Index

Back Top Print

[DE - EN - ES - FR - IT - LA - PT]

 

Prot. N. 35/21

DECRETUM
De celebratione sanctorum Marthæ, Mariæ et Lazari
in Calendario Romano generali

 

Marthæ, Mariæ et Lazari spiritum familiarem et amicitiam domo Bethaniæ Dominus Iesus expertus est, quapropter Ioannis Evangelium asseverat eum illos dilexisse. Martha eum hospitio generose recepit, Maria verbum illius attente audiebat ac Lazarus de sepulcro prompte exivit, imperante illo qui mortem humiliavit.

Latinæ Ecclesiæ tradita dubitatio circa Mariæ identitatem – de Magdalena cui Christus post suam resurrectionem apparuit, de sorore Marthæ, de peccatrice cui Dominus remisit peccata – quæ inscriptionem Marthæ tantum in Calendario Romano die 29 iulii quodammodo decrevit, recentioribus studiis temporibusque soluta est, sicut renovatum Martyrologium Romanum testatur, quod eadem die etiam Mariam et Lazarum commemorat. Præterea, in aliquibus Calendariis particularibus germani hi tres ea die celebrantur.

Perpenso igitur evangelico magni momenti testimonio, quod illi dederunt Dominum Iesum domum accipiendo, eum attente audiendo et credendo resurrectionem esse et vitam, Summus Pontifex FRANCISCUS, annuens huius Dicasterii propositis, disposuit ut memoria sanctorum Marthæ, Mariæ et Lazari in Calendario Romano generali die 29 iulii inscriberetur.

Hac denominatione memoria igitur ista cunctis Calendariis et Libris liturgicis pro Missæ et Liturgiæ Horarum celebratione indicanda erit; variationes et additiones in textibus liturgicis adhibendæ hoc decreto adnexæ, cura Cœtuum Episcoporum vertendæ, approbandæ et post huius Dicasterii confirmationem edendæ sunt.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex ædibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum die 26 mensis ianuarii 2021, in memoria Ss. Timothei et Titi, episcoporum.


Robertus Card. Sarah
Præfectus

Arturus Roche
Archiepiscopus a Secretis