 |
ALLOCUTIO SSMI
DOMINI NOSTRI PII XII AD REVMOS PATRES ORDINIS FRATRUM MINORUM
CAPUCCINORUM, EX UNIVERSIS ORDINIS PROVINCIIS OB CONVENTUM PRO APOSTOLATU
PROVEHENDO ROMAE CONGREGATOS*
Die XXV, mensis Novembris, A.D.
MCMXLVIII
Caritatis debitum, quo erga omnes astringimur, iam dudum
optavimus vobis quoque, dilectissimi Nobis Franciscales Capulati, aliquo modo
solvere. Id enim deposcit benevolentia, qua vos prosequimur, bona flagitat
aestimatio in vos inque vestra, quam animo Nostro veluti insitam et inhaerentem
sentimus; nec volumus hac in re inferiores esse Decessoribus Nostris, qui vobis
multopere faverunt, exempli gratia Clemente VII, qui ortui vestro arrisit,
Gregorio XIII, qui vos etiam trans Italiae fines progredi et expandi sivit,
Paulo V, qui vos vestri iuris fecit, Urbano VIII, qui vestra instituta et leges
perfecit et rata habuit, Leone XIII, qui multimodis incrementa vestra provexit.
Vehementer igitur laetamur, quod nunc obicitur Nobis occasio vos alloquendi,
vobis studiosam voluntatem Nostram patefaciendi, cum ipsi etiam e dissitis
regionibus, lectissima cohors, Romam petistis, ut ex ferme universis Ordinis
vestri provinciis conventum agatis, de rebus magni ponderis et momenti ad vitam
et actionem vestram attinentibus tractaturi.
Innovato, vel potius expergefacto
spiritu et afflatu Instituti vestri, nova vultis moliri incepta, immutatis
temporis adiunctis et necessitatibus congruentia.
Hoc enim religiosis viris
summopere cordi esse debet, ut aevum, quo vivunt, evangelica imbuant. sanitate
et gratia, homines suae aetatis aptis rationibus et viis Christi lucrifaciant.
Hisce consiliis quid optabilius, hisce operibus quid salutarius? Fieri non
potest, quin huiusmodi placita rata habeamus.
Novarum et veterum rerum
coniunctio ipsa lege vitae requiritur, ut vita semper sit eadem itidemque sit
semper actuosa. Hac de causa integre et accurate servanda est ea religiosae
vitae forma, quam ut colatis et asseratis in Ecclesia orti estis. Quod profecto
gloriosi patres vestri sibi et sodalibus suis etiam postfuturis proposuerunt,
summa contentione tuendum, est evangelica paupertas, ad Assisiensis Patriarchae
praeceptum et exemplum excolenda. Quanta malorum colluvies ab exsecranda
divitiarum siti exsistit: hinc bella, seditiones, fames, morum labefactatio,
eversiones. Letales item corruptelas gignit inordinatum inter eos discrimen, qui
nimis sunt locupletes, et eos qui miseria et inopia tabescunt. Huic calamitati
et corruptioni mirabile remedium est evangelicae paupertatis exemplum : haec est
comes a Deo praeceptae operositatis, virtutum amica, magistra populorum,
praesidium et decus Christi regni, melioris spei fidissima servatrix. Eius
nobile vexillum manibus vestris commissum est; intaminatum illud tenete. Dedecet
eam fuco et fallaciis verborum profiteri, re autem conterere.
Potest contingere,
ut singula religiosa Instituta, incrementa auctusque suscipientia, aliis et
amplioribus indigeant sedibus. Quod fas est perficere, aequa tamen mensura et
temperatione servata. Ne igitur ea, quae ex habitu et vestitu nitida paupertas
elucet, in sumptuosis domibus et in exquisitis suavitatibus et commodis vitae
misere obscuretur, neve cum verbis facta repugnent.
Parili autem studio, quo
vobis in externis rebus honesta paupertas est diligenda, intimae vitae veri
nominis opes sunt cumulandae, spiritales divitiae sunt vobis acquirendae: in
Deum et proximos amor, poenitentiae laus, sacrarum doctrinarum notitia,
amplificandi Christi regni flagrantissima vota. Vestrum est simplicitate morum,
bonitatis candore, laetitiae sanctae nitore lucere et humiles humilibus in
divinorum munerum perfunctione deservire, ac praesertim tenuiores, quos nunc
mali tot malis artibus sibi devincire conantur, diligere et iuvare.
Praecipuum
nempe ornamentum vestrum christiana sit humilitas, quae, benignitatis et
bonitatis socia, sapienter vincere et vincire homines valet. Incolunt ii
imperviam umbram, quam ad eos capiendos introire difficillimum est. Humilitati
patent humana secreta, ipsi soli servantur pulchro triumpho celebrandae
victoriae. Tali victrici virtute mire fulserunt sancti caelites, qui ex vobis
bene multi prodierunt, ut Felix Cantalicensis, Laurentius Brundisinus, Iosephus
Leonissensis, Fidelis Sigmaringensis, Conradus Parzhamensis.
Ite igitur et nova,
quae religiosam vestram professionem addecent, ut everso saeculo succurratis,
prisca virtute aggredimini, seraphicae caritatis intus alitae, foris ostensae,
diligentissimi cultores. Quid pretiosius caritate, qua divites alios debetis
ditare? Considerationi ac meditationi vestrae proponimus pulcherrimas has S.
Bernardi sententias: « O bona mater caritas, quae sive foveat infirmos, sive
exerceat provectos, sive arguat inquietos, diversis diversa exhibens, sicut
filios diligit universos. Cum te arguit, mitis est; cum blanditur, simplex est;
pie solet saevire, sine dolo mulcere; patienter novit irasci, humiliter
indignari; laesa non provocatur, spreta revocat. Ipsa est enim hominum mater et
angelorum » (S. Bernardi Tractatus de caritate, cap. V n. 27 - Migne PL t. 184
col. 597).
Vobis laetis, expeditis nec sarcina gravatis, caritatis canticum
concinendum est voce et opere. Nec desinetis laudare, si in virtute non
destiteritis progredi. « Cantat Deo, qui vivit Deo; psallit nomini eius, qui
operatur in gloriam eius » (S. Augustini Enarrat. in Ps. 67, n. 5 - Migne PL t.
36 col. 814).
Quamvis haec hortamenta vobis opus non sint, quos quidem in
vestris obeundis officiis sollertes novimus, attamen pro benevolentiae affectu,
quo in vos ferimur, haec ad vos monita adhibere voluimus, cum multum in vobis
spei et expectationis collocemus. Quae ut ad vota Nostra cumulate impleatur,
vobis et inceptis vestris praesentem caelestis gratiae opem devocamus. Huius
demum pignus et auspex Apostolica est Benedictio, quam vobis adstantibus et
sodalibus vestris cunctis perlibenter in Domino impertimus.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X, Decimo anno
di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 293 - 295 Tipografia Poliglotta Vaticana
|