 |
ALLOCUTIO
SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
AD PATRES DELEGATOS AD CAPITULUM GENERALE ORDINIS FRATRUM PRAEDICATORUM*
Die XXII mensis Septembris, Anno
Domini MCMXXXXVI
Par est laeto Nos amantique animo excipere vos, Dominiciani sodales, qui
Romae legitimum religiosae familiae vestrae coetum seu Capitulum generale
celebratis. Cuius processus operamque attente prosequimur, neque dubitamus hoc
bonos optatos exitus eventusque pariturum esse, ut Ordo vester, confirmata
disciplina et viribus auctis, ad salutares Evangelii triumphos magis magisque
conferat.
Quod ut ad sententiam contingat, Nobis spem inicit novus Magister
generalis, suffragiis vestris delectus. Iuvat igitur eum heic praesentem nunc
Nos salutare; iuvat Nos palam agnoscere copiosa promerita, quae dilectus filius
Martinus Gillet in diuturno fungendo supremi moderatoris vestri munere sibi
comparavit.
Cogitantibus et reputantibus Nobis, in quanam re opportune et
utiliter sermo Noster versari posset, aliqua verba, quae in Constitutionibus
vestris continentur, oculis Nostris occurrerunt, quae quidem meditatione digna
esse videntur :« in pace continui, in studio assidui, in praedicatione ferventes
» (n. 452). Breve effatum, grandis sententia; exiguus verborum circuitus, grave
praeceptorum pondus: enitet namque illic praecipuarum virtutum forma, que lectae
et dilectae S. Dominici suboli gloriosi itineris erit auspicium, meta, sidus.
In
pace continui. Non loquimur fucato nomine pacem, difficilem obtentu, facilem
amissu, insidiarum plenam. Veram, solidam, sinceram pacem intelligimus, quae
filia est caritatis et parens sanctae laetitiae, teste divino oraculo :« Pax
multa diligentibus legem tuam » (Ps. 118, 165) et :« Qui autem pacis ineunt
consilia, sequitur eos gaudium » (Prov. 12, 20). Pax huiusmodi pulcherrimum
donum est Christi, quod mundus neque dare neque eripere a nobis potest, sed
nobis tantum inaniter potest invidere, quin etiam pax est Christus :« Ipse enim
est pax nostra » (Eph. 2, 14): Christus videlicet, qui incolit et animat pectora
nostra, cuius sumus, si bene vivimus. Cum autem pax sit operosarum virtutum
consensio, semper alacriores incumbite, ut corpus subicientes animo et animum
Deo, evangelica florentes gratia, desiderio et cogitatione Angelis, opere
hominibus placeatis. Absistat a vobis quidquid fraternam potest turbare
concordiam, quae religiosos viros summopere decet eosdemque placidae sapientiae
afficit ornamento. Sit inter vos praeesse fidele adiumentum, sit subesse iuge
holocaustum, praefulgeat caeteris vita vestra ut viva norma et praeclarum
christianae professionis exemplum.
In studio assidui. Non est pax vestra
languidum otium; habet immo ea negotium, quod quodlibet aliud granditate et
praestantia adaequat. Vestrum enim est doctrinae studio pollere, praesertim
divinarum rerum uberiore in diem notitia ditescere, vera caelitus data meditari,
illustrare, defendere. Unumquemque igitur vestrum exstimulent ad copiosiorem
semper scientiam assequendam, a sanctitudine morum non disclusam, illa S.
Hieronymi opportuna hortamenta :« Numquam de manu et oculis tuis recedat liber;
discatur Psalterium ad verbum; oratio sine intermissione; vigil sensus, nec
variis cogitationibus patens. Corpus pariter animusque tendatur ad Dominum » (S.
Hieronim. Ep. 125 ad Rusticum, n. II- Migne PL t. 22 col. 1078).
Ipsi, qui
theologiae et phisolophiae excolendis semper praecipuum locum addixistis, iure
meritoque vobis eximiam laudem vindicatis : S. Thomam Aquinatem, harum
disciplinarum communem Magistrum, Ecclesiae dedistis, cuius sive in tironibus
erudiendis, sive in absconditorum verorum investigatoribus porro ducendis,
singularis est auctoritas, ipso in Codice iuris canonici decretorio modo asserta:
«Philosophiae rationalis ac theologiae studia et alumnorum in his disciplinis
institutionem professores omnino pertractent ad Angelici Doctoris rationem,
doctrinam et principia, eaque sancte teneant » (can. 1366 § 2).
Quod quidem
praescriptum quanti faciendum sit, Decessorum Nostrorum consilia vestigiaque
secuti, alias animadvertimus (cfr. Acta Ap. Sedis, 1939, p. 246-247). Hac autem
in re nunc minoris videntur esse momenti quaestiones, in quibus sub
ecclesiastici magisterii ductu auspicioque semper libera fuit opinandi et
disputandi potestas, quantaecumque eaedem in philosophicis et theologicis
indagationibus et disceptationibus ducendae sunt. Eoque minus nunc sermo est de
illis doctrinarum ad physica seu ad rerum naturam attinentium opinationibus et
formulis, quae praeteriti temporis propriae et peculiares erant, aut de illarum
consectariis, quatenus quidem opiniones illas nostra aetate reperta et inventa
humanarum disciplinarum exsuperarunt et praetergressa sunt : quibus repertis et
inventis Ecclesia favet, nedum adversetur, ea provehit, nedum metuat.
Nunc vero
agitur de ipsis philosophiae perennis et theologiae fundamentis, quae quaelibet
ratio et disciplina, re ac nomine catholica aestimanda, agnoscit et veretur;
agitur de scientia et de fide, de earum natura ac mutua ratione; agitur de ipsa
fidei basi, quam nullum censurae iudicium labefactet; agitur de veris a Deo
patefactis, an nempe mentis acies ea certis notionibus penetrare atque ex eis
ulteriora colligere possit. Paucis dicimus: de hac re quaeritur, an videlicet
quod S. Thomas Aquinas aedificavit, ultra et supra quodlibet tempus una
compositis et compactis elementis, quae omnium temporum christianae sapientae
cultores suppeditaverant, solida rupe innitatur, perpetuo vigeat et valeat,
catholicae fidei depositum efficaci praesidio etiam nunc tueatur, novis quoque
theologiae et philosophiae progressibus securo usui et moderamini sit.
Id sane
Ecclesia asserit, cum id sibi persuasum habeat hoc itinere ad veritatem
cognoscendam et solidandam tuto procedi. Ideo Constitutione Apostolica « Deus
scientiarum Dominus », die XXIV Maii anno MCMXXXI edita, ipsa memoratam
praescriptionem Codicis iuris Canonici confirmavit. Philosophia proponatur
oportet — hoc ibidem praecipitur — « ita ut auditores plena cohaerentique
synthesi doctrinae ad methodum et principia S. Thomae Aquinatis instituantur »;
et in theologia, « veritatibus fidei expositis et ex sacra Scriptura et
Traditione demonstratis, earum veritatum natura et intima ratio ad principia et
doctrinam S. Thomae Aquinatis investigentur et illustrentur » (art. 29).
Quodsi
opus fuerit, arduum non contigerit, ut experientia et usus ostendunt, laicis
hominibus in hodierni sermonis perspicuitatem vertere et ampliore verborum gyro
explicare formulas quasdam, ut aiunt, technicas, quae huius disciplinae
imperitis obscurae esse consueverunt.
Propterea quod haec pondus habent legis,
quae cunctis philosophiae et theologiae catholicis scholis viget, multo magis a
vobis speramus fore, ut non solum externo ductu, verum etiam intimo iudicio et
studio celsis his obsequamini normis ad universam catholicam doctrinam, ad ea
quoque, quae iura et socialem ordinem attingunt, spectantibus.
Adsidua manu
versate codices, ubi religionis instituta, leges, historia continentur; quae
vero nova ferunt tempora sagaci indagatione perpendite et in scientiae sacrae
usum convertite. Pax vestra, placidae operositatis amica et comes, caelestibus
veris reflexis refulgeat. Ita inter arduos montes lacus abietibus coronatus
tranquillus caeruleorum poli arcuum repercussam reddit imaginem.
Neque volumus
silentio praeterire aliud, quod Nobis valde cordi est, Ifeonianam videlicet
Operum S. Thomae Aquinatis Editionem, quae novo studio oportet provehatur : de
incepto enim agitur, quod eximio vobis decori erit ac philosophicis et
theologicis disciplinis, quarum Doctor Angelicus dux semper peritissimus et
inoccidua lux est, emolumento perenniter mansuro et olim aequa aestimatione
pendendo.
In praedicatione ferventes, Magnum mysterium, dilectissimi Nobis,
praedicatio. Salus enim humani generis fides; fidem autem praedicatio progignit,
sicut scriptum est :« Fides ex auditu » (Rom. 10, 17). Inter Dei Verbi
Incarnationem ac praedicationem arcta convenientia, mira propinquitas et
necessitudo. Discipulus Christi similiter ac Beatissima Virgo Maria Christum
hominibus praebet, donat, dat; christifer est. Deipara Virgo Maria vestivit
Christum membrorum indutu. Evangelii praeco eum vestit aėreo verborum corpore:
illic et hic Veritas, quae homines docet, quae homines illuminat et sospitat;
modus inaequalis, virtus eadem.
Hic vero maternus honor, haec laus, haec
dignitas ad vos singulari nomine pertinet. Servate nomen vestrum, servate
vestram militiam; nemo a praedicationis officio, socordiae vel metus causa,
abstineat.
Immo vestrum est in hoc labore caeteros antecellere. Concordet in vobis os
semper cum moribus: quod dicitis exemplo fulcite. Quamvis humanae litterae
utiliter discendae et colendae sint, ne verbum Dei debito decore privetur, tamen
sermonis Dei robur caelestis est Spiritus Sancti gratia, precibus et piis
operibus implorata. « Agit itaque noster iste eloquens, cum et iusta et sancta
et bona dicit, neque enim alia debet dicere: agit ergo quantum potest, cum ista
dicit, ut intelligenter, ut libenter, ut obedienter audiatur: et haec se posse,
si potuerit, e in quantum potuerit facultate non dubitet, ut orando pro se, ac pro illis quos est
allocuturus, sit orator antequam dictor » (S. Augustin. De doctrina christiana,
c. 15 n. 32 - Migne PL t. 34, col. 103).
Tria igitur sint ea, ad quae adsiduas
curas et cogitationes vestras convertatis, ut nomine et re Dominiciani sodales
sitis: pax, doctrinae studium, praedicatio : non seiuncta, sed simul iuncta; non
separata, sed simul amata. Hisce praesidiis honorate professionem vestram,
occurrite ministerio Nostro, everso succurrite saeculo. « Sit vobiscum gratia,
misericordia, pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et
caritate » (2 Io. 3). Haec autem ex animo ominati, vobis Apostolicam Benedictionem amanter impertimus.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, VIII, Ottavo
anno di Pontificato, 2 marzo 1946 - 1° marzo 1947, pp. 243-247 Tipografia Poliglotta Vaticana
|