 |
ALLOCUTIO
A SS.MO D. N. PIO PP. XII HABITA IN LATERANENSE ARCHIBASILICA
Die XVIII mensis Maii, anno Domini MCMXXXIX
Magnam tibi gratiam habemus, Venerabilis Frater, ob flagrantia
religione et pietate omnia, quae ingredientibus Nobis pontificali a maioribus
tradito ritu Templum Urbis princeps diserto sermone deferre voluisti; eamdemque
gratiam imo ex pectore et iis agimus, quorum egregiae in Nos voluntatis sensus
interpretatus es, inprimisque Venerabili Fratri Nostro Cardinali
Archipresbytero, haud satis bona valetudine hic adesse prohibito, necnon
Capitulo et Clero Lateranensis huius Archibasilicae. Gaudemus, dilectissimi
Nobis quotquot hic estis, vestra desiderata et amata frequentia. Etenim communis
est exsultandi ratio, universalis est causa laetitiae, quia, cum Ecclesiae
membra mysticae unitatis vinculis compacta et connexa sint, ad universum gregem
pertinet iucunda celebritas pastoris; et tributi Nobis honoris vera et
laudabilis est ratio, si in Personae Nostrae exiguitate Petrus intellegitur,
Petrus colitur, cuius et in indigno herede vivit veneranda potestas. Sollemnia,
quae peragimus, apte prorsus cum festo conveniunt, quod christifideles ubique
terrarum hodie concordi studio et sincero observantiae officio concelebrant. Nos
ingredimur nimirum SS.mi Servatoris templum, ac benignissimus Redemptor Noster
die, quem hodie recolimus, aeterna ingressus est tabernacula caeli. Is namque
postquam quadraginta dierum spatio Apostolis suis multis et manifestis
argumentis se e sepulcro resurrexisse demonstravit, in supernam regiam intulit
de morte relatum triumphum et super omnes Angelorum ordines se evehens ad Dei
Patris dexteram in perpetuum mansurum assecutus est thronum. Quodsi omne
corporeis lapidibus extructum templum quodammodo siderei Regni, quo Christus
ascendit, similitudinem exprimit, at vel augustiorem huiusmodi refert imaginem
sacrosancta haec Lateranensis Archibasilica, quae praerogativa dignitatis,
praeclarorum eventuum memoria, antiquitatis monumentis praefulget. Heic egregiae
quondam fuere Lateranorum aedes, heic domus Faustae, heic denique potens
Constantini Imperatoris manus — quae saevos profligavit tyrannos et Ecclesiam in
libertatem vindicavit — ad honorem divini Redemptoris erexit Templum, quod per
diuturnam saeculorum seriem immutatum, prolapsum, refectum, at immortale nunc
quoque procera culmina ad aethera extollit. Basilica haec, votata aula Dei,
novusque mons Sinai, spectabilis locus fuit, unde apostolica oracula et legitima
oecumenica concilia periclitanti mundo salutis leges dederunt. Nec immerito ea
tantae excellentiae titulo decoratur. « Lateranensis Ecclesia », ait S. Petrus
Damianus, « sicut Salvatoris est insignita vocabulo, qui nimirum omnium caput
est electorum, ita mater, et quidem apex et vertex est omnium per orbem
ecclesiarum » (1).
Suavem in memoriam revocantes Pium PP. XI gloriosum antecessorem Nostrum,
qui, Lateranensibus pactionibus ictis, laetis cum auspiciis hanc Basilicam
adivit, et propositis eius alacriter insistentes, pacem adprecamur omnibus,
pacem percupimus huic aulae Dei: «Pax aeterna ab Aeterno huic domui. Pax
perennis, Verbum Patris sit pax huic domui. Pacem pius Consolator huic praestet
domui » (2).
Evangelica autem pax, Spiritus Sancti gratia, firmae spei tranquillitas, pura
caritas, larga misericordia abunde vobis, qui Nos circumsepitis, perpetuo insint
et hoc in auspicium effuso vobis animo benedicimus.
(1) Epist., II, 1
(2) Ex Pontificali Romano de dedicatione Ecclesiae
|