The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO SS.MI DOMINI NOSTRI PII PP. XII
EMIS PP.DD. CARDINALIBUS ATQUE EXCMIS PP.DD.
SACRORUM ANTISTITIBUS, QUI ROMAE SOLLEMNI
CANONIZATIONI S. PII PP. X INTERFUERUNT*

Die XXXI m. Maii, A.D. MCMLIV

 

Venerabiles Fratres,

« Si diligis, ... pasce ». Quidnam sit apostolici laboris ratio, fastigium virtutis, meritorum origo et fons, praeclare hoc docet divini Servatoris ad Petrum Apostolum adhibitum monitum, quo Eucharisticum Sacrificium in honorem unius aut plurium Summorum Pontificum inchoatur. Vestigiis insistens Iesu Christi, Pontificis et Pastoris sempiterni, qui pro nobis magna docuit, mira fecit, dura sustinuit, Romanus Antistes Pius, nomine decimus, quem Sanctorum fastis accensere valde gavisi sumus, ex ore Christi elapsum strenue implens praeceptum, pascendo dilexit et diligendo pavit. Dilexit Christum et pavit gregem Christi : ex supernis divitiis, quas benignissimus Redemptor intulit terris, haud parce hausit quae gregi liberaliter dedit : veritatis nempe alimonium, mysteria caelestia, divinae Eucharistiae sacrificii et sacramenti magnificentissimam gratiam, caritatis suavitatem, adsiduam consulendi curam, tutelae fortitudinem; totum se dedit et ea omnia quae ei largitus erat omnium bonorum Auctor et Dator.

Romam venistis, Venerabiles Fratres, sertum laetitiae Nostrae, ut, sollemnium celebritatum participes, admirationis et honoris obsequium Nobiscum proferretis huic Romanae Urbis Antistiti, cuius vita inclita universam collustravit Ecclesiam, et gratiarum actiones persolveretis Deo, qui magno beneficiorum cumulo per hunc Pontificem quos ad aeternam adipiscendam salutem dirigit, paterna eos misericordia perfudit.

Et nunc, dum Nos inter vos medii, Fratres dilectissimi, tam frequentes ex omnibus orbis terrarum partibus, advectos, laeto penitusque commoto animo adstamus, Nos inquimus, Iesu Christi Vicarius, « consenior », inter vos « seniores », quod memorandum et monendum Nobis occurrit, breviter ante omnia astringere volumus verbis ex ipsius primi Summi Pontificis ac Principis Apostolorum epistula, quam modo meminimus, depromptis: « Seniores, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum,... pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum, ...forma facti gregis » (cfr. 1 Petr. 5, 1-3). Idem haec sonant ac divinae vocis effatum, quod pastoralem industriam ad operosam incitat caritatem: « Si diligis, ...pasce! ».

At paucis ea enucleare volumus quae Beatissimi Petri verbis modo summatim innuimus.

Sollicitudo omnium Ecclesiarum quae Nobis incumbit, et vigilantia, quae pro supremo Nostri officii munere cotidie Nos urget, impellunt Nos, ut ob oculos, Nostros ponamus et perpendamus quaedam ad mentis sententias, ad animi sensus, ad actionem vitae spectantia, in quae vestram quoque sollicitudinem et vigilantiam converti volumus, ut eam Nostrae iungatis, atque ita citius et efficacius, gregi Christi provideatur. Agi enim videtur de cuiusdam contagionis spiritualis indiciis atque effectibus, qui pastoralem curam expetunt, ne invalescant grassarique incipiant, sed in tempore sanentur et quam primum tollantur.

Proposito Nostro consentaneum esse videtur vobis singillatim explanare ea quae triplici munere ac praerogativa ex divina institutione vobis, Apostolorum successoribus, sub auctoritate Romani Pontificis competunt (cfr. can. 329), i.e. magisterium, sacerdotium, regimen. Attamen, cum hodie tempus non sufficiat, orationem Nostram nunc ad primam tantum rem contrahemus, ceteras ad aliam occasionem in posterum (si Deus dabit Nobis copiam) differentes.

Christus Dominus veritatem, quam e caelis attulit, Apostolis et per ipsos eorum successoribus concredidit; Apostolos, sicut ipse fuit missus a Patre (Io. 20, 21), misit, ut docerent omnes gentes omnia quaecumque ipsi a Domino audierant (cfr. Matth. 28, 19-20). Apostoli igitur iure divino sunt in Ecclesia statuti veri doctores seu magistri. Praeter Apostolorum autem legitimos successores, scilicet Romanum Pontificem pro universa Ecclesia, Episcopos vero pro fidelibus suis curis commissis (cfr. can. 1326), alii magistri iure divino in Ecclesia Christi non habentur ; at tum ipsi, tum imprimis Supremus in Ecclesia Magister atque Christi in terris Vicarius, alios arcessere possunt suos in magistri munere operis socios consiliariosve, quibus facultatem (sive peculiariter sive ob collatum officium - cfr. can. 1328) docendi delegent. Qui ad docendum ita vocantur, in Ecclesia proprie non noinine suo, neque titulo scientiae theologicae, magistros agunt, sed vi missionis quam a legitimo Magisterio receperunt, eorumque facultas manet semper huic subiecta neque umquam fit sui iuris, seu nulli potestati obnoxia. Episcopi vero, tali facultate data, numquam iure docendi privantur, neque eximuntur gravissimo officio providendi et invigilandi integritati atque securitati doctrinae, quam alii in auxilium assumpti proponunt. Ideo legitimum Ecclesiae Magisterium neminem ex iis, quibus missionem canonicam dedit, laedit vel offendit, si scire et pro certo habere cupit, quid ii, quos ad docendum miserit, in praelectionibus viva voce, quid in libris vel commentariis et ephemeridibus auditoribus tradendis, item quid in libris aliisve scriptis publici iuris factis, doceant atque defendant. Non habemus in animo iuris normas circa praeviam censuram librorum in hunc finem ad omnes has res extendere; siquidem tot alii modi et viae praesto sunt, quibus tuto percontanda notitia de docentium doctrina acquiri potest. Neque haec legitimi Magisterii providentia et circumspectio quidquam habet diffidentiae vel suspicionis - (sicuti ne professio quidem fidei, quam a docentibus multisque aliis Ecclesia exigit; cfr. can. 1406 n. 7 et 8) e contrario, collata docendi facultas sapit fiduciam, bonam aestimationem, honorem exhibitum ei, cui eadem conceditur. Ipsa S. Sedes, si quando inquirit et scire vult, quid in aliquibus Seminariis, Collegiis, Athenaeis, studiorum Universitatibus, doceatur in rebus ad suam potestatem spectantibus, nulla alia causa ducitur, quam conscientia tum mandati Christi, tum obligationis, qua tenetur coram Deo de tutanda atque incorrupte et integre servanda sana doctrina. Praeterea haec exercenda vigilantia nititur etiam ad defendendum et urgendum vestrum ius et officium alendi gregem vobis concreditum genuino Christi verbo et veritate.

Non absque gravi ratione haec coram vobis, Venerabiles Fratres, monere voluimus. Etenim infeliciter accidit, quod quidam docentes parum quaerunt coniunctionem cum vivo Ecclesiae Magisterio, parumque mentem animumque convertunt ad communem eius doctrinam hoc vel illo modo clare propositam; simul autem nimium dant proprio ingenio, mentis habitui recentiorum, aliarum disciplinarum normis, quas unicas dicunt et habent tamquam veris doctrinae rationibus et praeceptis consentaneas. Sine dubio Ecclesia humanarum disciplinarum studium et progressum summopere amat et fovet, hominesque doctos, qui in studiorum cultu vitam suam consumunt, peculiari dilectione atque existimatione prosequitur. Attamen res de religione et moribus, veritates sensibilium ordinem omnino transcendentes, ad Ecclesiae officium auctoritatemque unice pertinent. In Nostris Litteris Encyclicis « Humani generis » illorum, quos supra memoravimus, ingenium seu spiritum descripsimus; itemque monuimus nonnullas ex inibi reprobatis a veritate aberrationibus, prorsus originem habere ex neglecta coniunctione cum vivo Magisterio Ecclesiae. Eandem hanc cum mente et doctrina Ecclesiae necessariam coniunctionem gravissimis verbis iterum iterumque extulit Sanctus Pius X in magni ponderis omnibusque vobis pernotis documentis. Idem repetiit eius in Summo Pontificatu Successor, Benedictus XV, qui postquam in primis suis Litteris Encyclicis (« Ad beatissimi Apostolorum Principis », 1 Nov. 1914) Modernismi a suo Decessore factam condemnationem sollemniter iteravit, huius systematis asseclae spiritum ac mentem ita designat: « Quo spiritu qui agitur, is quidquid sapiat vetustatem, fastidiose respuit, avide autem ubivis nova conquirit: in ratione loquendi de rebus divinis, in celebritate divini cultus, in catholicis institutis, in privata ipsa exercitatione pietatis » (Acta Ap. Sedis, vol. VI, 1914, pag. 578). Quod si nonnulli huius temporis docentes et professores omni conatu et nisu insistunt in novis afferendis et evolvendis, non autem in repetendo « id quod traditum » est: si solum hoc proponere volunt, hoc mente quiete pervolvant, quod Benedictus XV in memoratis Litteris Encyclicis iis considerandum profert : Sanctam haberi volumus eam maiorum legem: Nihil innovetur, nisi quod traditum est; quae lex tametsi inviolate servanda est in rebus fidei, tamen ad eius normam dirigenda sunt etiam, quae mutationem pati possunt; quamquam in his ea quoque regula plerumque valet: Non nova, sed noviter» (l. c.).

Ad laicos quod attinet, a legitimis Magistris in fidei defensione eosdem quoque adiutores et adiutrices vocari vel admitti in aperto est. Sufficit memorare Christianae doctrinae institutionem, in quam tot milia virorum mulierumque incumbunt, nec non alias formas apostolatus laicorum. Quae omnia eximie danda sunt omnique conatu promoveri possunt et debent. At omnes hi laici sint et maneant oportet sub auctoritate, ductu atque vigilantia eorum, qui divina institutione magistri in Ecclesia Christi statuti sunt. Nullum est enim in Ecclesia, in rebus ad salutem animarum spectantibus, magisterium quod huic potestati ac vigilantiae subductum sit.

Recentibus vero temporibus hinc illinc enasci et passim propagari coepta est theologia, ut aiunt laicalis et peculiare theologorum laicalium coeptum est genus, qui sui iuris esse profitentur; habentur huius theologiae praelectiones, scripta typis edita, circuli, cathedrae, professores. Hi suum magisterium distinguunt et quodammodo opponunt Magisterio Ecclesiae publico; aliquoties, ut suum agendi modum probent, provocant ad docendi et interpretandi charismata, de quibus in Novo Testamento, praesertim in Epistulis Paulinis, non semel est sermo (e. gr. Rom. 12, 6-7; 1 Cor. 12, 28-30); provocant ad historiam, quae inde ab initio religionis christianae usque ad hunc diem tot affert nomina laicorum, qui in bonum animarum Christi veritatem docuerunt scriptis et viva voce, verum ad hoc non vocati ab Episcopis, neque petita vel accepta sacri magisterii facultate, sed ducti interno suo impulsu ac studio apostolico. Verumtamen haec contra retinenda sunt: numquam nempe fuit neque est neque umquam erit in Ecclesia legitimum laicorum magisterium, quod a Deo auctoritati, ductui, vigilantiae sacri Magisterii fuerit subtractum: immo ipsa subiection.is negatio evincens exhibet argumentum et iudicium: laicos ita loquentes et agentes non duci Spiritu Dei et Christi. Praeterea nemo non videt, quantum sit in hac « theologia laicali » periculum perturbationis et erroris; periculum etiam, ne alios instruere incipiant homines plane inepti, immo dolosi quoque et fallaces, quos descripsit S. Paulus: « Erit tempus, cum... ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur » (cfr. 2 Tim. 4, 3-4).

Absit a Nobis ut, hoc monendo, a sacra doctrina altius discenda et in vulgus efferenda avertamus eos, cuiuslibet ordinis et coetus, qui tam praeclaro studio commoventur.

Date autem vosmet, Venerabiles Fratres, sollertiorem in dies operam, ut, quemadmodum officii vestri aeque onus ac honor poscunt, supernae veritatis magis magisque indagando in celsa et profunda penetretis, et sedulo flammantibus eloquiis sanctissima religionis vera iis proferatis, qui nunc haud sine praegravium periculorum minis in cogitando et sentiendo fallaciae obruuntur caligine, ut salutariter poenitendo et recte diligendo redeant denique ad Deum, « a quo averti cadere; in quem converti resurgere; in quo manere, consistere... in quem redire reviviscere: in quo habitare, vivere est » (S. Aug. Soliloquiorum, lib. I, cap. 1, n. 3. - Migne PL, t. 32, col. 870).

Quod ut feliciter agatis, caelestia auxilia vobis invocamus atque, ut haec liberaliter affluant, vobis vestrisque gregibus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santitą Pio XII, XVI,
 Sedicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1954 - 1° marzo 1955, pp. 41 - 46
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 

top