 |
NUNTIUS RADIOPHONICUS SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
PII
XII EMO P.D. IOSEPHO S.R.E. PRESB. CARDINALI MINDSZENTY, STRIGONIENSI
ARCHIEPISCOPO, CETERISQUE HUNGARIAE ANTISTIBUS, SACERDOTIBUS,
RELIGIOSIS ATQUE CHRISTIFIDELIBUS DATUS*
Die XXX mensis Maii,
A.D. MCMXLVIII
Dicsértessék az Ur Jézus Kristus! Kedvesjo magyar gyermekeink! Az
eucharisztikus Kongresszus emlékében szeretettel köszöntünk
benneteket.
Decimus impletus vertitur annus ex quo Eucharisticus ex omnibus nationibus
Conventus Budapestini habitus est, cui Cardinalis Legatus a latere fel. rec.
Decessoris Nostri Pii XI praefuimus. Semper dulcis et grata animum Nostrum
subit memoria et recordatio sollemnium illorum dierum, quibus ista in
celeberrima Urbe, ad Danubii ripas ab immensa hominum multitudine, ex dissitis
quoque regionibus profectorum, Divino Redemptori, sub eucharisticis speciebus
delitescenti, religionis obsequium exhibitum est, sacrarum caerimoniarum
splendore, coetuum magnificentia, orationum, laudum, canticorum varietate et
ubertate, fidei et pietatis fragrantia haud impar eis, quae eiusdem generis
alias alibi Servatori Nostro reddita sunt.
Haec autem fides et pietas non tantum externis et fugacibus significationibus
erupit, sed fons et origo fuit spiritalis roboris, quod vos luctuosos per annos,
quibus bellum conflagravit et qui bellum subsecuti sunt, sustinuit, erexit
itemque vos ad Marianum annum concelebrandum permovit.
Tum maxime demirati sumus egregias animi laudes, quibus Hungari exornantur,
religionis studium, humanitatis decus, fortitudinem, concordiam, constantiam;
nec sine suavi delectatione, quae diu menti Nostrae inhaesit, vidimus vobis
nihil esse potius, quam Sancti Stephani Regis et Patroni vestri praeclaris
institutis et exemplis insistere.
Haud multo post illum Eucharisticum Congressum, laetitia et pace
relucescentem, vicissitudines et discrimina rerum secuta sunt, quae omnes norunt
et quae vobiscum eo vehementius querimur, quo maiore, postquam vos visimus,
caritate vobis devinctos esse Nos sentimus. Quot calamitatibus et cladibus
dilecta Hungaria funestata est! Quot eius filii interfecti, vulnerati, captivi!
Quot coacervatae ruinae! Etiam haud parva pars pulcherrimae istius urbis et
regales aedes, ubi hospitio recepti sumus, collapsae sunt, furialibus belli
telis ictae atque correptae.
At pernobilis natio vestra, quae per saeculorum decursum multas res adversas
perpessa est, immanibus hisce fluctibus numquam est oppressa. Ut vetusta et
vivida quercus concuti potest, eradicari non potest. Vestrum profecto est
fortiter agere et pati.
Ista autem firmitas, ista doloris patientia et spei plena fiducia ex eo
oriuntur, quod Deo confisi in interiore aula mentis Spiritus Sancti ignem alitis,
Evangelii sucis et praeceptis imbuimini. Res enim spiritales, quarum causa
praecipue vivimus, si humanae conditionis dignitatem servare volumus, quamvis
violentia et metus eis obsistant, haud defuturam exspectant victoriam, quia eae
praepollentibus viribus vigent: enimvero quod mergi nequit maiore nisu resurgit.
Christiana autem religio, quam velut pretiosissimum thesaurum a Sancto
Stephano et a gloriosis avis vestris accepistis et summa contentione custoditis,
efficit sane, quippe quae omnium sit altrix virtutum, ut singulari praestantia
et excellentia eniteatis, quae eo vel maxime eminet et relucescit, cum negatores
Dei nominis et numinis fallaciis et commentis vobis insidiantur. Nemo vestrum
vacillet; immo unusquisque vestrum in laude dignis propositis perseveret. « Nemo
enim sapiens, nemo fidelis, nemo maior, nisi christianus; nemo autem christianus,
nisi qui ad finem usque perseveravit » (Tertullianus, De praescript.
haeret. III).
Eucharisticum vero mysterium, quod est vinculum caritatis, impensissima
pietate a vobis cultum et excolendum, sufficiat vobis semper robur et gaudium,
ut cum Catholica Ecclesia coniuncti, sacris pastoribus oboedientes, fide
stabiles, bonis et salutaribus operibus locupletes inter ardua floreatis ac
vobis et filiis vestris praeparetis aevum, quod, pacis et felicitatis muneribus
dives, Nostrae ac vestrae exspectationi respondeat.
Haec ex animo a Deo adprecati, elatis ad coelum oculis et manibus, dilecto
Filio Nostro Cardinali Josepho Mindszenty. Strigoniensi Archiepiscopo, ceteris
Hungariae Antistitibus, sacerdotibus, religiosis viris et feminis,
christifidelibus universis Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus, vota
et optata, quae praecipua erga vos caritas Nobis suggerit, Deiparae Virgini
Mariae, Magnae Dominae et Reginae vestrae, commendantes, ut ea non sero
felicique exitu fortunentur.
Drágajo magyar gyermekeink! Tarciatok
ki rendületlenül
az eucharisztikus Jézus és a Magyarok Nagyasszonya szeretetében! Dicsértessék az
Ur Jézus Krisztus! Eljen Mária Orsága!
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitŕ Pio XII, X, Decimo anno
di Pontificato, 2 marzo 1948- 1° marzo 1949, pp. 109-111 Tipografia Poliglotta Vaticana
|