 |
ALLOCUTIO SANCTISSIMI
DOMINI NOSTRI PII PP. XII AD NOVOS EPISCOPOS MISSIONARIOS*
Die XXX mensis Octobris, anno Domini
MCMXXXIX
Dilecti Fili Noster ac Venerabiles Fratres,
Postquam hesterno die in Basilicae Vaticanae maiestate sollemni vos ritu ad
episcopalem eveximus dignitatem, magnopere exoptabamus vos heic in Communis
Patris domo conspicere coram, ut propensam, qua vos prosequimur, voluntatem
aperiremus, utque animum vobis paterna voce adderemus ad labores eos fortiter
subeundos, quos commissum vobis munus postulat. Grates igitur cum vobis,
Venerabiles Fratres, persolvimus maximas quod Nos, filiorum caritate ducti,
convenistis; tum praecipue Dilecto Filio Nostro Cardinali Petro Fumasoni Biondi,
disertissimo interpreti vestro, qui vos quasi thesauri sui — Sacrum Consilium
Propagandae Fidei dicimus — pretiosores gemmas navitatisque suae praemia
praeclariora Nobis ostendit.
Gratam praeterea mentem Nostram vobis profitemur quod Nos adeuntes magno
animum Nostrum affecistis solacio; vobis enim praesentibus, tristitiae nubes,
quibus caelum nostris hisce diebus nigrescit, Nobis scindi videntur, indeque
haud paullum impluere laetitiae.
Praestantissimum quidem vobis, Venerabiles Fratres, committitur munus. Ad eas
ergo contendite regiones quas, Deo auctore, vobis destinavimus; ibique conamini
ut universos ad Christi advocetis amplexum, qui omnia ad se tracturum pollicitus
est (cfr. Io., XII, 32). Christi vos urgente caritate, cum ad concreditos
vobis greges perveneritis, ea opera atque incepta virili animo vel suscipiatis
vel provehatis, quae muneris usus ac pastoralis sollicitudo suadebunt; at
constantes in hoc intendite curas, ut in ministerii vestri partem sacerdotes e
populis educatis, quos christiana fide imbuistis. Indigenae enim sacerdotes,
qui, rite instituti ac conformati, omnibus scientiae virtutisque ornamentis
polleant, non modo magnae utilitatis vobis opem afferent, sed inceptos etiam a
vobis labores persequentur, ita ut et de excultis evangelica doctrina a vobis
gentibus idipsum dici possit, quod Leo XIII, Decessor Noster i. r., de Indiarum
populis in fronte Seminarii pro indigenis clericis Kandii recens excitati
insculpi iussit: « Filii tui, India,
administri tibi salutis ».
Ad demandatos itaque vobis greges, Venerabiles Fratres, pergite. Prosequuntur
vos admotis ad Deum precibus ac votis christifideles omnes; itemque erecto animo
in spem uberum fructuum S. Consilii Propagandae Fidei Moderatores; at Nos in
primis, implorata a Summo Pastorum Principe caelestium munerum largitate,
paterna voluntate prosequimur, dum vobis vestratibusque omnibus effuso animo in
Domino benedicimus.
Optamus tandem sollemnium horum dierum mnemosynon aliquod simulque peculiaris
benevolentiae Nostrae pignus singillatim vobis amantissime tradere.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, I, Primo
anno di Pontificato, 2 marzo 1939 - 1° marzo 1940, pp. 363-364 Tipografia Poliglotta Vaticana
|