The Holy See
back up
Search
riga

   ALLOCUTIO SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
AD DOCENTES EX ORDINE FRATRUM
CARMELITARUM DISCALCEATORUM
*

Die XXIII m. Septembris, A.D. MCMLI

 

Magis quam ineuntis autumni mane vos, dilecti filii, qui visum Nos huc venistis, lumen animo Nostro affertis laetitiae. Collucetis enim vos, lectorum virorum corona, Decalceatorum Carmelitarum flos, religionis studio, pietatis decore, bene agendi industria voluntate; collucetis etiam iubare quod incliti Ordinis vestri peculiare et proprium est. Quis mirabundis oculis non suspiciat Sanctam Teresiam a Iesu et Sanctum Ioannem a Cruce, fulgentissima astra, atque alios viros et feminas in ascetica et mystica vita in exemplum enitentes, quibus religiosa familia vestra per aetatum decursum a legiferis parentibus usque ad Teresiam ab Infante Iesu fuit dives? Tantum doctrinae thesaurum, quem Spiritus Sanctus eorum ope universae Ecclesiae comparavit, vos portantes atque hinc ductricis sapientiae splendorem haurientes, praesentem ex omnibus provinciis vestris celebratis Conventum, qui eo spectat, ut, collatis una simul propositis et consiliis, Ordinis vestri tironibus instituendis et educandis quam optime prospiciatur, cum viginti quinque fauste revoluti explentur anni, ex quo Internationale Collegium Decalceatorum Carmelitarum in Urbe conditum fuit. Maxima enim cura spesque vestrae in iisdemque versantur, ut, novis inde conceptis viribus, religiosum Institutum istud, mutati aevi necessitatibus accommodatum, donante Dei misericordia, apostolicum munus suum quam efficientissime exerceat.

Cum totum istud inceptum magni facimus, tum aliqua, quae vobis tractanda sumpsistis, maxime dilaudamus. Paedagogicae doctrinae et artis accuratior nunc est indagatio, qua ratione scilicet et via hominis animus constans sibi fiat et, virtutis et boni tenax, quicumque eius est status, perseveret. Quomodo oriatur et perstet in homine plurimi aestimanda haec firmitas, quomodo virtutes, ut aiunt, naturales, nascantur et vigescant, intento studio vultis perpendere.

Hoc Nobis videmini salutari vos egisse consilio. Nimirum, si verum est — quod quidem verissimum est — supernaturali gratia perfici, non deleri naturam, evangelicae perfectionis aedificium excitandum est in ipsis naturae virtutibus. Priusquam iuvenis religiosus sodalis praeclari exempli evadat, studeat in ordinariis et cotidianis rebus perfectus homo fieri: nequit scandere cacumina montium, nisi valeat expedito gressu in plano ambulare.

Discat igitur et moribus suis demonstret, qui sit humanae naturae et consortioni congruens decor : vultum habitumque suum decenter disponat, sit fidus et verax, servet promissa, suos actus suumque regat eloquium, vereatur omnes, aliena iura ne turbet, sit malorum patiens, comis et, quod potissimum est, legibus obtemperet Dei. Ut probe nostis, naturalium, quas vocant, virtutum complexio et instructus ad supernaturalis vitae dignitatem provehuntur, maxime cum eas ideo aliquis exercet et colit, ut bonus christianus aut ut idoneus Christi praeco et administer exstet. Idque aliud quoque suadet. Religiosa domus idem non est ac familiae convictus et tectum : talis non est neque esse contendit, siquidem intra eius saepta se devovendi et se abnegandi, ob Christi amorem, studium et severi poenitentiae mores secum afferant plus minusve iniucunda et aspera. Attamen, quantum fieri potest, certet ea, ut singulis religiosis sodalibus fiat familiae arriabile limen. Quod indubie facilius contigerit, si in honore omnium fuerit naturalium virtutum substructa compago, quae quidem saepe magnum supernaturalem vigorem et nitorem demonstrant et exigunt.

Placeat nunc vobis ex ore. Nostro percipere aliqua, quae ad religiosa nuncupanda vota et ad tirones vestros rite instituendos attinent. In tractandarum rerum ordine hoc legimus propositum argumentum : ź Institutio ad oboediantiam religiosam : exercitium auctoritatis ac reverentia erga personam subditi ╗. Certe summopere oportet, supernaturalis oboedientia, in Deum caritatis ignibus alita, arcte et adsidue volentique animo ad statutarum legum normas in religiosis domibus excolatur et vigeat. Nonne religiosae disciplinae et vitae solida hic insidet fultura? Nonne magna incepta, quae religiosi sodales perfecerunt et perficient, tantum oboedientia coalescentibus viribus, felices nacta sunt et nanciscentur exitus? Salutare igitur agnoscite et veneramini et libenter accipite, quasi pondus fortium, oboedientiae iugum! Verumtamen hoc tempore, quo machinae ubivis tenent imperium, quo technica moderatio omnia invadit, combibit, ad suam imaginem fingit, moderatores curent, ne eos qui nutui suo obtemperent, veluti merces aut machinamentorum partes tractent, sed semper in iis humanam vereantur personam.

Quid vero dicamus de castitate? Plurimum edisserendum esset de quaestionibus quae eam spectant, magni quidem ponderis graviorisque momenti. Quodsi ex iis non omnes, saltem aliquas aequum est Nos leviter et breviter attingere. Antiqui Graeci et Romani ut sermone indicarent quae ad castitatem pertinent, singulari utebantur nomine : ź aid˛ia — verenda ╗ ea appellabant, siquidem de rebus agitur, quae reverenti modo rationeque tractari debent. Quocirca huiusmodi verecundia non ita accipienda est, ut hac super causa perpetuo aequiparetur silentio utque in impertienda disciplina morum ne sobrius quidem cautusque sermo de iis umquam fiat. His super rebus adulescentes consiliis idoneis instruantur eisque liceat aperire animum, sine haesitatione quaerere, responsum accipere, quod securum, perspicuum, satis explicatum ipsis lumen et fiduciam iniciat.

Neve qui virginitatem servandam sibi delegit, parvipendat spernatque coniugium. Bonum est matrimonium, melior autem virginitas; honorabilis est causa conubii; celsior, ipso Evangelio teste, est causa virginitatis, quam quis ob Christi amorem amplectitur, et caritatis fructu fecundat. Est praesertim perpetua virginitas hostia Dei munda, victima sancta, Ecclesiae autem flos honoris et gaudii, magnum receptaculum virium, quod nequit ipsa Ecclesia missum facere ac neglegere.

Cum vero de virginitate edisserendum et instituendum est, id iam initio ab omnibus certissimum habeatur castitatem universe acceptam, coniugalem quoque, sine Dei gratiae auxilio constanter servari non posse; idque caeleste adiutorium multo magis necessarium esse, cum de castimonia agitur usque ad extremum vitae halitum retinenda; et hanc ob causam eum qui lilialem integritatem Deo devovit, precibus et paenitentiae studio, quemadmodum Iacob cum Angelo, colluctari debere, ut se supernum victorem efficiat.

Nunc de evangelica paupertate aliquid dicendum. Haec, ad vitam sive singulorum sive communitatis quod attinet, ad vestri Instituti sancitas regulas sancte nullo non tempore servetur. Multigena vero opera apostolatus, veluti animorum curatio, templorum cultus, scholarum apta constructio et temperatio, sacrae expeditiones, doctrinarum profectus, necnon debita famulis iustarum solutio mercedum, quandam liberalitatem, novis temporibus omnino congruentem ac laudabilem, exquirunt. Attamen aequiparentur operibus opes neve haec immoderate appetantur: quodsi supersint, defluant ad succurrendum fraterna certatione omne genus inopiis: non humani provisus incertum, sed in Dei misericordia auxilioque fiducia et, huius comes, effusa bonitas dabunt iis eorumque inceptis veri nominis incrementa parabuntque socialem apud homines honorem.

Quantopere id Nos delectat quod ipsi vultis tirones vestros humanioribus litteris liberalius imbuere! Haec ad surgentia ingenia conformanda aptissima sunt, ut tum in cogitando et loquendo sit lucidus ordo et vana vitetur profluentia verborum, tum ut aliae praeclarae parentur bene cordati viri laudes. Hisce in studiis querimus quiddam contingere triste. Proh dolor, Latina lingua, gloria sacerdotum, nunc languidiores usque et pauciores habet cultores. Quid digne celebret hunc imperialem sermonem —  basilikŔ gl˛ssa Graecis appellabatur — quae vera non enuntiat sed sculpit, quae in edictis et sententiis peculiari splendet gravitate, quae in Latina Ecclesia liturgico fruitur usu, quae denique Catholicae Ecclesiae est magni pretii vinculum? Nullus sit sacerdos, qui eam nesciat facile et expedite legere et Ioqui! Praeter haec utinam oriantur inter vos haud parvi et pauci qui etiam presso et eleganti dicendi genere eam scribere valeant!

Enimvero Latina lingua, itemque et Graeca, cui tot ecclesiastica scripta, iam a prisco christiano aevo, commissa sunt, thesaurus est incomparandae praestantiae; quare sacrorum administer qui eam ignorat, reputandus est lamentabili mentis laborare squalore.

Haud paulum denique laudamus propositum, quod tenetis ita moderandi philosophica et theologica studia vestra, ut recens a Nobis promulgatae Encyclicae Litterae ź Humani generis ╗ sint vobis veluti rectum indicantes iter signatae sagittae.

Haud sine maesti animi admiratione percepimus aliquos huiusmodi Documentum satis graviter tulisse, quasi Nos ita voluissemus indagationes, quas doctrinarum profectus poscit, coŰrcere et peculiares opinationes, quae in philosophicis et theologicis scholis adhuc sine fidei periculo libera fuerunt in disceptatione, prohibere. Isti falluntur aut fallunt. Mentis Nostrae consilium non fuit quae libera sunt compescere. Quod profecto pro Apostolico Nostro munere voluimus hoc est, hodiernae aetatis aliquas aberrantes et immoderatas doctrinas a catholica secernere veritate, qualis fuit et erit, commune Ecclesiae patrimonium, tectum sartumque servandum, quod quidem omnes aetates et civilis humanitatis et cultus omnes formas exsuperat.

Agitedum, dilecti Filii, cum gaudio magno (cfr. Luc. 24, 52) in labores, in disceptationes, in consilia capienda incumbite: nec erit inane istud opus, ad quos absolvendum iamdudum vosmet parastis.

Id strenue molimini, Dei providentia et gratia freti. Nos autem, paternae moti caritatis affectu, vos vestraque celsae Patronae, Deiparae a Monte Carmelo, atque caelitibus, quod Institutum istud multos et magnos protulit, sursum elatis manibus, suppliciter commendamus, dum, superni auxilii pignus, Apostolicam Benedictionem vobis heic adstantibus, studiosae iuventuti, in qua tanta expectatio vestra considet, et universae religiosae familiae vestrae amantissima voluntate impertimus. Nostra auspice Benedictione, Carmeli gloria vigeat novis et relucentibus fructibus honestatis doctrinae et omnigenae virtutis, qui turbulenta hac tempestate Ecclesiae fiduciam roburque suffulciant. Quae nunc est spes, fiat res. Amen.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua SantitÓ Pio XII, XIII,
 Tredicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1951 - 1░ marzo 1952, pp. 255 - 259
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top