Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BANMAVENSIS*

IN MYANMAR NOVA CONDITUR DIOECESIS BANMAVENSIS.

 

 

Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, ad aptius consulendum evangelizationis operi in Myanmar, re mature perpensa auditisque pariter eorum quorum interest votis, censuerunt, sicut antea est visum, ibidem novam condendam esse dioecesim. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A Myitkyinaënsi dioecesi separamus partem meridianam territorii complectentis districtus civiles patrio sermone nuncupatos Banmaw, Mansi, Momauk et Shwegu; ex eaque novam constituimus dioecesim Banmavensem, quam metropolitanae Ecclesiae Mandalayensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in civitate « Banmaw » atque templum inibi exstans, Deo in honorem Sancti Patricii dicatum, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur.

Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Salvator Pennacchio, Archiepiscopus titulo Montis Marani et in Myanmar Delegatus Apostolicus; qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodetricesimo mensis Augusti, anno Domini bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri secundo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

CRESCENTIUS card. SEPE
Congr. pro Gentium Evang. Praef.


Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 10, pp. 689-690

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana




Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana