 |
ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI
NOSTRI PII PP. XII
DELEGATIS CONVENTUI GENERALI EX UNIVERSIS RELIGIOSIS ORDINIBUS,
CONGREGATIONIBUS AC SOCIETATIBUS INSTITUTISQUE SAECULARIBUS, ROMAE HABITO*
Die VIII, mensis Decembris, Anno
Domini MCML
Annus sacer, qui, nullo Nostro merito, sed favente Dei misericordia,
benefactis efficientior evasit, quam eum humanae mentis praecipiebat provisio,
mira spectaculorum serie ostendit, quanam fide polleat, quanam vitae ubertate
Ecclesia Christi, Mater nostra, vigeat. Hisce peculiaris gravitatis et momenti
eventibus et inceptis bene vester interseritur Conventus, fraterna vestra
interlucet corona, quam amantibus verbis perplacet Nobis nunc salutare.
Quod quidem numquam ecclesiasticarum rerum memoria factum esse recenset, nunc
primum sodalitates, in quas qui cooptati sunt suae veluti vitae metam
evangelicam absolutionem perfectionemque sibi praestituunt, in tam celebres
coetus coaluerunt, quemadmodum postremis hisce diebus contigit, ut de communibus
utilitatibus cogitata librarent consilia.
Quod ut efficeretur, iudicio Nostro matura tempora omnino requirebant. Mutata
enim rerum adiuncta, quae subire debet Ecclesia, nonnulla doctrinae placita,
intra ipsa Ecclesiae saepta conflata et evulgata, eas quoque quaestiones
attingentia quae ad moralis perfectionis condicionem et statum pertinent,
apostolici laboris, quem vos large et prolixe suscipitis, instantes
necessitates, haec omnia valde suadebant, ut dispositis disceptationibus et
studiis vacaretis.
Opus vero vestrum iam in eo est, ut persolvatur. Accuratis considerationibus
id ferbuit, proposita multiplicia progenuit neque perficiendis virtutibus, ut
speramus, minus locuples erit. Has, vestris annitentibus voluntatibus, Dei
gratia excitabit, quam quidem preces et religiosae abnegationis expleta opera,
tum vestra, tum praesertim vestrarum in Christo sororum, incepto, in quod
incumbitis, flammantibus votis invocarunt.
Divini autem praesidii et luminis pignus, ut vester rite conficiatur et
finiatur conventus, Christi Vicarii paternam exposcitis Benedictionem. Quam
antequam vobis impertiamus, opportunum ducimus aliqua vobis loquendo proferre,
quae ad religiosae vitae rationes, necessario declarandas, spectent et quae
enodata dein, normae instar, vestros dirigant cogitatus et actus.
I
Ante omnia iuvat Nos paucis perstringere, quinam religiosorum Ordinum et
Congregationum in Ecclesia sit locus. Scitis profecto Redemptorem nostrum
Ecclesiam hierarchica natura praeditam condidisse. Nam inter Apostolos eorumque
successores, quibus adiciendi sunt ipsorum muneris auxiliares, et simplices
fideles Is certi discriminis intervallum posuit, qua quidem duplici compagine
Regni Dei in terris constat structura. Quocirca divino ipso iure statutum est,
ut clerici distinguantur a laicis (Cfr. Can. 107). Inter duos hos gradus
religiosae vitae status . intericitur. qui, ecclesiastica origine defluens, ideo
est atque ideo valet, quia arcte proprio Ecclesiae fini cohaeret, qui eo
spectat, ut homines ad sanctitatem assequenrlam perducantur. Quamvis quilibet
christianus, Ecclesia duce, hoc sacrum culmen scandere debeat, tamen religiosus
homo illuc progreditur itinere omnino suo et praesidiis celsioris naturae.
Praeterea status religiosus nullo modo reservatur ad unam vel alteram duarum
partium, quae ex iure divino in Ecclesia exstant, cum tum clerici tum laici
itidem religiosi esse queant, et cum contra sive religiosis sive iis qui tales
non sunt clericalis dignitatis aditus pateat. Deerrat igitur in aestimandis
fundamentis, quae Christus constituendae iecit Ecclesiae, qui secum reputat
peculiarem saecularis cleri formam, utpote saecularis, a divino Redemptore
statutam sancitamque esse, peculiarem autem regularis cleri formam, licet ipsa
bona et rata habenda sit, quippe quae ex altera manet, secundariam et auxiliarem
esse. Quocirca, ordine a Christo statuto ob oculos habito, neutra peculiaris
gemini cleri forma divini iuris praerogativam tenet, cum idem ius neque alteri
alteram praeponat neque alterutram emoveat. Quodnam vero utriusque sit
discrimen, quaenam mutuae rationes, quinam in humanae salutis perficiendo opere
utrique committendus sit labor, haec omnia Christus temporum varietatibus et
necessitatibus circumscribenda reliquit vel, si volumus expressius cogitatum
Nostrum definire, Ecclesiae decretoriis mandavit consiliis.
Haud dubie ad iuris divini praescriptum sacerdos, sive saecularis sive
religiosus est, ita munia exercere debet sua, ut Episcopo auxiliator adsit et
subsit. Hoc revera, quod ceterum ex sueto more in Ecclesia contingit, in Codice
iuris canonici illa de religiosis viris, utpote parochis et Ordinariis locorum,
praescripta (2 Can. 626-631; 454 § 5) haud obscure declarant. Neque raro evenit,
ut in sacrarum expeditionum territoriis universus qui illic versatur clerus, non
excepto Antistite, regularis sit militiae. Neve autumet quisquam id prorsus
extra ordinem suetamque normam esse, ita ut censeatur hoc ad tempus tantum
contingere et, simulac fieri possit, sacram procurationem saeculari clero esse
tradendam.
Sed et Religiosorum Ordinum exemptio neque principiis constitutionis
divinitus Ecclesiae datae obsistit neque ullo modo repugnat legi, qua sacerdos
Episcopo parere debet. Etenim ad normam iuris canonici religiosi exempti
Episcopi loci potestati subsunt, prout episcopale munus perfungendum et animorum
rite ordinanda curatio requirunt. Quod etiamsi praetermittamus, in
disceptationibus per postrema decennia super exemptione habitis haud satis
fortasse animadversum est religiosos exemptos, etiam ex praescripto iuris
canonici semper et ubique Romani Pontificis potestati, utpote supremo suo
Moderatori, subici, cui oboedire tenentur etiam vi voti oboedientiae (3 Can. 499
§ 1). Iamvero Summus Pontifex, ut in universam Ecclesiam, ita in
unamquamque dioecesim et in singulos chistifideles ordinariam et immediatam
iurisdictionem habet. Ergo constat primariae a Deo latae legi, qua clerici et
laici Episcopi regimini subesse debent, etiam ad religiosos exemptos quod
attinet satis superque obtemperatum esse ac denique Christi voluntati et statuto
utriusque militiae clerum pari respondere obsequio.
II
His, quae adhuc dicta sunt, altera conectitur quaestio, quam explanare et
enodare Nobis nunc cordi est : spectat ea rationem, qua clericus et religiosus
ad suam morum perfectionem et absolutionem contendere debet.
Veritati absonum est asseverare clericalem statum, utpote talem et prout ex
divino iure procedit, ob naturam suam vel saltem ob eiusdem naturae postulatum
quoddam exposcere, ut ab eisdem sodalibus evangelica consilia serventur et hac
de causa debere aut posse statum evangelicae perfectionis (acquirendae)
appellari. Clericus igitur non vi divini iuris evangelicis consiliis paupertatis
castitatis, oboedientiae devincitur ; ac praesertim non eodem modo devincitur
eademque ratione, qua ex votis publice nuncupatis in religioso statu capessendo
huiusmodi obligatio exoritur. Id autem non prohibet, quominus privatim suaque
sponte clericus haec vincula suscipiat. Itidem quod Latini ritus sacerdotes
sacrum coelibatum servare tenentur, inter clericalem et religiosum statum
discrimen non aufert vel attenuat. Clericus vero regularis, non prout est
clericus, sed prout est religiosus, evangelicae perfectionis condicionem et
statum profitetur.
Quodsi Nos per Apostolicam Constitutionem «
Provida Mater Ecclecia » ediximus formam quoque vitae, quam saecularia Instituta
sequuntur, autumandam esse evangelicae perfectionis statum publico agnitum
iudicio, propterea quod eorum sodales evangelicis consiliis observandis aliquo
modo astringuntur, hoc quoque nequaquam Nostrae nuper allatae contradicit
sententiae. Nulla profecto ratio officit, quominus clerici in Saecularia
Instituta coalescant ut, ad evangelicae perfectionis statum, huiusmodi vitae
delectu et genere, contendant, sed tum ipsi quoque sunt in statu perfectionis
acquirendae, non utpote clerici, sed utpote Saecularis Instituti gregales.
Huiusmodi enim Institutum evangelica consilia, quae, religiosi status propria,
ibi summa perfectione in rem deducuntur, habet sane veluti vitae rationem, cui
inhaereat, ita tamen complet, ut e statu regulari non pendeat, sed per se stet
in externa vitae forma ad perfectionem nuper memoratam haud necessario
pertinente.
III
Opportunum esse remur aliquantisper ei immorari quaestioni, quasnam status
religiosus praebeat rationes ad illum ineundum.
Sunt qui asserant religiosum statum natura sua fineque suo, cui probatio
deneganda non sit, nihil aliud esse nisi salutis refugium timentibus et anxiis
datum, qui, cum non valeant procellosae vitae obire discrimina, et aspera rerum
sustinere neque sciant neque forsitan velint, socordia ducti valedicunt saeculo
et in sereni coenobii portum confugiunt ; quocirca Dei gratiae et sui excitandam
esse fiduciam, ut qui otiosam petunt tranquillitatem abiciant huiusmodi opinatam
animi propensionem et audeant communis vitae certamina aggredi. Numquid hoc
verum est?
Nostrum non est nunc iudicii libra pensare, quonam singuli impulsu religiosum
statum capessant. Enuntiare volumus rationem, praecipuam quidem et veram, qua
umbratilis vitae adeunda sunt saepta. Haec sane abest a nuper relata opinatione,
quae, si in universum accipitur, falsa et iniusta est. Enimvero, quemadmodum
sacerdotii ineundi, ita et religiosi status ingrediendi propositum atque in
suscepto proposito firma constantia magnos spiritus et alacre devovendi se
studium flagitant. Ecclesiastica Historia, quae Sanctorum caelitum et
religiosorum institutorum praeclare gesta tradit, sacrarum expeditionum exitus
narrat, asceticas doctrinas refert, et ipse rerum usus luce lucentius
demonstrant haud minus in religioso statu quam in saeculo viros et mulieres
invictae et generosae virtutis floruisse. Ceterum religiosi viri et religiosae
feminae, qui in inceptis Evangelii regno amplificando desudant, aegrotis adsunt,
adulescentes educant, in scholis operam navant, num ab hominum consortione
abscedunt et ab ea suam alienant voluntatem? Nonne vero plerique ex iis perinde
ac sacerdotes saeculares et laici auxiliatores pro Ecclesiae causa agenda in
prima acie dimicant?
Hic autem abstinere non possumus, quin animadvertendam indicemus rem antea
relato opinatui omnino contrariam. Quodsi numerus eorum, praesertim
adulescentularum, qui religiosae vitae conclusos hortos ingredi volunt,
minuitur, saepius ex eo accidit, quod nimis durum aestimetur arbitrio suo exui
et libertatis suae potestatem deponere, quod quidem oboedientiae votum natura
sua secumfert. Immo veluti celsa moralis perfectionis forma a quibusdam
extollitur non ob Christi amorem exuta libertas, sed huiusmodi abnegationis
coartatio. Formando igitur homini iusto et sancto haec esset praeferenda norma :
coartetur libertas, quoad necessarium sit, libertati habenae relaxentur, quantum
fieri possit.
Praetermittimus hic quaestionem, an novum fundamentum in quo sanctitudinis
aedificium condere conantur, aeque ferax et validum in sustentando augendoque
apostolico Ecclesiae opere futurum sit perinde ac illud fuit, quod mille et
quingentorum annorum spatio antiqua oboedientiae regula ob amorem Christi
accepta suppeditavit. At vero, quod nunc maxime interest, est penitus
considerare illam rationem, ut quod ea intus condat patefiat. Haec, si rite
perpendatur, evangelici eonsilii naturam minime agnoscit, quin etiam in
appositam significationem aliquo modo irt.orquet. Nemo officio astringitur, ut
sibi praestituat evangelicum consilium perfectae oboedientiae, cuius radix est
ea norma vitae, qua voluntatis suae abdicetur potestas, nemo, inquimus, sive cum
de singulis agitur hominibus sive de sodalitatibus. Possunt, si volunt, ad hanc
novam regulam suos componere mores. Sed verba, ut sonant, intelligantur et
excipiantur, oportet. Iamvero, si haec norma cum oboedientiae voto conferatur,
non eiusdem summi est pretii neque illud Sacrae Scripturae effatum praeclarumque
exemplum exprimit : « Humiliavit semetipsum,
factus oboediens usque ad mortem (Phil. 1, 8)
Fallit et fallitur igitur qui de religioso statu capessendo consilium petendi
solummodo illam normam vel opinationem sequendam profert atque eius animi
proclivitatem et divinae gratiae instinctum perperam negligit. Quocirca, si Dei
vocis invitamentum certo indicio aliquem ad evangelicae perfectionis culmen
arcessit, qualibet amota haesitatione, celsi huius propositi perficiendi causa,
ei proponatur libertatis libera immolatio, prout oboedientiae votum exposcit,
votum, inquimus, quod Ecclesia per tot saeculorum decursum perpendit, experta
est, definivit, comprobavit. Nemo invitus ad huiusmodi devovendi se studium
propellatur ; sed si is velit, nemo sit, qui eum dehortetur, nedum detineat.
IV
Haec hactenus. Nunc de externis operibus deque intima vita aliquid animus
Nobis est eloqui. Pauca, quae ad regularem vitam et generatim ad religiosam
vitam pertinent et quae revera gravis sunt momenti, fusius quam haec quaestio
pertractata sunt. Nihilominus hoc super argumento et Nostram volumus proferre
sententiam.
Non casu siquidem evenit, ut in nostram incideret aetatem ortus et conflatio
illius philosophiae, quae « existentialismus
» vocitatur. Homines enim qui hodie vivunt, cum eventus rerum arduas exsolvendas
metaphysicas et religiosas quaestiones adducunt, libenter, negligentes altiora,
satis esse sibi rentur agere quod hic et nunc agendum est. Iamvero qui sanctam
profitetur fidem, renuit, ex eiusmodi placitis, solummodo singula puncta
temporis curare et vitae fluvio praecipitem se tradere. Novit ipse ea quae non
apparent (Cfr. Hebr. 11, 1) summe esse aestimanda summeque vera et ita in
posterum mansura, ut numquam sint occidua. At — proh dolor — quamvis monita et
hortamina non defuerint, etiam ecclesiastici viri, religiosis non exceptis, haud
paulum huiusmodi contagione affecti sunt; et, quantumvis quod humanos sensus
cunctamque naturam exsuperat non denegant, id tamen parvipendunt.
Quod in discrimine graviter et periculose erat, estne iam devictum? Deo
agantur grates, nam sperare hoc licet : aliqua, quae oculis intuemur et quae
vitae usus prodit, hanc Nobis fiduciam iniciunt.
Possunt una simul foederari operosissima navitas et intimae vitae quaesitae
divitiae. Duo sidera, quae in regularis vitae cultu fulgent, iuculentissime hoc
demonstrant : S. Franciscus Xaverius et S. Teresa a Iesu.
Alacris operositas et intimae vitae cura non solum expostulant mutuam
coniunctionem, sed, saltem ad aestimationem rei et ad voluntatem quod attinet,
ut eae pari gradu et gressu procedant. Ferventibus igitur operibus, congruenter
ferveant fides, preces, se suaque Deo devovendi studium, intemeratae
conscientiae nitor, oboedientia, malorum patientia, Deo et proximis impendenda
actuosa et pervigil caritas.
Hoc non tantum singulis religiosis sodalibus valet, si tales ipsi sunt non
solum habitu, sed animo, verum etiam integrae quoque religiosae sodalitati causa
est, cur coram Deo et hominibus religiosa vita solide fulciatur et amplissima
probatione sit digna. Hoc instanti rogatu poscit a vobis Ecclesia, ut externum
opus vestrum congruat intimae vitae vestrae et haec duo adsiduam invicem
aequilibritatem constituant. Nonne vos, clerici et laici, profitemini vos
evangelicae perfectionis statum amplecti? Si ita est, eiusdem status progignite
fructus, ut mysticum corpus Christi, quod est Ecclesia, e robore et calore
vestro efficentiores hauriat vires. Hac eadem causa fit, ut religiosi Ordines
contemplativae vitae addicti aliquo modo Ecclesiae necessarii sint, cui iidem
perpetuum decus exstant et caelestium scatebra gratiarum.
Scitis profecto effundi sermonem, caritatem erga proximos paulatim religiosam
naturam amittere et saeculo mancipari (laicizzare). At beneficentia, quae
nullum a fide principium ducit, sed aliunde scaturit, caritas non est neque
catholica appellari potest. Habet caritas dignitatem, habet afflatum, habet
vires, quae simplici philanthropiae, etiam opibus et praesidiis praeditae,
desunt. Ita, Catholicae religiosae sodales, quae aegrotis adsunt, si comparentur
cum iis, quae idem munus exerceant solummodo humanitatis vel mercedis causa,
quidpiam habent, quod aliud est et maius est. Possunt interdum aliis cedere ad
technica praesidia quod attinet ; et nunc quoque eas adhortamur, ut, hac in re
aequo cum illis progrediantur pede, imo ut illas praemineant. Verumtamen ubi
suam dant operam religiosae sodales, in quibus vitales spiritus ipsarum
Instituti insideant, cotidie paratae ob amorem Christi suam dedere vitam pro iis
qui infirmitate laborant, tum aura quaedam circumfunditur, ubi virtus mira
efficit, quae nec technica inventa nec medicina pariunt.
Religiosi igitur Ordines et Congregationes activam profitentes vitam in
oculis ferant et colant ea omnia, ex quibus operi suo sacra lineamenta eluceant
et in penetralibus conscientiae mundae Sancti Spiritus ignem alant.
V
Dilectissimi Nobis, volumus etiam breviter attingere de studio religiosorum
Institutorum mutatis temporibus sese accommodandi et pulchro foedere simul nova
et vetera iungendi.
Si iuvenes haec audiunt « oportet nostrae esse aetatis »,
« oportet ausus nostros aetati nostrae
aequare » insolita animi ardore flammescuunt et, si religiosae militiae sub
signis merent, eo summopere cupiunt futuri religiosi laboris molimina
convertere. Quod quidem aliqua ex parte aequum est. Plerumque enim contigit, ut
legiferi patres religiosorum Institutorum novum suum excogitarent opus, quo
emergentibus neque moram patientibus Ecclesiae necessitatibus vel muneribus
occurrerent; itaque cum suo tempore sua exaequabant incepta. Quodsi vultis
patriis insistere exemplis, eo modo quo ipsi se gesserunt, ita et vos agite.
Aequalium vestrorum, inter quos vivitis, scrutamini opiniones, iudicia, mores
et, si ibi particulae boni et iusti inveniantur, pretiosis hisce elementis
potimini ; aliter eos collustrare, iuvare, sublevare, ducere non valetis.
At est Ecclesiae patrimonium, quod iam ab eius primordiis indemne est, quod
labentibus aevis non variatur, humani generis necessitatibus et votis
congruentissimum : pars eius praecipua catholica fides est, quam quidem contra
nova pericula recens quoque per Encyclicas Litteras
« Humani generis » Nos tutati sumus.
Quam, nullo temeratam naevo, diligentissime servantes, hoc persuasissimum habete
ei inesse perquam pollentes vires, quibus quodlibet valeat informare aevum.
Finis praeterea status perfectionis pars est eiusdem patrimonii, quae quidem
vobis summo consequenda est studio, ut eius praesidiis et viis sancti
efficiamini et sanctos quoque, directo aut indirecto opere, efficiatis proximos,
ut ii, divinae gratiae uberius usque participes, pie vivant et pie moriantur.
Hoc ipso patrimonio continetur veritas, ita celsa, ita praecipua, ut unum
reputetur iter ad perfectionem abnegatio sui ipsius ob Christi amorem. Id autem
nullo modo ea, quae mutantur, tempora mutant.
Attamen sunt, et multa quidem, rerum adiuncta, ubi potestis et debetis
hominum et temporum ingenio et necessitatibus obsecundare. Hoc ceterum, haud
parva ex parte, iam effectum est, ac nunc, collatis consiliis et propositis
vestris, plane cumulateque perficitur. Haud pauca autem vestra laudabiliter iam
novata esse ex iis multigenis patet, quae in scholis, quae educandorum iuvenum
causa, quae ad miserias hominum leniendas, quae ad doctrinas colendas et
provehendas vel singillatim vel per Instituta vestra agitis. Quapropter fatendum
est, neque quisquam assertum Nostrum infitiari potest, magnam iam assurgere
operis molem, ut mutatis temporibus nove apteque occurratis.
Attamen in ista, quam exquiritis, congruentia cum mutatae aetatis
necessitatibus iudicio Nostro summopere interest, ut sagaci indagatione
investigetis, quid spiritualium virium in aequalibus lateat, quibus abditis
desideriis ii ferantur, quinam iisdem sincerus sit animi vultus. Non illum
intellegimus vultum, qui damnanda et exprobranda prodit, qui cupidinum tumultus
et venena vitiorum exprimit. Attamen in hominibus, utpote hominibus et, eo vel
maxime, utpote christianis, etsi deerrant et noxiis implicantur, inest haud
parum boni, inest optatum maioris boni. Hisce a vobis obsequendum est motibus,
hisce occurrendum est votis, cauta autem habita ratione, ut non accipiatis a
saeculo, quod triste et iniquum id tenet, sed ei vestrum inseratis quod probum
et sanctum sit et salubribus illius impulsionibus consonum. Quod igitur in aliis
timide bonum est curantes, expolientes, augentes, ex eo veluti ex auri
particulis pretiosa fingite vasa, ex eo veluti ex rivulis deducite amnes.
Censent quidam, nec fortasse perperam, tria esse, quae aetatis nostrae indoli
et propensioni quam maxime respondeant : in cogitando et deliberando latitudo,
in ordinando et componendo unitas, in agendo celeritas. Nonne haec tria etiam
Evangeliis notae et insignia sunt, nonne dotes sunt eorum qui catholicam fidem
ore et moribus profitentur? Quaenam maior latitudo cogitantibus nobis expandi
potest quam latitudo, quae Apostoli effato profertur :
« Omnia enim vestra sunt : vos autem Christi
: Christus autem Dei »? (I Cor. 3, 23) Quaenam astrictior in
comprehendendo et amando unitas quam illud simplex et unum, Divinarum
Scripturarum verbis declaratum :« Deus omnia in omnibus
» (I Cor. 15, 28).
« Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde
tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua . . .
Diliges proximum tuum tamquam teipsum »? (Marc. 12, 28-34)
Ut simus autem agiles et vividi, nulla caducarum rerum nocenti recordatione
detenti, illud monet :« Nemo mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro,
aptus est regno Dei » (Luc. 9, 62). Quodsi vultis suspicere exemplaria
virtutis, in quibus hae tres eluxere laudes, recogitate vobiscum ad Paulum
Apostolum et ad omnes, qui in Ecclesia Christi egregia et immortali memoria
digna patrarunt.
Iamvero proposita, quae vobis in contemplatione et actione vitae praefulgeut,
itemque ea, quae ceteri Ecclesiae sacerdotes et laici, assequi debent, sunt
christiana perfectio et humani generis comparanda salus. Verumtamen vestrum est
efficientissimis uti praesidiis, evangelicis nempe consiliis per religionis
votorum nuncupationem, ut adsiduo bello concupiscentiam carnis, concupiscentiam
oculorum et superbiam vitae (Io. 2, 16) edometis atque inde sanctiores
usque evadatis et in procuranda humanae subolis salute alacres Dei administri
sitis. Ad haec celsa attingenda cogitationes et opera convertite, et « in
caritate radicati et fundati » (Eph. 3, 17) fidei robore solidati,
humilitate locupletes, nullam praeterlabi sinite occasionem, ut homines, fratres
vestros, ad Creatorem, Redemptorem, quasi erraticas oves ad Pastorem, deducatis.
In exemplum fidi et fideles, facite, ut in vobis nomini consonent mores,
congruat professionis tota ratio vitae. Secundum illud Apostoli gentium :«
Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
» (Eph. 4, 3) pax regnet in vobis et
inter vos, inter eiusdem nempe Instituti et domus sodales, et cum iis, qui ad
alia Instituta sunt cooptati; inter vos et omnes alios, qui vobiscum operantur
et cum quibus vos operamini ad homines Christo lucri faciendos. Facessant istinc
controversiae et discordiae, quae enervant et manca reddunt etiam spei plena
incepta : Ecclesia, ut apostolico labore exercendus campus, in immensum patet,
operis et sudoris copia nemini deest.
Si fides hominis religiosi exemplis fulta erit vitae, cuius contextus votorum
adamantea fulgescat observantia, si sacerdoti nihil grave et arduum erit in
curanda animorum salute, tum de ipsis hodie quoque valebit quod Apostolus de
sermone Dei praedicat, qui « visus est . . . et efficax et penetrabilior omni
gladio ancipiti » (Hebr. 4,12). Ut exemplo utamur, recens monuimus
fideles ut calamitosa hac aetate, qua afflicta multorum fortuna et lacrimabilis
inopia cum immodicis sumptibus acriter pugnant, velint temperanter vivere ac
liberales esse in proximos, egestate pressos. Agite, ceteris in tam instanti
perfectionis christianae, iustitiae et caritatis opere exemplis vestris
praecellite eosque ad imitandum Christum inducite.
Plurimum denique optantes, ut Domini nostri Iesu Christi opifera gratia e
Conventu vestro divites et diu mansuros fructus egignat, benevolentiae Nostrae
pignus, Apostolicam Benedictionem vobis, qui coram adstatis, et religiosis
familiis, quae toto orbe terrarum sunt, amantissime impertimus.
*A.A.S., vol. XXXXIII (1951), n. 1, pp. 26-36
|