 |
ALLOCUTIO SANCTISSIMI
DOMINI NOSTRI PII PP. XII AD ROMANIAE DELEGATIONEM*
Die XVII mensis Februarii, anno Domini MCMXXXX
Gratam Nostram voluntatem testamur tibi, perillustris et
honorabilis Vir, et iis, qui spectandi tui comites heic adsunt, imprimis vero
ornatissimo ac Nobis carissimo Romaniae apud Nos et Apostolicam Sedem Oratori,
quod Nos invisere Nobisque munera afferre voluistis, quae quidem operis pretio,
venustate formae, pietatis significatione Nobis percara sunt et erunt.
Iucundissime commoti salutatione per vos Nobis data a Maiestate Sua Carolo
secundo Romaniae Rege Augusto, rogamus eam ipsi reddatis inclito supremo
Civitatis vestrae moderatori, cui a Deo diuturni regni felicitatem et bonorum
eventuum laetitiam supplicibus votis percupimus. Caelestis Numinis aspirante
gratia, secura in dilecta Romania, magnum nacta a Roma nomen, pax florescat et
novis illic splendoribus relucescat Evangelio Christi parta humanitas. Patriae
autem vestrae iuvenes morum integritate et virtutum nitore cumulatius adimpleant
spem, quae in iis fiduciae piena nunc collocatur. Quod enim Romaniae bene
vertit, Nobis semper obtingit laete.
Tibi demum, perillustris et honorabilis Vir, comitibusque tuis
lectissimis superni favoris ubertatem optamus, devocamus, exoramus.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, I, Primo
anno di Pontificato, 2 marzo 1939 - 1° marzo 1940, p. 543 Tipografia Poliglotta Vaticana
|