The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II
SUMMI PONTIFICIS
LITTERAE ENCYCLICAE
REDEMPTOR HOMINIS
AD VENERABILES FRATRES IN EPISCOPATU
AD SACERDOTES ET RELIGIOSAS FAMILIAS
AD ECCLESIAE FILIOS ET FILIAS
NECNON AD UNIVERSOS BONAE VOLUNTATIS HOMINES
PONTIFICALI EIUS MINISTERIO INEUNTE


Venerabiles fratres ac dilecti filii,
salutem et apostolicam benedictionem

I

1. REDEMPTOR HOMINIS Iesus Christus est centrum universi et historiae: ad eum mens Nostra et cor Nostrum convertuntur singulari hoc tempore, quod Ecclesia totaque humana familia, quae nunc est, transigunt. Re quidem vera haec ipsa aetas, qua post carissimum Decessorem Ioannem Paulum I Deus arcano consilio suo universale ministerium, cum Romana beati Petri Cathedra coniunctum, Nobis concredidit, anno bis millesimo iam admodum appropinquat. Nunc ipsum difficile est dicere, quid annus ille in rerum humanarum cursu sit ostensurus qualisque futurus singulis populis, nationibus, regionibus, continentibus, quamquam iam in praesenti conatus fiunt quosdam eventus praevidendi. Pro Ecclesia vero, Populo Dei, qui — licet ratione inaequali — usque ad extremos terminos terrae se extendit, annus ille erit annus magni Iubilaei. Accedimus iam ad illud tempus, quod — quamvis omnium emendationum, quas diligentia rei chronologicae postulat, respectus habeatur — memoriam afferet et peculiariter conscientiam renovabit primariae illius veritatis, qua fides innititur quamque Sanctus Ioannes in Evangelii initio proposuit : « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis »;(1) et alibi: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum Unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam ».(2)

Etiam nos quodam modo in tempore novi cuiusdam Adventus versamur, quod est tempus exspectationis. « Multifariam et multis modis olim Deus locutus Patribus in Prophetis, in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio... »;(3). In Filio dicimus, qui est Verbum quique homo factus est et ex Maria Virgine natus. Hac actione redemptrici cursus rerum humanarum, secundum divinum consilium amore plenum, fastigium attigit. Deus in historiam humani generis intravit et, ut homo, factus est eius « subiectum », unum quidern ex immensa multitudine, sed simul Unicum!

Per incarnationem Deus vitae humanae illam rationem tribuit, quam homini praebere intenderat ab ipso eius initio, eamque modo certo ac terminali, ac quidem more sibi tantum proprio et peculiari secundum aeternum suum amorem et misericordiam, divina libertate plane servata: pariter vero eam praestitit illa cum liberalitate, quae, si considerentur peccatum originale et universa series peccatorum generis humani, errata intellectus, voluntatis cordisque humani, nos sinit stupentes haec verba Sacrae Liturgiae repetere: « O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere Redemptorem! ».(4)

2. Ad Christum Redemptorem animi Nostri sensus et cogitationes die XVI mensis Octobris anno praeterito direximus, cum, electione canonica peracta, interrogati sumus : Acceptasne? Respondimus tunc : « In oboedientia fidei erga Christurn meum, in fiducia erga Christi et Ecclesiae Matrem — non obstantibus tantis difficultatibus — munus assumo ». Hanc responsionem Nostram nunc omnibus, sine ulla exceptione, publice patefacere volumus, hoc modo significantes cum primaria et fundamentali veritate Incarnationis, cuius facta est mentio, ministerium Nostrum conecti, quod, postquam Nos ad munus Episcopi Romae et successoris Petri apostoli eligi sumus assensi, in hac ipsa eius Cathedra peculiare factum est officium Nostrum.

Assumpsimus eadem nomina, quae sibi dilectissimus Decessor Noster Ioannes Paulus I imposuerat. Revera cum die XXVI mensis Augusti anno MCMLXXVIII ille Sacro Cardinalium Collegio enuntiaret se appellari velle Ioannem Paulum — cuius generis bina nomina antea numquam fuerant in historia Romanorum Pontificum — in iis luculentum perspeximus auspicium gratiae divinae novo Pontificatui obventurae. Quoniam vero eius supremum ministerium vix triginta dierum spatio erat circumscriptum, Nostrum est non solum id pergere, sed etiam, quodam modo, resumere ab ipso eius exordio. Hoc confirmatur binis illis nominibus, quae Nobismet indidimus. Ea Nobis imponendo, exemplo venerandi Nostri Decessoris, cupimus, ut ille, amorem significare, quo singularem hereditatem prosequimur, quam Romani Pontifices Ioannes XXIII et Paulus VI Ecclesiae reliquerunt, simul vero animum Nostrum paratum eam, auxiliante Deo, excolere ac promovere.

Per haec bina nomina et per utrumque Pontificatum coniungimur cum universa traditione huius Apostolicae Sedis et cum omnibus Decessoribus, qui fuerunt saeculi XX spatio et saeculis superioribus, revocantes Nos, prout res fert — aetatum variarum, etiam antiquissimarum, respectu habito — ad illam rationem muneris et ministerii, quae Petri Sedi in Ecclesia locum prorsus peculiarem assignat. Ioannes XXIII et Paulus VI veluti stationem efficiunt, ad quam proxime referri Nos iuvat quasi ad limen quoddam, unde, una cum Ioanne Paulo I, iter instituere volumus versus tempus futurum; in quo duci gaudemus fiducia, limitum nescia, et obtemperatione Spiritui, quem est Christus pollicitus suaeque Ecclesiae misit. Ipse enim ad Apostolos, instante Passione sua, dixit : « Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos ».(5) « Cum autem venerit Paraclitus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis ».(6) « Cum autem ad venerit ille, Spiritus veritatis, ducet vos in omni ventate : non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis ».(7)

3. Itaque plena hac fiducia Spiritus veritatis innixi, in uberem veluti hereditatem recentium Pontificatuum ingredimur. Quae quidem hereditas in conscientia Ecclesiae penitus insidet ac quidem modo novissimo, alias numquam cognito, propter Concilium Vaticanum II, indictum et apertum a Ioanne XXIII atque postea feliciter clausum et perseveranter ad effectum adductum a Paulo VI, cuius operam et industriam Nosmet ipsi prope animadvertimus. Semper quidem ad altam eius sapientiam et fortitudinem obstupescebamus, necnon ad constantiam eius et patientiam difficili tempore Pontificatus eius, quod Concilium est subsecutum. Ut gubernator Ecclesiae, navis Petri animum tranquillum et aequabilem provide servavit etiam in gravissimo discrimine, cum eadem navis intrinsecus concuti videretur: tum enim firmissime in spe soliditatis eiusdem navis perstabat. Re quidem vera quod Spiritus dixit Ecclesiae per Concilium temporibus nostris celebratum, quod per hanc Ecclesiam is dicit omnibus Ecclesiis,(8) id — quamvis paulisper perturbationes excitentur — ad nihil aliud conducit quam ad maiorem firmitatem totius Populi Dei, qui salvifici muneris sibi incumbentis est conscius.

Haec ipsa, quae Ecclesia sui conscia hac aetate sensit, Paulus VI praecipuum argumentum effecit Litterarum Encyclicarum, vim fundamenti habentium, quae a verbis Ecclesiam Suam incipiunt; ad has quippe Litteras liceat Nobis, in hoc primo et, ut ita dicamus, augurali documento huius Pontificatus Nostri, imprimis Nos referre et cum ěis conectere. Con, scientia Ecclesiae, a Spiritu Sancto illuminata atque suffulta magisque in dies excolenda, sive quod ad mysterium eius divinum sive quod ad missionem eius humanam sive etiam quod ad omnes eius humanas infirmitates attinet: haec, dicimus, conscientia est ac manere debet primarius fons, unde amor Ecclesiae ipsius scaturiat, perinde atque amor vicissim confert ad solidandam et acuendam conscientiam. Paulus VI ergo nobis reliquit testimonium acerrimae huiusmodi conscientiae Ecclesiae. Per multiplices ac saepe cum dolore coniunctas Pontificatus eius partes ac veluti elementa, intrepidum amorem erga Ecclesiam nos docuit, quae — quemadmodum Concilium affirmavit — est « veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis ».(9)

4. Hac ipsa de causa conscientia Ecclesiae coniungatur oportet cum animo cunctis patente, ita ut omnes in ea invenire valeant « investigabiles divitias Christi »,(10) de quibus Apostolus gentium loquitur. Eiusmodi animus universis patens, sociatus cum conscientia propriae naturae et cum certitudine propriae veritatis, de qua Christus dixit : « sermo... non est meus, sed Eius, qui misit me, Patris »,(11) efficit apostolicum vigorem dynamicum, id est missionarium, Ecclesiae, quatenus integre totam veritatem, a Christo acceptam, profitetur atque proclamat.

Ea autem simul colloquium persegui debet, quod Paulus VI in Encyclicis Litteris suis, a verbis Ecclesiam Suam incipientibus, « salutiferum colloquium » appellavit, singulos veluti circulos accurate distinguens, intra quos id esset faciendum.(12) Cum ergo in praesenti Nos ad hoc documentum, susceptas Pontificatus Pauli VI continens rationes, revocamus, Deo gratias hoc agere non desinimus, quod ille magni nominis Decessor Noster idemque verus parens, « ad extra » manifestavit genuinum on vultum Ecclesiae, quamvis haec tempore Concilium subsecuto variis infirmitatibus interioribus afficeretur. Ita factum est, ut ivi etiam magna pars familiae humanae, in diversis multifariae vitae ipsius gradibus, magis conscia redderetur — quemadmodum opinamur — sibi vere necessariam esse Christi Ecclesiam, eius missionem, eius ministerium. Quae conscientia interdum validior apparuit diversis se gerendi modis reprehensorum, qui Ecclesiam, eius instituta et compagem, necnon homines ecclesiasticos eorumque operam « ab intra » impugnabant. Hoc increbrescens censuram faciendi studium e variis causis originem duxit, atque pro certo habemus, ceteroquin, id sincero amore erga Ecclesiam non caruisse. Sine dubio inerat in eodem, missis aliis rebus, voluntas superandi triumphalismum, qui dicitur ac de quo multus sermo erat Concilii tempore. Quodsi tamen aequum est Ecclesiam, exemplum Magistri sui secutam, qui « mitis erat et humilis corde »,(13) et ipsam in humilitate inniti, eam sensu critico, ut aiunt, spectare omnia, quae eius indolem et operam humanam efficiunt, necnon in se ipsam acerrime inquirere, simili ratione oportet illud censurae faciendae studium iustis finibus contineatur. Secus enim id esse desinit utile et fructuosum, neque veritatem et amorem et animum gratiae memorem commonstrat, cuius praecipue ac plene participes fimus in ipsa Ecclesia et per Ecclesiam. Praeterea eiusmodi studium non propositum serviendi ostendit, sed potius voluntatem aliorum opinionem secundum propriam opinionem dirigendi, saepius modo nimis inconsiderato divulgatam.

Gratia habenda est Paulo VI quod, reverenter observans quamlibet particulam veritatis, quae in variis humanis opinionibus inesset, simul aequabilem constantemque rationem in officio gubernatoris navis (14) provide servavit. Ecclesia quidem, quam paene statim post illum, Ioanne Paulo I vita functo, Nobis creditam accepimus, sine dubio non immunis est a difficultatibus et contentionibus interioribus. Simul vero ea intus firmior est ad nimium illud studium censorie in se ipsam inquirendi; quapropter dici potest eam validiore uti facultate critica adversus varias inconsideratas criticas rationes, fortius resistere multiplicibus novitatibus, maturiorem evasisse quoad spiritum discretionis, magis idoneam esse ad proferenda ex perenni thesauro suo « nova et vetera »,(15) magis referri ad proprium mysterium et propter haec omnia paratiorem esse ad munus cunctos salvandi: siquidem Deus omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire ».(16)

5. Ecclesia his temporibus, quamvis res contrariae esse videantur, in communione ministerii et in conscientia apostolatus arctius cohaeret. Oritur autem haec cohaerentia ex illo formae collegialis principio, quod Concilium Vaticanum II proposuit quodque ipse Christus Collegio duodecim Apostolorum sub Petro capite inseruit et sine intermissione in Collegio renovat Episcoporum, ita ut magis ac magis toto orbe terrarum id crescat, cum Petri successore coniunctum et sub eius ductu exsistens. Concilium non tantum hoc formae collegialis Episcoporum principium protulit, sed etiam quam maxime vivificavit, cum, missis aliis, stabile Institutum exoptaret, quod Paulus VI condidit, Synodum constituendo Episcoporum, cuius actio non solum Pontificatum Pauli VI novo pondere donavit, sed etiam postea, iam ab ipsis initiis, in Pontificatum Ioannis Pauli I eiusque indigni successoris manifesto redundavit.

Huius formae collegialis principium congruentissimum visum est hoc difficili post Concilium tempore, cum communis et concors mens Collegii Episcoporum — quod praesertim per Synodum significavit suam cum Petri successore unitatem — dubia removebat et simul idoneas ostendebat vias ad Ecclesiam, universalitatis eius ratione habita, renovandam. Potissimus enim e Synodo, praeter alia, exstitit ad evangelizationem impulsus, Adhortatione Apostolica significatus, cui titulus est Evamgelii Nuntiandi,(17) quae tanto est animorum gaudio probata, utpote cum renovationis apostolicae et pastoralis ratio haberetur. Eundem servavit modum Synodus Episcoporum in postrema ordinaria sessione, quae uno fere anno acta est, antequam Paulus VI est mortuus, et, ut constat, de catechesi tractavit. Cuius consessus fructus Sedi Apostolicae adhuc ordinandi sunt et palam exponendi.

Cum de manifesta progressione formarum, quibus collegialis ratio Episcopatus significatur, agamus, oportet saltem memoremus quo cursu Conferentiae Episcopales nationales in Ecclesia universa aliique collegialis compaginis modi, sive internationales sive cuiusvis continentis propriae, sint stabiliti. Quod autem ad perantiquum Ecclesiae morem attinet, est Synodorum localium opera illustranda. Haec enim Concilii mens et sententia fuit — a Paulo VI congruenter ad effectum adducta — ut huiusmodi instituta, per saecula ab Ecclesia experiendo probata, sicut et ceterae rationes cooperationis collegialis Episcoporum — veluti metropolia, quae dicitur, ne de singulis commemoremus dioecesibus — suae identitatis suaeque propriae indolis plene consciae in communi Ecclesiae unitate ferverent. Sacerdotes quoque eodem imbuuntur animo, quo sentiunt se in operando socios et veluti consponsores esse; idque multis Consiliis presbyteralibus, post Concilium ortis, confirmatur. Laicos etiam penetrat hic sensus, quo non tantum apostolatus laicalis compages iam exstantes solidatae sunt, sed etiam novae, natura quidem saepe dissimiles et summa praeditae alacritate, sunt conditae. Laici praeterea, non ignorantes conscientiae officium, quo circa Ecclesiam teneantur, Pastoribus et iis, qui Instituta vitae Deo consecratae repraesentant, in Synodis dioecesanis vel in Consiliis pastoralibus paroeciarum et dioecesium adiutricem operam libenter praebuerunt.

Nostrum Nobis Pontificatum ordientibus haec omnia perpendenda sunt, ut Deo gratias agamus atque impense omnes Fratres et Sorores confirmemus et memori ardentique mente operam commemoremus Concilii Vaticani II ac praeclaros Decessores Nostros, qui novum hunc quasi fluctum Ecclesiae vitae. indiciis dubitationis, ruinae et discriminis multo validiorem, concitarunt.

6. Et quid dicendum de inceptis, e novo oecumenico cursu exortis? Ioannes XXIII, Summus Ecclesiae Pastor sempiterna memoria dignus, evangelica cum perspicuitate existimavit quaestionem de Christianis in unum redigendis initium capere, ut par est, ab ipsius Iesu Christi, Magistri nostri, voluntate, quam is saepe declaravit quamque praesertim in precatione, instante morte sua in Cenaculo facta, enuntiavit : « Rogo... Pater... ut omnes unum sint ».(18) Breviter huic postulationi Concilium Vaticanum II Decreto de oecumenismo satisfecit. Summus Pontifex Paulus VI, adiuvante Secretariatu ad Christianorum unitatem fovendam, primos expertus est haud faciles conatus ad hanc unitatem consequendam. Longene in hac via processimus? Nolentes quidem ad hoc particulatim respondere, id saltem possumus affirmare: nos veros magnique momenti progressus fecisse. De hoc enim constat: nos perseveranter congruenterque esse operatos et nobiscum etiam eos, qui alias Ecclesias aliasque Communitates christianas repraesentarent, in rem institisse, de quo iis sincero sumus animo grati.

Verum est praeterea hoc Christianitatis mundique statu non aliam, ut videtur, praeberi facultatem munus universale Ecclesiae, quod ad quaestiones oecumenicas pertinet, implendi quam studium fideliter, perseveranter, humiliter atque etiam audacter vias exquirendi, ad accessum et unitatem aptas, quemadmodum ipse Pontifex Paulus VI exemplo suo comprobavit. Oportet igitur unitatem quaeramus, difficultatibus in eiusmodi via vel occurrentibus vel increbrescentibus non succumbentes; secus nec verbo Christi servaremus fidem, nec eius efficeremus testamentum. Num hoc periculum licet obire?

Non defuerunt qui, in res arduas incidentes vel eventus primorum oecumenicorum coeptuum irritos iudicantes, se retrahere vellent. Quidam immo arbitrantur hos conatus Evangelii causae nocere, etiam graviorem in Ecclesia concitare discordiam, notiones in rebus fidei et morum confusione perturbare, ad singularem quandam in re religiosa indifferentiam ducere. Etsi fortasse expedit, ut haec opinantes iure declarent ea, quae timent, tamen et hic est iustus modus adhibendus. Non est dubium quin hoc vitae Ecclesiae novum tempus postulet, ut nos fide nitamur imprimis scienti, penitus percepta, necnon suscepti officii conscia. Vere oecumenice agere idem est ac patescere, appropinquare, paratum esse ad colloquendum, una veritatem inquirere perfecto evangelico et christiano sensu; sed nullo pacto idem valet nec valere potest ac deponere vel quavis ratione laedere divinae thesauros veritatis, quam Ecclesia continenter affirmavit et docuit. Omnes, qui, qualibet de causa, velint Ecclesiam dehortari, ne communem Christianorum unitatem consectetur, adhuc interrogandi sunt: num id licet nobis omittere? Num — infirmitate humana erratisque priorum saeculorum non obstantibus — gratiae Domini nostri non confidere possumus, quae postremis temporibus per verbum Spiritus Sancti apparuit, quod in Concilio audivimus? Si sic faceremus, veritatem negaremus ad nos ipsos spectantem, quam Apostolus tam significanter extulit : « Gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit ».(19)

Idem, quamquam aliter debitisque inductis distinctionibus, dicendum est de illa opera, quae adeundos curat eos, qui religiones non christianas repraesentant et quae fit colloquia habendo, communicando, simul orando, humanae religiositatis divitias exquirendo, quae, ut bene novimus, ne harum quidem religionum sectatoribus desunt. Nonne interdum firma persuasio non christianas religiones profitentium — quae et ipsa procedit a Spiritu veritatis, extra fines aspectabiles Corporis mystici operante — forsitan confundat Christianos, ad dubitandum de veritatibus a Deo revelatis et ab Ecclesia nuntiatis saepe tam proclives ac tam pronos ad infirmanda principia doctrinae moralis et ad aperiendam viam licentiae cuncta in re ethica permittendi? Paratum esse ad quemlibet hominem animo comprehendendum, ad quodlibet systema inquirendum, ad iusta probanda, pulchrum est: sed nequaquam id significat certam suam fidem amittere (20) vel morum legem infirmare, cuius defectus brevi in vitam cunctarum societatum incidet, secum, praeter alia, dolendos afferens effectus.

II

7. Si viae, in quas Concilium immisit Ecclesiam huius saeculi quasque nobis ostendit primis suis Encyclicis Litteris Summus Pontifex Paulus VI, vita defunctus, diu omnino illae manebunt, quae nobis sint tenendae, iure tamen possumus, hoc novum ingressi tempus, nos interrogare : Quid? Qua ratione progrediendum? Quid est agendum, ut, in novo huiusmodi Ecclesiae Adventu, coniuncto cum altero mille annorum spatio iam exeunte, accedamus ad eum, quem Divinae Litterae vocant « semper Patrem », « Patrem futuri saeculi »? (21) Hoc est potissimum novo Pontifici quaerendum, cum in oboedientia fidei assentitur praecepto, quod Christus non semel Petro dedit : « Pasce agnos meos » :(22) quod idem valet ac Pastor sis ovilis mei; et postea : « Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos ».(23)

Hic prorsus, carissimi Fratres, Filii et Filiae, princeps et praecipuum quiddam respondeamus necesse est: nobis scilicet animus impellendus est, intellectus, voluntas, cor ad unum Christum, Redemptorem nostrum, sunt dirigenda, ad Christum, hominis Redemptorem. Eum aspicere volumus, quia in eo tantummodo, Dei Filio, est salus, cum Petro dicentes : « Domine, ad quem ibimus ? Verba vitae aeternae habes ».(24)

Per ipsius Ecclesiae conscientiam, tantopere a Concilio dilatatam, per omnes huius conscientiae gradus, per cunctas regiones operis, ubi Ecclesia se declarat segue reperit et confirmat, constanter debemus ad eum tendere, qui « est caput », (25) ad eum, « ex quo omnia et nos in illum », (26) ad eum, qui simul est « via et veritas »,(27) porro « resurrectio et vita »,(28) ad eum, quem videntes, nos Patrem videmus,(29) ad eum, qui debuit abire a nobis,(30) — scilicet per mortem in Cruce ac deinde per Ascensionem in caelum — ut Paraclitus ad nos veniret, immo etiam nunc tamquam Spiritus veritatis indesinenter veniat.(31) In eo sunt « omnes thesauri sapientiae et scientiae » (32) eiusque corpus est Ecclesia.(33) Ecclesia est « in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis » ;(34) et horum omnium fons ille est! Ille ipse! Ille Redemptor!

Non desinit Ecclesia eius audire sermones, quos continenter quidem repetit, dum summa cum pietate singulas vitae ipsius particulas instaurat. Hi sermones item audiuntur a non Christianis. Vita Christi loquitur eodem tempore ad tot homines, qui nondum cum Petro iterare valent : «Tu es Christus, Filius Dei vivi ».(35) Ille, Filius Dei viventis, loquitur ad homines etiam sicut homo: nam loquitur ipsa eius vita, eius humanitas, eius fidelitas erga veritatem, amor eius, qui omnes complectitur. Praeterea loquitur illius mors in Cruce, nempe inscrutabilis magnitudo dolorum eius et solitudinis. Numquam desinit Ecclesia vivendo recolere eius mortem in Cruce ac Resurrectionem, quae substantiam efficiunt vitae cotidianae eiusdem Ecclesiae. Etenim ex mandato Christi ipsius, sui Magistri et Domini, celebrat Ecclesia sine intermissione Eucharistiam, in qua « fontem vitae et sanctitatis »(36) detegit, signum efficax gratiae necnon reconciliationis cum Deo, pignus vitae aeternae. Ecclesia vivendo recolit eius mysterium indeque sine ulla fatigatione haurit; immo assidue quaerit vias, quibus idem sui Magistri et Domini mysterium propius adducere possit ad hominum genus : ad populos, ad nationes, ad succedentes sibi aetates, ad quemque hominem singillatim, quasi iugiter secundum Apostoli dictitet exemplum : « Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum ».(37) Ecclesia versatur intra orbem Redemptionis mysterii, quod profecto vitae eius atque operis fundamentale principium est factum.

8. Mundi Redemptor ! In quo, modo novo et mirabiliore, revelata est veritas principalis de creatione, quam Liber Genesis testatur, cum saepius memorat : « vidit Deus quod esset bonum ».(38) Bonum autem ex Sapientia oritur et ex Amore. In Iesu Christo mundus aspectabilis, propter hominem a Deo effectus (39) — mundus iste, qui cum peccatum eo intrasset, vanitati subiectus est (40) — pristinum suum vinculum cum eadem divina origine Sapientiae et Amoris recuperat. « Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum Unigenitum daret ».(41) Quemadmodum in homine-Adamo vinculum illud diruptum erat, ita in Homine-Christo id rursus est astrictum.(42) Nonne persua.dent nobis, vicesimi saeculi hominibus, verba Apostoli cum eloquentia mirabili prolata de creatura, quae « congemiscit et comparturit usque adhuc »,(43) atque impatienter « revelationem filiorum Dei exspectat », de creatura nempe, quae « vanitati subiecta est »? (44) Nonne ipsi illi ingentes progressus, antehac incogniti, praesertirn qui nostro hoc volvente saeculo evenerunt in provincia dominationis mundi, quae fit ab homine, patefaciunt multo magis quam prius umquam istam subiectionem « vanitati »? Quaedam tantum commemorare sufficit : cuius generis sunt impendens locorum contaminatio in regionibus subito repletis multitudine sedium quaestuosae industriae, pugnae armatorum continenter coorientes ac recrudescentes, fatta iam potestas exstinctionis propriae ex usu armorum atomicorum, hydrogenicorum, neutronicorum et similium, deficiens reverentia erga vitam nondum natorum. Nonne novae huius aetatis mundus, mundus itinerum aetheriorum ac vietoriarum scientificarum technicarumque antea numquam reportatarum, simili creatura est, quae « congemiscit et comparturit » (45) atque impatienter « revelationem filiorum Dei exspectat » ?(46)

Concilium Vaticanum II in subtili sua perscrutatione « mundi huius temporis » pervenit ad punctum, quod in toto aspectabili mundo est maximi ponderis : ad ipsum hominem, cum, sicut Christus, in penetralia humanae conscientiae descenderet tangeretque interius hominis mysterium, quod sermone biblico (atque etiam non biblico) verbo « cordis » significatur. Christus mundi Redemptor ipse modo unico neque iterabili in hominis mysterium penetravit eiusque « cor » est ingressus. Recte igitur docet Concilium Vaticanum II: « Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit. Adam enim, primus homo, erat figura futuri (Rom 5, 14), scilicet Christi Domini. Christus, novissimus Adam, in ipsa revelatione mysterii Patris Eiusque amoris, hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit». Itemque deinde : « Qui est imago Dei invisibilis » (Col 1, 15), Ipse est homo perfectus, qui Adae filiis similitudinem divinam, inde a primo peccato deformatam, restituit. Cum in Eo natura humana assumpta non perempta sit, eo ipso etiam in nobis ad sublimem dignitatem evecta est. Ipse enim, Filius Dei, incarnatione sua cum omni homine quodammodo Se univit. Humanis manibus opus fecit, humana mente cogitavit, humana voluntate egit, humano corde dilexit. Natus de Maria Virgine, vere unus ex nostris factus est, in omnibus nobis similis excepto peccato ».(47) Ipse, hominis Redemptor!

9. Iterum perpendentes admirandum hunc Magisterii Concilii locum, minime obliviscimur, ne unum quidem temporis rnomentum, Iesum Christum Filium Dei viventis factum esse reconciliationem nostram apud Patrem.(48) Ipse nominatim, ipse solus aeterno satisfecit Patris amori, illi videlicet paternitati, quae ab initio sese demonstravit in mundi creatione, in fatta homini donatione cunctarum creationis divitiarum, cum illum constitueret « paulo minus ab angelis »,(49) formatum, id est « ad imaginem et similitudinem » Dei; (50) pariter satisfecit illi Dei paternitati atque amori, quem homo quadam ratione repudiavit, cum primum foedus (51)  violaret ac sequentia pariter foedera, quae Deus pluries hominibus obtulit.(52) Redemptio mundi — hoc tremendum amoris mysterium, in quo creatio renovatur (53)— est profecto secundum intimam suam naturam plenitudo iustitiae in corde humano: in corde Primogeniti Filii, ut ea fieri possit cordis iustitia multorum hominum, qui in ipso quidem Filio Primogenito iam prius ab aeternitate destinantur, ut filii Dei fiant,(54) et ad gratiam vocantur, invitantur ad amorem. Crux illa in Calvario, per quam Iesus Christus-Homo — filius Mariae Virginis, filius putativus Ioseph Nazarethani — « relinquit » hunc mundum, nova simul est demonstratio aeternae paternitatis Dei, qui in illo rursus accedit ad hominum genus, ad unumquemque hominem, cui ter sanctum « Spiritum veritatis » (55) largitur.

Per hanc Patris revelationem effusionemque Spiritus Sancti, quae in Redemptionis mysterio indelebile imprimunt signum, explanatur significatio Crucis ac mortis Christi. Deus creationis sese exhibet Deum Redemptionis, uti Deum, qui « fidelis est »,(56) scilicet fidelis amori suo erga hominem et erga mundum, ipso creationis die iam patefacto. Qui amor non recedit ab ulla prorsus re, quam in illo poscit iustitia. Idcirco Deus Filium, « qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit ».(57) Si autem « peccatum fecit » eum, qui usquequaque omni caruit peccato, istud quidem fecit, ut amorem ostenderet, qui maior semper est omnibus rebus creatis, amorem dicimus, qui ipse ille est, nam « Deus caritas est ».(58) Sed amor imprimis maior est quam peccatum et debilitas et vanitas creaturae,(59) morte est fortior; paratus semper porro amor est ad levandum, ad ignoscendum, ad obviam procedendum filio prodigo,(60) ad conquirendam « revelationem filiorum Dei »,(61) qui « ad futuram gloriam » (62) vocantur. Haec vero amoris patefactio nominatur etiam misericordia;(63) eiusmodi denique ostensio amoris ac misericordiae accipit in hominum historia formam suam et appellationem: vocatur lesus Christus.

10. Homo sine amore vivere nequit. Sibimet manet quiddam, quod incomprehensibile est, eiusque vita sensu privatur, nisi amor ei praebetur, nisi invenit amorem, nisi amorem experitur suumque efficit, nisi penitus amorem participat. Ob hanc omnino causam Christus Redemptor, ut iam dictum est, hominem ipsi homini plene manifestat. Et illa est — si ita quidem loqui licet — humana ratio et proprietas mysterii Redemptionis. In ea vicissim homo magnitudinem suae humanitatis et dignitatem et pretium proprium denuo detegit. In Redemptionis mysterio homo iterum « exprimitur » et aliquo patto iterum creatur. Profecto ipse iterum creatur! « Non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina: omnes enim vos unus estis in Christo Iesu ».(64) Homo igitur, qui funditus se perspicere cupit — non tantum secundum quasdam subitarias, imperfectas, saepe exteriores, immo etiam specie sola apparentes rationes aut regulas suae vitae — debet sese ad Christum conferre cum sua anxietate et dubitatione, cum sua infirmitate et improbitate, cum vita sua et morte. Is debet quasi cum toto, quod ipse est, intrare in eum; debet « asciscere » atque assumere sibi omnem veritatem Incarnationis et Redemptionis, ut rursus se reperiat. Qui intimus processus si in illo perficitur, homo fructus edit non sola Dei adoratione, verum etiam magna sui ipsius admiratione. Quantum enim momentum ac pretium habere debet homo in conspectu Creatoris, si « talem ac tantum meruit habere Redemptorem »,(65) si Deus dedit « Filium suum Unigenitum », ut homo « non pereat sed habeat vitam aeternam »?(66)

Re quidem vera miratio maxima illa de pretio ac dignitate hominis nuncupatur Evangelium, id est Bonus Nuntius. Vocatur item Christianismus. Ex eadem ipsa admiratione proficiscitur Ecclesiae munus in hoc mundo, immo ac fortasse etiam magis « in mundo huius temporis ». Haec porro miratio simulque persuasio et certitudo — quae suapte intima natura est ipsa certitudo fidei, sed quae abscondito et arcano modo vivificat omnem partem veri humanismi — coniungitur arcte cum Christo. Ea etiam statuit locum Christi ac — si ita fas est dicere — peculiare eius ius civitatis in historia hominis hominumque generis. Ecclesia, quae contemplari non cessat totam mysterii Christi summam, novit ex certa sua fide Redemptionem per Crucem effectam reddidisse homini in perpetuum dignitatem suam ac sensum exsistentiae in mundo, quem nempe sensum magna ex parte propter peccatum amisit. Quocirca Redemptio peracta est in ipso Paschatis mysterio, quod per Crucem mortemque ad Resurrectionem perducit.

Primarium ergo Ecclesiae officium omni, sed praesertim hac nostra aetate, est dirigere hominis mentem ac tendere conscientiam et experientiam universi hominum generis ad Christi mysterium, omnes homines adiuvare, ut in vita cotidiana altitudinem Redemptionis percipiant, quae in Iesu Christo contingit. Eodem tempore tractantur etiam intimarum rerum hominis fines: regionem dicimus humanorum cordium et conscientiarum eventuumque humanorum.

11. Concilium Vaticanum II opus absolvit sane immensum, ut plena illa et universalis conscientia Ecclesiae formaretur, de qua Summus Pontifex Paulus VI primis in suis Encyclicis Litteris scripsit. Conscientia haec — vel potius conscientia sui ipsius, Ecclesiae propria — efficitur in « dialogo », qui, priusquam fiat colloquium, converti debet ad « alterum », ad emn scilicet, quocum colloqui volumus. Concilium Oecumenicum fundamentalem vim contulit ad fingendam conscientiam sui ipsius, Ecclesiae propriam, cum nobis tradidit modo tam apto et consentaneo conspectum totius terrarum orbis veluti « tabulam » geographicam variarum religionum. Praeterea ostendit, qua ratione super hanc « tabulam » religionum mundi superponatur, certis quibusdam gradibus servatis — antehac numquam cognitis ac nostrae aetatis omnino propriis — atheismus ipse secundum diversas suas formas, imprimis atheismus secundum certas agendi rationes exhibitus, organice dispositus, intra politicam quandam compagem ordinatus.

Ad religionem vero quod attinet, Concilium ante omnia pertractat religionem ut rem universalem, cum historia hominis iam inde a principio consociatam; deinde plures considerat variasque religiones non christianas ac postremo ipsum Christianismum. Documentum Concilii religionibus non christianis dicatum abundat nominatim permagna aestimatione praestantium spiritualium bonorum, immo illius principatus eorum, quae spiritalia sunt quaeque intra generis humani vitam recipiunt propriam affirmationem in ipsa religione proindeque in morali dottrina, quae in totum humanum cultum redundat. Recte quidem Ecclesiae Patres cernebant diversis in religionibus totidem imagines unicae cuiusdam veritatis tamquain « semina Verbi »,(67) quae testantur vehernentissimum mentis humanae desiderium, ex quo dirigi cupit — etsi variis viis — in unam dumtaxat partem : quod patescit Dei ipsius conquisitione ac simul — per eandem illam intentionem versus Deum — conquisitione plenae significationis generis humani sive sensus pleni vitae humanae. Concilium devovit peculiare studium religioni Iudaicae, magnum illum thesaurum spiritualem commemorane, qui Christianis et Hebraeis est communis, atque se existimare ostendit illos, qui Islamicam religionem sequuntur quorumque fides etiam ad Abraham refertur.(68)

Rebus sic a Concilio apertis, Ecclesia cunctique etiam Christiani potuerunt pleniorem assequi conscientiam mysterii Christi, « quod absconditum fuit a saeculis et generationibus » (69) in Deo, ut in tempore recluderetur: hoc est in Homine Iesu Christo, et ut continenter singulis aetatibus revelaretur. In Christo ac per Christum plene se ipsum Deus monstravit hominibus ad eosque modo stabili accessit; eodem vero tempore in Christo ac per Christum homo est consecutus plenam conscientiam suae dignitatis et exaltationis, conscientiam pariter valoris, naturam transcendentis, humanitatis propriae ac sensus exsistentiae suae.

Oportet igitur nos omnes — quotquot Christi sumus sectatores — circa illum ipsum congrediamur et coniungamur. Haec vero consociatio — variis in partibus vitae, traditionis, structurarum ac disciplinarum apud singulas Ecclesias vel Communitates ecclesiales — perfici non potest sine assiduo opere, quod mutuam provehat cognitionem removeatque obices in via ad unitatem perfectam. Attamen iam nunc valemus, immo et debemus adipisci mundoque testificari coniunctionem nostram, dum Christi mysterium nuntiamus, divinam et humanam proprietatem Redemptionis commonstramus, indefatigabili cum perseverantia pugnamus pro illa dignitate, quam quisque homo assecutus est perpetuoque attingere valet in Christo. Quae quidem est gratiae ipsius adoptionis divinae dignitas ac simul dignitas veritatis interioris humani generis, quae — si omnino secundum communem mundi nostrae aetatis conscientiam adepta est tam primarium mornentum — magis etiam nobis patescit, illa veritate effulgente, quae ipse est: Iesus Christus.

Etenim Iesus Christus stabile principium est sempiternumque velut centrum istius officii ac muneris, quod Deus ipse homini concredidit. Cuius muneris nos universi participes esse debemus, in illud praeterea cunctas nostras dirigere vires, quoniam id nunc cum maxime necessarium est nostri temporis hominibus. Et si hoc opus nostra aetate impediri videtur maioribus repugnantiis quam ullo alio tempore, talis rerum condicio probat idem officium hodie magis esse necessarium magisque ab hominibus quam antehac exspectari, quamvis ab iis oppugnetur. Hic igitur via obliqua mysterium illud oeconomiae divinae tangimus, quae salutem et gratiam Cruci iunxit. Christus haud frustra dixit « Regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud »;(70) praeterea addidit: « filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt ».(71) Aequo animo subeamus hanc reprehensionem, ut esse possimus tamquam illi « violenti Dei », quos toties iam in Ecclesiae historia conspeximus quosque his etiam temporibus reperimus, ut omnes conscii ac volentes constringamur uno illo nobili officio, nominatim : ostendendi mundo Christum, adiuvandi quemque hominem, ut in eo se ipse detegat, subveniendi temporis nostri hominibus, fratribus ac sororibus, populis ac nationibus cunctoque generi humano, Civitatibus adhuc ad progressum nitentibus et opulentis: brevi, omnibus, ut cognoscant « investigabiles divitias Christi »,(72) quippe quae omni homini praesto sint omnisque hominis bonum efficiant.

12. In hac communicatione muneris, de quo Christus imprimis decernit, omnes Christiani invenire debent ea, quae ipsos iam coniungunt, etiam priusquam plena eorum communio ad effectum adducatur. Haec unio est apostolica et missionaria, missionaria et apostolica. Ob eandem hanc unionem appropinquare possumus ad mirabile illud quasi patrimonium spiritus humani, quod in universis religionibus est manifestatum, uti docet Concilii Vaticani II Declaratio Nostra Aetate.(73) Propter eam accedimus quoque ad cunctas humani cultus formas, ad omnes ideologicas opinationes, ad singulos homines bonae voluntatis. Advenimus autem cum observantia illa et aestimatione ac discernendi facultate, quae iam inde ab Apostolorum temporibus designabat agendi rationem missionalem atque ipsius missionarii. Recordari satis est de Sancto Paulo eiusque, verbi causa, oratione habita Athenis in Areopago.(74) Missionalis animi habitus proficiscitur semper ex sensu permagnae reverentiae erga omne id, quod est « in homine »,(75) et aestimationis eorum omnium, quae ipse in pectoris sui penetralibus de altioribus gravioribusque quaestionibus iam excogitavit; agitur tandem de observantia erga id omne, quod in illo operatus est Spiritus, qui « ubi vult spirat ».(76) Missionale munus nihil umquam delet, sed bona, quae iam sunt, assumit et nova exstruit, quamquam in ipso usu officia tam praecelsa non semper absolute sunt impleta. Atque conversio mentis, quae ab eodem munere initiurn ducere debet, effectus est gratiae, in qua — uti probe novimus — homo se ipsum plene reperiat oportet.

Hac de causa Ecclesia nostri temporis pondus maximum tribuit iis omnibus, quae Concilium Vaticanum II proposuit sua in Declaratione de Libertate Religiosa, tum in prima tum in secunda parte documenti.(77) Intimis sensibus percipimus, quantopere nos veritas ipsa obstringat, quam Deus nobis aperuerit. Advertimus nominatim in gens nostrum conscientiae officium circa illam veritatem; cuius Ecclesia, ob Christi institutionem, custos est ac magistra, quoniam peculiari Spiritus Sancti praesidio munitur, ut fideliter valeat eandem veritatem custodire et docere secundum plenissimam illius integritatem.(78) 

Implentes igitur hoc munus, respicimus Christum ipsum, qui primus est evangelizator,(79) eiusque observamus simul Apostolos, Martyres et Confessores. Declaratione de Libertate Religiosa ostendit nobis ac persuadet, quo pacto Christus deindeque Apostoli, veritatem nuntiantes, non ab hominibus allatam sed a Deo (« mea doctrina non est mea sed Eius qui misit me »,(80) nempe Patris), omnique virtute mentis agentes, servaverint semper magnam observantiam erga hominem, erga ipsius intellectum et voluntatem, conscientiam et libertatem.(81) Hac ratione dignitas ipsa personae humanae velut pars quaedam efficitur eorum, quae illa nuntiatione continentur, etiam sine ullis verbis sed modo se gerendi erga hominem. Hic animi habitus videtur respondere peculiaribus nostrae aetatis necessitatibus. Quandoquidem vera hominis libertas non in omnibus illis rebus reperitur, quas diversa systemata atque etiam singuli homines iudicant et praedicant uti libertatem, idcirco vel magis Ecclesia, propter divinam suam missionem, fit custos huius libertatis, quae condicio est ac fundamentum verae dignitatis personae humanae.

Iesus Christus homini in unaquaque aetate obviam procedit — proind e etiam nostra — iisdem cum vocibus : « cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos ».(82) Haec verba principalem in se necessitatem continent simulque admonitionem: necessitatem videlicet animi honesti erga veritatem uti condicionis verae libertatis; admonitionem pariter, ut declinetur quaevis simulata tantum libertas, quaelibet levis unique tantum parti favens libertas, omnis demum libertas, quae totam per veritatem de homine ac mundo non permeet. Etiam hodie, duobus annorum milibus post, Christus nobis comparet tamquam ille, qui homini libertatem in veritate innixam affert, ille, qui hominem ab omnibus liberat, quae istam libertatem coarctant, minuunt et quasi perfringunt ipsis in eius radicibus, nempe in hominis anima, corde, conscientia. Quam admirabiliter praeterea hoc idem confirmant neque umquam confirmare desistunt ii, qui per Christum et in Christo assecuti sunt veram libertatem eamque testificati, etiam cum exterius coercerentur!

Iesus Christus ipse, cum ante Pilati tribunal captivus consisteret ab eoque interrogaretur de accusationibus adversus se motis a Synedrii sodalibus, nonne respondit : « Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati »?(83) Illis itaque verbis coram iudice in maximo vitae discrimine prolatis Christus quasi iteravit illam locutionem antea dictam « cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos ». Tot dein saeculis et aetatibus prolabentibus ab ipso Apostolorum tempore nonne Iesus Christus saepissime apparuit iuxta homines ob veritatem iudicatos, nonne fortasse mortem subiit cum hominibus ob veritatem damnatis ? Num cessat ipse interpres esse semper et advocatus hominis, qui vivit « in Spiritu et veritate »? (84) Profecto, sicut minime desinit talis esse coram Patre, ita talis permanet etiam quod ad historiam hominis pertinet. Et Ecclesia vicissim, quantumvis multae infirmitates humanam eius historiam signent, non desistit illum segui, qui fatus est : « venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ».(85)

III

13. Cum, humanae familiae continenter ac quidem celerius crescentis experientia edocti, Christi introspicimus mysterium, clarius intellegimus quasi fundamentum harum viarum, in quibus, sapienter Pontifice Paulo VI monente,(86) opus est pergat nostrae aetatis Ecclesia, unam esse viam, per saecula probatam et in posterum etiam valituram. Christus Dominus tum praesertim hanc indicavit viam, quando, ut Concilium docet, « Filius Dei, incarnatione sua cum omni homine quodammodo se univit ».(87) Ecclesia igitur potissimum esse suum ducit id efficere, ut continenter ad effectum haec unitas adducatur et renovetur. Hoc unum etenim assequi cupit Ecclesia: ut a quolibet homine Christus inveniatur, ut idem Christus cum unoquoque vitae iter conficiat, ea cum veritatis vi, hominem movente et mundum, quae in mysterio inest Incarnationis et Redemptionis, atque cum illa amoris vi, quae inde effulget. Inter processus, qui in rerum humanarum cursu continenter augescunt quique hac aetate in variis systematibus, ideologicis opinationibus de mundo publicisque Civitatum potestatibus prosperantur, Iesus Christus denuo quodammodo praesens adest, etsi toties abesse videtur, etsi Ecclesia multimodis coercetur, ne praesentia et actione, suae institutioni propria, plene fruatur. Iesus Christus adest vi huius veritatis et amore, quae in eo ad plenitudinem pervenerunt unicam neque iterabilem, quamvis vita eius terrena brevis esset atque etiam brevius publicum eius ministerium.

Praecipua Ecclesiae via est Iesus Christus. Idem nostra est via « ad Patrem » (88) et est ad quemlibet hominem via. In hac autem via, quae de Christo ducit ad hominem, in hac via, in qua Christus singulis hominibus iungitur, Ecclesia a nullo potest cohiberi. Hoc postulat bonum temporale hominis et bonum eius sempiternum. Christi eiusque mysterii causa, quo ipsa vita Ecclesiae constat, iis omnibus Ecclesia neque moveri non potest, quae vero hominis bono conducunt, neque eidem bono nocentia neglegere. In variis suorum documentorum locis Concilium Vaticanum II affirmavit hanc primariam Ecclesiae curam, « ut vita in mundo praecellenti dignitati hominis magis conformetur » (89) omni ex parte, et « humanior reddatur ».(90) Ipsius Christi, omnium hominum boni Pastoris, haec est cura. Propter hanc sollicitudinem, ut in Constitutione pastorali Concilii legimus, « Ecclesia, quae, ratione sui muneris et competentiae, nullo modo cum communitate politica confunditur, neque ad ullum systema politicum alligatur, simul signum est et tutamentum transcendentiae humanae personae ».(91)

De homine ideo hic agitur, in tota eius veritate, in universa eius amplitudine. Non agitur de homine abstracto, sed vero, ut est, de homine concreto, historico, ut aiunt. De quolibet homine agitur, cum quivis comprehendatur mysterio Redemptionis, et huius mysterii gratia in omne tempus cum eo Christus se coniunxerit. Omnis homo in gremio materno conceptus in vitam venit, oriens e matre, et curae Ecclesiae, ipso Redemptionis mysterio, committitur. Quae cura ad totum hominem spectat et modo prorsus peculiari ad eum refertur. Haec cura in hominem intenditur, quatenus realis eius exsistentia, unica neque iterabilis, respicitur, in qua integra permanet imago et similitudo Dei ipsius.(92) Hoc ipsum Concilium significavit, cum, de hac similitudine tractans, monet « hominem ... in terris solam creaturam esse quam Deus propter seipsam voluerit ».(93) Homo, quem Deus ita « voluit », quem ab aeternitate « elegit », vocavit, ad gratiam et gloriam destinavit, ipse est « omnis » homo, homo quam maxime concretus, quam maxime realis; hic enim est homo plenitudine mysterii ornatus, cuius in Iesu Christo est particeps effectus ; quod quidem mysterium singuli homines e quadragies milies centenis milibus huius terrae nostrae incolarum participant, ex quo sub corde matris concipiuntur.

14. Ecclesiae non licet hominem deserere, cuius « sors », id est electio, vocatio, ortus et mors, salus aut damnatio nexu arctissimo et indissolubili cum Christo iunguntar. Hominem dicimus quemlibet huius orbis, huius terrae, quam primo homini Creator dedit, ad virum et mulierem dicens : « Subicite eam (terram) et dominamini »;(94) hominem dicimus unumquemque, quatenus tota eius neque iterabilis realitas exsistentiae et actionis, intellectus et voluntatis, conscientiae et cordis consideratur. Homo pro singulari sua realitate (nam est « persona ») suas vitae vices habet et praesertim animae suae historiam. Homo, ut spiritů capax est et tot tamque diversis corporis vitaeque temporalis necessitatibus obnoxius, hanc suam ipsius quasi historiam conscribit, se cum aliis hominibus iungendo pluribus vinculis, consuetudinibus, rerum condicionibus, socialibus compagibus : idque facit ex quo primum in terra incipit esse, ex quo scilicet concipitur et nascitur. Homo totus in plena veritate exsistentiae suae, eius, quod est ut persona, et vitae suae communitariae et socialis — nempe intra familiam suam, secietatem et in tam dissimilibus condicionibus, necnon intra nationem suam vel populum (et fortasse solum intra peculiarem nexum familiarum vel tribum), intra universum genus humanum — hic ipse homo est prima veluti via, quam Ecclesia in suo munere implendo emetiatur oportet, ille est prima et praecipua Ecclesiae via, quam ipse Christus aperuit, quaeque per mysterium Incarnationis et Redemptionis constanter transit.

Hic ipse homo, in tota véritate vitae suae, cum conscientia sua, cum continua sua ad peccatum proclivitate, simulque cum continua sua appetitione veritatis, boni, pulchri, iustitiae, amoris obversabatur Concilio Vaticano II, cum eiusdem hominis condicionem in mundo huius temporis describens, ex externis huius condicionis, rebus et causis eruebat immanentem humani generis veritatem : « In ipso enim homine plura elementa sibi invicem oppugnant. Dum enim una ex parte, utpote creatura, multipliciter sese limitatum experitur, ex altera vero in desideriis suis illimitatum et ad superiorem vitam vocatum se sentit. Multis sollicitudinibus attractus, iugiter inter eas e seligere et quibusdam renuntiare cogitur. Immo, infirmus ac n peccator, non raro illud quod non vult facit et illud quod r facere vellet non facit. Unde in seipso divisionem patitur, ex ff qua etiarn tot ac tantae discordiae in societate oriuntur ».(95)

Hic ipse homo est via Ecclesiae, in qua quodam modo omnes q illae viae nituntur, quae Ecclesiae sunt persequendae, quia homo — omnis homo, nullo excepto — a Christo redemptus est; quia cum homine — cum omni homine, nullo excepto — Christus aliquo modo iunctus est, licet homo huiusce rei non sit conscius: « Christus, pro omnibus mortuus est et resuscitatus, homini — cuilibet homini et omnibus hominibus — lucem et vires praebet... ut ille summae suae vocationi respondere possit ».(96)

Cum ergo hic homo sit via Ecclesiae, eius cotidianae vitae et experientiae, eius missionis et laboris via, necesse est Ecclesia nostrae aetatis semper renovetur, memor condicionis, in qua ille versetur; cognitas scilicet habeat eius facultates, quae, ut novo semper cursu diriguntur, ita ostenduntur. Oportet item Ecclesia pericula animadvertat homini impendentia. Noscere pariter debet ea omnia, quae obsistunt, ne « vita hominis in dies humanior reddatur »,(97) neve omnia, ex quibus haec vita constat, verae hominis dignitati conformentur. Paucis: omnia sciat illi cursui repugnantia.

15. Descriptionem igitur, cuius apud nos viget memoria, quamque tam acute et graviter Concilium Vaticanum II effinxit, adhuc « signis temporum » aptandam curabimus itemque rerum adiunctis, quae perpetuo mutantur et in certos et definitos abeunt cursus.

Nostrae aetatis homo semper urgeri videtur iis ipsis rebus, quas efficit, nempe proventu operis manuum suarum et magis etiam laboris mentis et voluntatis propensionum. Fructus huius multiformis industriae humanae obnoxii sunt — nimis celeriter quidem ac saepe tali modo, qui praevideri non possit — alienationi », quatenus illis, qui eos protulerunt, simpliciter auferuntur: hoc non solum fieri contingit nec tanta ratione, quanta, saltem ex parte, in quodam ambitu ex eorum effectibus consequenter et oblique enato, iidem fructus contra hominem ipsum convertuntur. Haec videtur esse summa acerbissimae condicionis exsistentiae hominum nostri temporis, prout maxima et universali amplitudine patet. Quare homo maiore in dies afficitur timore. Metuit enim, ne fructus sui — non omnes quidem neque plerique — sed nonnulli et ii sane, qui singularem partem habent ingenii eius et industriae, contra se ipsum omnino convertantur; metuit, ne fiant instrumenta et arma incredibili apta modo ad se ipsum destruendum; in comparatione cuius rei aversiones et calamitates, quas ex historia novimus, quasi evanescere videntur. Hinc quaerendum est: quibus de causis haec facultas, ab initio homini data, qua terram subiceret,(98) contra ipsum hominem vertitur, excitans, ut facile intellegitur, angorem, conscium aut inscium pavorem, minarum sensum, vario modo totam familiam humanam huius temporis afficientem variisque rationibus manifestum?

Haec minax condicio, quam contra hominem eius opera ipsa concitant, ad diversa contendit ac diversi est ponderis. Magis ac magis animadvertere videmur usum terrae huius, in qua vivimus, huius orbis, praestitutam bonorum dispensationem postulare honestam et rationi consentaneam. Praeterea idem terrae usus, spectans non tantum ad quaestuosas industrias, sed etiam ad rei militaris augendae contentionem, atque technicae disciplinae progressio, quae non temperetur neque intra complexum universalis vereque humanisticae rationis ordinetur, ambitum naturalem hominis saepe in discrimen adducunt, eum a consuetudine naturae abalienant et ab eadem avertunt. Huius ambitus naturalis saepe videtur homo non alias significationes percipere quam eas, quae proximo usui et rerum consumptioni inserviunt; cum, contra, Creator constituerit, ut homo cum natura communicaret, veluti « dominus » et « custos » intellegens et nobilis, non autem ut is, qui omnia quaestui haberet et, nullo respectu habito, destrueret.

Technicarum artium progressus atque humani cultus processus nostrae aetatis, technicae disciplinae veluti principatu distinctus, postulant congruentem vitae moralis ac disciplinae ethicae progressionem; quae quidem progressio, pro dolor, semper inferior esse videtur. Idcirco praedictus progressus, quamvis mirabilis sit facileque declaret etiam vera humanae magnitudinis vestigia, quae in Libro Genesis iam in descriptione creationis,(99) saltem ut fecunda semina, narrantur, nequit multiplices anxitudines non excitare. Quarum prima rem maximam et essentialem tangit : huiusmodi enim progressus, cuius est homo auctor et fautor, redditne vitam hominis in terra omni ex parte « humaniorem? »; « homine digniorem »? Non est dubium, quin eam talem variis modis reddat. Hac tamen urgemur interrogatione, quatenus ad rem primariam pertinet : an homo, ut homo, in hoc progressus faciendi complexu vere melior fiat, nempe spiritualiter maturior, dignitatis suae huma . nitatis magis conscius, officii conscientiae congruentior, ad ceteros propensior, ad eos maxime, qui necessitate et infirmitate premuntur, paratior omnibus auxilium dare atque praebere. Cum per Christum idonei facti sint, qui quaestionem ad hominem pertinentem modo tam universali persentirent, Christiani hanc interrogationem ponant oportet; idemque quaerere debent omnes homines, praesertim qui ex iis ordinibus socialibus sunt, qui ad nostrae aetatis progressus actuose operam conferunt. Nobis, processus istos considerantibus in iisdemque versantibus, neque immodico fervore excitari licet, neque quadam admiratione efferri tantum ad magna spectante, quae assecuti sumus; sed omnibus, maxima cum probitate, obiectiva ratione et moralis officii conscientia, interrogationes essentiales sunt ponendae, quae ad condicionem hominis hodie et in futurum attinent. Congruuntne omnia humani ingenii inventa, hactenus parta, et ea, quae technicae disciplinae periti in futurum tenipus meditantur, cum morali et spirituali hominis profectu? Crescitne, proficitne homo, ut homo, in hoc rerum statu aut recedit et suam deicit humanitatem? In hominibus, « in complexu cuiusque hominis », quo bonum malumque morale continentur, praestatne bonum malo? Augenturne in hominibus, inter homines, amor erga genus humanum, iurium aliorum observantia — cuiuslibet hominis, gentis, populi — an, contra, increscunt immoderatus et multiplex amor sui, nimia suae gentis studia, — non autem vera patriae caritas — atque etiam cupido ceteris dominandi, propria iura et merita egrediendo, itemque voluntas fruendi toto incremento bonorum materialium atque proventibus rerum technicarum eo tanto consilio, ut vel ceteris imperetur vel faveatur variis libidinibus populos subiugandi?

Hae profecto sunt interrogationes essentiales, quas Ecclesia non potest non ponere, cum eas amplius decies milies centena rnilia hominum nunc in orbe terrarum viventium modo plus minus expresso ponant. De argumento auctus et profectus omnes loquuntur et cunctae ephemerides et scripta typis edita, omnibus fere huius aetatis sermonibus vulgata, tractant. In hoc tamen argumento — id est prae oculis habendum — non tantum asseverata et certa insunt, sed etiam quaesita quaedam et sollicitudines animum exagitantes, quae non minoris momenti sunt quarn illa asseverata et certa. Hae enim indoli humanae cognitionis consentaneae sunt, quin immo maximae necessitati fundamentali curae, qua homo pro homine sollicitatur, pro sua ipsius humanitate, pro futura hominum sorte in terra respondent. Ecclesia, quae fide eschatologica movetur, hanc suam curam pro homine eiusque humanitate, pro futura hominum sorte in terra, et ideo pro cursu etiam totius processus et profectus, existimat suo muneri et necessariam esse et indissolubili nexu cum eo coniunctam.Cuius quidem curae principium ea in ipso Iesu Christo, ut Evangelia testantur, invenit et hanc ob rem eandem cupit continenter amplificare in Christo, nova ratione ponderando condicionem hominis iuxta praecipua nostri temporis signa.

16. Si igitur tempus nostrum, scilicet nostrae generationis tempus, quod fini alterius millennii iam appropinquat, progressu nobis splendidum videtur, plenum tamen simul apparet homini multifariam impendentium periculorum, de quibus Ecclesiae cum omnibus hominibus bonae voluntatis et loquendum est et assidue disserendum. Absona enim hominis huius temporis conditio videtur ab iis, quae ipse ordo moralis obiettive postulat, quae iustitia et praesertim humani generis amor socialis flagětant. Quae omnia nihil aliud sonant, quam quod Creator primo nuntio homini dato edixit, cum ei terram traderet subiciendam.(100) Hunc primum nuntium Christus Dominus confirmavit in mysterio Redemptionis. Concilium Vaticanum II id expressit pulcherrimis iis doctrinae capitibus, quae ad « regiam hominis dignitatem » spectant, ad eius nempe vocationem ad communicandum cum Christo « munus regale ».(101) Quid autem proprie significant illud « regale munus illudque « dominium » hominis in mundum visibilem, homině ab ipso Creatore ut munus tributum, nisi ethicam antecellere rei technicae, personam rebus praestare, spiritum materiae antecedere?

Quare hodierni progressus gradus omnes inspectandi sunt : nempe ratione habita eorum, quae supra diximus, eiusdem progressus singula momenta radiographicis imaginibus — ut ita dicamus — sunt imprimenda. De personis enim promovendis agitur, non tantummodo de rebus multiplicandis, quibus personae uti possint. Id agitur — quemadmodum quidam temporis nostri philosophus dixit et ut Concilium affirmavit — : non tam ut quis « plus habeat » quam ut « plus sit ».(102) Etenim iam verum est et animadvertitur periculum, ne homo, dum eius dominium in res oeconomice augescit, ipse eiusdem dominii rationes primarias amittat, variis modis eius humanitas illis rebus subiciatur atque ipse — quamvis id non statim intellegat — multimodis circumveniatur ac quidem per totam vitae communitariae dispositionem organicam, per proventus fructusque f aciendi systema, per vim instrumentorum communicationis socialis. Non licet homini neque se ipsum neque suum in hoc mundo aspectabili locum veluti abdicare; non licet ei rerum servum esse, oeconomicorum systematum servum, propriorum fructuum servum. Ille humanus cultus, qui omnia in materia posita esse ducit, in huius generis servitutem hominem redigit, etsi id eius rei fautoribus interdum vel insciis vel nolentibus fieri contingit. Haec profecto est causa, cur nunc de homine angamur. Non tantum etenim refert modo abstracto respondere ad interrogationem, quis sit homo, sed agitur de toto dynamico vigore vitae cultusque civilis. Agitur de variis in ceptis vitae cotidianae et simul de suscipiendis rationibus, quibus multa disponantur pertinentia ad cultum civilem inducendum, ad res politicas, oeconomicas, sociales, Civitatis proprias multasque alias.

Ideo autem condiciones hominis nostri temporis dicimus aberrare ab obiectivis disciplinae moralis et iustitiae postulatis et magis etiam ab amore sociali, quia fatta et comparationes notissimae id confirmant, de quibus saepe in enuntiationibus Pontificum, Concilii, Synodorum tractatur.(103) Condicio hominis huius temporis sine dubio non unius generis est, sed multimodis differt. Hae differentiae historicis quidem causis evenerunt, sed etiam in doctrinam ethicam valde redundant. Probe enim novimus, quo loco sit cultus ille rerum utendarum, qui consistit in nimia copia bonorum homini vel totis societatibus necessariorum — quae scilicet divitiis affluunt suntque valde progressae — dum reliquae societates, saltem magnae earum partes, fame laborant nec pauci cotidie ob inediam et tenuitatem victus moriuntur. Inest etiam pariter in nonnullis pravus quidam libertatis usus, proprius incontinentiae in rebus utendis, legi ethicae non obnoxiae; quo simul aliorum libertas coarctatur; eorum videlicet, qui, gravi laborantes penuria rerum, ad maiorem miseriam et indigentiam perducuntur. Haec comparatio, omnibus nota, et haec discrepantia, de qua mentionem fecerunt in documentis magisterii sui Pontifices nostri huius saeculi, recentius autem Ioannes XXIII et Paulus VI,(104) in immensum ampliant imaginem parabolae biblicae de divite epulone et de paupere Lazaro.(105)

Huius rei magnitudo in quaestionem deducit compaginis formas ipsas rationesque nummarias et pecuniarias, effectrices et mercatorias, quae diversis impulsibus politicis suffultae regunt totius orbis oeconomiam. Hae enim paene non valent neque exstinguere iniustas societatis condiciones, ex praeterito t empore transmissas, neque occurrere instantibus postulatis ac necessitatibus moralibus praesentis aetatis. Dum nempe hominem subiciunt oneribus a semet generatis, dum celerius usque absumunt opes ac vires terrae, dum circumiacentia naturae loca in discrimen adducunt, eaedem illae quidem structurae faciunt, ut sine intermissione propagentur miseriae regiones simulque ut dilatentur angores et spes inanes et acerbitates.(106)

Consistimus videlicet hic coram horrifica quadam condicione, quae neminem indifferentis esse animi patitur: nam ille, qui ex altera parte studet percipere maximum lucrum et ille, qui ex altera solvit pretium damnorum et iniuriarum, semper homo est. Conditio autem ista magis etiam aggravatur, quod in eadem vicinitate inveniuntur sociales ordines privilegiis commoditatibusque fruentes necnon valde opulentae ac progressae nationes, quae nimium cumulant bona quarumque divitiae saepius immodicae fiunt occasiones variorum malorum. Illuc dein accedunt aestus quidam pretiorum usque excandescentium et aegritudo hominum opere carentium: alia ecce indicia huius turbationis moralis, quae in totius orbis statu deprehenditur quaeque flagitat audacia et efficacia proinde consilia cum vera hominis dignitate congruentia.(107)

Attamen minime excedit hominum potestatem istud officium. Illud principium solidarietatis, quod dicitur, lato sensu suo, provehere debet efficientem praeparationem ipsarum institutionum rationumque idonearum — sive agitur de pecuniarum permutationibus, ubi necesse est res temperentur normis sanae alicuius aemulationis, sive agitur de latiore directioreque partitione divitiarum et harum moderatione — ut videlicet populi ad prosperitatem oeconomicam contendentes non solum valeant primis suis necessitatibus satisfacere sed etiam certe paulatimque progredi.

In hac vero difficili via — id est in via pernecessariae mutationis structurarum ipsius oeconomicae vitae — aegre nimirum procedetur, nisi intervenerit vera mentis, voluntatis, cordis conversio. Quod quidem poscit deliberatam operam hominum populorumque liberorum et inter se iunctorum. Nimis saepe confunditur libertas cum naturali curatione utilitatis singularis aut communis, immo etiam cum naturali proclivitate ad pugnandum et dominandum, quibuscumque doctrinarum coloribus tinguntur illae cupiditates. Constat sane hos exsistere impulsus ac premere; atqui fieri non poterit, ut aliqua constituatur oeconomia vere humana, nisi hi suscipiuntur et diriguntur et restringuntur superioribus rationibus, quae in homine latent, ac principiis, quae germanam populorum humanitatem statuunt. Ex his omnino fontibus profluere debent conamina, per quae libertas hominis vera significabitur quaeque vicissim eandem libertatem etiam in provincia oeconomiae praestabit et tutabitur. Incrementum oeconomicum, una cum omnibus iis rebus, quae aptum eius modum agendi efficiunt, constanter disponi et impleri oportet intra prospectum plenae alicuius solidaeque progressionis singulorum hominum ac populorum, sicut vehementer admonuit Decessor Noster Paulus VI suis in Litteris Encyclicis Populorum Progressio inscriptis. Nam aliter solus ille ordo «progressuum oeconomicorum» ita praevalebit, ut vitae humanae summam denique submittat uni tantum parti, id est minoribus suis necessitatibus, ut hominem obruat, societates dissolvat ac demum propriis difficultatibus vitiisque implicetur.

Accipi tamen potest hoc officium, perinde ac fatta quaedam certa et eventa testantur, quae longum est. subtilius hic recensere. Sed illud patet certum : infra latissimam hanc regionem necesse est substrui et stabiliri et alte defigi sensum officioru m moralium, quem induere sibi debet quisque homo. Iterum ecce semperque homo ipse est. Nobis Christianis officii conscientia circa haec potissimum patet, si mente complectimur — semper autem complecti debemus — extremi iudicii imaginem, secundum verba Christi, quae Matthaei Evangelium refert.(108)

Oportet hoc eschatologicum spectaculum semper « applicetur » ad historiam hominis et fiat iugiter humanoru m actuum « mensura », veluti singulis et omnibus necessaria sui recognitionis forma : « Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare... nudus eram, et non cooperuistis me... in carcere (eram), et non visitastis me ».(109) Quae verba maiorem vim hortatoriam accipiunt, cum videmus potius quam panem et auxilia humani cultus novis Civitatibus et nationibus, ad libertatem quodammodo expergiscentibus, nova arma, interdum copiose, praeberi, necnon instrumenta ad destruendum apta, quae proeliis armatorum et bellis inserviunt, nec tantum legitimis iuribus et liberae summaeque rerum potestati defendendis destinantur quantum suae cuiusque patriae amorem immodicum, nimiam imperandi cupiditatem, novam quandam varii generis colonicarn dicionem ostendunt. Orbis terrarum regiones, fame et miseria laborantes, brevi fertiles reddi potuissent — ut bene novimus omnes — si ingentes pecuniarum collocationes pro armis comparandis, quae bellis et eversionibus destinantur, in collocationes mutatae essent pro alimento, scilicet vitae servientes.

Fortasse haec consideratio ex aliqua parte abstracta manebit, fortasse utrique « parti », suarum culparum immemori, materiam praebebit incusationis mutuae; fortasse etiam novarum obiurgationum contra Ecclesiam causa erit; cui quidem nihilominus, cum alia arma non habeat nisi arma spiritus, verbi et amoris, non licet « verbum opportune, importune »(110), no non nuntiare. Quam ob rem obsecrare non desinit utramque partem et omnes simul rogare, Dei et hominis nomine: « ne occideritis! Ne hominibus ruinas et strages paraveritis! Fratribus vestris, fame et miseria excruciatis, prospicite! Uniuscuiusque dignitatem et libertatem observate! ».

17. Saeculum nostrum hactenus magnas intulit homini calamitates ac vastationes non solum materiales sed etiam morales, immo praesertim morales. Non facile profecto, ad haec quod attinet, aetates et saecula comparari possunt, cum id iudiciis historicis, quae mutantur, subiciatur. Attamen, etsi huiusmodi comparationes non adhibentur, confitendum est tale hoc saeculum fuisse, ut sibi homines multas iniustitias et cruciatus parerent. Estne hic rerum cursus strenue cohibitus? Attamen non commemorare non possumus, egregia cum existiinatione et cum spe temporis futuri, quo praeclaro nisu conditum sit Consilium Nationum Unitarum ad definienda et statuenda obiectiva et inviolabilia hominis iura, eiusdem Consilii Civitatibus consociatis invicem spondentibus ea iura accurate se esse servaturas. Quod susceptum onus et officium ratum habuerunt omnes fere nostri temporis Civitates ; indeque auctoritas et spes manant fore, ut hominis iura toto orbe terrarum fiant principium fundamentale, ex quo opus ad bonum hominis dirigatur. Non est cur Ecclesia affirmet quam arcte haec quaestio cum actione sua in mundo huius temporis conectatur. In ipsa enim quaestione fundatur pax socialis et internationalis, ut Ioannes XXIII, Concilium Vaticanum II et postea Paulus VI in peculiaribus documentis edixerunt. Ad summam, pax consistit in iuribus inviolabilibus hominis colendis — « opus iustitiae pax » — dum, contra, ex horum iurium violatione oritur bellum, etiam graviores eorum iurium afferens violationes. Iura autem hominis in pace violari acerbissimum est et, quantum ad progressum pertinet, quaedam est incredibilis hominis pugna contra hominem, adversans omni agendi consilio, quod se ipsum humanisticum profiteatur. Quod vero initum consilium sociale, oeconomicum, politicum et ad humanum cultum pertinens patitur sic non definiri? Persuasissimum Nobis est nullum hodie esse in mundo consilium eiusmodi, in quo, etsi contrariae sint ideologiae circa rationes de rebus humanis statuendi, homo non semper primum locum obtineat.

Quodsi, licet haec praeposita seu praemissa sint, videmus multimodis iura hominis violari, si publicae custodiae campos reapse quasi testes contuemur, violentiam, tormenta, terrorem et multa eaque iniqua discrimina fieri videmus, hoc originem ducit ex aliis causis seu, uti aiunt praemissis, quae minuunt vel saepe fere delent efficientiam praemissarum humanisticarum, quae agendi consiliis et systematibus huius temporis contin entur. Oportet igitur eiusmodi consilia continenter recognoscantur, quod attinet ad obiectiva et inviolabilia hominis iura.

Horum iurium declaratio perinde ac Consilii Nationum Unitarum institutio sine dubio non tantum eo pertinebant, ut infanda facinora postremo bello universali patrata amoverentur, sed etiam ut quasi fundamentum iaceretur idoneum ad agendi consilia, systemata, Civitatum regendarum formas continenter recognoscenda; quod quidem hac una et fundamentali ratione faciendum esset, quae bonum hominis — seu personae in communitate — dicitur et quae, quasi elementum primarium boni communis, esse debet praecipuum criterium omnium agendi consiliorum, systematum, regiminum.

Quod nisi fiat, vita humana, etiam cum pax viget, variis cruciatibus est obnoxia, quibuscum ingravescunt simul multiplices formae dominationis, tyrannici imperii, novae colonicae dicionis, effrenatae populos subigendi voluntatis; quibus ipse nationum convictus in discrimen adducitur. Re quidem vera significanter constat et pluries rerum gestarum memoriis confirmatur violationem iurium hominis seiungi non posse a violatione iurium nationis, quacum homo vinculis organicis, quasi cum ampliore familia, coniungatur.

Iam a priore parte huius saeculi, crescentibus tyrannicis absolutisque imperiis, unde, ut notum est, immanis belli calamitas est exorta, Ecclesia significaverat, quid de huiusmodi tyrannicis dominationibus sentiret, quae specie maius bonum, quod Civitatis est bonum, appetebant, dum, teste historia, nonnisi de bono agebatur certarum quarundarn factionum, quae se idem esse ac Civitates ipsas contendebant.(111) Re vera illae dominationes iura civium coarctaverant, agnitione eorum inviolabilium hominis iurium denegata, quae dimidio fere hoc saeculo in Consilii internationalis sede sunt affirmata. Dum de hoc progressu laetitiam participat cum omnibus hominibus bonae voluntatis, cum omnibus hominibus iustitiae et pacis vere studiosis, Ecclesia, sciens « litteram » solam « occidere posse », « spiritum autem vivificare »,(112) una cum his hominibus bonae voluntatis continenter exquirat oportet, utrum declaratio iurium hominis et eorum « litterae » probatio idem valeant ubique terrarum ac «spiritus » eorundem impletio. Non sine causa enim timendum est, ne persaepe multum absit, ut hoc perficiatur et ne interdum vitae publicae et socialis « spiritus » acerbe discrepet a « littera », de iuribus hominis affirmata. Qui ad eiusmodi condicionern inducendam conferunt operam, suis ipsórum societatibus gravem, peculiare onus suscipiunt, quod attinet ad eas ipsas societates hominisque historiam.

Essentialis notio Civitatis, quatenus est communitas politica, in hoc posita est, ut societas, et, qui illam efficit, nempe populus, sit veluti dominus et faber suae fortunae. Huius generis Civitatis significatio ad effectum non deducitur, si loco exercitationis potestatis, quam societas vel populus moraliter participet, huius societatis ceteros cives a quibusdam in dicionem potestatemque redigi videmus. Sunt haec nostra aetate maximi momenti, qua potissimum aucta est conscientia socialis hominum simulque desiderium civium in vita politica communitatis partem habendi, ratione habita verarum cuiusque populi condicionum acque necessarii vigoris publicarum auctoritatum.(113) Hae igitur, quae attinent ad progressum hominis et ad universum profectum humanitatis eius, summae quaestiones sunt.

Ecclesia semper docuit pro bono communi esse agendum, hoc modo bonos cives instituens pro singulis Civitatibus; ea praeterea semper monuit publicarum potestatum praecipuum officium esse sollicitudinem de bono communi societatis et inde iura earum fundamentalia oriri. Propter ea, quae ut praemissas proposuimus quaeque ad ordinem ethicum obiectivum attinent, iura publicae potestatis nequeunt intellegi nisi ratione habita naturalium et inviolabilium hominis iurium. Bonum illud commune, cui publicae auctoritates Civitatis serviunt, plene efficitur tantummodo, cum cives de suis iuribus sunt securi. Nisi hoc fiat, dissolvitur societas, cives summis potestatibus adversantur vel vexationis, minarum, violentiae, terroris condiciones nascuntur, quarum multa exempla praebuerunt effrena absolutaque nostri saeculi imperiti. Inde fit, ut principium iurium hominis penitus contingat materiam iustitiae socialis, ac ratio fiat, qua exploretur, num ea vere serventur in vita institutorum politicorum.

Merito in his iuribus libertatis religiosae et libertatis conscientiae iura annumerantur. Concilium Vaticanum II pernecesse esse aestimavit ampliorem hac de re enuntiationem elaborare. Id fecit documento, cui titulus est Dignitatis humanae,(114) et in quo ea quaestio non tantum ex theologica ratione, sed etiam ex iure naturali est pertractata, scilicet « simpliciter humanae », secundum illas praemissas, ex ipsa hominis experientia, ex eius intellectu et ex eius sensu dignitatis exortas. Sine ulla dubitatione imminutionem libertatis religiosae sive hominum sive communitatum non tantum veluti acerbissimum quiddam illae experiuntur, sed praecipue quasi ictum ipsi hominis dignitati illatum habent, etsi quae sit religio, quidque de mundo sentiant, non consideretur. Libertatis religiosae coercitio et violatio dignitati atque obiectivis iuribus hominis adversantur. Quid huiusmodi coercitio et violatio significent, satis aperte declarat documentum Concilii, quod supra memoravimus. Haec profecto penitus laedunt ea, quae intima sunt hominis eique vere propria et peculiaria. Ipsa incredulitas enim, religionis neglegentia et atheismus, quatenus sunt res humanae, tantum comprehenduntur, prout ad religionem et fidem referuntur. Quam ob rem difficile est, etiam ex iudicio « simpliciter humano », sententiam probare, iuxta quam solus atheismus civitate, ut ita dicamus, in vita publica et civili fruatur, cum, contra, quasi ex statuta norma, homines credentes vix tolerentur vel cives inferioris ordinis habeantur et etiam — ut iam accidit — omnibus iuribus civitatis priventur.

Id quoque, quamquam breviter, tractandum est, cum et ipsum ad multiplices condiciones hominis in mundo huius temporis pertineat idemque testetur quantum huiusmodi rerum status praeiudicatis opinionibus variisque iniustitiis praegravetur. Si in hac ipsa re omittimus singula tangere — licet id facere Nostrum esset ius et officium — id propterea facimus, quod una cum omnibus tormenta discriminis et persecutionis patientibus propter nomen Dei, fide potentiae redemptricis, quae est in Cruce Christi, ducimur. Sed pro officio Nostro, nomine omnium hominum toto orbe terrarum in Deum credentium, ab iis, quorum est quoquo modo vitam socialem et publicam ordinare, effiagitamus vehementer, ut iura religionis et actionis Ecclesiae observent. Non privilegium aliqu od petitur, sed solum primarii iuris respectus. Huius iuris exercitatio maxime probat hominem vere in omni regimine, in omni societate, in omni institutionis forma, in omni systemate vel ambito profecisse.

IV

18. Haec, etsi necessario brevis, inspectio condicionis hominis in mundo nostri temporis efficit, ut magis adhuc mentes et corda ad Iesum Christum dirigamus, ad mysterium Redemptionis, quo quaestio, ad hominem spectans, peculiari vi veritatis et amoris concluditur. Si Christus « cum omni homine quodammodo se univit »,(115) Ecclesia, hoc mysterěum eiusque uberes et universales rationes penitus perspiciens, altius e sua natura suoque munere vivit. Non frustra Apostolus de Corpore Christi, quod est Ecclesia, loquitur.(116) Si hoc Corpus Christi mysticum est Populus Dei — ut postea affirmavit Concilium Vaticanum II, Divinarum Litterarum et Sanctorum Patrum traditione innixum — patet quemlibet eiusdem Populi hominem repletum esse illo spiritu vitae, qui manat a Christo. Eo fit, ut hominem, eius vera problemata, spes et dolores, progressus et lapsus Ecclesia ipsa, quatenus est corpus, compages, unum quiddam sociale, considerando, eadem accipiat incitamenta divina, eadem lumina, easdem vires Spiritus, quae a Christo Cruci suffixo et a mortuis excitato proficiscuntur : qua profecto de causa Ecclesia suam vitam vivit. Ecclesia non aliam habet vitam nisi eam, quam ei donat eius Sponsus ac Dominus. Nam, quia Christus in mysterio Redemptionis eam sibi iunxit, ob id ipsum oportet Ecclesia cum quolibet homine arcte coniungatur.

Haec Christi cum homine coniunctio est in se mysterium, unde « novus homo » nascitur, vocatus ad vitam Dei participandam,(117) denuo in Christo creatus ad accipiendam plenitudinem gratiae et veritatis.(118) Coniunctio Christi cum homine est vigor et fons vigoris, sicut acute dicit Sanctus Ioannes in prooemio Evangelii sui : « [Verbum] dedit... potestatem filios Dei fieri ».(119) Haec est illa vis, quae interius hominem mutat, quasi principium novae vitae, nec evanescentis nec dilabentis, sed in vitam aeternam manentis.(120) Quae vita, singulis hominibus promissa et oblata a Patre in Iesu Christo, Filio aeterno et Unigenito, incarnato et nato, « ubi venit plenitudo temporis »,(121) e Virgine Maria, est extrema impletio vocationis hominis ; est quodammodo impletio illius « sortis », quam ab aeternitate Deus homini praeparavit. Ea « sors » divina via efficitur, transgrediens arcana omnia, res incognitas, sinus anfractusque « sortis humanae » in hoc mundo temporali. Si enim haec omnia, ad vitam ternpori obnoxiam et tamen bonis abundantem pertinentia, fatali necessitate ad terminum mortis perducunt et ad metam, ubi corpus humanum exstinguitur, Christus ultra illam metam nobis apparet : « Ego sum resurrectio et vita; qui credit in me... non morietur in aeternum. (122) In Iesu Christo Cruci suffixo, in sepulcro condito et inde resuscitato, « nobis spes beatae resurrectionis effulsit », necnon « futurae immortalitatis promissio »; (123) quam tamen homo assequitur ex corporis morte, ita cum universo mundo hanc necessitatem, cui materia subiecta est, participando. Cupimus Nobisque propositum est huius veritatis sensum altius in dies perscrutari, quae a Redemptore hominis his verbis est expressa : « Spiritus est qui vivificat; caro non prodest quidquam ».(124) Quae verba, quamvis id aperte non videatur, gravissimam affirmationem hominis enuntiant : affirmationem corporis, quod Spiritus vivificat.

Hanc realitatem Ecclesia vivendo experitur, ex hac veritate ad hominem attinente vivit; unde licet ei brevis huius temporis spatium superare et pariter singulari amore et cura rebus omnibus consulere, quae, huius finiti temporis ducta ratione, magnum momentum habent ad vitam hominis, ad vitam spiritus humani, qui illa perenni sollicitudine movetur, quam Sanctus Augustinus his verbis expressit : Domine, « fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te ».(125) In hac feconda inquietudine quasi palpitat et pulsat id, quod potissimum hominis est : inquisitio veritatis, inexplebilis boni necessitas, libertatis appetitio, pulchri desiderium, vox conscientiae. Ecclesia, studiosa contemplandi hominem quodammodo « oculis ipsius Christi », magis magisque conscia fit se custodem esse magni thesauri, quem dilapidari non liceat, sed qui continenter debeat augeri. Nam Dominus Iesus Christus dixit : « Qui non congregat mecum, spargit ».(126) Ille humanitatis thesaurus, inenarrabili mysterio honestatus, quo datur filios Dei fieri,(127) atque gratia recipitur « adoptionis filiorum » (128) in Unigenito Filio Dei, per quem clamamus ad Deum : « Abba, Pater »,(129) est et magna vis, quae potissimum intrinsecus Ecclesiam coadunat eiusque toti actioni tribuit sensum. Ea vi Ecclesia coniungitur cum Spiritu Christi, cum Spiritu Sancto, quem Redemptor promisit, quem continenter impertit, quique, ut die Pentecostes, semper descendit. Ita ostenduntur in hominibus virtutes Spiritus,(130) dona Spiritus,(131) fructus Spiritus Sancti.(132) Et Ecclesia in mundo nostri temporis acriore in dies fervore sanctaque instantia videtur iterum atque iterum dicere : « Veni, Sancte Spiritus ». Veni! Veni! « Lava, quod est sordidum! Riga, quod est aridum! Sana, quod est saucium! Flecte, quod est rigidum! Fove, quod est frigidum! Rege, quod est devium »!(133)

Haec ad Spiritum admota obsecratio, qua idem Spiritus impetretur, est refutatio earum huius temporis doctrinarum, quae omnia ad materiam referunt. Ex iis enim oriuntur inultiplices cordis humani insatiabiles cupiditates. Precatio illa multis ex partibus auditur et diversimode videtur fructus afferre. Licetne affirmare non a sola Ecclesia eam fieri? Licet, quia rerum, ad spiritum pertinentium, « necessitatem » non pauci etiam exprimunt, qui extra fines aspectabiles Ecclesiae versantur.(134)Nonne id veritate illa confirmatur, quam tam subtiliter recens Concilium explanavit in Constitutione Apostolica a verbis Lumen Gentium incipiente, ubi (locet Ecclesiam esse « sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis »? (135) Illa Spiritui et per Spiritum adhibita obsecratio idem valet ac penetrare assidue in plenam rationem totius mysterii Redemptionis, quo Christus, cum Patre et cum singulis hominibus coniunctus, sine intermissione illum Spiritum dat nobis, qui sensus Filii nobis infundit et ad Patrem nos dirigit.(136) Hac ipsa de causa Ecclesia no.. strae aetatis — quae aetas est Spiritus avidissima, cum iustitiae, pacis, amoris, bonitatis, fortitudinis, officii conscientiae, dignitatis humanae sit appetens — oportet circa mysterium illud quasi se colligat et congreget, ut inde lumen viresque necessarias hauriat ad manus suum implendum. Si enim, ut supra diximus, homo est via vitae cotidianae Ecclesiae, oportet Ecclesia semper memor,(137) necnon destinationis ad gratiam atque ad gloriam.(138) Haec omnia semper considerando atque fide magis magisque conscia et amore in dies firmiore accipiendo, Ecclesia simul aptior fit ad ministerium hominis, ad quod Christus Dominus eam vocavit, cum dixit : « Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare ».(139) Ecclesia suum hoc munus exsequitur eo quod « triplex officium » Magistri sui Redemptoris cum eodem participat. Haec doctrina, in fundamento biblico innixa, a Concilio Vaticano II in pieno lumine est posita, non sine magna vitae Ecclesiae utilitate. Cum enim triplicis ministerii Christi nos esse participes intellegimus, triplicis nempe eius muneris: sacerdotalis, prophetici et regalis,(140) magis etiam intellegimus ea, quibus Ecclesia, ut societas et communitas Populi Dei in terra, serviat oportet, simul mente comprehendentes quomodo unusquisque nostrum huius missionis et ministerii esse particeps debeat.

19. Ita nobis, sacrae doctrinae Concilii Vaticani II lumine fulgente, Ecclesia apparet subiectum sociale, quod attinet ad conscientiae officium circa veritatem divinam. Vehementer commoti ipsum Christum audimus dicentem : « Sermo quem auditis, non est meus, sed Eius qui misit me, Patris ».(141) Nonne in hac Magistri nostri affirmatione illud conscientiae officium circa veritatem divinam perspicitur — quae est « ipsius Dei possessio » — si etiam ille, « Filius Unigenitus », qui vivit « in sinu Patris »,(142) quando ut propheta et magister eam tradit, asseverandum sibi esse arbitratur se prorsus congruenter Fonti suo divino agere? Eadem fidelitas qualitas constitutiva fidei Ecclesiae esse debet, sive cum eam docet, sive cum profitetur.

Fides, utpote specialis virtus supernaturalis in spiritum humanum infusa, efficit, ut cognitionis Dei participes simus, eius Verbo revelato respondentes. Quocirca postulatur, ut Ecclesia, cum fidem profitetur ac docet, veritati divinae arcte inhaereat,(143) et haec in vitae actionem traducatur, quae sit « rationabile obsequium ».(144) Christus ipse, ut hanc fidelitatem erga veritatem divinam in tuto collocaret, promtsit Ecclesiae peculiare auxilium Spiritus veritatis, dono infallibilitatis (145) ornavit eos, quibus mandavit, ut hanc veritatem traderent atque docerent (146) — quomodo, ceterum, iam definivit Concilium Vaticanum I,(147) et postea confirmavit Concilium Vaticanum II (148) — et ille praeterea totum Populum Dei singulari sensu fidei donavit.(149)

Inde huius muneris Christi, prophetae, participes fatti sumus et ex eodem munere cum eo servimus veritati divinae in Ecclesia. Officium circa hanc veritatem assumptum etiam idem valet atque eam amare et curare, quo penitius cognoscatur, ita ut ad eam, cum tota vi salvifica, qua pollet, cum splendore, quo nitet, cum profunditate simul et simplicitate, quibus distinguitur, propius accedamus. Hic amor et hoc perspiciendi veritatem studium simul oportet progrediantur, ut res gestae Sanctorum Ecclesiae fidem faciunt. Qui germana luce illa maxime illuminabantur — quae veritatem divinam illustrat ipsamque Dei realitatem ad mentes adducit — quia hanc veritatem complectebantur cum veneratione et amore: amore imprimis erga Christum, Verbum vivens e veritate divina, et simul erga eius humanam manifestationem, quam Evangelium, traditio et theologia produnt. Nunc quoque huiusmodi et intellegentia et interpretatio Verbi divini sunt imprimis necessariae; tali theologia est opus. Theologia semper magni momenti fuit et est, ut Ecclesia, Populus Dei, feconde et fructuose prophetici muneris Christi particeps efficiatur. Quapropter theologis, cum veritati divinae inserviant incumbendo in studia et opera, quo altius veritas comprehendatur, nefas est oblivisci, quid eormn ministerium in Ecclesia significet, prout notione « intellectus fidei » exprimatur. Haec notio habet vim bipartitam — si ita fas est loqui — iuxta illud : « Intellege, ut credas ; crede, ut intellegas »;(150) et tunc rette eam vim exserit, cum theologi servire nituntur Magisterio, quod Episcopis in Ecclesia est traditum, hierarchico vinculo devinctis cum successore Petri, et cum horum curam in dottrina et pastorali munere exercendo diuvant et cum apostolica officia fovent totius Populi Dei.

Ut antecedentibus aetatibus ita hodie quoque — et fortasse multo magis — theologorum et hominum doctrinis ornatorum in Ecclesia est fidem iungere cum scientia et sapientia, necnon operam conferre, ut hae arctius inter se componantur, sicut legimus in colletta liturgica memoriae Sancti Alberti, Ecclesiae doctoris. Hoc munus hodie maxime est amplificatum, propter progressum sive humanae scientiae sive eius methodorum sive inventarum rerum, ad cognitionem mundi et homěnis pertinentium. Hoc tangit tam disciplinar naturales accuratissimas quam scientias humanas et philosophiam, cuius vincula cum theologia Concilium Vaticanum II memoravit.(151)

In hac humanae cognitionis regione, quae continenter latius patet atque simul diversa efficitur, oportet etiam fides assidue altius perspiciatur, ostendendo amplitudinem mysterii Revelationis et contendendo, ut veritas comprehendatur, cuius fons unicus et supremus est ipse Deus. Si licet — quod etiam exoptandum est — in huiusmodi immenso labore, iuxta hanc rationem exsequendo, quendam pluralismum, ut aiunt, attendere, nefas est tamen hunc laborem digredi a fundamentali unitate in doctrina fidei et morum tradenda, quae unitas est finis eiusdem institutionis proprius. Necesse igitur est theologiam Magisterio diligentissime operam adiutricem praebere. Quilibet theologus peculiari modo conscius sit oportet eorum, quae ipse Christus declaravit, cum dixit : « Sermo quem auditis, non est mens, sed Eius qui misit me, Patris ».(152) Nemini idcirco licet theologiam trattare, quasi de quibusdam agatur notionum eius collectaneis sed quivis sciat oportet se arcte coniunctum esse debere cum hoc munere docendi, cum hoc munere veritatem docendi, quod Ecclesiae ipsi incumbat.

Haec prophetici muneris cum Christo ipso communicatio effingit vitam totius Ecclesiae iuxta eius formam fundamentalem. Peculiaris participatio huius muneris propria est Pastorum Ecclesiae, qui docent et continenter variisque modis nuntiant et tradunt disciplinam fidei morumque christianorum. Haec institutio, quatenus sive missionalsis est sive ordinaria, confert ad Populum Dei circa Christum congregandum, praeparat animos ad Eucharistiam participandam, vitae sacramentalis indicai vias. Synodus Episcoporum, anno MCMLXXVII convocata, singularem curam intendit in catechesim huius aetatis, et maturi veluti fructus, ex disceptationibus, experientiis, suasionibus capti, mox, secundum sententiam illorum, qui Synodo interfuerunt, peculiari documento pontificio edentur. Catechesis profecto est perennis et simul primaria forma actionis Ecclesiae, in qua charisma eius propheticum apparet : testificatio enim et institutio nequeunt inter se seiungi. Et quamvis hic potissimum de sacerdotibus agatur, fieri tamen non potest quin etiam multi religiosi et religiosae memorentur, qui moti amore Divini Magistri, catechesi tradendae se dedunt, et quin de tot laicis mentio fiat, qui hoc opere fidem suam suamque apostolicam conscientiam manifestant.

Praeterea, magis magisque curandum est, ut variae catechesis formae eiusque varii campi — ante omnia autem praecrpua catechesis « farniliaris » forma, qua scilicet parentes filios catechizant — comprobent totum Populum Dei muneris prophetici ipsius Christi esse participem. Oportet, ad hoc quod attinet, officium Ecclesiae circa veritatem divinam implendum magis in dies variisque modis ab omnibus participetur. Et quid dicendum de hominibus diversarum scientiae partium peritissimis, de cultoribus disciplinarum naturalium et litterarum, de medicis, de iuris consultis, de artificibus et technicis, (le praeceptoribus, in varios gradus distinctis et speciales disciplinas callentibus? Hi omnes — ut membra Populi Dei — muneris prophetici Christi suam partem habent et ministerii, eidem crediti, veritati serviendi, etiam se honeste gerendo erga veritatem, ubicumque haec invenitur, alios ad veritatem informando eosque amore et iustitia maturescere docendo. Ita igitur officii conscientia circa veritatem unus ex primariis locis est, quo Ecclesia cum quolibet homine quasi congreditur, eademque pariter unum ex fundamentalibus postulatis est, quae vocationem hominis in communitate Ecclesiae inducunt. Ecclesia nostri temporis, officii conscientia circa veritatem ducta, perseveret oportet fidelis esse naturae propriae, ad quam munus propheticum, ab ipso Christo manans, pertinet : « sicut misit me Pater, et ego mitto vos... Accipite Spiritum Sanctum ».(153).

20. Intra Redemptionis mysterium, salutare videlicet opus a Iesu Christo impletum, Ecclesia non tantum particeps fit Evangelii Magistri sui per ipsam fidelitatem erga Verbum perque veritatis ministerium, sed pariter per subiectionem, spei et amoris plenam, participat virtutem redemptricis eius actionis, quam sacramentali forma, potissimum in Eucharistia, expressit ibique collegit.(154) Porro Eucharistia veluti centrum est totiusque sacramentalis vitae culmen, per quam nempe unusquisque Christianus Redemptionis vim accipit salutiferam, dum progreditur a mysterio baptismatis, in quo cum Christo consepelimur in mortem, usque ad Resurrectionis communicationem,(155) sicut Apostolus docet. Secundum hanc doctrinam magis etiam patet cur totius Ecclesiae ac singulorum Christianorum vita sacramentalis summam suam plenitudinemque attingat omnino in Eucharistia. In hoc enim Sacramento continenter ex Christi voluntate renovatur sacrificii mysterium, quo Patri se ipsum in ara Crucis obtulit; quod quidem sacrificium Pater su scepit ac vicissim pro eadem plena donatione Filii sui, qui erat « factus oboediens usque ad mortem »,(156) donationem suam paternam reddidit, nempe donum novae vitae immortalis in ipsa Resurrectione, quandoquidem primus fons Pater est et dator vitae iam iride a principio. Haec vita nova, quae corporalem glorificationem Christi Cruci affixi secum fert, fatta pariter est signum efficax novi illius doni hominibus traditi, quod est Spiritus Sanctus, per quem vita divina, quam habet in se Pater et Filio dat,(157) cunctis tribuitur hominibus, qui Christo coniunguntur.

Perfectissimum huius coniunctionis Sacramentum est Eucharistia. Nam celebrantes nos unaque Eucharistiam participantes, sociamur cum Christo terrestri et caelesti, qui pro nobis apud Patrem intercedit;(158) at semper iungimur per redimentem sacrificii eius actum, quo is nos redemit, ita ut essemus « empti... pretio ».(159) illud « pretium magnum » Redemptionis nostrae item comprobat momentum, quod ipse Deus adiudicat homini, confirmatque nostram in Christo dignitatem. Cum enim constituimur filii Dei (160) ac filii adoptionis,(161) simul nimirum ad eius imaginem efficimur « regnum et sacerdotes », adipiscimur « regale sacerdotium »,(162) hoc est participes reddimur illius unicae et irrevocabilis restitutionis hominum mundique ad Patrem, quam is, aeternus Filius (163) ac verus pariter Homo, in perpetuum semel peregit. Eucharistia proinde Sacramentum est, in quo plenius nova nostra significatur vita et in quo Christus sine intermissione novaque semper ratione ipse in Spiritu Sancto « testificatur » spiritui nostro (164) quemque nostrum, velut mysterii Redemptionis consortem, accedere posse ad fructus filiorum reconciliationis cum Deo,(165) quam perfecerit ille continenterque inter nos perficiat ex Ecclesiae ministerio.

Est .haec primaria veritas, non modo ad doctrinam verum etiam ad exsistentiam ipsam pertinens Eucharistia aedificat Ecclesiam(166) eamque exstruit ut veram communitatem Populi Dei, ut fidelium congregationem, signatam eadem unitatis nota, cuius participes fuerunt Apostoli primique Domini discipuli. Hanc insuper communitatem et unitatem semper ab integro aedificat; molitur semper eam ac reficit per Christi ipsius sacrificium, quoniam mortem eius in Cruce commemorat,(167) cuius pretio sumus ab eo redempti. Idcirco in Eucharistia — ut ita dicamus — tangimus mysterium ipsum Corporis ac Sanguinis Domini, perinde ac testantur verba ipsa institutionis eius momento prolata, quae ob eiusdem institutionis vim facta sunt etiam verba perennis celebrationis Eucharistiae ab iis, qui in Ecclesia ad hoc ministerium destinantur.

Ecclesia vivit ex Eucharistia ; vivit ex plenitudine huius Sacramenti, cuius mirabilis essentia ac significantia saepius illuminata est ab Ecclesiae Magisterio iam a temporibus antiquissimis ad nostros usque dies.(168) Verumtamen dicere certo possumus hanc ipsam doctrinam — sustentatam acribus theologorum ingeniis et a profundae fidei precationisque hominibus et ab ascetis ac mysticis secundum totam eorum fidelitatem erga eucharisticum mysterium — manere quasi in ipso limine, cum per eam comprehendi animo verbisque referri id non possit, quod Eucharistia in omni sua sit plenitudine et id, quod significet quodque in ea eveniat. Reapse Eucharistia est ineffabile Sacramentum! Necessarium ideo officium atque imprimis gratia visibilis et origo supernaturalium virium Ecclesiae ut Populi Dei nominatim haec sunt: persistere et procedere constanter in eucharistica vita ac pietate, necnon spirituales profectus facere intra Eucharistiae ambitum. Quapropter nobis multo magis non licet — neque in cogitationibus neque in vita neque in actibus — auferre ab hoc Sacramento vere sanctissimo plenam suam naturam propriamque significationem. Est pariter Sacramentum-sacrificium, Sacramentum-communio, Sacramentum-praesentia. Et quantumvis constet Eucharistiam fuisse semper etiamque nunc esse debere maximam ostensionem ac celebrationem fraternitatis humanae discipulorum ac sectatorum Christi, tamen tractari non potest solum velut « occasio » quaedam eiusdem fraternitatis declarandae. Cum enim Corporis et Sanguinis Domini celebratur Sacramentum, necesse est simul observetur integra mysterii divini ratio ac plena vis huius signi sacramentalis, in quo Christus praesens realiter adest, « mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur » (169) Hinc praeterea officium exoritur religiose implendi liturgicas normas eaque omnia, quae testantur communitatis ipsius cultum Deo redditum, eo. vel magis quod in hoc sacramentali signo ille se nobis tradit cum fiducia infinita, quasi non consideret nostram infirmitatem humanani, nostram indignitatem, consuetudines nostras moresque cotidianos, immo vero etiam violationes, quae fieri possunt. In Ecclesia igitur omnes, sed episcopi potissimum ac sacerdotes, vigilare debent, ut hoc amoris Sacramentum collocetur in media ipsa vita Populi Dei, ut per cunctos actus debiti cultus sic retribuatur Christo « amor pro amore », ut ipse revera fiat vita animarum nostrarum(170) Neque ex altera parte oblivisci urnquam poterimus horum Sancti Pauli verborum : « Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat ».(171) Quae Apostoli monitio saltem oblique coniunctionem arctam Eucharistiae cum Paenitentia indicat. Etenim, si prima Christi doctrinae sententia primaque Evangelii — id est « Boni Nuntii » — locutio fuit : « paenitemini et credite Evangelio » (metanoeite),(172) Sacramentum Passionis, Crucis, Resurrectionis videtur peculiari prorsus modo roborare et confirmare in animis nostris istam cohortationem. Sic quidem Eucharistia ac Paenitentia certo quodam sensu exhibentur velut duplex intusque simul coniuncta facies verae vitae secundum Evangelii spiritum: vitae reapse christianae. Nam Christus, qui ad Cenam nos eucharisticam invitat, idem ille ad paenitentiam incitat, dum verbum iterat : « paenitemini ».(173) Sine continua hac semperque renovata animi intentione ad conversionem, participatio Eucharistiae privatur plena sua efficientia redemptrici, deficit vel saltem in ipsa minuitur peculiaris illa promptitudo Deo sacrificium spirituale offerendi,(174) in quo nostra participatio Christi sacerdotii patefit ratione essentiali et universali. In Christo enim iungitur sacerdotium cum proprio eius sacrificio et cum donatione Patri fatta; quae vicissim donatio — quippe quae sine limite sit — efficit, ut nobis, qui homines sumus pluribils obnoxii angustiis, necesse sit ad Deum nos dirigamus modo usque maturiore et conversione constanti, semper quidem profundiore.

Proximis hisce annis plurima data est opera — ceterum omnino secundum antiquissimam Ecclesiae traditionem — ut extolleretur communitaria ratio Paenitentiae et praesertim ipsius Sacramenti Paenitentiae in Ecclesiae usu. Perutiles sane sunt hi conatus multumque certe adiuvabunt, ut praxis paenitentialis Ecclesiae nostrorum dierum ditescat. Attamen non oblivisci licet conversionem esse actum interiorem singularis profecto altitudinis, in quo nemo vices gerere valet alterius hominis, ubi communitas ipsa non « suffici » potest in locum uniuscuiusque hominis. Etsi fraterna communitas fidelium celebrationem paenitentialem simul peragentium insigniter provehit actum conversionis singulorum, nihilo minus oportet denique in hoc eodem actu se exprimat quisque homo ex intimis penetralibus conscientiae suae, immo cum toto sensu culpae suae fiduciaeque Dei, coram quo sistat psalmistae similis, ut confiteatur: « Tibi, tibi soli peccavi ».(175) Propterea Ecclesia, dum fideliter asservat productum plura per saecula usum Sacramenti Paenitentiae — hoc est usum confessionis singularis, copulatae cum actu doloris propositoque emendationis et satisfactionis — ius particulare animae humanae tuetur ; quod scilicet ius refertur ad congressionem, uniuscuiusque hominis magis propriam, cum Christo Cruci affixo, qui ignoscit, cum Christo, qui per Sacramenti Reconciliationis ministrum declarat : « dimittuntur peccata tua »;(176) « vade, et amplius iam noli peccare ».(177) Uti piane perspicuum est, hoc pariter ius Christi est, quod is habet erga quemque hominem a se redemptum. Est nernpe ius conveniendi unumquemque nostrum in illo decretorio tempore vitae animae, quod est momentum conversionis et condonationis. Ecclesia Sacramento Paenitentiae custodiendo profitetur aperte fidem suam in Redemptionis mysterium, ut in rem veram et vivificantem, quae etiam cum interiore veritate hominis congruit, cum humano culpae sensu et etiam cum humanae conscientiae desideriis. « Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur ».(178) Paenitentiae porro Sacramentum est instrumentum, quo homo illa iustitia satietur, quae ex eodem Redemptore emanat. In Ecclesia, quae praesertim nostris temporibus maxime circa Eucharistiam congregatur quaeque exoptat, ut vera eucharistica communitas evadat signum omnium Christianorum coniunctionis, quae paulatim maturescit, vigere debet necessitas paenitentiae, quod attinet sive ad rem sacramentalem (179) sive etiam ad illam rationem, ex qua Paenitentia est virtus. Quae altera ratio a Pontifice Maximo Paulo VI in Constitutione Apostolica Paenitemini est explicata.(180) Unum officiorum Ecclesiae est in actum deducere doctrinam ibidem expositam ; siquidem de argumento agitur, quod sine dubio a Nobis adhuc altius pervestigari oportebit per communem considerationem et circa quod plura alia consilia capienda erunt cum sensu collegialis formae pastoralis et cum observantia erga varias traditiones, huc spectantes, et erga diversa adiuncta vitae hominum nostrae aetatis. Quidquid autem id est, patet Ecclesiam novi Adventus, Ecclesiam, quae sese continenter praeparet ad novum Domini Adventum, esse piane debere Ecclesiam Eucharistiae et. Paenitentiae. Secundum hanc solam visionem spiritualem sui vigoris suique operis ipsa est Ecclesia divinae missionis, Ecclesia in stata missionis, quemadmodum eius veluti vultum Concilium Vaticanum II ostendit.

21. Cum Vaticanum Concilium II ab ipsis fundamentis propriís imaginem Ecclesiae ut Populi Dei effingeret — indicato videlicet triplici munere Christi ipsius, cuius cum participes fimus, vere Populus Dei constituimur — extulit etiam qualitatem istam peculiarem christianae vocationis, quam nuncupari fas est « regalem ». Ut omnes divitiae et thesauri doctrinae Concilii rette explanarentur, hic iam necesse esset mentionem creberrimam facere complurium capitum et articulorum Constitutionis a verbis Lumen Gentium incipientis multorumque aliorum documentorum eiusdem Concilii. Attamen inter abundantiam istain doctrinarum una pars profecto eměnere videtur : participatio regalis muneris Christi, quatenus unusquisque detegit in se et in aliis peculiarem vocationis nostrae dignita tem, quae « regalitas » potest nominari. Haec quidem dignitas monstratur in prompta serviendi alacritate secundum Christi exemplum, qui « non venit ministrari sed ministrare ».(181) Si igitur secundum illum Christi habitum vel affectum aliquis « regnare » proprie valet dumtaxat « serviendo », simul postulat illud « serviendi » officium talem maturitatem spiritualem, quae dicenda sit prorsus significare aliquem « regnare ». Ut quis ideo digne efficaciterque ceteris inserviat, oportet is dominetur in semet ipsum possideatque virtutes, quae permittant, ut ita dominetur. Nostra participatio regalis missionis Christi — illius quidem « muneris regalis » — arcto vinculo cohaeret cum omni regione doctrinae moralis, tam christianae quam etiam humanae.

Concilium Vaticanum II, cum integram praebuit Populi Dei imaginem cumque docuit quem locum in ipso obtinerent non soli sacerdotes verum etiam laici nec soli participes sacrae Hierarchiae sed sodales etiam Institutorum vitae Deo consecratae, non sane duxit imaginem istam ex principiis dumtaxat sociologicis. Ecclesia quidem, quatenus humana est societas, potest investigari ac definiri secundum regulas seu criteria, quibus in doctrinarum disciplinis homines utuntur quoad quamvis societatern humanam. Attamen istae regulae haud sufficiunt. Etenim in tota communitate Populi Dei singulisque eius membris non iam agitur tantum de peculiari «vinculo sociali », sed potius requiritur, tamquam res unicuique et omnibus necessaria, specialis « vocatio ». Nam Ecclesia, ut Populus Dei — secundum memoratam Sancti Pauli doctrinam mirabiliter a Pio XII expositam — est etiam « Mysticum Corpus Christi ».(182) Ius ad illud Corpus pertinendi procedit ex particulari invitatione, ad quam actio salvifica gratiae accedit. Si vere conscii nobis esse cupimus huius communitatis Populi Dei — tam amplae maximeque variae — debemus Christum imprimis contemplari, qui aliquo modo cuique istius communitatis membro dicit « sequere me ».(183) Haec est communitas discipulorum, quorum unusquisque, alia quidem ratione — interdum valde conscia sibique constanti, nonnumquam parum conscia et admodum inconstanti — sequitur Christum. Inde etiam commonstratur qualitas admodum « personalis » ac proprietas huius societatis, quae — licet multum deficiat ipsius communitaria vita, secundum sensum humanum istius verbi — idcirco tamen omnino communitas est, quod omnes illam efficiunt una cum Christo ipso, saltem eo quod in animis suis signum gerunt indelebile, proprium eius, qui Christianus est.

Idem Concilium Vaticanum II operam potissimum dedit, ut explicaret quomodo haec ontologica communitas discěpulorum et confessorum magis usque fieri deberet — etiam « humana » ratione — communitas sibi conscia propriae vitae et actionis. Incepta Concilii hac in re iam continuantur in pluribus ulterioribusque operibus indolem synodalem et apostolicam et organicae dispositionis prae se ferentibus. Ante oculos tamen semper hoc verum constituere debemus: eatenus quodlibet coeptum prodest sincerae renovationi Ecclesiae et eatenus idem adiuvat, ut diffundatur germanum « Lumen, quod est Christus »,(184) quatenus id innititur in consentanea conscientia tum vocationis tum officii circa hanc gratiam singularem, unicam minimeque iterabilem, per quam Christianus quisque in Populi Dei communitate Christi Corpus aedificat. Principium hoc, quod primaria norma est totius vitae et actionis christianae — vitae quidem apostolicae et pastoralis, vitae interioris et socialis — applicandum est, iusta proportione servata, ad cunctos homines et ad unumquemque eorum. Etiam Summus Pontifex, haud secus ac quisque Episcopus, illud debet ad se ipsum adhibere. Eidem praeterea principio pareant oportet sacerdotes, religiosi ac religiosae. Secundum hoc vitam suam instruere necesse est coniuges et parentes, necnon mulieres et viros diversae quidem condicionis ac munerum perfunctionis, ab iis, qui in societate summa munera explent, usque ad eos, qui opera humillima curant. Hoc namque principium est illius « ministerii regalis », quo ex Christi exemplo singillatim officium accipimus eo pertinens, ut quisque a se ipse postulet id omnino, ad quod vocatus est ad quodque nominatim obstrictus est, ut, adiuvante Dei gratia, propriae vocationi valeat respondere. Haec deinde fidelitas erga vocationem a Deo per Christum receptam secum infert illud commune circa totam Ecclesiam officium conscientiae, ad quod Concilium Vaticanum II Christianos omnes studet educare. Etenim in Ecclesia, ut in Populi Dei communitate a Spiritu Sancto directa, « unusquisque proprium habet donum »,(185) quemadmodum Sanctus Paulus docet. Quod quidem « donum », tametsi vocatio personalis est ac forma, qua particeps aliquis fit operae salutiferae Ecclesiae, aliis tamen simul servit et Ecclesiam fraternasque communitates variis in provinciis vitae humanae in terris aedificat.

Fidelitas erga vocationem — id est animus constanter paratus et promptus ad « ministerium regale » — magnum pondus habet ad multiplicem illam aedificationem, praesertim quod ad maioris momenti munera spectat, quae altius vitam proximi totiusque societatis afficiunt. In tali fidelitate erga propriam vocationem excellere debent ipsi coniuges, uti postulatur ex indissolubili natura sacramentalis institutionis matrimonii. Similiter eminere decet sacerdotes pari fidelitate erga propriam vocationem ; id quod poscit character indelebilis, quem Sacramentum Ordinis in ipsorum animis figit. Nam hoc Sacramentum cum recipimus, obstringimus nos, in Ecclesia Latina, conscii ac liberi officio vivendi"in caelibatu; quocirca unusquisque nostrum debet, quantum sane in eo situm est, efficere, ut Dei gratia sustentatus, gratus de hoc dono sit ac semper fidelis officio, quo in omne tempus se obligavit. Neque aliud profecto flagitatur a coniugibus, qui contendere debent omnibus viribus, ut in vinculo matrimoniali perseverent utque per illam amoris testificationem exstruant communitatem familiae novasque generationes hominum educent, qui et ipsi vicissim valeant totam suam vitam dedicare propriae vocationi — videlicet « ministerio regali » — cuius speciem pulcherrimumque exemplum(186) nobis Iesus Christus praebuit. Ecclesia eius, quam omnes nos componimus, exsistit « propter homines », ea mente ut secundum Christi exemplum ac per auxilium gratiae, nobis ab eo impetratae, possimus consegui tandem illud « regnare », nempe maturam humanitatem in nostrum unoquoque efficere. Matura vero humanitas significat usum plenum doni libertatis, quod a Creatore tum recepimus, cum ad vitam is hominem vocavit factum « ad imaginem suam ». Hoc insuper donum piane perficitur in donatione — quae sit sine ullis condicionibus — propriae totius personae humanae, ex affectu amoris sponsalis in Christum et cum Christo in eos omnes, ad quos ipse mittit viros ac mulieres, qui penitus secundurn consilia evangelica ei sunt consecrati. Ecce optimam vitae religiosae effigiem, quam Ordines et Congregationes — cum antiqui tum recentes — et Instituta Saecularia sibi asciverunt.

Hisce temporibus falso nonnumquam libertas creditur finis sibimet ipsi esse, homo tunc liber esse, cum libertate utitur, uti libet, huc igitur in vita singulorum hominum ac societatum esse contendendum. Attamen libertas est donum praestabile dumtaxat, cum eam consciii usurpare scimus ad omnia, quae vere bona sunt. Docet enim nos Christus optimum libertatis usum esse caritatem, quae in dono ac ministerio compleatur. « Hac libertate nos Christus liberavit »(187) semperque liberat. Hinc praeterea sine intermissione haurit Ecclesia incitamentum et invitamentum et impulsum ad exsequendum proprium munus ac ministerium inter omnes homines. Plena igitur veritas de humana libertate in Redemptionis mysterio est alte recondita. Hominum generi Ecclesia reapse inservit, cum eandem veritatem tuetur indefatigabili mentis intentione et ardenti amore et studio maturo atque cum in universa sua communitate, per fidelitatem erga vocationem cuiusque Christiani, transmittit et solida forma hanc veritatem in vita hominum exprimit. Hoc demum modo confirmatur id, quod iam superius memoravimus : nempe hominem esse fierique semper « viam » vitae cotidianae Ecclesiae.

 22. Cum ergo ipso novi Pontificatus initio ad Redemptorem hominis cogitationes Nostras et cor Nostrum convertimus, hoc modo ingredi cupimus et penetrare in intimum cursum vitae Ecclesiae. Quodsi Ecclesia vitam sibi propriam vivit, id propterea fit quod illam haurit e Christo, qui id unum expetit, nempe ut vitam habeamus et abundantius habeamus.(188) Illa vero plenitudo vitae, quae est in ipso, simul in utilitatem hominis confertur. Quare Ecclesia, eo quod universis divitiis mysterii Redemptionis communicat, Ecclesia fit hominum viventium, qui vivunt, quia intus opera « Spiritus veritatis » (189) vivificantur, quia caratate, quam Spiritus Sanctus in cordibus nostris diffundit,(190) visitantur. Cuique ministerio in Ecclesia, sive apostolicum est sive pastorale sive sacerdotale sive episcopale, propositum est, ut hoc vinculum dynamicum mysterii Redemptionis cum unoquoque homine servetur. Quodsi huiusmodi conscii sumus officii, melius intellegere videmur, quid significet Ecclesiam esse matrem (191) atque etiam quantum intersit Ecclesiam semper, ac quidem potissimum hisce temporibus, opus habere matre. Peculiarem gratiam debemus Patribus Concilii Vaticani II, quod in Constitutione, a verbis Lumen gentium incipiente, uberi cum dottrina mariologica, quae illa continetur,(192) hanc veritatem edixerunt. Quoniam Paulus VI, hanc ipsam doctrinam secutus, Matrem Christi esse « Matrem Ecclesiae » (193) proclamavit atque tale nomen valde increbruit, liceat etiam indigno eius successori, in extrema parte harum considerationum, quas in exordio pontificalis ministerii ipsius proponi convenit, ad Mariam, ut Matrem Ecclesiae, se convertere. Maria est Mater Ecclesiae, quia ex ineffabili electione per ipsum Aeternum Patrem peracta atque peculiari (194) Spiritus Amoris operante virtute,(195) vitam humanam dedit Filio Dei, « propter quem omnia et per quem omnia » (196) et a quo totus Populus Dei gratiam et dignitatem electionis suae accepit. Proprius eius Filius maternitatem Genetricis suae expresse extendere voluit — atque eo modo extendere, ut omnibus anirnabus et cordibus facile pateret — cum discipulum, quem potissimum diligebat, ei ut filium a summa Cruce ostenderet.(197) Spiritus Sanctus ei insinuavit, ut, post Ascensionem Domini nostri, in Cenaculo maneret, precationibus intenta et in exspectatione una cum Apostolis versans usque ad diem Pentecostes, quo Ecclesia visibiliter est nata, quasi ex obscuro in medium prodiens.(198) Exinde omnes generationes discipulorum et universorum, qui Christum profitentur et amant — quemadmodum Ioannes Apostolus fecit — spirituali ratione acceperunt in sua(199) eam Matrem, quae hoc modo ab ipsis initiis, id est a tempore Annuntiationis, in historiam salutis et in missionem Ecclesiae est inserta. Nos cuncti ergo, qui hac aetate generationem discipulorum Christi efficimus, peculiariter ei cupimus iungi. Quod quidem agimus penětus inhaerentes veteri traditioni et simul piane reverentes et amore complectentes membra omnium Communitatum christianarum.

Quod quidem facimus permagna necessitate fidei, spei et caritatis compulsi. Re enim vera, si bisce rerum ecclesiasticarum et humanarum temporibus difficilibus officiumque conscientiae postulantibus peculiariter nobis opus esse persentimus, ut ad Christum convertamur, qui vi mysterii Redemptionis est Dominus Ecclesiae suae ac Dominus historiae hominum, probe arbitramur neminem ut Mariam nos inducere posse in rationem divinam et humanam eiusmodi mysterii. Nemo ut Maria eo introductus est ab ipso Deo. In hoc quippe singularis indoles gratiae maternitatis divinae consistit. Non solum est unica minimeque iterabilis huius maternitatis dignitas in humani generis historia, sed unica etiam — quod attinet ad eius profunditatem et ad amplitudinem eius actionis — participatio est, qua Maria, propter eandem maternitatem, consilio divino de salute humana communicavit per mysterium Redemptionis.

Hoc ipsum mysterium — si ita loqui possumus — sub corde Virginis Nazarethanae est effectum, cum haec illud « fiat » pronuntiavit. Ex quo tempore virgineum eius simulque maternum Cor, peculiari Spiritus Sancti operante virtute, semper Filii sui opus persequitur et omnibus se obviam dat, quos Christus inexhausta caritate sua complexus est et continenier complectitur. Hac de causa etiam Cor Mariae item inexhausto affectu materno debet praeditum esse. Nota autem huiusce amoris materni, quo Dei Genetrix mysterium Redemptionis et vitam Ecclesiae prosequitur, exprimitur eo quod singulariter homini atque omnibus eěus vicissitudinibus propius adest. In hoc enim rnysterium Matris est positum. Ecclesia, quae eam amore et spe peculiari intuetur, huiusce mysterii modo in die latiore compos fieri desi.derat. In hoc enim Ecclesia etiam viam vitae suae cotidianae, quae unusquisque est homo, agnoscit.

Aeternus Patris amor, qui in historia humani generis per Filium est manifestatus, quem Pater dedit, « ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam »(200) nobis offertur per hanc Matrem atque hoc modo signa accipit ad intellegendum accommodatiora et faciliora cuique homini. Ita fit, ut Maria in omnibus viis cotidianae vitae Ecclesiae versetur oporteat. Eo quod ut Mater praesens adest, Ecclesia certum habet se reapse vitam vivere Magistri sui et Domini, se e mysterio vivere Redemptionis cum tota eius vivificatoria plenitudine. Eidem pariter Ecclesiae, quae in pluribus variisque campis vitae universorum, qui nunc sunt, hominum veluti radicatur, etiam compertum est eademque, ut ita dicamus, experitur se cum homine, cum unoquoque homine, esse coniunctam, se huius esse Ecclesiam, scilicet Ecclesiam Populi Dei.

Huiusmodi contuentes officia, quae Ecclesiae vias terentibus oriuntur, illas dicimus vias, quas Paulus PP. VI in primis Pontificatus sui Encyclicis Litteris aperte commonstravit, Nos, probe conscii summae necessitatis omnium eiusmodi viarum simulque difficultatum, quae in iis superveniunt, eo magis opus nobis esse persentimus arctissimo vinculo, quo Christo iungarnur.. Resonant in animo, quasi canora vocis imago, verba, quae ipse est elocutus : « sine me nihil potestis facere ».(201) Non solum necessitatem, sed etiam imperativum categoricum sentimus, unde fiat, ut tota Ecclesia magnopere, impense, crebrius in dies preces fundat. Solum enim precatio efficere potest, ne permagna haec officia et difficultates, quae accidunt continenter, in causas discriminum vertantur, sed ut fontes ac velut fundamenta evadant novorum egregie factorum, quae parentur atque in dies magis maturescant, in itinere Populi Dei Terram Promissionis versus, ac quidem hoc ipso rerum cursus tempore, quo ad finem alterius millennii appropinquamus.

Dum ergo huic quasi meditationi finem imponimus, acriter humiliterque ad precationem faciendam evocantes, cupimus, ut in hac oratione perseveretur cum Maria, Matre Iesu,(202) quemadmodum perseverarunt Apostoli ac discipuli Domini in Cenaculo Hierosolymitano, post illius Ascensionem.(203) Enixe potissimum Mariam, caelestem Ecclesiae Matrem, deprecamur, ut in hac oratione, quae in novo Adventu fit humani generis, nobiscum manere dignetur, qui Ecclesiam efficimus, id est Corpus mysticum Filii eius Unigeniti. Speramus fore ut, huiusmodi precationis vi, accipiamus Spiritum Sanctum supervenientem in nos (204) et hoc modo testes fiamus Christi « usque ad ultimum terrae »,(205) quemadmodum illi, qui die Pentecostes e Cenaculo Hierosolymitano exierunt. Denique Benedictionem Apostolicam amantissime impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IV mensis Martii, Dominica I in Quadragesima, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PAULUS PP. II


(1) Io 1, 14.

(2) Io 3, 16.

(3) Hebr. l, l s.

(4) Ex Praeconio paschali

(5) Io 16, 7.

(6) Io 15, 26 s.

(7) Io 16, 13.
 
(8) Cfr. Ap 2, 7.

(9) Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, 1: AAS 57 (1965), p. 5.

(10) Eph 3, 8.

(11) lo 14, 24.

(12) Cfr. Paulus PP. VI, Litt. Enc. Ecclesiam Suam: AAS 56 (1964), pp. 650 ss.

(13) Mt. 11, 29.

(14) Sunt hic memoranda praecipua documenta Pontificatus Pauli VI, nonnullorum ex quibus ipse mentionem fecit, cum intra Missam in Sollemnitate SS. Apostolorum Petri et Pauli anno 1978 orationem haberet: Litt. Encycl. Ecclesiam Suam: AAS 56 (1964). pp. 609-659; Ep. Apost. Investigabiles Divitias Christi: AAS 57 (1965), pp. 298-3011 Litt. Encycl. Mysteriurn Fidei: AAS 57 (1965), pp. 753-774; Litt. Encycl. Sacerdotalis Caelibatus: AAS 59 (1967), pp. 657-697; Sollemnis Professio Fidei: AAS 60 (1968), pp. 433-445; Litt. Enc. Humanae Vitae: AAS 60 (1968), pp. 481-503, Adhort. Apost. Quinque iam Anni: AAS 63 (1971), pp. 97-106; Adhort. Apost. Evangelica Testificatio: AAS 63 (1971), pp. 497535; Adhort. Apost. Paterna cum Benevolentia: AAS 67 (1975), pp. 5-23.; Adhort. Apost. Gaudete in Domino: AAS 67 (1975), pp. 289-322; Adhort. Apost. Evamgelii Nuntiandi: AAS 68 (1976), pp. 5-76.

(15) Mt 13, 52.

(16)1 Tim 2, 4. 

(17) Pauli PP. VI, Adhort. Apost. Evamgelii Nuntiandi: AAS (1976). pp. 5-76.

(18) Io 17, 21; cfr. ibidem, 17, 11, 22 s.; 10, 10; Lc 9, 49 s. 54.

(19) 1 Cor 15, 10.

(20) " Cfr. Conc. Oec. Vat. I Const. dogm. de Fide catholica Dei Filius, Cann. III. De fide, n. 6: Conciliorum Oecumenicorum Decreta, Ed. Istituto per le Scienze Religiose, Bologna 1973, p. 811.

(21) Is 9, 6.

(22) Io 21, 15.

(23) Lc 22, 32.

(24) Io 6, 68; cfr. Act 4, 8-12.

(25) Cfr. Eph 1, 10. 22; 4; 25; Col 1, 18.

(26) 1 Cor 8, 6; cfr. Col 1, 17.

(27) Io 14, 6.

(28) Io 11, 25.

(29) Cfr. Io 14, 9.

(30) Cfr. Io 16, 7.

(31) Cfr. Io 16, 7. 13.

(32) Col 2, 3.

(33) Cfr. Rom 12, 5; 1 Cor 6, 15; 10, 17; 12, 12. 27; Eph 1, 23; 2, 16; 4, 4; Col 1, 24; 3, 15.

(34) Conc.Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, 1: AAS 57 (1965), p. 5.

(35) Mt 16, 16. 

(36) Cfr. Litaniae SS. Cordis Iesu.

(37) 1 Cor 2, 2.

(38) Cfr. Gen 1, passim.

(39) Cfr. Gen 1, 26-30.

(40) Rom 8, 20; ibidem, 8, 19-22; Conc. Oecum. Vat. II, Const. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et Spes, 2; 13: AAS 58 (1966), pp. 1026; 1034 s. 15

(41) lo 3, 16.

(42) Cfr. Rom 5, 12-21.

(43) Rom 8, 22.

(44) Rom 8, 19.

(45) Rom 8, 22.

(46) Rom 8, 19.

(47) Const. past. de Ecelesia in mundo huius temporis Gaudium et Spes, 22: AAS 58 (1966), pp. 1042 s.

(48) Cfr. Rom 5, 11; Coi 1, 20.

(49) Ps 8, 6.

(50) Cfr. Gen, l, 26.

(51) Cfr. Gen 3, 6-13.

(52) Cfr, Missale Romanum, IV Prex Encharistica.

(53) Cfr. Conc.. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et Spes, 37: AAS 58 (1966), pp. 1054s; Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, 48: AAS 57 (1965), pp. 53s.

(54) Cfr. Rom 8, 29s.; Eph 1, S.

(55) Cfr. Io 16, 13.

(56) Cfr. 1 Th 5, 24.

(57) 2 Cor 5, 21; cfr. Gal 3, 13.

(58)  1 Io 4, 8. 16.

(59) Cfr. Rom 8, 20.

(60) Cfr. Lc 15, 11-32.

(61) Rom 8, 19.

(62) Cfr. Rom 8, 18.

(63) Cfr. S. Thomas, Summa Theol. III, q. 46, a. 1, ad 3.

(64) Gal 3, 28.

(65) Ex Praeconio paschali.

(66) Cfr. Io 3, 16. 20.

(67) Cfr. S. Iustinus, I Apologia, 46, 1-4; Il Apologia, 7 (8), 14; 10, 1-3; 13, 3-4: Florilegium Patristicum 11, Bonn 19112, pp. 81, 125, 129, 133; Clemens Alexandrinus, Stromata I, 19, 91. 94: S. eh. 30, pp. 117 s.; 119 s.; Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de activitate missionali Ecclesiae Ad Gentes, 11: AAS 58 (1966), p. 960; Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, 17: AAS 57 (1965), p. 21.

(68) Cfr. Declaratio de Ecclesiae habitudine ad Religiones non-Christianas Nostra Aetate, 3-4: AAS 58 (1966), pp. 741-743.

(69) Col 1, 26.

(70) Mt 11, 12.

(71) Lc 16, 8.

(72) Eph 3, 8.

(73) Cfr. n. 1 s. : AAS 58 (1966), pp. 740 s.

(74) Act 17, 22-31.

(75) Io 2, 25.

(76) Io 3, 8.

(77) Cfr. AAS 58 (1966), pp. 929-946.

(78) Cfr. Io 14, 26.

(79) Paulus PP. VI, Adh. Ap. Evamgelii Nuntiandi, 6: AAS 68 (1976), P. 9.

(80) Io 7, 16.

(81) Cfr. AAS 58 (1966), pp. 936 ss.

(82) Io 8. 32.

(83) Io 18, 37.
 
(84) Cfr. Io 4, 23.

(85) Io 4, 23 s.

(86) Cfr. Litt. Enc. Ecclesiam Suam: AAS 56 (1964), pp. 609-659.

(87) Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et Spes, 22: AAS 58 (1966), p. 1042.

(88) Cfr. Io 14. 1 ss.

(89) Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et Spes, 91: AAS 58 (1966), p. 1113.

(90) Ibidem, 38: Z. e., p. 1056.

(91) Ibidem, 76: i. e. p. 1099.

(92) Cfr. Gen 1, 27.

(93) Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et Spes, 24: AAS 58 (1966), p. 1045.

(94) Gen 1, 28.

(95) Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et Spes, 10: AAS 58 (1966), p. 1032.

(96) Ibidem, 10: 1. e., p. 1033.

(97) Ibidem, 38: 1. c., p. 1056; Paulus PP. VI, Litt. Enc. Populorum Progressio, 21: AAS 59 (1967), p. 267s.

(98) Cfr. Gen 1, 28.

(99) Cfr. Gen 1-2.

(100) Gen 1, 28; cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de iustrumentis communicationis socialis Inter Mirifica, 6: AAS 50 (1964), p. 147; Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et Spes, 74, 78: AAS 58 (1966), pp. 1095 s.; 1101 a.

(101) Cfr. Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, 10; 36: AAS 57 (1965), pp. 14 s.; 41 s.

(102) Cfr. Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et Spes, 35: AAS 58 (1966), p. 1053; Paulus PP. VI, Allocutio ad Viros e Legatorum Coetu, 7 Ian. 1965: AAS 57 (1965), p. 232; Litt. Encycl. Populorum Progressio, 14: AAS 59 (1967), p. 264.

(103) Cfr. Plus PP. XII, Nuntius radiophonicus, quinquagesimo exacto anno a Litteris Encyclicis «Rerum Novarum » a Leone PP. XIII datis (1 Iun. 1941): AAS 33 (1941), pp. 195-205; Nuntius radiophonicus in pervigilio Nativitatis D. N. Iesu Christi universo orbi datus (24 Dec. 1941): AAS 34 (1942), PP. 10-21; Nuntius radiophonicus in pervigilio Nativitatis D. N. Iesu Christi universo orbi datus (24 Dec. 1942): AAS 35 (1943),- pp. 9-24; Nuntius radiophonicus in pervigilio Nativitatis D. N. Iesu Christi universo orbi datus (24 Dee. 1943): AAS 36 (1944), pp. 11-24; Nuntius radlophonleus in pervigilio Nativitatis D. N. Iesu Christi universo orbi datus (24 Dec. 1944):AAS 37 (1945), pp. 10-23; Sermo, astantibus PP. Cardinalibus, habitus (24 Dec. 1945): AAS 38 (1946), pp. 15-25; Allocutio, astantibus PP. Cardinalibus, habita (24 Dec. 1946) : AAS 39 (1947), pp. 7-17; Nuntius radiophonieus in pervigilio Nativitatis D. N. Iesu Christi universo orbi datus (24 Dee. 1947): AAS 40 (1948), pp. 8-16; Ioannes PP. XXIII, Lltt. Enc.Mater et Magistra: AAS 53 (1961), pp. 401-464; Litt. Enc. Pacem in terris: AAS 55 (1963), pp. 257304; Paulus PP. VI, Litt. Enc. Ecclesiam Suam: AAS 56 (1964), pp. 609-659; Allocutio in Consilio Nationum Unitarum habita (4 Oct. 1965) : AAS 57 (1965), pp. 877-885; Lltt. Enc. Populorum Progressio: AAS 59 (1967), pp. 257-299; Allocutio ad Columbianos agricultores v. d. « campesinos » habita (23 Aug. 1968) : AAS 60 (1968), pp. 619-623; Allocutio ad Praesules ex Amerieue Latinae regionibus habita (24 Aug. 1968): AAS 60 (1968), pp. 639-649; Allocutio Romae habita ad Consilium v. d. « Food and Agriculture Organization » (F.A.O.) (16 Nov. 1970) : AAS 62 (1970), pp. 830-814; Ep. Apost. Octogesima Adveniens: AAS 63 (1971), pp. 401-441; Allocutio ad Sacri Collegii Patres habita (23 lun. 1972): AAS 64 (1972), pp. 496-505; Ioannes Paulus PP. II, Allocutio ad III Coetum Generalem Episcoporum Americae Latinae (28 Ian. 1979): AAS 71 (1979), pp. 187 ss.; Allocutio ad « Indios », quos vulgari lingua appellant, in pago Cuilapan prole urbem Oaxacam (29 Ian. 1979) : loc. cit., pp. 207 ss.; Allocutio ad operarios in urbe Guadalaiara habita (30 Ian. 1979) : loc. cit., pp. 221 ss.; Allocutio ad operarlos in urbe Monterreyensl habita (31 Ian. 1979) loc. cit., pp. 240 ss.; Conc. Oecum. Vat. II, Declaratio de libertate religiosa Dignitatis Humanae: AAS 58 (1966), pp. 929-941; Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et Spes: AAS 58 (1966), pp. 1025-1115; Documenta Synodi Episcoporum, De iustitia in mando: AAS 63 (1971), pp. 923-941.

(104) Cfr. Ioannes PP. XXIII, Litt. Enc. Mater et Magistra: AAS 53 (1961), pp. 418ss.; Litt. Enc. Pacem in terris: AAS 55 (1963), pp. 289 ss.; Paulus PP. VI, Litt. Enc. Populorum Progressio: AAS 59 (1967), pp. 257-299.

(105) Cfr. Lc 16, 19-31.

(106) Ioannes Paulus PP. II, Homilia habita Dominicopoli (25 Ian. 1979) n. 3: AAS. 71 (1979), pp. 157 ss.; Allocutio habita ad «Indios», quos v. d., probe urbem Oaxaeam (30 Ian. 1979) n. 2: loc. cit., pp. 207ss.; Allocutio ad operarios in urbe Monterreyensi habita (31 Ian. 1979), n. 4 : loc. cit., p. 241 s.

(107) Cfr. Paulus PP. VI, Ep. Apost. Octogesima Adveniens, n. 42: AAS 63 (19711, p. 431.

(108) Cfr. Mt 25, 31-46.

(109) Mt 25, 42. 43. 39.

(110) 2 Tim 4, 2. 40 s.

(111) Pius PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno: AAS 28 (1931), p. 213; Litt. Enc. Non abbiamo bisogno: AAS 23 (1931), pp. 235-312; Litt. Enc. Divini Redemptoris: AAS 29 (1937), pp. 65-106, Ep. Enc. Mit brennender Sorge: AAS 29 (1937), pp. 145-167; Pius PP. XII, Litt. Enc. Summi Pontificatus: AAS 31 (1939), pp. 413-453.

(112) Cfr. 2 Cor 3, 6. 42.

(113) Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Eeclesia in mundo huius temporis Gaudium et Spes, 31: AAS 58 (1966), pp. 1050.

(114) Cfr. AAS 58 (1966), pp. 929-946.

(115) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et Spes, 22: AAS 58 (1966), p. 1042.

(116) Cfr. 1 Cor 6, 15; 11, 3; 12, 12 s.; Eph 1, 22 s.; 2, 15 s.; 4, 4 s.; 5, 30; Col 1, 18; 3, 15; Rom 12, 4 s.; Gai 3, 28.

(117) Cfr. 2 Petr 1, 4.

(118) Cfr. Eph 2, 10; Io 1, 14. 16.

(119) Io 1, 12.

(120) Cfr. Io 4, 11.

(121) Gal 4, 4.

(122) Io 11, 25 s.

(123) Praefatio I in Missis Defunctorum.

(124) Io 6, 63.

(125) Confess., I, 1: CSEL 33, p. 1.

(126) Mt. 12. 30.

(127) Cfr. Io 1, 12.

(128) Gal 4, 3.

(129) Col 4, 6; Rom 8, 15.

(130) Cfr. Rom 15, 13; 1 Cor 1, 24.

(131) Cfr. Is 11. 2 s.; Act 2, 38.

(132) Cfr. Gal 5. 22 s.

(133) Missale Rom., Sequentia in sollemnitate Pentecostes.

(134) Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, 16: AAS 57 (1965), p. 20.

(135) Ibidem, 1: I. c., p. 5.

(136) Cfr. Rom 8, 15; Gal 4, 6.

(137) Cfr. Rom 8, 15. 48

(138) Cfr. Rom 8, 30.

(139) Mt 20, 28.

(140) Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, 31-36: AAS 57 (1965), pp. 37-42.

(141) Io 14, 24.

(142) Io 1, 18.

(143) Cfr. Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum 5, 10, 21: AAS 58 (1966), pp. 819; 822; 827 s.

(144) Cfr. Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. de Fide catholica Dei Filius, cap. 3: Conciliorum Oecumenicorum Decreta, Ed. Istituto per le Scienze Religiose, Bologna 1973, p. 807.

(145) Cfr. Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. I de Ecclesia Christi Pastor Aeternus: ed. cit., pp. 811-816; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium. 25: AAS 57 (1965), p. 30s.

(146) Cfr. Mt 28, 19.

(147) Cfr. Const. dogm. I de Ecelesia Christi Pastor Aeternus: loc. cit.

(148) Cfr. Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, 18-27: AAS 57 (1965), pp. 21-33.

(149) Cfr. Ibidem, 12, 35: AAS 57 (1965). pp. 16-17; 40-41.

(150) Cfr. S. Augustinus, Sermo 43, 7-9: PL 38, 257 s.

(151) Cfr. Const. past. de Ecclesia in mundo huius teinporis Gaudium et Spes, 44. 57. 59. 62: AAS 58 (1966), pp. 1064 s.; 1077 ss.; 1079 s.; 1082 ss.; Decr. de institutione sacerdotali Optatam Totius, 15: AAS 58 (1966), p. 722.

(152) Io 14, 24.

(153) Io 20, 21 s.

(154) 154 Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 10: AAS 56 (1964), p. 102.

(155) Cfr. Rom 6, 3 ss.

(156) Phil 2, 8.

(157) Cfr. Io 5, 26; 1 Io 5, 11.

(158) Cfr. Hebr 9, 24; 1 Io 2, 1.

(159) Cfr. 1 Cor 6, 20.

(160) Io 1, 12.

(161) Cfr. Rom 8, 23.

(162) Ap 5, 10; 1 Petr 2, 9. 54.

(163) Cfr. Io 1, 1-4. 18; Mt 3, 17; 11, 27; 17, 5; Mc 1, 11; Lc 1, 32. 35; 3, 22; Rom 1, 4; 2 Cor 1, 19; 1 Io 5, 5. 20; 2 Petr 1, 17; Hebr 1, 2.

(164) Cfr. 1 Io 5, 5-11.

(165) Cfr. Rom 5, 10. 11; 2 Cor 5, 18 s.; Col 1, 20. 22.

(166) Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, 11: AAS 57 (1965), p. 15 s.; Paulus PP. VI, Allocutio d. 15 Sept. 1965 habita : Insegnamenti di Paolo VI, III, 1965, p. 1036.

(167) Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 47: AAS 56 (1964), p. 113.

(168) Cfr. Paulus PP. VI, Litt. Enc. Mysterium Fidei: AAS 57 (1965), pp. 553-574.

(169) Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 47: AAS 56 (1964), p. 113. 56.

(170) Cfr. Io 6, 52. 58; 14, 6; Gal 2, 20.

(171) 1 Cor 11, 28.

(172) Mc 1, 15. 17.

(173) Ibidem.

(174) Cfr. 1 Petr 2, 5.

(175) Ps 50 (51), 6.

(176) Mc 2, 5.

(177) Io 8, 11.

(178) Mt 5, 6.

(179) Cfr. S. Congregatio pro Doctrina Fidei. Normae pastorales circa absolutionem generali modo impertiendam: AAS 64 (1972), 510-514; Paulus PP. VI, Allocutio ad nonnullos Episcopos e Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis. oblata occasione eorum visitationis «Ad limina » habita (20 Apr. 19781: AAS 70 (1978), pp. 328-332; Ioannes Paulus PP. II. Allocutio ad quosdam sacros Praesules nationis Canadensis habita, eorum visitationis «Ad limina » oblata occasione (17 Nov. 1978): AAS 71 (1979) pp. 32-36.

(180) AAS 55 (l966) pp. 177-198. 59.

(181) Mt 20, 28.

(182) Pius PP. XII, Litt. Enc. Mystici Corporis: AAS 35 (1943), pp. 193-248.

(183) Io 1, 43.

(184) Cfr. Conc. Oecum Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, 1: AAS. 57 (1965), p. 5.

(185) I Cor 7, 7: cfr. 12, 7, 27; Rom 12. 6: Eph  4. 7. 

(186) Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, n. 36: AAS 57 (1965), pp. 41 s.

(187) Gal 5, 1; cfr. ibidem 13.

(188) Cfr. Io 10, 10.

(189) Io 16, 13.

(190) Cfr. Rom 5, 5.

(191) Cfr. Conc. Oecum. Vat. Il, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, 63-64: AAS 57 (1965), P. 64.

(192) Cfr. cap. VIII, 52-69: AAS 57 (1965), pp. 55-67.

(193) Allocutio in Vaticana Basilica inibita, tertia esatta Oecum. Concilii Vaticani II Sessione (21 Nov. 1964): AAS 56 (1964), P. 1015.

(194) Cfr. Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen Gentium, 56: AAS 57 (1965), p. 60.

(195) Ibidem.

(196) Hebr 2, 10.

(197) Cfr. Io 19, 26.

(198) Cfr. Act 1, 14; 2. 

(199) Cfr. Io 19, 27.

(200) Io 3, 16.

(201) Io 15, 5.

(202) Cfr. Act 1, 14.

(203) Cfr. Act 1, 13.

(204) Cfr. Act 1, 8.

(205) Ibidem.

 

© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana

 

top