 |
ALLOCUTIO SANCTISSIMI
DOMINI NOSTRI PII PP. XII
«QUAE
VENERANDUS»*
Die XII mensis Martii, Anno Domini MCMXXXIX
Quae venerandus ac Nobis carissimus Cardinalis Decanus verba fecit, tam
vehementer suaviterque Nos tangunt, ut immortales grates eidem ceterisque
omnibus e Sacro Collegio referamus, qui propius Nobis adsunt, devotam eorum
pietatem fidelitatemque paterno rependentes animo.
Per vos, Venerabiles Fratres ac Dilecti Filii Nostri, post obitum
desideratissimi ac perpetuae recordationis Decessoris Nostri, Providentissimus
Deus, arcano suo consilio, Nos, etsi invitos necopinantes, ad eiusmodi dignitatis
auctoritatisque fastigium extulit, cuius ardua celsitudo, singularis ratio
gravissimumque officium quemlibet hominem, nedum Nos, contremiscere iubeant.
Quapropter non nostris meritis viribusque subnixi, sed Dei gratia confisi, ad
potentissimum sapientissimumque Eius nutum frontem reclinamus Nostram. Atque ad
eum convertentes oculos qui est « Pater luminum et Deus totius consolationis »,
itemque illius tutela freti, quae Benesuadens Virgo Conclavis Patrona exstitit,
petrianae navis gubernaculo admovemus manus, ut eam per tot fluctus et procellas
ad pacis portum dirigamus.
Summi Pontificatus munus, per saeculorum decursum, non alio spectat, nisi ut
veritati famuletur; veritati dicimus, quae integra ac germana sit, nullis
obscurationibus obumbrata, nullisque obnoxia infirmitatibus, at numquam seiuncta
a Iesu Christi cantate. In omnem siquidem Pontificatum, ac praesertim in hunc
Nostrum, quem suas partes explere oportet pro hominum consortione tot discidiis
ac conflictationibus laborante, illud S. Pauli Apostoli, veluti sacrum mandatum,
dominari opus est: « Veritatem facientes in caritate » (Eph., IV, 15).
Vestram igitur operam, Venerabiles Fratres ac Dilecti Filii Nostri,
vestramque alacritatem advocamus; qua adiuti, amplissimum hoc munus, quod hodie
sollemni ritu auspicati sumus, ad peculiare hoc Apostoli gentium mandatum
conformare totum valeamus, et caelestia ea dona, quae munus idem quodammodo
continet, universo hominum generi impertire. Officii Nostri magnitudinem
gravitatemque probe noscentes, neque spem exspectationemque ignorantes, quam in
Beati Petri Solio ii non modo collocant, qui fide caritateque arctissime
Nobiscum coniunguntur, sed seiuncti etiam non pauci a Nobis fratres atque
universa propemodum hominum familia conciliandae paci inhians, hac hora, dum
Pontificalis Diadematis maiestas atque onus fronti Nostrae imponitur, vos
compellamus omnes, Senatus Noster, vosque, intimi consiliarii Nostri, adhortamur,
S. Ioannis Chrysostomi mutuantes verba: « Vos laborem cognoscentes, cooperamini
precibus, sollicitudine, alacritate, amicitia, ut nos vestra gloriatio, et vos
nostra sitis » (Hom. XXIX in Ep. ad Romanos, n. 5).
Firma eiusmodi fiducia erecti, tum venerando Cardinali Decano, mentis
animique vestri interpreti disertissimo, tum unicuique vestrum effusa
benevolentia gratissimaque voluntate Apostolicam Benedictionem impertimus.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII - Vol. I,
Primo anno di Pontificato, 2 marzo 1939 - 1° marzo 1940, pp.
9-10 Tipografia Poliglotta Vaticana
|