The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO SSMI DOMINI NOSTRI PII XII
AD EXCMUM VIRUM ALOISIUM EINAUDI,
PRAESIDEM REIPUBLICAE ITALICAE
*

Die XV m. Decembris, A.D. MCMXLVIII

 

Magno animi Nostri oblectamento, Te, celsissime Praeses, cui supremum Reipublicae Italicae gubernaculum concreditum est, una cum honorabili viro ab exteris negotiis administro ceterorumque clarissimorum virorum comitatu, Vaticanis in aedibus excipimus et peramanter salutamus.

Egregiae quibus ornaris dotes, praesertim singularis in re nummaria peritia, consilii sagacia iurisque notitia, Te, iampridem experimento spectatum ac probatum de patria bene merentissimum, civium consensione ac plausu ad hanc evexere dignitatem. Non mediocris profecto est haec fiduciae testificatio turbulentissimis, quibus vivimus, temporibus, cum atrocissimi belli nondum vulnera coierint atque ancipiti formidine ubique fere populi premantur. Te porro legati populares ac senatores amplissimo designaverunt suffragio ac dignum existimaverunt, cui supremum reipublicae magistratum committerent.

Ex animo Tibi gratulamur atque optamus ut, Te moderatore, dilectissima Nobis Italia ruinas, quas ipsi funestum intulit bellum, quam primum reparet, ad pauperum et egentium maxime solamen, ac munus illud perficiat, quod ei divino consilio assignatum est quodque historia confirmat ac ipsa loci positio quodammodo determinat.

Stirpibus confinis tribus, in quas humanum genus dispertititur, omnium fere gentium veluti portus esse videtur, ut eas amico consociet foedere atque in unam reducat familiam.

Id sane Roma inde ab exordiis intellexisse videtur, cum prima iuris gentium extulit vexillum atque eodem devictos populos foederavit. Quod quidem munus plenissime absolvit, cum, religione christiana victrice, vere orbis terrarum magistra effecta est, et continenter persequitur edocens omnes gentes eundem habere Patrem Deum, eodem Christi sanguine esse redemptas, ad eandemque coeli patriam destinatas. His freta principiis pax iamdiu extorris gentes reviset simultatibus atque odiis, quibus hactenus belli crudelis Erinys exercuit animos, procul abactis.

Spes magna Nobis affulget Italiam, Evangelii fluentis bis mille fere ab annis irrigatam, prudenti tuo consilio huic operi enixe esse adlaboraturam ac brevi damna, quae perpessa est, reparaturam, ut Roma, communis patria, gentes omnes, fraterno vinculo sociatas, iterum salutet.

Interea maximas Tibi, celsissime Praeses, gratias agimus atque habemus ob tributum Christi Vicario obsequium, ac nobilissimae Italorum genti, quam paterno prosequimur amore, Tibi, domui tuae atque omnibus qui Tecum Italiae fortunis restituendis ac paci firmandae sincero animo operantur, Apostolicam Benedictionem, superni luminis auspicium, peramanter impertimus.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
 Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 309 - 310
 Tipografia Poliglotta Vaticana.

AAS 40 (1948), p.557-558.

L’Osservatore Romano 16.12.1948, p.1.

 

top