 |
ALLOCUTIO SSMI
DOMINI NOSTRI PII XII ET CONFIRMATIO PROMOTIONIS PATRIARCHAE BABYLONENSIS
CHALDAEORUM ET PATRIARCHAE ANTIOCHENI MELCHITARUM*
Die XXI mensis Iunii, A.D. MCMXLVIII
Venerabiles Fratres
Gemina causa postulat, quae ad antiquissimas duas Orientis
Ecclesias attinet, ut vobis coram hoc in amplissimo consessu, ex translaticio
Apostolicae Sedis more, auctoritatem interponamus Nostram.
Etenim elapso anno,
die XXI mensis Iulii, Patriarcha Babylonensis Chaldaeorum Iosephus Emmanuel
Thomas, postquam per diuturnum annorum spatium sibi credito munere non sine
uberibus salutaribusque fructibus functus est, decrepita tandem aetate
confectus et apostolico labore fractus, ad humanum exitum pervenit, ac piissimo
obitu e mortali hac vita decessit. Eiusdem ritus Episcopi una cum cetero clero
populoque Pastorem desideratissimum complorarunt; eidemque per iusta funebria ac
per admotas Deo piaculares preces suffragati sunt.
Subinde autem, legitimam
celebrantes Synodum, in eius locum Venerabilem fratrem sublegerunt Iosephum
Ghanima, Archiepiscopum titulo Martyropolitanum, qui sibi Iosepho VII nomen
imposuit; ac rebus rite peractis, omnes, qui convenerant, Episcopi, itemque
delectus Patriarcha officiosas Nobis dederunt litteras, quibus et catholicae
fidei studium, quo flagrant, professi sunt, et observantissimam voluntatem
cuiusque suam erga Nos et Apostolicam hanc Sedem iterum voluere testatam; dum
demisso animo rogarunt ut habitam electionem auctoritate Nostra ratam
confirmatamque haberemus.
Delatam causam, ut moris est, Venerabilibus Fratribus
Nostris S. R. E. Cardinalibus e Sacro Consilio Orientali Ecclesiae praeposito
cognoscendam deliberandamque commisimus; qui quidem, re diligenter perpensa,
postulationi huic concedendum esse censuere. Etenim de sacrorum Antistite
agitur, qui iam superioribus annis non modo in iuventute rite instituenda et in
christiano populo ad virtutem verbo exemploque suo conformando, sed in
gravissimis etiam fungendis muneribus valde se probavit, sibique bonorum omnium
conciliavit aestimationem. Quae quidem animi dotes tum praesertim enituere,
cum cadentem decessoris sui senectutem sustentans, adiutricem eidem suam
navavit operam. Eius igitur electionem in Patriarcham Babylonensem Chaldaeorum
ratam probatamque habemus eumdemque sacro Pallio, de Beati Petri sepulcro
sumpto, decorandum decernimus.
Quapropter auctoritate Dei Omnipotentis,
Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra electionem seu postulationem ab
Episcopis Chaldaeis factam, confirmatam ratamque habemus; atque adeo
Venerabilem Iosephum Ghanima ab Archiepiscopatu titulo Martyropolitano ad
Patriarchalem Babylonensem Chaldaeorum Ecclesiam evehimus, atque Patriarcham
eiusdem Ecclesiae, ut in decreto et schedulis consistorialibus significabitur,
constituimus ac renuntiamus, contrariis quibuslibet non obstantibus. In nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Altera praeterea causa est, quae
ad Antiochenam Melchitarum Ecclesiam pertinet, et quae Nostram itidem postulat
interponendam esse auctoritatem. Nostis siquidem superiore anno, die VIII
Septembris, Venerabilem Fratrem Cyrillum Mogabgab qui ad summam usque senectutem
in amplissimo sibi demandato munere tantopere elaboraverat, devexa tandem aetate
consumptum gravique infirmitate correptum, in pace Christi quievisse; quem
quidem ut sui omnes, ita Nos deperditum comploramus eidemque sempiternum a Deo
praemium suppliciter deprecamur.
Subsequenti autem Octobri mense Melchitarum
Episcopi legitimam coėgerunt Synodum, ac flagrantibus precibus implorato Numine,
collatisque suffragiis, Patriarcham dixerunt Venerabilem Fratrem Maximum Saigh,
Archiepiscopum Berytensem et Gibailensem, cui Maximo IV nomen est inditum.
Deinde vero iidem, qui convenerant, Episcopi, una cum delecto Patriarcha,
litteras officii plenas Nobis dederunt, suum erga Nos testantes obsequium
suumque profitentes animum catholicae fidei unitatisque retinentissimum; quibus
quidem litteris efflagitarunt ut actam ab se electionem auctoritate Nostra
confirmaremus.
Quemadmodum res postulabat, totius cognitionem negotii detulimus
Venerabilibus Nostris S. R. E. Cardinalibus e Sacro Consilio Orientalis
Ecclesiae moderationi praeposito, qui, causa diligenter considerata ac
perpensa, opportunum esse duxerunt hanc exaudire atque excipere postulationem.
Quam ad probandam sententiam peculiaria Nos movent animi ornamenta, quibus
Patriarcha novensilis insignitur; imprimisque apostolicum studium ac perspicua
prudentia, quibus Tyrensis primum Archiepiscopus creatus, subinde vero
Berytensis et Gibailensis, hisce in obeundis muneribus commissos sibi, alium ex
alio, greges benevolenti veneratione devinctos habuit. Eius igitur electionem
probare ac confirmare cupimus, eumdemque sacro Pallio, de Beati Petri sepulcro
sumpto, honestare ac decorare volumus.
Itaque auctoritate Omnipotentis Dei,
Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, electionem seu postulationem
confirmamus ratamque habemus a Venerabilibus Fratribus Episcopis Melchitis
factam; ideoque Venerabilem Fratrem Maximum Saigh, a vinculo absolutum, quo
Archidioecesi Berytensi et Gibailensi Melchitarum adstrictus adhuc tenebatur,
Patriarcham Ecclesiae Antiochenae Melchitarum constituimus ac declaramus, prout
in decreto et schedulis consistorialibus significabitur; contrariis quibuslibet
minime obstantibus. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
In
praesens autem nihil aliud reliquum est, nisi ut Dioecesibus suo viduatis
Pastore ex more consulamus.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, X, Decimo anno
di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 137 -139 Tipografia Poliglotta Vaticana
|