SACRUM CONSISTORIUM
CONSISTORIUM SECRETUM
ALLOCUTIO SSMI
DOMINI NOSTRI PII XII*
In Palatio Apostolico Vaticano - Die
XIV mensis Februarii, A.D. MCMXLIX
Venerabiles Fratres,
In hoc sacrum extra ordinem Consistorium hodierna die vos
convocavimus, ut animum Nostrum acerrimo maerore oppletum vobis aperiremus.
Cuius quidem maeroris causam putamus facile patere vobis: agitur nempe de
gravissimo facinore, quod non modo amplissimum Collegium vestrum, non modo
Ecclesiam universam, sed quotquot etiam sunt humanae dignitatis humanaeque
libertatis adsertores miserandum in modum offendit. Quamobrem, vixdum novimus
Dilectum Filium Nostrum Iosephum S. R. E. Card. Mindszenty, Archiepiscopum
Strigoniensem, debita augustae religioni reverentia posthabita, temerarie fuisse
in carcerem coniectum, datis ad Venerabiles Fratres Hungariae Archiepiscopos et
Episcopos amantissimis litteris, illatam Ecclesiae iniuriam, ut officii
conscientia imperabat Nobis, publice sollemniterque expostulavimus.
Hodie vero dum res eo usque deducta est, ut ad extremum
dignissimi huius Praesulis dedecus devenerit, qui quidem ut reprobus in
ergastulum datus est, facere non possumus quin sollemnem eiusmodi
expostulationem vobis coram iteremus. Ad id Nos movent imprimis sacra religionis
iura, quibus adserendis vindicandisque strenuus hic sacrorum Antistes impavido
fortique pectore diuturnam dedit operam; ac praeterea unanimus etiam liberarum
gentium liberorumque populorum consensus, qui verbis scriptisve, ab iis quoque
editis, qui publica auctoritate fruuntur, ac vel ab iis, qui catholicam non
amplectuntur fidem, latissime in luce solis patuit.
At non in plena luce solis, ut nostis, huius Praesulis causa
peracta fuit, de avita religione de christianisque redintegrandis moribus optime
meriti. Notitiae siquidem perlatae sunt, quae initio animos anxietate quadam
affecere; qui enim ex exteris Nationibus petiere ut in Hungariam se conferrent,
ubi praesentes huius actionis cursum cernere possent, si quovis modo videbantur
rem serena mente fore iudicaturi sincereque renuntiaturi, talem tulerunt
repulsam, quae in eos non solum, sed in ceteros etiam cordatos rectosque viros
opinionem induceret causam Budapestini pertractari, quam qui agerent, timere
viderentur ne palam aperteque ab omnibus dignosceretur. At iustitia, quae reapse
hoc nomine dignanda sit, non a praeiudicatis opinationibus proficiscitur, non
praestituta iam sententia nititur, sed liberam sponte exoptat disceptationem, ac
debitam unicuique cogitandi, credendi loquendique facultatem tribuit.
At quamvis res nec tuto cognitae, neque aperto plenoque modo
renuntiatae fuerint, putamus tamen mentionem de iudicio praetermittere non posse,
quod omnes civili cultu ornati homines hac super causa dedere : praesertim de
nimis rapido actionis cursu, qui facile in animos suspicionem induxit; de
accusationibus captioso artificio instructis, ac de physica huius Antistitis
condicione, quae quidem sine arcanis impulsionibus, quas non fas est declarare,
intellegi non potest; quandoquidem vir strenua adhuc fortitudine ex natura
suaque vitae actione pollens, tam debilis ac mente vacillans improviso apparuit,
ut eius agendi ratio accusationem non in semetipsum, sed adversus eius
accusatores condemnatoresque statuere videretur.
Hisce autem in rebus omnibus hoc unum praeclare patet: in id
nempe potissimum iudicialem actionem contendisse ut Catholica Ecclesia in
Hungaria perturbaretur, ea nimirum ratione, de qua Sacra Scriptura loquitur :«
Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis » (Matth. 26, 31).
Dum igitur Nos hoc tristissimum eventum dolentes reprobamus ac
publicae opinionis ipsiusque historiae tribunali quasi diiudicandum committimus,
rem facimus, quam et violata Ecclesiae iura et ipsa humanae personae dignitas
omnino postulant.
Ac peculiari modo hoc etiam declarandum putamus, esse nempe
omnino a veritate alienum quod in huius actionis decursu asseveratum fuit : hoc
est universam causam, de qua actum est, ex eo pendere quod Apostolica haec Sedes,
ob politicae in populos dominationis consilia ac nisus, iussa ac mandata
ediderit Hungarorum Reipublicae eiusque moderatoribus adversandi; atque adeo rem
omnem in eamdem recidere Apostolicam Sedem.
Norunt enim omnes Catholicam Ecclesiam non terrenis rationibus
duci, sed quamlibet admittere Civitatis gubernandae formam, dummodo divinis
humanisque iuribus non repugnet. Quodsi repugnet, sacrorum Antistites ac
christifideles omnes ex sua ipsorum officii conscientia debent iniustis legibus
obsistere.
In hisce autem, Venerabiles Fratres, rerum angustiis non defuere
Nobis a misericordiarum Patre (cfr. 2 Cor. 1, 3) superna solacia, quae
dolorem mitigarent Nostrum. Ea imprimis ex tenaci catholicorum Hungarorum fide
proficiscuntur, qui quidem, etsi in impeditissimis rebus constituti, quidquid
possunt efficiunt, ut avitam religionem tueantur, ac priscos decessorum suorum
fastos renovent; itemque ex ea firmissima fiducia, quam paterno fovemus animo,
fore ut Hungariae Episcopi plena semper concordia sollertique opera enitantur
Ecclesiae libertatem defendere, christifidelium unitatem omni ope confirmare,
eosdemque in eam spem erigere, quae cum a Caelo oriatur ac divina alatur gratia,
nec miseris, nec iniustis huius vitae casibus restingui, vel debilitari potest.
Atque eiusmodi superna solacia ex vobis etiam, Venerabiles
Fratres, obvenerunt Nobis; vos enim vidimus, Nobis in hoc rerum discrimine
devinctissimos, Nostrum participare maerorem ac Nostris vestras coniungere
preces; parique modo ex ceteris quoque totius terrarum orbis Patribus
Cardinalibus, Archiepiscopis, Episcopis, qui una cum clero et populo cuiusque
suo flagrantissimas ad Nos dederunt litteras, vel telegraphicos nuntios, quibus
et iniuriae notam Ecclesiae inustam conquerendo reprobarunt, et admovendas Deo
privatim, publice supplicationes polliciti sunt.
Id ut omnes facere ne desistant vehementer optamus;
quotiescumque enim catholica res tam gravibus iactatur tempestatibus, ut eas
humana facultas evincere ac superare nequeat, ad Divinum est Redemptorem
fidentibus animis confugiendum, qui unus potest tumescentes sedare fluctus, ac
tranquillam reducere serenitatem. Potentissimo igitur interposito Deiparae
Virginis patrocinio, a Deo omnes precando contendamus, ut qui insectationes,
carceres vexationesque patiantur, necessario divinae gratiae rore christianaeque
virtutis robore confirmentur; qui vero Ecclesiae libertatem humanaeque
conscientiae iura conculcare temerario ausu enitantur, tandem aliquando
intellegant civilem quamlibet consortionem, sublata religione ac quasi in
exsilium exacto Numine, consistere numquam posse. Augusta enim solummodo religio
potest civium officia ac iura iusta ratione temperare, rei publicae solidare
fundamenta, atque hominum mores salutiferis normis conformare et ad rectum
ordinem virtutemque dirigere. Quod summus Romanorum orator asseverabat : « Vos,
Pontifices, . . . diligentius urbem religione, quam ipsis moenibus cingitis » (Cic.
De Nat. Deor. III, 40), id, cum de christianis praeceptis christianaque fide
agitur, tam verum certumque est, quam quod maxime. Hoc igitur agnoscant omnes,
qui publicae rei gubernacula moderantur; atque adeo debita ubique restituatur
Ecclesiae libertas, ita quidem ut eadem, nullis praepedita repagulis, salutari
sua doctrina queat hominum mentes collustrare, iuventutem recte instituere et ad
virtutem educere, domesticos consecrare convictus, omnemque permeare hominum
vitam. Qua profecto ex actione civilis societas nullum umquam detrimentum
patietur, sed summam assequetur utilitatem. Tum enim reapse, Venerabiles Fratres,
socialibus mutuisque rationibus iustitia aequitateque compositis; elatis, ut
oportet, indigentium condicionibus atque ad humanam dignitatem restitutis;
sedatis denique tandem discordiis tranquillatisque fraterna caritate animis,
meliora tempora — quod vehementer optamus, ac supplici poscimus prece — cunctis
populis ac gentibus feliciter orientur.
Haec habebamus, Venerabiles Fratres, quae vobiscum hoc in
amplissimo consessu communicaremus; vobiscum dicimus, qui Nobis tam prope in
universa gubernanda Ecclesia assidetis, sedulam prudentiam sollertemque
impertientes operam vestram.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
Decimo anno
di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 379 - 382
Tipografia Poliglotta Vaticana