 |
ALLOCUTIO SANCTISSIMI
DOMINI NOSTRI PII PP. XII AD SODALES CAPITULI GENERALIS ORDINIS FRATRUM
MINORUM*
Die XXIII m. Maii, A.D. MCMLI
Postquam vos, franciscales sodales, generalem religiosae istius communitatis
coetum celebrantes Asisii vestrum supremum moderatorem delegistis, pientissimi
filii huc Nos salutatum venistis. Vestrum obsequium Nostrum est gaudium. Deo
igitur gratias agimus, quod Nobis, apostolici muneris sarcina gravatis, dat nunc
vestro frui conspectu et primos istos strenuissimos paciferae Christi aciei
milites laeto alloqui sermone.
Ante omnia gratulamur dilecto filio Augustino Sépinski, quod conspiratis
suffragiis electus est, ut toti familiae vestrae praeesset atque huic, dum
decessoris eiusdem bene acta publico honestamus praeconio, liberale Spiritus
Sancti lumen et robur invocamus, ut in ardui muneris sui actuosam perfunctionem
prudens et sollers incumbat. Nunc vero hortamina et vota a Nobis exposcitis,
quae vobis in virtutis itinere alacrius metiendo incitamento sint et profectui.
Quodnam attingamus argumentum? Undenam eloqui Nostri sumamus exordium? Asisiensi
ex urbe venistis, legiferi Patris vestri vividiorem imaginem et cultum vobiscum
ferentes. Quod igitur vos iuvat, vobiscum est.
Asisinas Patriarcha, Evangelii amator flagrantissimus, Magni Regis praeco, imago
Christi miro praelucens nitore, tanta excellit praestantia, ut eos quoque qui ab
Ecclesia sint alieni saepissime in suum traducat amorem. Hoc profecto vos, eius
asseclae et filii, ceteris debetis praecurrere. Absit autem a vobis, istinc
facessat, ut huiusmodi amor verbis fusius palam fiat, at ex moribus languidius
prodeat. Quodsi eum vere diligitis, eius sectamini instituta, eius vestigiis
insistite, ingentis eius spiritus afflatu ferimini.
Atqui praecelsa forma virtutis, quae in eo singulariter fulsit, caritas fuit,
seraphica caritas, qua raptus ipse terras tantum volucri et levissimo pede
attigit et totus rebus inhiavit caelestibus. Qua eximia caritate poscente, is
evangelicam paupertatem, vitiorum omnium remedium, ita coluit, ut tanto in agone
nactus sit palmam. Comites autem evangelicae paupertatis, mirifice in eius
floruerunt moribus paenitentiae studium, se Deo et Ecclesiae devovendi summa
voluntas, innocentia vitae, proximos, praesertim inopes et miserabiliores,
iuvandi et religiose educandi pervigil cura. Ad lucentissimum hoc sidus
convertite intuitum, paternae virtutis imitamini speciem. Caritate in Deum et in
fratres uberius usque exornamini! Numquid fas est eodem ore laudare Deum et
etiam leviter fraternam laedere caritatem? Caritas magis excusat quam incusat;
ac si saevit, in eo, cui sincera et vera inest, saevit, ut amaras dissentionis
evellat radices, concordiam alat et oboedientiae iugo male elatam incurvet
cervicem. Hac in re vobis aliquid ponderandum et librandum proponimus.
Franciscale Institutum, fertilis arbor, multos surculos protulit variis ex
causis, quas historia recenset. Ipsius historiae linquamus iudicio varietates et
discrepantias, quae praeterito tempore inter eos exstiterunt. Nonne salutare et
optabile est, ut singulae franciscales familiae, quamvis sui iuris esse
permaneant, amico coalescant foedere, ut communibus conlatis consiliis communia
negotia potioris momenti expediant?
Paupertas dein adeo necessaria, adeo Evangelii legi congruens est, ut
christianus quilibet, si saltem animi affectu eam non vereatur, et a terrestris
cupiditatis visco vota sua non detineat, male suae sempiternae consulat saluti.
Quapropter oportet in Ecclesia sint qui ad ceteros instituendos et monendos hac
virtute praemineant. Hi vos estis, si a prisca norma non deflectitis. Decora
itaque pauper tas luceat in domibus et rebus vestris ; et pudore quodam
terrestria contractantes, his ne fruamini, sed temperate utamini iuxta illud: «
Vivitur parvo bene » (Hor. Od. 1. II, 16, 13).
Pauperes ipsi habitu et victu, praedivites esse contendite illis veri nominis
opibus, quas Dei gratia, virtutes, doctrina volentibus progignunt et in alios
prodiga manu huiusmodi divitias profundite.
Spiritali immolatione exercemini, qua, ut devincatis quod illicitum et noxium
est, etiam quae sunt licita cohibeatis ac renuatis : modestia vultus et eloquii
itemque castitatis integro lilio candete; omnes qui ad vos accedunt ore et
exemplo quae bona, quae pudica, quae honorabilia et sancta sunt docentes.
Novistis, dilectissimi, inter tot mala, quibus praesens aetas conflictatur,
illud reputari maxime infestum, quod tenuiores attingit; hosque, pravae
doctrinae insidiis obnoxios, haud paucos a Christi ovili deficere. His
praesertim, fraternae benevolentiae instinctu permoti, adestote, omni ope
succurrite, Dei verbum seduli renuntiate, verbum scilicet salutis et spei, quod
Sacrarum Scripturarum meditatio alat, preces calefaciant, austerae vitae genus
suffulciat. Quodsi feceritis, haud sine ingenti promeritorum cumulo, everso
saeculo occurretis ac novo meliori maturescenti consuletis. Hoc ex animo ominati,
effuso paternae caritatis affectu benedicimus vobis, qui coram adstatis, et
cunctis sodalibus vestris, iis cum primis qui aliquibus in regionibus dura pro
Christo perpetiuntur, militibus invictis et fortissimis, immortali dignis laude,
necnon tirunculis vestris, inceptis et laboribus vestris. Augusta et veneranda
Trinitas, deprecantibus Deipara Virgine Maria et S. Francisco, religiosae
vestrae communitati auctrix sit pacis, laetitiae, salutis et maioris usque in
virtutibus percolendis decoris.
*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIII, Tredicesimo
anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1° marzo 1952, pp. 109 - 111 Tipografia Poliglotta Vaticana
|