 |
ALLOCUTIO SANCTISSIMI
DOMINI NOSTRI PII PP. XII AD SUPREMA CONSILIA PONTIFICIORUM MISSIONALIUM OPERUM
Die I mensis Maii, anno Domini MCMXXXIX
Si Nobis suave est semper excipere filios, suavius pertentat animum Nostrum
gaudium hodie, cum tales videmus et alloquimur filios, quales ipsi,
dilectissimi, estis, qui vel in singulis nationibus Pontificiis Missionalibus
Operibus moderamini vel adlecti supremis Consiliis Pontificiorum Operum a
Propagatione Fidei et a S. Petro Apostolo in Urbe degitis. Sempiterni Pastoris
in terris quamvis indigni personam gerentes, sentimus ad Nos quoque attinere
verba, e quibus Eius in universum humanum genus effusus amor patescit: « Et
alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et
fiet unum ovile et unus pastor » (Io., X, 16). Benignissimi Redemptoris oraculum
saepe memoria repetentes, ipsius incalescimus votis ac precum gemitu Spiritum
Sanctum exoramus, ut cito aperiat salutis spatia tam ingenti hominum
multitudini, quos idolorum servitus premit et veternus error constringit,
eosdemque nostrae spei, nostrae gratiae efficiat consortes. Cum beatissimo Paulo
praedicantes « gentes esse coheredes et concorporales et comparticipes
promissionis eius (Dei) in Christo Iesu per Evangelium » (Eph., III, 6),
nulli parcemus labori, ut catholicae religionis gloria et dissitis populis
fulgescat et Crux, in qua est salus et vita, et longinquas mundi plagas
inumbret.
Hanc ob rem maximi momenti est in singulis gentibus constituere ecclesiam
eique proprium ex indigenis sacrorum administrorum agmen tribuere.
Tanti autem apostolici muneris vos estis, dilectissimi, sollertes providique
adiutores, pro viribus operam dantes, ut Dei Regni fines amplificentur.
Diligentiae vestrae novimus fructus, qui quotannis augescunt, quamvis crebrae
neque exiguae obstent diflicultates. At iter durum vincit pietas et, sicut in
rebus validis Deoque probatis contingere solet, « Molli paullatim flavescet
campus arista » (1).
Quod Pontificium Opus a S. Petro Apostolo decem condit lustra ex quo ortum
est, Nobis optatam profert occasionem, ut tam salutare inceptum quam maxime
laudemus et comprobemus eidemque ut magnos profectus et processus percupiamus.
Pergite, dilectissimi, omni contentione missionalibus coeptis insistere;
dumque frigescit in mundo misere caritas, « quoniam diminutae sunt veritates a
filiis hominum » (Ps., II, 1) exemplo vestro ostendite terrigenas non ideo
vivere, ut invidia tabescentes parricidalibus telis digladientur, sed ut
aeternam felicitatem adepturi sacro foedere Deo se iungant et inter sese
coniungant. Humanae consortioni attributa a Deo meta amor est, pax est,
concordia et unitas est. Moderamine igitur vestro perciti et hortatibus
infiammati omnes qui christiano nomine recensentur, evangelicae suavitatis
odorem late fundant, sint, prout unicuique datum est, « deiferi, templiferi et
christiferi » (Ign. Mart.. ad Eph., IX, 2), auspice et praelucente Sancto
Joseph, Beatae Mariae Virginis Sponso et Ecclesiae Patrono, cuius sollemnitatem
hanc per hebdomadam celebramus. Tenet Ipse manu Florem convallium ac Panem
vitae, quem vobis pie porrigit, ut ceteris praebeatis.
Salutaria cuncta a Deo adprecantes, vobis, dilectissimi, fidelibusque, qui
vobis in missionali causa fovenda impigre obsequuntur, laboribus, propositis
vestris peramanter in Domino benedicimus.
(1) VERG. Egl. 1V.
|