 |
SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XII
NUNTIUS RADIOPHONICUS
AD UNIVERSUM CATHOLICUM ORBEM DATUS*
E Sacello Sixtino, Die III mensis
Martii, Anno Domini MCMXXXIX
Dum gravissimum Summi Pontificatus onus, quod Deus, arcano Providentiae Suae
consilio, Nostris humeris imposuit, vehementer Nos commovet ac propemodum animum
frangit Nostrum, necessitate quadam compellimur ut mentem ita paternum alloquium
ad universum Catholicum Orbem convertere.
Ac principio dilectissimos e Sacro Collegio Filios Nostros, quorum pietatem,
virtutem, praeclaraque animi ornamenta diuturna consuetudine cognovimus,
amantissima voluntate complectimur; Venerabilibus dein in episcopatu Fratribus
singulis universis bene precamur omnia; sacerdotibus item Iesu Christi
administris ac dispensatoribus mysteriorum Dei, religiosis viris ac mulieribus
benedicimus, atque iis etiam, qui sive sacris expeditionibus operam dantes Iesu
Christi Regnum usquequaque provehunt, sive in Catholica Actione Episcoporum
ductu militantes, hierarchicum eorum apostolatum adiuvant; omnibus denique quos
ubique terrarum habemus filiis, iisque praesertim qui vel rerum inopia laborant,
vel doloribus afficiuntur, caelestia munera supernaque solacia imploramus.
Attamen mens Nostra ad eos quoque fertur omnes, qui extra Catholicae
Ecclesiae saepta versantur; quique, ut confidimus, libenter accipient divina
auxilia esse a Nobis, hac sollemni hora, sibi a Deo Optimo Maximo Nostris
precibus implorata.
Ac Nostro huic paterno nuntio omen pacis adiicere invitationemque cupimus.
Pacem, dicimus, quam Noster piae recordationis Decessor tam impense hominibus
suasit tamque enixis precibus imploravit, ut suam Deo vitam pro concilianda
hominum concordia ultro devoveret. Pacem, Dei manus pulcherrimiun, quae
exsuperat omnem sensum; pacem, quam cordati omnes non expetere non possunt;
pacem denique, quae ex iustitia caritateque oritur. Ad pacem illam adhortamur
omnes, quae animos amicitia Dei coniunctos refovet, quaeque domesticum convictum
sacro Iesu Christi amore teinperat atque componit; ad pacem, quae nationes ac
gentes per mutuum fraternumque auxilium coniungit; ad pacem denique atque
concordiam ita inter Nationes instaurandam, ut singulae gentes mutua
consensione, amico foedere atque adiutrice opera, ad universae hominum familiae
profectum felicitatemque, aspirante iuvanteque Deo, contendant.
Ac praeterea, trepidis hisce temporibus, dum tot tantaeque difficultates
eam veri nominis pacem, quam omnes vehementissime exoptant, prohibere atque
arcere videntur, supplices ad Deum admovemus preces, pro iis omnibus qui
publicae rei praesunt, et ad quos gravissimum ac perhonorificum onus pertinet
populos perducendi ad prosperitatem civilemque progressionem.
En vobis, Dilecti Filii Nostri, en vobis, Venerabiles Fratres, vobisque,
amantissimi filii, primuin quod Deus e Nostro prompsit Patris animo votum.
Nostrisque utique obversaiitur oculis gravissima quibus conflictantur homines
mala, quibusque inermes Nos, at Summi Dei auxili.o nisos, opus est mederi. A
Divo Paulo mutuati verba « Capite nos! » (II Cor., VII, 2) hortamur omnes. In hanc profecto
erigimur spero vos flagrantissimum hoc Nostrum conciliandae pacis votum minime
esse destituturos. Post Dei opem, promptae alacrique voluntati vestrae,
maximopere confidimus. Ii tinam Christus Dominus, « de cuius plenitudine omnes
nos accepimus » (Io., I, 16) optato huic Nostro e coelo adsit, atque illud, solacia ac
borea omnia portendens, per universum terrartun orbem diffundat; auspice quidem
Apostolica Benedictione, quam Nos peramanter impertimus.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII - Vol. I,
Primo anno di Pontificato, 2 marzo 1939 - 1° marzo 1940, pp.
5-6 Tipografia Poliglotta Vaticana
|