Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SYDNEYENSIS*

Eparchia Chaldaea Oceaniae Sancti Thomae Apostoli in urbe Sydneyensi conditur pro Christifidelibus
ritus Chaldaei in Oceania commorantibus.

 

 

Inter gravissimas multiplicesque summi Apostolici ministerii Nostri curas haud parvi momenti et ponderis habendas esse putamus eas, quae ad Ecclesias Orientales pertinent; cum sint Nobis ipsae sane carissimae tum antiquitate tum copia praeclararum traditionum et exemplorum sanctitatis. Respicientibus nunc Nobis adspirituale bonum atque regimen Christifidelium Ecclesiae ritus Chaldaei in Oceania commorantium, opportunum est visum pro iisdem Eparchiam condere. Audito igitur Venerabili Fratre Nostro Cardinale Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, suprema Apostolica auctoritate constituimus Eparchiam Chaldaeam Oceaniae Sancti

Thomae Apostoli in urbe Sydneyensi pro Christifidelibus catholicis ritus Chaldaei in Oceania commorantibus propriis cum iuribus atque obligationibus, cuius sedem ponimus in urbe Sydneyensi. Eius autem constitutio et administratio adnormas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium fient. Quae vero iussimus ad effectum rite adducantur deque absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apudSanctum Petrum, die uno et vicesimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo sexto, Pontificatus Nostri secundo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

IGNATIUS card. MOUSSA DAOUD
Congr. pro Ecclesiis Orient.


Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCVIII (2006), n. 12, pp. 881-882

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana




Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana