris.

§ 2. 1° Oeconomus iis qualitatibus praeditus sit oportet, quae in oeconomo patriarchali requiruntur ad normam can. 259, § 2, n. 2;

2° Oeconomo, si res ferat, socius vel auxiliaris, unus vel plures, etiam laici, dari possunt.

§ 3. Oeconomi est, sub Episcopi potestate, bona eparchiae administrare, bonorum ecclesiasticorum administrationi in tota eparchia invigilare, eorum conservationi, tutelae et incremento providere, administratorum localium negligentiam supplere et bona quae administratore, qui iure designatus sit, carent, per se administrare.

§ 4. Oeconomus rationem administrationis Episcopo; quotannis et quoties ab ipso petitur reddere debet. Episcopus, adscito uno saltem consultore eparchiali, rationes ab oeconomo exhibitas examinat, aream recognoscit, convenientes inspectiones bonorum, documentorum, nominum, inopinato etiam, exsequitur seu exsequendas iubet.

Can. 263

§ 1. In sua civitate episcopali Hierarcha consilium instituat, quod constet Praeside, qui est ipsemet Hierarcha, et duobus vel pluribus viris idoneis, iuris etiam civilis, quantum fieri potest, peritis, ab ipso Hierarcha, auditis consultoribus eparchialibus, eligendis, nisi iure vel consuetudine particulari iam alio aequivalenti modo legitime fuerit provisum, firma semper lege, ut ab aliis electi indigeant confirmatione loci Hierarchae.

§ 2. Ad munus administratoris valide designari non possunt, qui cum Hierarcha loci usque ad quartum gradum inclusive, consanguinitate vel affinitate coniuncti sint.

§ 3. Oeconomus eparchialis, ipso iure, in consilium de quo in § 1 adscitur.

§ 4. Loci Hierarcha in administrativis actibus maioris momenti consilium administrationis audire ne praetermittat; huius tamen sodales suffragium habent tantum consultivum, nisi iure communi in casibus specialiter expressis vel ex tabulis fundationis eorum consensus exigatur.

§ 5. Sodales huius consilii iusiurandum de munere bene ac fideliter adimplendo coram Hierarcha emittant.

Can. 264

§ 1. Firmo praescripto can. 179, § 4, de ecclesia paroeciali quae sit communitatis religiosae, et can. 261, 263, 266, 267, 269, 272-277, administratio bonorum quae destinata sunt conservandae, reparandae decorandaeque ecclesiae divinoque in eadem cultui exercendo pertinet, nisi aliud ex speciali titulo vel legitima consuetudine constet, ad Episcopum cum consultorum eparcalium coetu, si de ecclesia cathedrali agatur; ad rectorem, si de alia ecclesia saeculari.

§ 2. Firmo can. 179, § 4, de parocho religioso, nisi aliud ferat ius particulare aut legitima consuetudo:

1° Oblationes factas in commodum paroeciae aut missionis seu locorum piorum paroeciae vel missioni coniunctorum aut in commodum paroecianorum seu operum paroecialium administrat parochus vel missionarius;

2° Si oblationes de quibus in n. 1 destinentur ecclesiae intra fines paroeciae sitae sed propriam administrationem, distinctam ab administratione paroeciae vel missionis, non habenti, servetur praescriptum n. 1; secus, oblationes administrat ecclesiae rector;

3° Parochus, missionarius, rector saecularis ecclesiae, sive saecularis sive religiosus, debet huiusmodi oblationes administrare ad normam canonum, deque iis rationem reddere ad normam can. 273 loci Hierarchae, cui ius est, attentis peculiaribus adiunctis, praesertim rei momento, iubere ut pecunia et nomina tuto loco deponantur.

Can. 265

§ 1. Firmo can. 261, si alii quoque, sive clerici sive laici, in administrationem bonorum alicuius ecclesiae cooptentur, iidem omnes una cum administratore ecclesiastico, de quo in can. 264, aut eius vicem gerente, eoque Praeside, constituunt consilium fabricae ecclesiae seu consilium administrativum.

§ 2. Huius consilii sodales, salvo praesentandi iure iam legitime quaesito, nominantur ab Hierarcha eiusve delegato et ab eodem possunt ob gravem causam removeri.

Can. 266

§ 1. Praeter eparchiale consilium administrationis de quo in can. 263, Hierarcha loci in administrationem bonorum quae ad aliquam ecclesiam, locum pium vel causam piam pertinent et ex iure vel tabulis fundationis suum non habent administratorem, assumat viros providos, idoneos et boni testimonii, quibus elapso triennio alios sufficiat, nisi locorum circumstantiae aliud suadeant.

§ 2. Etsi laicis partes quaedam in administratione bonorum ecclesiasticorum vel ex legitimo fundationis seu erectionis titulo vel ex legitima consuetudine vel ex Hierarchae loci voluntate competant, nihilominus universa administratio nomine Ecclesiae fiat, ac salvo iure Hierarchae visitandi, exigendi rationes et praescribendi modum administrationis.

Can. 267

§ 1. Antequam administratores bonorum ecclesiasticorum, de quibus in can. 266, suum munus ineant:

1° Debent se bene et fideliter administraturos coram Hierarcha loci vel protopresbytero seu vicario foraneo iureiurando cavere;

2° Fiat accuratum ac distinctum inventarium, ab omnibus subscribendum, rerum immobilium, rerum mobilium pretiosarum aliarumve cum descriptione atque aestimatione earundem; vel factum antea inventarium acceptetur, adnotatis rebus quae interim amissae vel acquisitae fuerint;

3° Huius inventarii alterum exemplar conservetur in tabulario administrationis, alterum in archivo curiae; et in utroque quaelibet immutatio adnotetur quam patrimonium forte subeat.

§ 2. 1° Antequam beneficiariis administrationem beneficii de quo provisus est ineat, omnium bonorum quae ad beneficium pertinent fiat accuratum et distinctum inventarium, subscribendum tum a beneficiario qui beneficium dimittit et loci Hierarchae delegato necnon administratoribus de quibus in can. 265, § 1, tum a beneficiario qui illud init;

2° Huius inventarii alterum exemplar conservetur in tabulario ecclesiae in qua est beneficium, alterum in archivo curiae; et quaelibet immutatio, quam bona forte subeant, in utroque adnotetur.

§ 3. Optandum ut beneficiarii omnes, antequam sui beneficii ineant administrationem, coram testibus declarent quaenam bona uti propria habeant. § 4. Firmo praescripto can. 103, § 3, 117, religiosus qui beneficio saeculari fruitur, declarationem forma civili validam conficere debet, in qua expresse recenseat bona quae ad normam iuris canonici non beneficiaria sed Religionis vel sua sunt ; secus, his religiosis praescriptum can. 268, § 3 applicari debet.

Can. 268

§ 1. Superiores ecclesiastici saeculares vel religiosi debent curare ut bonorum temporalium administratores opportunas praestent cautiones iure civili validas, ne iisdem administratoribus morientibus vel a munere cessantibus Ecclesia detrimentum capiat.

§ 2. 1° Salvo privilegio S. R. E. Cardinalium, beneficiarii omnes, fructuum beneficii superfluam partem, quae nempe superest demptis fructibus beneficialibus pro sua honesta sustentatione, si in vita non eroga ver int pro pauperibus vel pro piis causis, debent eam in testamento determinare, ut sub vigilantia loci Hierarchae in praedictum finem erogetur;

2° Optandum ut beneficiarii in impendendis superfluis beneficii fructibus anteferant tum in vita tum mortis causa pauperes vel pias causas propriae eparchiae.

§ 3. Beneficiariorum qui ab intestato decesserunt omnia bona atque possessiones, nisi contrarium legitime probetur, praesumuntur esse beneficii vel beneficiario qui decessit intuitu beneficii data.

Can. 269

Administratores bonorum ecclesiasticorum diligentia boni patrisfamilias suum munus implere debent; ideoque:

1° Vigilare ne bona ecclesiastica suae curae concredita ullo modo pereant aut detrimentum capiant;

2° Praescripta servare iuris tam canonici quam civilis, aut quae a fundatore vel donatore vel legitima auctoritate imposita sint;

3° Reditus bonorum ac proventus accurate et iusto tempore exigere exactosque loco tuto servare et secundum fundatoris mentem aut statutas leges vel normas impendere;

4° Pecuniam ecclesiae, quae de expensis supersit et utiliter collocari potest, de consensu Hierarchae, in emolumentum ipsius ecclesiae collocare;

5° Accepti et expensi libros bene ordinatos habere;

6° Documenta et instrumenta, quibus iura ecclesiae in bona nituntur, rite ordinare et in ecclesiae archivo vel armario convenienti et apto custodire; authentica vero eorum apographa, ubi commode fieri potest, in archivo vel armario curiae deponere.

Can. 270

Sede vacante, Patriarcha curet ut patrimonium eparchiae et res defuncti Episcopi ad ecclesiam devolvendae, diligenter conserventur et fideliter administrentur; quae omnia futuro Episcopo post inthroniza tionem integre, debitaque forma, tradi debent.

Can. 271

§ 1. Sede vacante:

1° Oeconomus munus suum impleat sub auctoritate administratoris eparchiae vacantis;

2° Ad ipsum oeconomum devolvitur administratio eorum bonorum quae, ob sedis vacationem, administratorem non habent, nisi extra patriarchatus coetus consultorum eparchialium aut in patriarchatibus Patriarcha aliter providerint.

§ 2. 1° Oeconomi, sede vacante, remotio reservatur extra patriarchatus Sedi Apostolicae et, in patriarchatibus, Patriarchae;

2° Renuntiatio authentica forma est exhibenda coetui consultorum eparchialium extra patriarchatus aut in patriarchatibus Patriarchae. Hoc altero in casu, renuntiatio ut valeat, acceptetur oportet a Patriarcha, auditis Episcopis officium cum residentia in curia habentibus.

§ 3. Resoluto quovis modo oeconomi iure, novi electio vel nominatio pertinet extra patriarchatus ad coetum consultorum eparchialium, per numerum suffragiorum absolute maiorem, aut in patriarchatibus ad Patriarcham de consensu Episcoporum officium cum residentia in curia habentium.

§ 4. Oeconomus novo Episcopo rationem reddere debet suae administrationis, qua reddita, nisi ab eodem confirmetur, a munere cessat.

Can. 272

§ 1. Omnes, et praesertim clerici, religiosi ac rerum ecclesiasticarum administratores, in operarum locatione debent assignare operariis honestam iustamque mercedem; curare ut iidem pietati idoneo temporis spatio, vacent ; nullo pacto eos abducere a domestica cura et parsimoniae providentiaeque studio, neque plus iisdem imponere operis quam eorum vires ferre queant neque id genus quod cum aetate sexuque dissideat; cavere praeterea ne aliter in operae praestatione boni operariorum mores, valetudo, personae iura, aut humana dignitas quicquam detrimenti capiant.

§ 2. Animarum pastores enitantur, dominorum quoque ope, quatenus fieri possit, adhibita, operarios opportune docere et adiuvare ut animi bona maximi faciant, familiam diligant, ac futuris suis suorumque necessitatibus provideant.

Can. 273

§ 1. Reprobata contraria consuetudine, administratores tam ecclesiastici quam laici cuiusvis ecclesiae etiam cathedralis aut loci pii vel causae piae canonice erectorum aut confraternitatis, singulis annis officio tenentur reddendi rationem administrationis Hierarchae loci, firmo can. 274.

§ 2. Si ex particulari iure aliis ad id designatis ratio reddenda sit, tunc etiam Hierarcha loci vel eius delegatus cum his admittatur, ea lege ut aliter factae liberationes ipsis administratoribus minime suffragentur.

Can. 274

Nisi aliud expresse statuatur, administratores de quibus in can. 264 ecclesiae quae sit communitatis religiosae etiam non exemptae, quicumque sunt, debent ad normam statutorum reddere rationem Superiori religioso in iisdem statutis designato.

Can. 275

Administratores litem nomine ecclesiae ne inchoent vel contestentur, nisi licentiam obtinuerint scripto datam Hierarchae loci, aut saltem, si res urgeat, protopresbyteri seu vicarii foranei, qui statim Hierarcham de concessa licentia certiorem reddere debet.

Can. 276

§ 1. Nisi prius ab Hierarcha loci licentiam impetraverint, scriptis dandam, administratores invalide actus ponunt qui ordinariae administrationis fines et modum excedant.

§ 2. Ecclesia non tenetur contractibus ab administratoribus sine licentia competentis Superioris initis, nisi quando et quatenus in rem suam versum sit.

Can. 277

Etsi ad administrationem non teneantur titulo beneficii vel officii ecclesiastici, administratores munus expresse vel tacite susceptum arbitratu suo dimittere nequeunt.

CAPUT III

De contractibus

Can. 278

§ 1. Quae ius civile in territorio statuit de contractibus tam in genere, quam in specie, sive nominatis sive innominatis, et de solutionibus, eadem iure canonico in re ecclesiastica iisdem cum effectibus serventur, nisi iuri divino contraria sint aut aliud iure canonico caveatur.

§ 2. Lex civilis de qua in § 1 illa est quam ipsi contrahentes elegerint. In defectu electionis, servanda est lex contrahentibus communis: et si ipsi plures leges communes habuerint, lex domicilii communis. Si autem contrahentes communi legi non subsint, normae petendae sunt ex lege civili in territorio vigenti, ubi contractus initus est.

Can. 279

§ 1. Salvis iuris praescriptis de alienatione insignium reliquiarum aut imaginum pretiosarum itemque aliarum reliquiarum aut imaginum, quae in aliqua ecclesia magna populi veneratione honorentur, ad alienandas res ecclesiasticas immobiles aut mobiles, quae servando servari possunt, requiritur:

1° Aestimatio rei a probis peritis scripto facta;

2° Iusta causa, idest urgens necessitas, vel evidens utilitas Ecclesiae, vel pietas;

3° Praevia licentia legitimi Superioris, sine qua alienatio invalida est.

§ 2. Aliae quoque opportunae cautelae, ab ipsomet Superiore pro diversis adiunctis praescribendae, ne omittantur, ut Ecclesiae damnum vitetur.

Can. 280

§ 1. Res alienari minore pretio non debet quam in aestimatione indicatur.

§ 2. Alienatio fiat per publicam licitationem aut saltem nota reddatur, nisi aliud circumstantiae suadeant; et res ei concedatur qui, omnibus perpensis, plus obtulerit.

§ 3. Pecunia ex alienatione percepta caute, tuto et utiliter in commodum Ecclesiae collocetur.

Can. 281

§ 1. Legitimus vSuperior de quo in can. 279, § 1, n. 3, est : Io Sedes Apostolica, si agatur:

a) De rebus pretiosis, firmo praescripto n. 2;

b) De rebus quae pretium excedunt sexaginta milium francorum in patriarchatibus; et triginta, extra patriarchatus;

2° Patriarcha, si agatur de rebus, pretiosis haud exceptis, quae pretium excedunt triginta milium francorum, sed non superant summam sexaginta milium, de consensu tamen Synodi permanentis;

3° Loci Hierarcha, si agatur:

a) De rebus quarum pretium continetur inter decem milia et triginta milia francorum, audito administrationis consilio et de consensu tum consultorum eparchialium tum eorum quorum interest;

b) De rebus quae pretium non excedunt decem milium francorum, audito administrationis consilio et servatis praescriptis probatarum Synodorum particularium, nisi res minimi momenti sit, et cum eorum consensu quorum interest.

§ 2. Pretium de quo in § 1 illud intelligitur, quod aestimatione proborum peritorum scripto facta ad normam can. 279, § 1, n. 1, statutum est.

§ 3. Si res alienanda sit divisibilis, in petenda licentia aut consensu pro alienatione exprimi debent partes antea alienatae; secus, licentia vel consensus irriti sunt.

§ 4. Ii qui in alienandis bonis ecclesiasticis consilio vel consensu partem habere debent, ne praebeant consilium vel consensum nisi prius exacte fuerint edocti tam de statu oeconomico personae moralis cuius bona alienanda proponuntur, quam de alienationibus iam peractis.

Can. 282

§ 1. Ad alienandas res quae ad ipsum patriarchatum vel ad mensam eu domum patriarchalem vel ad eparchiam Patriarchae propriam pertinent, si earum pretium contineatur inter decem milia et sexaginta milia francorum, Patriarcha indiget consensu Synodi permanentis eorumque quorum interest; si earum pretium non excedat decem milia francorum, debet, nisi res sit minimi momenti, consilium administrationis audire, et indiget consensu eorum quorum interest.

§ 2. Ad alienandas res quae ad ipsam eparchiam vel ad mensam seu domum eparchialem pertinent, loci Hierarcha indiget consensu consultorum eparchialium eorumque quorum interest et consilium administrationis audire debet, si alienandarum rerum pretium contineatur inter decem milia et triginta milia francorum; si vero non excedat decem milia francorum debet, nisi res sit minimi momenti, audire consilium administrationis et indiget consensu eorum quorum interest.

Can. 283

Quae in can. 279-282 de alienatione statuuntur, servanda sunt etiam in quolibet contractu quo, ex ipsa contractus natura, condicio Ecclesiae peior fieri possit.

Can. 284

§ 1. Ecclesiae competit actio personalis contra eum qui sine debitis sollemnitatibus bona ecclesiastica alienaverit et contra eius heredes; realis vero, si alienatio nulla fuerit, contra quemlibet possessorem, salvo iure emptoris contra male alienantem.

§ 2. Contra invalidam rerum ecclesiasticarum alienationem agere possunt qui rem alienavit, eius Superior, utriusque successor in officio, tandem quilibet clericus illi ecclesiae adscriptus, quae damnum passa sit.

Can. 285

Praelati et rectores de bonis mobilibus suarum ecclesiarum donationes, praeterquam parvas et módicas secundum legitimam loci consuetudinem, facere ne praesumant, nisi iusta interveniente causa remunerationis aut pietatis aut christianae caritatis ; secus donatio a successoribus revocari poterit.

Can. 286

§ 1. Nisi contrarium probetur, ea quae donantur beneficiariis curam animarum gerentibus vel rectoribus ecclesiarum, etiam religiosorum, praesumuntur ecclesiae donata.

§ 2. Donatio facta ecclesiae, ab eius rectore seu Superiore repudiari nequit sine consensu Hierarchae.

§ 3. Repudiata illegitime donatione, ob damna quae inde obvenerint actio datur restitutionis in integrum vel indemnitatis.

§ 4. Donatio ecclesiae facta et ab eadem legitime acceptata, propter ingratum Praelati vel rectoris animum revocari nequit.

Can. 287

Res sacrae ne commodentur ad usum qui earumdem naturae repugnet.

Can. 288

§ 1. Si ecclesiae bona, legitima interveniente causa, oppignoranda vel hypothecae nomine obliganda sint, vel aes alienum sit contrahendum, legitimus Superior, cuius licentia ad normam can. 281 requiritur, exigat ut antea omnes, quorum interest, audiantur, et curet ut, cum primum fieri poterit, aesalienum solvatur.

§ 2. Hac de causa annuae ratae ab eodem Hierarcha praefiniantur quae extinguendo debito sint destinatae.

Can. 289

§ 1. In venditione aut permutatione rerum sacrarum nulla ratio consecrationis vel benedictionis in pretii aestimatione habeatur.

§ 2. Administratores possunt nomina ad latorem, quos vocant, commutare in alia nomina magis aut saltem aeque tuta ac frugifera, exclusa qualibet commercii vel negotiationis specie, ac de consensu Hierarchae, eparchialis consilii administrationis aliorumque quorum intersit.

Can. 290

Bona ecclesiae immobilia propriis administratoribus eorumque coniunctis usque ad quartum gradum inclusive consanguinitatis vel affinitatis, valide vendi aut locari non possunt sine speciali Hierarchae loci licentia.

Can. 291

§ 1. Contractus locationis alicuius fundi ecclesiastici ne fiant, nisi ad normam can. 280, § 2; et in iis addantur semper condiciones de limitibus custodiendis, de bona cultura, de rite solvendo canone, de opportuna cautela pro condicionibus implendis.

§ 2. Ad locationem bonorum ecclesiasticorum in patriarchatibus, salvo praescripto § 4:

1° Si pretium locationis excedat sexaginta milia francorum et locatio sit ultra novem annos, requiritur licentia Sedis Apostolicae; si locatio non sit ultra novem annos, requiritur licentia Patriarchae, auditis consultoribus eparchialibus necnon consilio administrationis et obtento consensu eorum quorum interest;

2° Si pretium contineatur inter triginta milia et sexaginta milia francorum et locatio sit ultra novem annos, requiritur licentia Patriarchae auditis consultoribus eparchialibus, consilio administrationis et obtento consensu eorum quorum interest ; si locatio non sit ultra novem annos, requiritur licentia Patriarchae, audito administrationis consilio, cum consensu eorum quorum interest;

3° Si pretium contineatur inter mille francos et triginta milia francorum et locatio sit ultra novem annos, requiritur licentia Hierarchae loci, cum consensu tum consultorum eparchialium, tum consilii administrationis, tum eorum quorum interest; si locatio non sit ultra novem annos, requiritur licentia Hierarchae loci, audito administrationis consilio et cum eorum consensu quorum interest;

4° Si pretium non excedat mille francos et locatio sit ultra novem annos, requiritur licentia Hierarchae loci, audito administrationis consilio, nisi res minimi momenti sit, et cum eorum consensu quorum interest; si locatio non sit ultra novem annos, fieri potest a legitimis administratoribus, monito Hierarcha.

§ 3. Ad locationem bonorum ecclesiasticorum extra patriarchatus, salvo praescripto § 4 :

1° Si pretium locationis excedat triginta milia francorum et locatio sit ultra novem annos, requiritur beneplacitum apostolicum; si locatio non sit ultra novem annos, requiritur licentia Hierarchae loci, dummodo accesserit consensus tum consultorum eparchialium, tum consilii administrationis, tum eorum quorum interest;

2° Serventur praeterea praescripta § 2, nn. 3 et 4.

§ 4. In locatione bonorum beneficialem anticipatae solutiones ultra semestre tempus prohibentur sine licentia Hierarchae loci, qui in casibus extraordinariis congruis praescriptionibus caveat, ne talis locatio in damnum vergat loci pii aut eorum qui in beneficio succedunt.

Can. 292

§ 1. In emphyteusi bonorum ecclesiasticorum emphyteuta nequit canonem redimere sine licentia legitimi Superioris ecclesiastici de quo in can. 281; quod si redemerit, eam saltem pecuniae vim ecclesiae dare debet, quae canoni respondeat.

§ 2. Ab emphyteuta congrua exigatur cautio de solutione canonis et condicionibus implendis; in ipso instrumento pacti emphytentici forum ecclesiasticum arbiter statuatur ad dirimendas controversias inter partes forte exorituras et expresse declaretur meliorationes solo cedere.

Can. 293

Si res fungibilis ita alicui detur, ut eius fiat et postea tantundem in eodem genere restituatur, nihil lucri, ratione ipsius contractus, percipi potest; sed in praestatione rei fungibilis non est per se illicitum de lucro legali pacisci, nisi constet ipsum esse immoderatum aut etiam de lucro maiore, si iustus ac proportionatus titulus suffragetur.

CAPUT IV

De piis fundationibus

Can. 294

Nomine piarum fundationum significantur bona temporalia alicui personae morali in Ecclesia quoquo modo data, cum onere in perpetuum vel in diuturnum tempus ex reditibus annuis aliquoties divinam Liturgiam celebrandi, vel alias praefinitas functiones ecclesiasticas explendi, aut nonnulla pietatis et caritatis opera peragendi.

Can. 295

Loci Hierarchae est normas praescribere de dotis quantitate infra quam pia fundatio admitti nequeat et de eius fructibus rite distribuendis.

Can. 296

§ 1. Ut huiusmodi fundationes a persona morali valide acceptari possint, requiritur licentia Hierarchae loci, in scriptis data, qui eam ne praebeat, antequam legitime compererit personam moralem tum novo oneri suscipiendo, tum antiquis iam susceptis satisfacere posse; maximeque caveat, ut reditus omnino respondeant oneribus adiunctis secundum uniuscuiusque eparchiae morem.

§ 2. In acceptatione, constitutione et administratione fundationis fundator seu patronus ecclesiae nullum ius habet.

Can. 297

Pecunia et bona mobilia, dotationis nomine assignata, statim tuto loco, ab eodem Hierarcha designando, deponantur ad eum finem ut eadem pecunia vel bonorum mobilium pretium custodiantur et quamprimum caute et utiliter secundum prudens eiusdem Hierarchae arbitrium, auditis et iis quorum res interest et eparchiali administrationis consilio, collocentur in commodum eiusdem fundationis cum expressa et nominatim determinata mentione oneris.

Can. 298

§ 1. Fundationes, etiam viva voce factae, scripto consignentur.

§ 2. Alterum tabularum exemplar in curiae archivo, alterum in archivo personae moralis, ad quam fundatio spectat, tuto asservetur.

Can. 299

§ 1. Servatis praescriptis can. 252-255 et can. 273, in qualibet ecclesia onerum ex piis fundationibus incumbentium tabella conficiatur quae apud rectorem tuto loco conservetur.

§ 2. Liber habeatur et apud rectorem servetur, in quo singula onera perpetua et temporaria eorumque impletio et eleemosynae adnotentur, ut de iis omnibus exacta ratio Hierarchae loci reddatur.

Can. 300

Si piae fundationes factae sint in ecclesiis, etiam paroecialibus, monasteriorum virorum cuiusvis condicionis iuridicae aut Religionis clericalis iuris pontificii vel patriarchalis, iura et officia Hierarchae loci, de quibus in can. 295-299, uni competunt Superiori maiori, firmo can. 65, § 1, n. 3.

Can. 301

§ 1. Reductio onerum quae pias fundationes gravant, uni Sedi Apostolicae reservatur, nisi in tabulis fundationis aliud expresse caveatur, et salvo praescripto can. 255, § 2.

§ 2. Indultum reducendi numerum Liturgiarum fundatarum non protenditur nec ad alias Liturgias ex contractu debitas nec ad alia onera piae fundationis.

§ 3. Indultum vero generale reducendi onera piarum fundationum ita intelligendum est, nisi aliud constet, ut indultarius potius alia onera, quam Liturgiarum numerum reducat.

PARS III

DE VERBORUM SIGNIFICATIONE

Can. 302

Sedis Apostolicae nomine veniunt non solum Romanus Pontifex, sed etiam,nisi ex rei natura vel ex iure aliud constet, Congregationes, Tribunalia, Officia, per quae idem Romanus Pontifex negotia Ecclesiae universae expedire solet.

Can. 303

§ 1. 1° Ritus orientales de quibus canones decernunt sunt alexandrinus, antiochenus, constantinopolitanus, chaldaeus et armenus, aliique ritus quos uti sui iuris expresse vel tacite agnoscit Ecclesia.

2° Nomine regionum orientalium intelliguntur loca omnia, etsi in eparchiam, provinciam, archiepiscopatum vel patriarchatum non erecta, in quibus orientalis ritus ab antiqua aetate servatur.

Territorium ritus orientalis significat loca in quibus erecta est saltem exarchia pro fidelibus ritus orientalis extra regiones orientales commorantibus.

§ 2. Quoties in canonibus praescribitur vel commendatur, ut Hierarchae cuiusvis ritus collatis consiliis vel simili alia ratione procedant, Hierarchae latini quoque ritus, in territorio iurisdictionem obtinentes, comprehenduntur.

Can. 304

Persona dicitur: incola, in loco ubi domicilium, advena, in loco ubi quasi-domicilium habet; peregrinus, si versetur extra domicilium et quasi-domicilium quod retinet; vagus, si nullibi domicilium habeat vel quasi-domicilium.

Can. 305

§ 1. Officium ecclesiasticum lato sensu significat quodlibet munus quod in spiritualem finem legitime exercetur; stricto autem sensu est munus ordinatione sive divina sive ecclesiastica stabiliter constitutum, ad normam canonum conferendum, secumferens aut aliquam participationem ecclesiasticae potestatis sive ordinis sive iurisdictionis aut aliam publicam ecclesiasticam potestatem.

§ 2. Nisi aliud constet, officium ecclesiasticum accipitur stricto sensu.

Can. 306

§ 1. Praelati dicuntur clerici sive saeculares sive religiosi qui iurisdictionem ordinariam in foro externo obtinent.

§ 2. 1° Hierarchae nomine, praeter Romanum Pontificem, intelliguntur, nisi quis excipiatur, quod attinet ad suum quisque territorium: Episcopus residentialis, Exarchus qui praeest territorio proprio, Exarchus qui praeest territorio non proprio tum apostolicus tum patriarchalis tum archiepiscopalis, Administrator apostolicus permanenter constitutus, Syncellus, iudiciis exceptis nisi habuerit mandatum speciale, Administrator apostolicus ad tempus constitutus, itemque ii qui, praedictis deficientibus, interim ex iuris praescripto aut ex probatis statutis, succedunt in regimine ; quod attinet ad ipsorum subditos, Superiores maiores in monasteriis exemptis et in Religionibus clericalibus exemptis;

2° Nomine autem Hierarchae loci seu locorum veniunt omnes qui supra recensentur, exceptis Superioribus religiosis.

§ 3. Exarchia comprehenditur nomine eparchiae, et nomine Episcopi, omnis Exarchus, nisi de Exarcho specialia habeantur praescripta aut ex legis textu contextuque vel ex rei natura contrarium constet.

§ 4. Etsi nomine Hierarchae non veniat Patriarcha quod attinet ad totum patriarchatus territorium, iura tamen et officia quae ipsi iure tribuuntur exercere potest, nisi aliud iure cautum sit, intra fines sui patriarchatus.

Can. 307

Pontificalium, exercitio intelligitur agere sacras functiones quae ad normam legum liturgicarum ab Episcopo omnibus insignibus pontificalibus induto sollemniter perfici debent, cuiusmodi sunt praesertim ingressus sollemnis in ecclesiam, sollemnis celebratio aut adsistentia divinae Liturgiae aliorumque divinorum officiorum, sollemnis benedictio populi, ducere sollemniter processiones, sacram ordinationem conferre, Episcopi adsistentis munere fungi in ordinatione episcopali, ecclesiam, altare, aliave loca, antimensium, iconostasim consecrare et chrisma conficere.

Can. 308

§ 1. Beneficia ecclesiastica dicuntur:

Consistorialia, quae in Consistorio conferri solent; cetera non consistorialia;

Synodalia, quae interveniente Synodo electionum conferuntur; cetera non synodalia;

Saecularia vel religiosa, prout ad solos clericos saeculares vel solos clericos religiosos spectant;

Residentialia vel non residentialia, prout, praeter officium beneficiale, adnexam habent, vel minus, obligationem residendi;

Amovibilia vel inamovibilia, prout conferuntur ita ut revocari possint vel in perpetuum.

§ 2. Nisi aliud constet, nomine fundatoris venit etiam patronus, et iuris fundationis, ius patronatus.

Can. 309

§ 1. Simonia contra ius divinum est: studiosa voluntas emendi vel vendendi pro pretio temporali rem intrinsecus spiritualem, ex. gr., sacramenta, ecclesiasticam iurisdictionem, consecrationem, indulgentias, etc., vel rem temporalem rei spirituali adnexam ita ut res temporalis sine spirituali nullo modo esse possit, ex. gr., beneficium ecclesiasticum, etc., aut res spiritualis sit obiectum, etsi partiale, contractus, ex. gr., consecratio in calicis consecrati venditione.

§ 2. Simonia contra ius canonicum est: dare res temporales spirituali adnexas pro temporalibus spirituali adnexis, vel res spirituales pro spiritualibus, vel etiam temporales pro temporalibus, si id ob periculum irreverentiae erga res spirituales ab Ecclesia prohibeatur.

§ 3. Non habetur simonia, cum temporale datur non pro re spirituali, sed eius occasione ex iusto titulo a canonibus vel a legitima consuetudine recognito; item cum datur res temporalis pro re temporali, quae tamquam subiectum habeat adnexum aliquid spirituale, ex. gr., calix consecratus, dummodo pretium ne augeatur propter adnexam rem spiritualem.

Can. 310

Nomine ordinum maiorum intelliguntur presbyteratus et diaconatus; minorum vero ordinum, ceteri.

Can. 311

Votum est:

Publicum, si nomine Ecclesiae a legitimo Superiore ecclesiastico acceptetur; secus privatum;

Sollemne, seu quod emittitur sive in professione maiore sive extra eam, si ab Ecclesia uti tale fuerit agnitum ; secus, simplex, seu quod professione minore emittitur, vel privatum;

Personale, quo actio voventis promittitur; reale, quo promittitur res aliqua; mixtum, quod personalis et realis naturam participat.

Can. 312

§ 1. Religio est persona moralis a legitima auctoritate erecta, in qua sodales, secundum proprias ipsius personae moralis leges, vota publica, perpetua vel temporaria, elapso tamen tempore renovanda, nuncupant, atque ita ad evangelicam perfectionem tendunt.

§ 2. Religio est:

Iuris eparchialis, si ab Episcopo erecta, ei ad normam canonum subiicitur;

Iuris patriarchalis, si Ordo vel Congregatio a Patriarcha erecta vel eius decreto approbata, eidem ad normam canonum subditur;

Iuris pontificii, si vel approbationem vel saltem laudis decretum ab Apostolica Sede, servatis normis ab eadem datis, est consecuta;

Exempta, si, subducta a potestate Hierarchae loci, subiecta est Patriarchae vel uni Sedi Apostolicae.

§ 3. 1° Domus religiosa appellatur domus alicuius Religionis in genere;

Domus formata, domus religiosa in qua sex saltem religiosi professi degunt, quorum, si agatur de clericali Ordine vel Congregatione, quatuor saltem sint sacerdotio aucti.

§ 4. Religiosus dicitur qui vota nuncupavit in aliqua Religione.

§ 5. 1° Superiorum maiorum nomine veniunt: Praeses Consociationis Confoederationum monasticarum, Praeses Confoederationis monasticae, Superior monasterii sui iuris, supremus Ordinis vel Congregationis Moderator, Superior provincialis, eorundem vicarii aliique ad instar provincialium potestatem habentes;

2° Nomine Superioris religiosi non venit nec Hierarcha loci nec Patriarcha, firmis canonibus qui cum Patriarchae tum Hierarchae loci potestatem in religiosos tribuunt.

Can. 313

§ 1. 1° Confoederatio monastica est unio plurium monasteriorum sui iuris sub eodem Praeside;

Consociatio Confoederationum est unio plurium Confoederationum sub eodem Praeside.

§ 2. 1° Monasterii appellatione significatur domus religiosa monachorum et, nisi aliud constet, domus Ordinis mulierum;

2° Monasterium dicitur:

a) Stauropegiacum, si Patriarchae, ad normam canonum, immediate subiicitur;

b) Sui iuris, cuius Superiori iura et obligationes Superioris maioris, ad normam canonum et statutorum, competunt; cetera monasteria, dependentia: quorum quaedam sunt filialia, quae tendunt ad condicionem monasterii sui iuris, alia subsidiaria.

§ 3. Monachus, Monialis est religiosus vel religiosa qui vel quae per professionem Religioni adscribitur in qua vita religiosa peragitur secundum antiquas Orientis traditiones. Moniali aequiparatur, nisi aliud constet, religiosa professa in Ordine.

§ 4. Eremita est religiosus qui, ad normam statutorum, vitam anachoreticam ducit, firma dependentia a suae Religionis Superioribus.

Can. 314

§ 1. Ordo dicitur Religio in qua, licet sodales non sint monachi, vota nuncupantur, quae votis monachorum aequirantur.

§ 2. Congregatio religiosa vel Congregatio simpliciter dicitur Religio in qua sodales professionem tantum minorem emittunt.

§ 3. Ordo vel Congregatio dicitur clericalis, si ibidem plerique sodales, ex instituto, sacerdotio augentur; secus est laicalis.

§ 4. Provincia indicat personam moralem, partem eiusdem Ordinis vel Congregationis, pluribus domibus constantem, quam Superior maior immediate regit.

§ 5. Sorores dicuntur religiosae quae in Congregatione vota nuncuparunt.

Can. 315

Professio maior comprehendit tum professionem monasticam tum professionem monasticae aequiparatam quae emittitur in Ordinibus; quaevis alia professio minor dicitur.

Can. 316

Statuta, quoties de religiosis agitur, complectuntur sive Typica monasteriorum sive regulas et constitutiones Ordinum et Congregationum.

Can. 317

Nomine iuris particularis, nisi aliud ex legis textu contextuque aut ex natura rei constet, veniunt etiam statuta peculiaria seu peculiares constitutiones legitime approbatae quibus persona moralis regitur.

Can. 318

Pronuntiatio sermonis in sexu masculino ad utrumque sexum porrigitur, nisi ex rei natura vel ex legis textu contextuque aliud constet.

Can. 319

Nomine actuum legitimorum coram Ecclesia significantur: munus administratoris gerere bonorum ecclesiasticorum; partes agere iudicis et ponentis, assessoris, defensoris vinculi, promotoris iustitiae et fidei, arbitri, notarii et cancellarii, cursoris et apparitoris, advocati et procuratoris in causis ecclesiasticis; munus patrini agere in sacramentis baptismi et chrismatis; suffragium ferre in electionibus ecclesiasticis; ius fundationis exercere.

Can. 320

Recollectio spiritualis in iure praescripta constat serie meditationum rerum divinarum aliisque pietatis actibus in spiritus renovationem.

Can. 321

Salvis legibus liturgicis, tempus, nisi aliud expresse caveatur, supputetur ad normam canonum qui sequuntur.

Can. 322

§ 1. Dies constat 24 horis continue supputandis a media nocte; hebdomada 7 diebus.

§ 2. Nomine mensis venit spatium 30, anni vero spatium 365 dierum, nisi mensis et annus dicantur sumendi prout sunt in calendario.

Can. 323

§ 1. In supputandis horis diei standum est communi loci usui; sed in privata divinae Liturgiae celebratione, in privata divini officii persolutione, in sacra communione recipienda et in ieiunii vel abstinentiae lege servanda, licet alia sit sueta loci supputatio, potest unusquisque sequi loci tempus aut locale, sive verum sive medium, aut legale, sive regionale sive aliud extraordinarium.

§ 2. Quod attinet ad tempus adimplendi contractuum obligationes, servetur, nisi aliter expressa pactione conventum fuerit, praescriptum iuris civilis in territorio, ubi contractus exsequendus est, vigentis.

Can. 324

§ 1. Si mensis et annus designentur proprio nomine vel aequivalenter, ex. gr., mense februario, anno proxime futuro, sumantur prout sunt in calendario.

§ 2. Si terminus a quo supputatio facienda est nec explicite nec implicite assignetur, ex. gr., suspensio a divinae Liturgiae celebratione per mensem aut duos annos, tres in anno vacationum menses, etc., tempus supputetur de momento ad momentum; et si tempus sit continuum, ut in allato primo exemplo, menses et anni sumantur prout sunt in calendario; si intermissum, hebdomada intelligatur 7 dierum, mensis 30, annus 365.

§ 3. Si tempus constet uno vel pluribus mensibus aut annis, una vel pluribus hebdomadibus aut tandem pluribus diebus, et terminus a quo supputandum est explicite vel implicite assignetur: 

1° Menses et anni sumantur prout sunt in calendario;

2° Si terminus, a quo supputandum est, et initium diei in idem tempus incidant, ex. gr. duo vacationrnm menses a die 15 augusti, primus dies ad explendam numerationem computetur et tempus finiatur incipiente ultimo die eiusdem numeri;

3° Si terminus a quo supputandum est et initium diei in idem tempus non incidant, ex gr. decimus quartus aetatis annus, annus novitiatus, octo dies a vacatione sedis episcopalis, decem dies ad appellandum, etc., primus dies ne computetur et tempus finiatur expleto ultimo die eiusdem numeri;

4° Quod si mensis die eiusdem numeri careat, ex. gr., unus mensis a die 30 ianuarii, tunc pro diverso casu tempus finiatur incipiente vel expleto ultimo die mensis;

5° Si agatur de actibus eiusdem generis statis temporibus renovandis, ex. gr., triennium ad professionem perpetuam post temporariam, triennium aliudve temporis spatium ad electionem renovandam, etc., tempus finitur eodem recurrente die quo incepit, sed novus actus per integrum eundem diem poni potest.

Can. 325

Tempus utile illud intelligitur quod pro exercitio aut prosecutione sui iuris ita alicui competit ut ignoranti aut agere non valenti non currat; continuum, quod nullam patitur interruptionem.

Nos autem per Apostolicas has Litteras motu proprio datas supra recensitos canones promulgamus iisdemque vim legis christifidelibus Ecclesiarum Orientalium tribuimus, ubique terrarum hi sunt et tametsi Praelato diversi ritus sunt subiecti. Simulac per Apostolicas has Litteras huiusmodi canones vigere coeperint, sua destituentur vi quodlibet statutum, sive generale sive particulare vel speciale, etiam latum a Synodis speciali forma adprobatis, quaelibet praescriptio et consuetudo adhuc vigens, sive generalis, sive particularis ita ut disciplina de religiosis et de bonis Ecclesiae temporalibus, itemque certorum verborum significationes unice iisdem canonibus regantur, neque amplius ius particulare iis contrarium vigorem habeat, nisi quando et quantum in iis admittatur.

Ut autem huius Nostrae voluntatis notitia tempestive ad omnes, quorum res interest, perveniat, volumus et constituimus, ut Apostolicae hae Litterae motu proprio datae a die vigesimo primo mensis Novembris, in Praesentatione Beatae Mariae Virginis, exsecutionem suscipere incipiant, quibuslibet contrariis non obstantibus, etiam peculiar issima mentione dignis.

Datum Romae apud S. Petrum, die ix mensis Februarii, festo S. Cyrilli Alexandrini, Pontificis et Doctoris, anno MCMLII, Pontificatus Nostri tertio decimo.

PIUS PP. XII


*A.A.S. vol. XXXXIV (1952), n. 2, pp. 65-150

[1] Canones SS. Apostolorum, 38.

[2] Syn. antiochena, can. 24.

 

top