 |
ALLOCUTIO SANCTISSIMI
DOMINI NOSTRI PII PP. XII*
Die VIII mensis Decembris, anno Domini MCMXXXIX
Magnas tibi agimus gratias, Dilecte Fili Noster, qui summo
officio Nos Liberianum templum ingredientes excepisti et tam pio salutasti
alloquio; itemque Venerabilibus Fratribus ceterisque dilectis Filiis Nostris
gratum profitemur animum, qui suae ipsorum Romanae purpurae maiestate hanc horam
sollemniorem reddiderunt; ac debitas etiam persolvimus grates venerandae huius
Patriarchalis Basilicae Canonicorum collegio et clero, necnon cunctis
adstantibus christifidelibus, quorum amata praesentia et frequentia Nobis haud
exiguae delectationis est causa, Vobis vero peculiari modo gratam idcirco
significamus voluntatem Nostram, qui Sanctissimae Virginis imaginem, tam affabre
minio depictam, tamque Nobis carissimam, ac Mnemosynon primi a Nobis celebrati
Eucharistici sacrificii, dono dare voluistis.
Semper laetus Nobis illuxit dies Deiparae, sine originalis
culpae labe conceptae sacer, quippe qui, miro recensito mysterio, humanae
Redemptionis auroram producat et communis laetitiae afferat spei plenas
primitias. Hoc autem anno is laetior obtingit, quia heic vobiscum sacerdotii
octo abhinc lustra a Nobis initi memoriam celebramus. Maxima haec Beatissimae
Virginis aedes a pueritia Nobis percara fuit; perplacuit namque Nobis, quia in
media Nostra natali urbe veluti materna aula patet, ubi praecelsa caelitum
hominumque Regina rnisericordia sua regnat, suaviter imperat, conciliat venias,
praestat auxilia; perplacuit quia amabile praesepe tuetur, in quo, ut pie fertur,
Servatoris vagivit infantia, quia Summi Pontificis Nostro nomine quinti colendas
servat exuvias, quia excellit religionis afflatu, magnificentia, venustate,
gratia. Idcirco hoc Templum Nos, ad sacerdotum cohortem adscripti ac primum ad
aram operaturi, delegimus et in Burghesiano Sacello, laetitia sancta parentibus,
propinquis, amicis gestientibus, divina mysteria peregimus: auspicatissimi
illius eventus suavis semper subit animum Nostrum memoria. Iucunda sinceraque
facti testificatione fatemur sacerdotium Nostrum, quod a Dei Matre sumpsit
auspicium, ab Eadem assecutum esse processum. Etenim, si quid bonum, si quid
rectum, si quid catholicae fidei conducibile sat diuturno vitae Nostrae cursu
perfecimus, non in Nobis, sed in Deo et Domina Nostra gloriamur ideoque iusta
huius celebritatis gaudia ducimus. In Mariae fidem tutelamque recepti, in rebus
dubiis et anxiis, in quibus saepenumero versati sumus, dulcissimam appellavimus
Matrem ac, secura spe in Ea collocata numquam destituti, ab Ipsa lucem,
praesidium, solatium nacti sumus.
Pergat Tutrix fidissima alumnum Suum, apostolici ministerii
sarcina oneratum praesentioris Sui indigum auxilii, benigna et facilis fovere.
Alma Dei Parens, ad Cuius aram immortali Deo primitus Ipse litavit, et Cui pro
effusa accepta benefactorum largitate meritas nunc canit laudes, precibus vocata
adsit. Det cultori clientique Suo ad caelestis Numinis Suamque gloriam et ad
Ecclesiae salutem comparandam consiliorum prudentiam, operis sollertiam, atque
illum Dei hominumque amorem, quem nulla adversa minuant, itemque insuperabilem
fidem, quae pugnando non nutet, vincendo non tepescat. Ipsa, Quae Salus Populi
Romani gaudet vocari, respiciat, quaesumus, et hanc perdilectam Urbem, quae per
Eam tantum adepta est ornamenti et decoris; puerorum surgentia ingenia, Ea
propitia, candore et innocentia niteant sicut nix, quae, ut traditur, calente
aestate, erigendi domicilii Eius terminos definivit; sint, Ea auspice, Romanorum
proposita firma, lucida, pura sicut marmoreae huius templi columnae; atque eorum
continenter in exemplum fulgescat caritas, sicut musivum opus, quod daedalo
artificio absidem decorat, et sicut speciosi aurum laquearis; ac denique
omnigena prosperitate eorum domestica et publica negotia florescant.
At animus Noster e praesenti ereptus gaudio eo evolat, ubi in
christianis finibus bellum saeviens tot succidit iuvenes ac ruinas et lacrimas
parit. Tot ferimur luctibus et ingenti nimioque afficimur moerore. A
miserentissima et clementissima Matre narrant christianae historiae annales
quidquid malorum in filios Eius ingrueret saepe averruncatum esse. Ea igitur
misericordibus oculis respectante simultatum acerbitates restinguantur ac, odiis
positis et concordia inita, bona redintegretur pax, quae homines mutuis
solidisque nexibus coniungat Deoque subiungat ac caelestium mandatorum fideli
fulciatur custodia. Placa mare maris Stella!
Inter pontificalia sollemnia haec vota suppliciter proferemus
Deo ut, beatissimae Virginis patrocinio interposito, caligantes fugentur nimbi
et melioris aevi cito arrideat felicitas. Id omnibus flagranti studio ominamur;
vobis autem, qui, festa iucundaque corona, nunc Nos circumstatis, effusa
caritate benedicentes Immaculatae Virginis indulgentiam ac favorem exoptamus, ut
iustitia, fiducia et laetitia uberius affluatis. « Sit in singulis Mariae anima
ut magnificet Dominum; sit in singulis spiritus Mariae, ut exsultet in Deo
» (S. Ambros., Expos. in St. Lucam,
lib. II, 26).
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, I, Primo
anno di Pontificato, 2 marzo 1939 - 1° marzo 1940, pp. 425-427 Tipografia Poliglotta Vaticana
|