The Holy See
back up
Search
riga

COMMISSIO THEOLOGICA INTERNATIONALIS

QUAESTIONES SELECTAE DE CHRISTOLOGIA* 

(1979)

 

Prooemium

Iam a pluribus annis, quidam sodales Commissionis Theologicae Internationalis ordinare volebant suos labores in campo Christologiae, eos conferre et quatenus circumstantiae permitterent coordinare. Certe non intendebant redigere synthesim completam sed eam saltem preparare ex studio selectarum quaestionum, earumdem actualitate et dimcultate considerata. Ut patebat, recursus ad methodos diversorum generum erat inevitabilis. Hic, relator stare debebat in campo historico-critico ad examinandas quaestiones quas movet schola eiusdem nominis. Illic, biblista, historicus, dogmaticus, in propriis provinciis theologiae, id est fidei quaerentis obiectiones et dimcultates hodie sat saepe motas, intendebant ostendere dogma christologkum posse praesentari in perspectiva hodierna nullo dispendio significationis originalis.

Em.mus Cardinalis F. Šeper, praeses Commissionis, adunavit una subcommissione sodales qui hunc laborem peragerent: professores Urs von Balthasar, Cantalamessa, Congar, Dhanis, Gonzalez de Cardedal, Le Guillou, Lehmann, Martelet, Ratzinger, Schürmann, Semmelroth, Walgrave. Decursu huius inquisitionis praeparatoriae, duo sodales. RR. PP. Dhanis et Semmelroth, SI, in Domino obierunt. Liceat mihi exprimere hic nostram piam recordationem et laudem amicorum nostrorum defunctorum ob indefessum zelum ad ultimas usque vires. Moderatio huius subcommissionis commendabatur primo Professori Ratzinger (qui mox factus est Cardinalis Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis), postea R. P. Semmelroth et tandem Professori Lehmann, qui non semel, annis praeteritis, hanc responsabilitatem susceperat apud Commissionem.

Pluribus semper differt vasta documentatio decem circiter relationibus particularibus praeparata, a conclusionibus unius hebdomadae (21-27 octobris 1979), dialogo vivido quamquam fraterno deductae. Novae quaestiones oriuntur; novae eaque meliores expressione definitive apparent.

Professoribus theologiae praesto erunt relationes quaedam praeparatoriae, instrumenta laboris, in libro R. D. Hans Urs von Balthasar, edendo apud Iohannes-Verlag (Einsiedeln). Hic produntur tantum conclusiones laborum Commissionis Theologicae Internationalis quae ut tales probantur in forma specifica, a maiore numero sodalium Commissionis. Haec ergo Commissio hanc relationem conclusivam ut positionem suam collectivam prodit.

Philippus Delhaye

Secretarius Generalis Commissionis

 

Introductio

Questio de Iesu Christo nostris diebus novo zelo sive in pietate sive in theologia ponitur. Inquisitio Sacrae Scripturae et historiae Conciliorum Christologicorum multa nova elementa praebet. Novo pondere homines quaerunt « Quis est hic? » (cf. Lc 7, 49) et: « Unde huic haec et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur? » (Mc 6, 2); quia responsio iuxta modum generalem multarum religionum manifeste non sufficit. In his laboribus pretiosae intellectiones adsunt, sed etiam novae tensiones inter theologos ipsos, immo quosdam inter eorum et Ecclesiae Magisterium, exortae sunt. Quapropter et ipsa Conmmissio Theologica Internationalis proprium tributum amplae huic disceptationi, et forse etiam allquas clarificationes offert. Commissio noluit totum aggredi systema chrisologicum, sed quasdam perspectivas maioris momenti in memoriam revocare, idque praesertim quoad aliqua difficiliora ut discussiones hodiernae demonstrant. 

I. De accessu ad personam et opus Iesu Christi

A) De inquisitione historica circa Iesum

1. Iesus Christus, in quem Ecclesia credit, quum nullus sit mythus, non idea abstracta, sed homo, intra limites historiae conversatus, mortuus, propriam degens historiam, inquisitio de eodem historica a fide ipsa christiana postulatur. Hanc autem inquisitionem difficultate non carere, conatus in decursu huius nostrae peracti demonstrant 

1.1. Novum Testamentum non meram informationem de Iesu historicam praebere, sed testimonium fidei ecclesialis de Ipso, quatenus « Christos » et « Kyrios » sensu pleno esse creditur, plena quoque significatione transmittere: testimonium nempe quod ex fide oritur et ad fidem suscitandam ordinatur. Vita Iesu — uti et multorum aliorum ex antiquo et medio aevo — nequit sane narratione continua ad modum biographiae moderno et peculiari sensu « scientificae » conscribi. Nec ideo scepticismus indiscrimiminatus et, totam vitam historicam Iesu complectens, iustificatur, prout hodierna exegesis confirmat.

1.2. Inquisitio circa Iesum historica decursu temporum modernorum non raro dogma invexit christologicum. Habitudo haec antidogmatica non necessario cum methodo historico-critica cohaeret. Intra limites investigationis exegeticae legitimus exstat conatus restituendae figurae Iesu mere historicae, immo, licet data de Iesu historico detergere et comprobare. Alii, e contra, extruere voluerunt « imagines » Iesu omissis testimoniis communitatum primaevarum. Putaverunt enim sic se lineae rigorosae historicae stare. Explicite tamen vel implicite praeiudiciis tenentur philosophicis plus minusve expensis. Speciali ratione moventur idea moderna de homine perfecto. Alii tandem suspicionibus ducuntur psychologicis de vita Iesu interiore.

1.3. Christologiae hodiernae, illae potissimum quae « ab infra » construuntur et cum conclusionibus inquisitionis mere historicae circa Iesum arcte connectuntur (quod in se legitimum est), caveant ne in errores antea commissos incidant.

B) De unitate inter Iesum terrestrem et Christum exaltatum

2. Inquisitio scientifica circa Iesum historicum certo ac reali valore pollet. Idque theologiam quoque attinet fundamentalem et argumentationem ad non-credentes. At cognitio vere christiana minime constringatur oportet sola hac consideratione de vita Iesu. Plenus accessus ad personam et opus Iesu Christi eatenus licet, quatenus connexio servetur inter Iesum historicum et Christum praedicatum. Haec plena cognitio Iesu Christi vividam requirit fidem communitatis christiane, tali visioni subiacentis. Haec dicta sint non tantum quoad cognitionem historicam et genesim Novi Testamenti, sed etiam reflexionem christologicam hodiernam. 

2.1. Textus ipsi Novi Testamenti profundiorem semper petunt cognitionem et acceptationem fidei. Nolunt ergo Iesum Christum perspectiva pure historica, biographica et quasi retrospectiva concludere. Universalis et eschatologica significatio nuntii necnon personae Iesu Christi id secum fert, ut et nuda commemoratio historica et interpretationes mere functionales superentur. De caetero notio moderna historiae, i.e. obiectivatio nuda realitatis praeteriti, differt ab illa antiquitus invalebat. 

2.2. Identitas substantialis et radicalis inter Iesum terrestrem et Christum exaltatum ad nuntium evangelicum essentialiter pertinet. Quapropter intima ipsa indole ac structura Novi Testamenti, nec tantum externa quadam auctoritate, prohibetur limitatio inquisitionis christologicae ad Iesum mere historicum.

2.3. Theologia sensum resurrectionis Iesu nonnisi in luce mortis Eius intelligere valet, ac similiter sensum huius mortis nonnisi in luce Eius vitae, actionis et nuntii. Totalitats enim et unitas eventus salvifici Iesu Christi vitam, mortem et resurrectionem ipsius implicat.

2.4. Synthesis Iesu terrestris cum Christo ressuscitato originalis et vetustissima exstat in variis « formulis confessionis » et « homologiis », quae praesertim mortem et resurrectionem amplectuntur (cfr. Rom 1, 3 ss.; 1 Cor 15, 3 ss.). Ibidem constat coniunctio authentica inter historiam singularem et significationem perpetuo viventem Iesu Christi, atque proponitur tamquam in nuce « historia essentiae » Iesu Christi. Quae synthesis exemplar manet et forma typica cuiuslibet verae christologiae.

2.5. Haec synthesis christologica non tantum supponit confessionem communitatis christianae sensu historico, sed etiam demonstrat Ecclesiam variis temporibus continua sua praesentia locum esse verae cognitionis personae et operis Iesu Christi. Sine mediatione et adiutorio ecclesialis fidei cognitio christologica nec in Novo Testamento nec hodie possibilis est; neque ullum punctum archimedicum habetur extra contextum ecclesialem, licet Dominus noster primatum supra Ecclesiam semper retineat.

2.6. Intra hunc latiorem ambitum regressus ad Iesum terrestrem in ipsa quoque perspectiva theologico-dogmatica fructuosus est atque exinde hodie necessarius. Expedit divitias innumerabiles humanitatis Iesu Christi profundius detergere quam in christologiis hucusque divulgatis. Iesus Christus mensuram ultimam et essentiam concretam hominis maxime illustrat (cf. Encyclicam Papae Ioannis Pauli II Redemptor hominis, 8, 10). Fraternitas exempli gratia et solidarietas Iesu nobiscum Eius divinitatem minime obscurant. Ex iis quae mox dicenda sunt, quaevis oppositio inter Iesu Christi humanitatem et divinitatem fundamento destituitur.

2.7. Spiritus Sanctus, qui Iesum tamquam Christum revelavit, vitam Dei trini communicat atque fidem in Iesum Filium Dei exaltatum et in historia nostra praesentem vivificat, Haec est fides non tantum Ecclesiae catholicae, sed totius christianitatis, in quantum simul cum Novo Testamento dogmata christologica ex patribus accepta fideliter conservat atque docendo et praedicando in propria vita interna manifestat.

II. De fide in Iesum Christum SECUNDUM ANTIQUIORA CONCILIA

A) De divinitate Christi a Novo Testamento usque ad concilium Nicaenum

1. Theologi qui divinitatem Christi hodie in dubium revocant hanc rationem saepe adducunt quod huiusmodi dogma non ex genuina revelatione biblica, sed potius ex hellenismo promonaverit. Profundior tamen investigatio historica e contra demonstrat Graecorum mentem et cogitandi modum hoc dogma tamquam penitus a se alienum persensisse ac totis viribus impugnasse; huic christianorum dogmati de divinitate Christi hellenismus opposuit dogma proprium de transcendentia Dei quam cum indole Iesu Nazareni contingenti et historica inconciliabilem esse reputabat. Maxima Graecorum difficultas versa est circa ideam incarnationis Dei, quae simul platonicam rerum visionem (quae incarnationem « a parte Dei » impossibilem tenebat) et stoicam (quae eamdem incarnationem « ex parte mundi» impossibilem asserebat) subvertit.

2. Nonnulli theologi christiani, ut talibus obiectionibus responderent, sic dictum « deuteron Theon » (id est: deum secundum sive intermediarium, sive demiurgum) ab hellenismo plusminusve aperte mutuati sunt, periculum subordinationismi tali modo introducendo. Hoc errore innixus, apud Apologetas et apud Origenem latitante, Arius formalem haeresim fecit, docendo Filium inter Deum Patrem et creaturas medium locum obtinere. Haeresis ariana ostendit qualem formam indueret dogma divinitatis Christi si inventum quoddam exstitisset hellenismi, non autem expressio revelationis diviniae. Ecclesia vero, cum definiret in concilio Nicaeno (325) Filium cum Patre « consubstantialem » (« homoousion »), compromissum arianum cum hellenismo respuit, simulque schema metaphysicum Graecorum, Platonicorum et neo-platonicorum praesertim, profunde reformavit. Cum enim duos tantum essendi modos agnosceret (id est Ens increatum vel « non factum » et ens creatum) indeque ideam entis intermediarii respueret, summam, ut ita dicamus, hellenismi de mythizationem et christianam « catharsin » operata est. Sane vox « homoousios », in Nicaeno prolata, terminum quidem philosophicum, non autem biblicum esse patet; constat autem ultima Patrum intentio nulla alia fuisse nisi ut genuinus sensus afiirmationis Novi Testamenti modo univoco et sine ambiguitate determinaretur. In definienda Christi divinitate, Ecclesia innixa est experientiae salutis et divinizationis in Christo; at simul definitio Nicaena illam salutis experientiam ita plasmavisse apparet, ut inter experientiam vitalem et processum clarificationis theologicae vera agnoscatur et profunda interactio.

3. Investigationi subest patristicae peculiare problema de praeexistentia Christi. Plures etenim illo tempore conati sunt (exempli gratia Hippolytus Romanus, Marcellus Ancyranus, Photinus) praeexistentiam Christi non modo reali, sed intentionali (« kata prognosin », « secundum praevisionem ») concipere; attamen Ecclesia catholica tales solutiones tamquam deficientes repulit, propriam fidem ontologicae Christi praeexistentiae in aeterna Filii ex Patre generatione fundans: ea, praeter alias, ratione qua Novum Testamentum Verbo Dei realem in creando operationem claris terminis attribuat (agere enim non potest qui nondum vel in sola intentione exsistit).

B) De Christo, Deo et homine, in concilio Chalcedanensi

4. Christologia patristica tota, quae circa identitatem metaphysicam et salvificam versatur (id est: quid ac quis sit Iesus, quomodo nos salvet), considerari potest tamquam gradualis comprehensio atque relativa formulatio theologica ipsius mysterii quod consistit in perfecta transcendentia et immanentia Dei in Christo. Idque oritur ex concursu duorum elementorum, quorum prius est fides Veteris Testamenti circa transcendentiam Dei absolutam, alterum ipse eventus « Iesus Christus » consideratus ut personalis et eschatologicus Dei in mundum interventus, novo scilicet immanentiae genere quod superat Spiritus Dei habilitationem in prophetis ab eaque qualitate differt. Ex ipsa proprie idea trascendentiae splendet divinitas Christi, et mens compellitur superare quascumque christologias sic dictas reductivisticas (ut ebionismum, adoptianismum, arianismum); exinde etiam ruit thesis monophysitica, qua concipitur commixtio quaedam Dei et hominis, utpote immutabilitatem et impassibilitatem Dei destruens. Rursus idea immanentiae, quae fide in Verbi incarnationem innititur, ducit ad affirmandam realem et perfectam Christi humanitatem contra docetismum gnosticum 

5. Ambas instantias illas trascendentiae scilicet, sive distinctionis naturarum, et immanentiae, sive unitatis hypostaticae, quae durante controversia inter Antiochenos et Alexandrinos inconciliabiles videbantur, concilium Chalcedonense (cf. DS 301 ss.) conabatur in synthesim redigere per simultaneam affirmationem duorum adverbiorum, nempe « inconfuse » (asygkytôs) et « indivise » (adiairetôs) quae aestimari possunt quasi aequivalens apophaticum formulae « naturae duae, hypostasis una ». « Inconfuse », quod de naturis dicitur, perfectam Christi humanitatem affirmat simulque Dei transcendentiam tuetur (motivum antiarianum), dum dicitur Deus, Deus permanere itemque homo, homo, et tertium quid excluditur. « Indivise » unitatem profundissimam et irreversibilem Dei et hominis in persona Verbi statuit simulque plenam Dei in mundo immanentiam asserit, in qua fundantur salus christiana et hominis divinizatio. Interim Patres novum trascendentiae conceptum nacti sunt, non modo theologicum sed et christologicum, cum non solam infinitam Dei trascendentiam respectu hominis praedicent, verum etiam infinitam transcendentiam Christi, Dei et hominis, respectu universitatis hominum atque historiae. In hac altera transcendentia, eschatologica simul et ontologica, stat secundum Patres, character absolutus fidei christianae.

6. Quid ergo sibi vult Chalcedon in historia christologica? Definitio dogmatica Chalcedonensis non praesumit ultimatim explicare « quonam modo » in Christo Deus et homo coexsistant, cum in hoc stet ratio ipsa mysterii, nulla definitione positiva exhauribilis. Definitio illa potius est delimitatio cuiusdam perimetri (ergo aliquid apophaticum) a quo recedere non licet, intra quod et transcendentia et immanentia, et Deus et homo, sine ulla imminutione agnosci debent, et quidem non per modum iuxtapositionis vel commixtionis, adeo ut in Christo transcendentia et immanentia perfecte uniantur. Definitio Chalcedonensis, etsi quoad categorias et methodum rationalem adhibitam, videri possit hellenizatio quaedam fidei Novi Testamenti, aliunde tamen modum cogitandi Graecorum totum transcendit duas illas instantias conciliando quae philosophis Graecis ferebantur inconciliabiles, transcendentia Dei, anima scilicet systematis Platonicorum, et immanentia Dei, tessera Stoicorum.

C) Humanitas Christi in salute hominis secundum Concilium Contantinopolitanum tertium

7. Ut sana doctrina christologica elaboretur necesse est attendere quam maxime evolutionem non solum usque ad Chalcedonense sed etiam ad ultima ea oecumenica concilia quae christologiam attingunt, speciatim Constantinopolitanum tertium (anno 681; cf. DS 556 ss.).

In definitione ultimi huius concilii, Ecclesia ostendit se problema christologicum intimius aggredi posse quam id egerat concilium Chalcedonense, paratam scilicet ad quaestionem iterato examini subiciendam propter exortas novas difficultates, profundiorem intelligentiam declarandam quam de iis acquisiverat quae de Iesu Christo in S. Scriptura continentur.

In synodo Lateranensi (anno 649; cf. DS 520 ss.), quae monothelismi damnatione praeparabat concilium Constantinopolitanum tertium, Ecclesia manifestius clarificavit — ope praesertim S. Maximi Confessoris — essentiales libertatis humanae Christi partes in opere salutis, immo relationem eiusdem liberae voluntatis cum hypostasi Verbi (quatenus dixit salutem nostram humane volitam fuisse a persona divina).

Sic, praedicta definito Constantipolitana, lumine synodi Lateranensis declarata, et in Patrum ac concilii Chalcedonensis doctrina radices habet, et ad exigentias christologicas nostrae aetatis solvendas viam parat. Huiusmodi enim exigentiae id praecipue intendunt ut aptius vindicentur partes humanitatis Christi et mysteriorum vitae ipsius (e.g. baptismatis, tentationum, agoniae in Gethesemani) ad salutem hominis.

III. De valore hodierno dogmatis christologici

A) De ratione christologiae et anthropologiae ad culturam modernam

1. Christologia debet visionem hominis hodierni de se deque historia quasi assumere atque integrare in illa lectione quam fidelis in Ecclesia acquirat oportet. Tali modo corrigi possunt defectus in christologia ex nimis arcto conceptu sic dictae « naturae » promanantes, immo Christo Recapitulatori restitui quae hodierna cultura de hominis pleniore veritatem iure merito illustravit.

2. Sic ergo christologia non modo auxilium et servitium praestat novae profundiorique cognitioni quam hodiernus homo de se ipso acquirit, verum hanc etiam cognitionem, ubi necesse fuerit, in re v.gr. politica atque religiosa, crisi subicit. Religio autem potissimum hodie vel ab atheismo negatur, immo reicitur, vel reducitur ad methodum quamdam attingendi intimiorem universitatis rerum rationem, excluso Deo transcendente et personali. Religioni igitur periculum imminet ut quasi mera humanitatis alienatio intelligatur, ipse etiam Christus cum sua propria singularitate et unicitate absorbeatur. In utroque casu et homo corrumpitur et Christus propriam dignitatem et primatum amittit. Remedium proveniat necesse est ex renovatione anthropologiae in luce mysterii Christi.

3. Principium christologicum, quo regatur tum renovata habitudo ad culturam humanam tum iudicium de investigatione hodie potissimum circa anthropologiam occupata, mutuari oporteret e doctrina Paulina de duobus Adam (cf. 1 Cor 15, 21 s.; Rom 5, 12-19). Nec enim Christus, Adam secundus et ultimus, intelligi potest quin revera intelligatur Adam primus, id est humanitate comprehendi, nisi habitudine ad Christum, qui, per vitam mortem et resurrectionem suam, nos salvat et deificat.

B) De veris difficultatibus hominum huius temporis

4. Hodierni non pauci difficultatibus quibusdam laborant quoad fidem concilii Chalcedonensis. Vocabula enim « natura » et « persona », a Patribus usitata, quamquam etiam nunc in lingua ordinaria eumdem semper sensus retinent, haud tamen apud philosophos. Ita vox « natura humana », multis iam non essentiam communem et immutabilem designat, sed summam potius et figuram phaenomenorum quae de facto apud homines ut in pluribus inveniuntur. Ratio item « personae » plerumque terminos assumit psychologicos, neglecto aspectu ontologico.

Si autem in dogmate de Christo aspectus soteriologici considerantur, duriores difficultates experiuntur moderni permulti. Respuunt salutis ideam quae implicet dependentiam ab alio in ipsa proponendi et disponendi de propria vita ratione; vituperant indolem mere individualem, ut ipsi putant, salutis christianae, atque phantasticam futurae beatitudinis promissionem, qua homines ab officiis terrenis ac realibus adverterentur; quaestionem movent a quo homines redimi debere dicantur, et cui necesse sit pretium solvere; indignantur Deum innocentis sanguinem exegisse eumque quasi de sadismo suspectum habent; satisfactio nem sic dictam vicariam moralis impossibilitatis arguunt, cum conscientia autonoma alterius ope moraliter liberari nequeat. Denique in Eclcesiae vel fidelium praxi, expressionem mysterii quod Ecclesia et fideles ipsi profitentur minime agnoscunt.

C) De significatione permanenti fidei christologicae quoad intentionem et contentum

5. His omnibus non obstantibus, Ecclesiae doctrina christologica, ac praesertim dogma Chalcedonense, valorem retinet talem ut, quanquam de hac materia ulterius inquireret et cogitare liceat, immo, si res fert, deceat, numquam tamen contra ire fas sit. Historice falsum est Patres Chalcedonenses hellenisticis conceptibus dogma subiecisse. Quod si homines nostrae aetatis supradictis difficultatibus vexantur, certum est eos ignorantia gravi laborare tam circa genuinum dogmatis christiani sensum quam circa veritatem de Deo creatore visibilium et invisibilium.

Fides enim de Cristo deque salute Christi cognitionem supponit creationis a Deo factae qui caritas est et Deus vivus; ille Deus vivus — Pater, Verbum, Spiritus Sanctus —, qui ab initio hominem ad imaginem suam condidit et in medio mundo ad dignitatem hypostaseos rationalis evexit, opus ipse suum, cum temporis plenitudo advenerat, complevit in Christo Iesu, hunc constituens pacem et foedus pro mundo toto, saeculis omnibus et hominum universitate. Idem ipse Iesu Christus et homo perfectus, quia totaliter ex Deo Patre et propter Deum Patrem vivit, totaliter cum hominibus et propter eorum salutem, id est beatitudinem, vivit. Inde humanitatis novae exemplar simul et sacramentum ipse exsistit. 

Vita Christi novam ingerit intelligentiam de Deo et de homine. Sicut habetur « Deus christianorum » novus, sic et « homo christianus » novus respectu aliarum de homine conceptionum.

Ipsa Dei condescendentia et, si licet ita loqui, « humilitas », quae ex hominum amore eum cum eis solidarium incarnatione constituit, possibilem facit hominem novum, qui in serviendo, non in dominando, gloriam propriam, invenit. 

Pro-existentia Christi pro hominibus, quae in hoc consistit quod ille formam servi, accepit (cf. Phil 2, 7), pro hominibus mortuus est et ad vitam veram ex mortuis resurrexit, notum fecit nobis veram autonomiam hominis minime consistere in supra-existentia (cum quis ceteris se superiorem et dominum exhibet) aut in contra-existentia (dum quis alios in servitutem ad proprium commodum iniuste redigit). Talis forma vitae humanae ex Christo deducta primo quidem scandalum constituit, conversionem dehinc hominis integram, non in initio tantum, verum toto etiam vitae decursu et usque ad finem exigit; quae conversio ex libertate per amorem formata oriatur necesse est.

D) De necessitate actualizandi doctrinam et praedicationem chrisologicam

6. Haec doctrina conciliorum Chalcedonensis et Constantinopolitani tertii, volventibus saeculis, pro culturarum varietate semper actualizanda est in conscientia et praedicatione Ecclesiae Spiritus ductu Sancti. Huius actualizationis necessitas theologos tenet atque pastorum ac reliquorum fidelium apostolicam sollicitudinem.

6.1. Theologorum quidem est omnes aspectus valoresque mysterii Christi in synthesim adducere assumptis cunctis elementis iis quae vera probata fuerint scientiis biblicis, cognitioni historiae salutis (investigandae sunt quoque viae quibus in diversis populorum religionibus salus humana perquiritur), hominum conatui ad veram liberationem adhibito, sanctorum ac doctorum scriptis. Huiusmodi synthesis visione magis soteriologica (« pro nobis ») formulam Chalcedonensem locupletare apta est. Remanent insuper dificillimae quaestiones de Christi conscientia et scientia, deque modo concipiendi absolutum et universalem valorem Redemptionis pro omnibus, semel pro semper, peractae. 

6.2. Ecclesiae vero, quae populus Dei messianicus est, officium est omnes homines vel populus efficere mysterii Christi participes. Hoc mysterium, pro omnibus idem, tali ratione singulis praesentetur oportet ut in propia vita et cultura illud assimilare et celebrare possint. Atqui temporibus nostris Ecclesia magis magisque conscia fit de indole singulari ac valore variarum culturarum in quibus populi suum vitae sensum proprium per propria symbola, gestus, notiones verbaque exprimunt. Ita fit ut Mysterium, Sanctis semel revelatum, quod christiani credunt, profitentur, celebrant, inquirendis partim pateat expressionibus novis, ut ex omnibus gentibus et aetatibus novi Christo Domino discipuli credentes incorporentur. 

Corpus enim Christi mysticum ex diversissimis membris efformatur, quibus omnibus unitatem pacemque confert servata eorum diversitate. Gentes omnes hpminesque universi a Spirito Sancto, qui « continet omnia et scientiam habet vocis », proprias divitias propriaque charismata acceperunt, quibus ditata Dei familia tota, una quidem voce et uno corde, variis linguis Patrem in Christo coelestem filialiter invocat.

IV. De christologia et soteriologia

A) « Propter nostram salutem »

1. Deus Pater « filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum » (Rom 8, 32). Dominus noster homo factus est « propter nos et propter nostram salutem ». Deus diligit mundum dum Filium Unigenitum dat « ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam » (Io 3, 16). Ideo persona Iesu Christi ab opere redemptionis separari nequit, neque beneficia salvifica a Deitate Iesu Christi seiungenda sunt. Veram enim redemptionem a peccato mundi, a morte aeterna, a servitute legis, solus Filius Dei ex voluntate Patris, cooperante Spiritu Sancto, perficere valet. Speculationes theologicae quaedam hunc intimum nexum inter christologiam et soteriologiam non semper sufficienti ratione servaverunt. Hodie necessaria est et instanter quaeritur mutua penetratio prioris et alterius aspectus unici eventus salvifici.

Duo tantum problemata aggredi volumus. Ex una parte inquisitio historica circa Iesum terrestrem in id imprimis dirigitur quid Iesus de propria morte senserit. Ob grave quaestionis momentum, eam instituimus intra ambitum indagationis historico-criticae (cf. 2), quae complenda est visione paschali redemptionis (cf. 3). Cum vero neque soteriologiam Novi Testamenti neque christologiam (e. gr. circa conscientiam Iesu Christi) explicare ex integro possumus, de solo fundamento mysterii in vita Iesu terrestri et in eius resurrectione agemus. Ex altera parte, varia de opere salvifico terminologia neotestamentaria permultas inducit reflexiones theologicas, quae in altero gressu (cf. 4) systematice enumerabuntur, quoad indolem theologicam declarabuntur atque ad normam Sacrae Scripturae examini subicientur.

B) Aspectus proexistentiae Iesu terrestris

2.1. Iesus intellexit dominium et regnum Dei irrevocabiliter adesse, praesens simul ac adveniens et appropinquans suiipsius verbis et gestis, sua existentia atque persona (cf. Lc 10, 23 s.; 11, 20). Inde, implicito modo quidem sed directo, praebuit seipsum salvatorem eschatologicum declaravitque sensus suae missionis: Salutem aflerebat eschatologicam, post «ultimum prophetam» Ioannem Baptistam, « repraesentans » Deum et eius regnum sicque tempus promissionis in adimpletionem (Lc 16, 16; cf. Mc 1, 15 a) ducens.

2.2. Mors Iesu intelligi minime posset tanquam definitivum salutis servitium, si Christus ea desperasset de Deo deque suiipsius munere. Mors passive tantum tolerata non esset eventus salutis « christologicus ». Sed ex oboedientia et caritate libere assumpta (cf. Gal 1, 4; 2, 20) « activa passivitate ». A morali ratione vivendi concludere licet Iesum morti paratum esse et perfecisse quaecumque a discipulis requirebat (cf. Lc 14, 27; Mc 8, 34. 35; Mt 10, 28. 29. 31).

2.3. Servitium Iesu morientis (cf. Mc 10, 45), fuit effectus et continuatio servitii vitae eius (cf. Lc 22, 27). Utrumque prodiit ex habitu fundamentali vivendi et moriendi pro Deo et hominibus, vel, ut aiunt, « proexistentiae ». Hoc habitu ordinabatur ex « essentia » sua ut salvator eschatologicus ad salutem « nostram » (cf. 1 Cor 15, 3; Lc 22, 19. 20 b), salutem « Israel » (Io 11, 30) et « gentium » (Io 11, 51 s.), « multorum » (Mc 14, 24; 10, 45), « omnium » (2 Cor 5, 14 s.; 1 Tim 2, 6), « mundi » (Io 6, 51 c).

2.4. Tali fundamentali habitu « proexistentiae » id est sese tradendi, dandi et offerendi (cf. 3. 5) usque ad mortem, Iesus terrestris revelatur « patens » et lucide conformis voluntati Patris. Quam dispositionem successio eventuum historica magis in diem vividam et concretam effecit. Sic Iesus, eschatologicus mediator salutis et nuntius dominii Dei, spe et fiducia, ad finem usque expectavit regnum veniens (cf. Mc 14, 25 et par.).

Quamquam patens voluntati Patris, potuit Iesus diversas volvere quaestiones. Utrum Pater successum daret praedicationi regni an Israelis salus eschatologica irrita fieret? Num « baptisma » mortis accipere (cf. Mc 10, 38 s.) et « calicem » passionis bibere revera deberet (cf. Mc 14, 36)? Pater regnum suum promovere vellet etiamsi Iesus ad exitum infelicem devenisset, idque per mortem, eamque fortasse martyris? Num Pater eis quae Iesus moriens in « proexistendo » pertulisset, efficaciam esset finaliter ad salutem praestiturus?

Responstiones positivas e propria hauriebat conscientia, dum se persentiret eschatologicum mediatorem salutis et « repraesentantem » dominii Dei. Hac fiduciali ratione expectare poterat; ita sine dubio intelligenda ut censeatur Iesus resurrectionem et exaltationem propriam certam habere (Mc 14, 25) atque, per verba et facta coenae novissimae (Lc 22, 19 s. et par.) ad mortem paratus, salutis eschatologicae promissionem et realizationem praebere.

2.5. Necesse autem non erat ut Iesus fundamentalem proexistentiae habitum vel suum modum usque ad mortem proexistenter serviendi conciperet et exprimeret iuxta mentis categorias vel schemata ex traditione cultus sacrificalis Israelitici mutuata, v.gr. iuxta « expiatoriam et vicariam martyris mortem pro aliis » aut proprio modo passionem « Ebed Jahwe » (cf. Is 53) (quas notiones ratione personali ipse sibi appropriasset). Revera proexistentiali habitu, conceptus eiusmodi profundius intelligere et vivere ipse poterat (cf. infra in 3.4). Proexistentialem autem habitum Iesu in nulla hypothesi concipere licet tamquam ambiguitate quadam laborantem; sed includit promptum affectum et scientiam in subiecto sese tradente (cf. infra in 3.3).

C) Redemptor eschatologicus

3.1. Resurrectione et exaltatione Iesu Deus confirmavit hunc credentibus esse definitivum salvatorem. « Kyrion et Christon » (Act 2, 36) venientem Filium hominis ut mundi iudicem (cf. Mc 14, 62). Patefecit eum « Filium Dei in virtute » institutum (Rom 1, 4). Suscitati et exaltatio Christi credentibus, maiore in dies claritate, demonstraverunt mortem eius in cruce efficacem esse ad hominum salutem. Ante pascha vero nondum haec potuerunt verbis aptis exprimi.

3.2. Ex dictis duo haec prae ceteris consideranda sunt: a) Iesus scivit se salvatorem eschatologicum (cf. 2.1) et qui regnum Dei nuntiaret atque « repraesentaret » seu praesens efficeret (cf. 2.2 et 2.3); b) Resuscitatione et exaltatione Iesu (cf. 3.1) mors eius elementum ostensa est constitutivum salutis allatae (cf. Lc 2, 20 et par.; 1 Cor 11, 24), perficiendi « Novi Foederis » eschatologici. Exinde concludi potest mors Iesu efficax esse ad salutem.

3.3. Haec autem actio divina qua salus irrevocabiliter fit per Salvatoris opus ac mortem atque resurrectionem, quae definitivo et irrevocabili modo Salvatorem eum constituit, sensu stricto et in ordine pure notionali, « substitutio expiatoria » vix dici potest, vel « expiatio vicaria ». Nisi ita rem considerare velis, ut mors actionesque Iesu ipsius habitu innitantur existentiali et fundamentali, qui includat subiectivam (cf. supra in 2.5) quandam scientiam et voluntatem subeundi titulo vicario generis humani poenam (cf. Gal 3, 13) et « peccatum » (cf. Io 1, 29; 2 Cor 5, 21).

3.4. Iesus, per donum gratiosum, talis expiationis vicariae effectum exercere potuit solummodo quia accepit se « tradi a Patre » atque seipsum tradidit Patri qui eum in resurrectione acceptavit. Tale enim erat servitium « proexistens » in morte praestandum a Filio praeexistente (Gal 1, 4; 2, 20).

Qua de causa, in hoc loquendi sentiendique modo, nempe dum mysterium salutis sub aspectu «expiationis vicariae » accipitur, duplex analogia consideranda est. Nam primo quidem «oblatio » voluntaria martyrio, ipsiusque « Ebed Iahwe » oblatio (Is 53) multum differunt ab immolatione bestiarum ut « umbrae et imagines » (cf. Hebr 10, 1). Amplius distinguenda est « oblatio » (iterum analogice dictum!). Aeterni Filii qui « ingrediens mundum » venit facere « voluntatem (Dei) » (cf. Hebr 10, 7) et « per Spiritum aeternum semetpsum obtulit immaculatum Deo » (Hebr 9, 14). (Quae oblatio « sacrificium » apta vocatur v.g. a Concilio Tridentino (DS 1753) dummodo haec vox genuino sensu intelligatur).

3.5. Mors Iesu effecta est « expiatio vicaria » definitive eflicax quia in perfecta caritate « Christi traditi », se ipsum « tradentis » atque « dantis » (cf. etiam Eph 5, 2. 25; cf. 1 Tim 2, 6; Tit 2, 14), actio ipsius Patris qui Filium « tradebat » ac « dabat » (Rom 4, 25; 8, 32; cf. Io 3, 16; 1 Io 4, 9) exemplari et reali modo repraesentabatur. Ea quae in usu traditionali « expiatio vicaria » dicitur iam ut « eventus trinitarius » assumenda et transformanda atque exaltanda est 

D) De unitate et pluralitate cogitationis soteriologicae in Ecclesia

4. Soteriologiae totius origo et nucleus consistit in persuasione Ecclesiae primaevae (praepaulinae) ex ipsius Iesu verbis et actibus oborta, Christum « pro nobis », « pro peccatis nostris » passum esse, resurrexisse, immo totum vitae decursum vixisse. Per sui ipsius donatione (1) et locum nostrum occupans (2), « ab ira ventura » vel a potestate maligna nos liberavit (3), iuxta voluntatem Patris salvificum (4), ut nos per partcipationem gratiae Spiritus Sancti in vitam trinitariam introduceret (5). Quonam modo varii unius eiusdem mysterii aspectus illi cohaereant, theologia posterior ostendit. Quinque adspectibus a S. Thoma enumeratis: per modum meriti, satisfactionis, redemptionis, sacrificii, causae efficientis, alii addendi sunt. In Novo Testamento variisque aetatibus, decurrente historia theologiae, primatu gavisi sunt alii atque alii; omnes tamen suo loco et ordine tamquam mysterii approximationes in synthesim redigendi sunt. 

5. Aetate Patrum Ecclesiae tum orientalis tum occidentalis praevalet idea « commercii » per incarnationem et passionem, inter naturam divinam et humanam, generatim consideratam, vel in specie inter statum peccatoris et statum filiationis divinae. Ex reverentiam tamen eminentis dignitatis Christi, Patres conceptui commutationis limites posuerunt: Christus assumit quidem « passiones » (pathé) naturae humanae lapsae exteriore quodam modo (schetikôs), non vero fit « peccatum » (2 Cor 5, 21), nisi quatenus « sacrificium pro peccato » efficitur.

6. Apud S. Anselmum (cuius doctrina usque ad saeculum nostrum praevaluit) redemptor non proprie peccatoris locum tenuit, sed opus singulare (per mortem suam, quae Deo non debebatur, et propter infinitum unionis hypostaticae valorem) patravit, quod in Patris conspectu reatum culparum superat. Quo Filii opere exsecutioni mandatur consilium salvificum totius Trinitatis. In hoc tamen systemate, formula «pro nobis» significat praecipue « in favorem nostrum », non autem « loco nostro »

S. Thomas, doctrinae Anselmianae substantiam accipiens eamque cum theologia Patrum coniungens, insistit notione « gratiae capitis », quae ob organicam corporis mystici compaginationem in membra redundat.

7. Theologi recentiores ideam « commercii » (apud S. Anselmum obnubilitam) per duas vias recuperare nituntur:

a) Per conceptum « solidarietatis », qui diversimode intelligitur: sive (modo adaequato) de experientia quam Filius patiens assumpsit illius alienationis a Deo in quam decidit peccator, sive (modo inadaequato) de sola voluntate qua Filius volebat, sicut in vita ita et in morte, patefacere veniam a Patre incondicionate oblatam.

b) Per conceptum « substitutionis », qua Christus condicionem hominis peccatoris revera assumptis, non quidem (quemadmodum multi, Reformatores praesertim, dixerunt) ut Deus eum pro nobis « puniret » vel etiam « damnaret », sed ut Iesus portans peccata nostra ipse pateretur « maledictionem legis » (cf. Gal 3, 13) seu aversionem Dei, Dei sic dictam « iram » contra peccata. Ira enim, in illo foedere cum populo electo peracto, a contrario manifestat zelum sui amoris. 

8. Conceptus substitutionis exegetice et dogmatice iustificari potest neque intrisece repugnat sicut a quibusdam dictum est. Libertas enim creata non ita autonoma est ut adiutorio Dei non semper indigeat; ubi semel a Deo ipsa aversa est, ad eum reverti per vires propias nequit. Praeterea homo ad integrationem in Christo, et eo ipso in vitam trinitariam, creatus est, eiusque alienatio a Deo, quamvis longinqua, nequit tanta esse quanta distantia inter Patrem et Filium in huius exinanitione kenotica (Phil 2, 7) et in statu in quo a Patre « derelictus » est (Mt 27, 46). Hic enim agitur de aspectu oeconomico relationis inter personas divinas, quarum distinctio (in identitate naturae et amoris infiniti) maxima est.

9. Expiatio peccati obiectiva et participatio gratiosa vitae divinae (quam homo propria libertate liberata accipere debet) aspectus exstant inseparabiles unius operis salvifici. Hoc autem opus, teste Ecclesiae traditione S. Scritpurae innixa, supponit, ut efficaciter perficiatur, veram Filii divinitatem eiusque plenam nobiscum solidarietatem ex totali naturae humanae assumptione. 

10. In universo redemptionis contextu omitti nequit « cooperatio specialis » ad sacrificium Christi B. Mariae Virginis, cuius consensus inde a primo Incarnationis gressu immutatus permanet et supereminentem fidei foederis antiqui perfectionem exhibet (cf. fusius Lumen gentium, 61).

Nec praetereunda est intima inter Crucem et Eucharistiam connexio, quia assumptio peccati humani in carmen Christi et traditio propriae carnis hominibus unius sunt eiusdemque eventus aspectus complementarii. In celebratione eucharistica necessarie cum sacrificio Christi associatur oblatio Ecclesiae sui ipsius, cum oblatione scilicet qua Filius Patri se offert quaeque a Spiritu Sancto perficitur.

V. De dimensionibus christologiae denuo recuperandis

1. In christologia biblica et classica aspectus magni momenti hodie, variis ex causis, locum adaequatum non obtinent. Duo saltem elementa hic breviter ad modum corollarii notanda sunt, christologiae dimensio pneumatologica et cosmica. Utraque enim offert visionem essentialem qua novo lumine huc usque dicta illustrabuntur. Quoad pneumatologiam sola affertur consideratio biblica, detergendis divitiis profundissimis quae ulteriori explicationi materiam praebent. Ex cosmica autem dimensione innotescit ultima significatio christologiae quae non tantum omnes et singulas creaturas coelestes, terrestres atque infernas (cf. Phil 2, 10) sed et mundum totum et historiam universi afficit. Ceterum hic locus non est evolvendae expositionis systematicae. 

A) De unctione Christi a Spiritu Sancto

2. Christi Salvatoris opus impletum est indesinenter cooperante Spiritu Sancto, qui primum Mariam Virginem ita obumbravit ut quod ex ea nasciturum esset Sanctus et filius Dei vocaretur (Lc 1, 35). Etenim Iesus in Iordane baptizatus (cf. Lc 3, 22), a Spiritu unctus est ad missionem suam messianicam explendam (Act 10, 38; Lc 4, 18), dum vox de coelo eum declarat Filium in quo Pater sibi complacuit (Mc 1, 10 et par.). Inde Christus, a Spiritu ductus (Lc 4, 1), Servi ministerium inchoavit et complevit, digito Dei daemonia eiciens (Lc 11, 20) et regnum Dei appropinquare nuntians (Mc 1, 15), quod Spiritu Sancto perficitur. Christus viam Servi animo filiali sequens Patri oboedivit usque ad mortem, quam libere suscepit « cooperante Spiritu Sancto » (Missale Romanum; cfr. Hebr 9, 14). Demum Pater Iesum suscitavit eiusque humanitatem proprio Spiritu ita replevit ut haec ipsa humanitas, post formam servi, formam humanitatis Filii Dei gloriosi indueret (cf. Rom 1, 3-4; Act 13, 32-33) et potestate insigniretur Spiritus hominibus impertiendi (Act 2, 32 s.). Sic novus et eschatologicus Adam merito « Spiritus vivificans » designatur (1 Cor 15, 45; cf. 2 Cor 3, 17). Re autem vera Corpus Christi mysticum Spiritu eius perpetuo animatur

B) De cosmico principatu Christi

3.1. In scriptis paulinis Christus suscitatus vocatur ille cui « omnia (Pater) enim subiecit sub pedibus eius ». Quae dominatio, vario quidem modo applicata, explicite legitur in 1 Cor 15, 27; Eph 1, 22; Hebr 2, 8; aliis autem verbis expressa reperitur quoque in Eph 3, 10 s.; Col 1, 18; Phil 3, 21.

3.2. Quaecumque fuerit origo huius expressionis (Gen 1, 26, mediante Ps 8, 7), haec primum quidem ad humanitatem Christi glorificatam, non autem ad eius solam divinitatem pertinet. Ad Filium enim incarnatum pertinet « omnia habere sub pedibus », quoniam ipse solus destruxit potestatem quae tum peccato tum morti inerat redigendi homines in servitutem. Christus, resurrectione sua corruptibilitatem qua primus Adam afficiebatur superans et in propria carne « corpus spiritali » (2 Cor 15, 44) supremo gradu effectus, regnum incorruptibilitatis aperuit. Quapropter « secundus et novissimus Adam » est (2 Cor 15, 45-49), cui « omnia subiecta sunt » (2 Cor 15, 27) quique potest « etiam subicere sibi omnia » (Phil 3, 21).

3.3. Haec abolitio imperii mortis consistit, quod homines ac mundum universus spectat, in una eademque renovatione, in fine temporum, per manifestissimos effectus. Matthaeus eam « palingenesiam » vocat (19, 28); Paulus id quod ab omni creatura exspectatur in ea agnoscit (Rom 8, 19); Apocalypsis (21, 1), Veteris Testamenti verbis (Is 65, 17; 66, 22) utens, de coelo novo et terra nova sermonem facere audet.

3.4. Anthropologia nimis arcta, qua despicitur vel saltem negligitur fundamentale illud hominis elementum quod mundum spectat, impedire posset quominus sufficienter aestimetur Novi Testamenti afiirmatio circa cosmicum Christi principatum. Huiusmodi assertio maxime habenda est temporibus nostris. Haud enim hactenus percepta adeo vivide percepta fuisse videtur, ex progressione scientiarum naturalium. Unde et momentum mundi eiusque in existentiam humanam influxus, quaestiones tandem exinde exortae.

3.5. Huic cosmico principatui qui Christo in resurrectione et ultimo adventu competit, adversatur saepe saepius conceptio quaedam christologica. Si enim humanitatem Christi cum eius divinitate confundere numquam licet, aliam pariter ab alia seiungere minime decet. Ceterum errores hi duo in idem reducunt. Sive enim Christi humanitas divinitate absorbeatur, sive ab ea separetur, pariter inhibetur agnitio illius principatus cosmici quem Dei Filius propria humanitate glorificata suscepit. Soli enim divinitati Verbi tribueretur id quod, e Novi Testamenti locis supra allatis, non ambigue ad eius humanitatem pertinet, quatenus homo Iesus Christus factus est Dominus eique hac ratione datum est « nomen quod est super omne nomen » (Phil 2, 9). 

3.6. Praeterea principatus ille cosmicus, quoniam ad eum pertinet qui est « primogenitus in multis fratribus » (Rom 8, 29), adeo exsistit ut noster quoque fiat principatus in Eo. Iam nunc viget elementum aliquod huius spiritualis « identitatis » nobis a Christo collatae (cf. 1 Cor 3, 21-23). Haec identitas, etsi solummodo in Parousia plene manifestabitur, in praesenti tamen vita vere possibilem nobis facit libertatem erga omnes huius mundi potestates (Col 2, 15), adeo ut inter mundanas varietates, morte ipsa nostra minime excepta, Christum amare valeamus (Rom 8, 38-39; 1 Io 3, 2; Rom 14, 8-9).

3.7. Huic principatui cosmico Christi perfecte consonat principatus ille exercere solitus in historia et societate hominis, praesertim per signa iustitiae, quae praedicationi regni Dei quasi necessaria videntur. Haec tamen dominatio Christi in historia humana apicem suam attingere tantummodo valet in illa ultima dominatione super mundum cosmicum in quantum cosmicum. Tamdiu namque historia quasi captiva retinetur sub ditione mundi et etiam mortis, quamdiu principatus ille mirabilis Christi, ante ultimum adventum, nondum perfecte beneficio totius generis humani exerceri valet.

* Textus conclusionum a Commissione Theologica Internationali « in forma specifica » approbatarum.

 
top