Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CAXITONENSIS*

IN ANGOLIA NOVA CONDITUR DIOECESIS CAXITONENSIS APPELLANDA.

 

 

Caritas Christi, quam pro supremo Nostri officii munere cotidie hominibus bonae voluntatis nuntiamus, in praesens Nos impellit ut singularem vertamus attentionem ad Ecclesiam quae est in Angolia. Fidelium enim istius Nationis spiritale iter iuvare volentes, de nova, ob eorum pastorales necessitates, cogitavimus dioecesi ibi instituenda. Idcirco quorum interest cognita sententia, de consilio Congregationis pro Gentium Evangelizatione, plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, ab archidioecesi Luandensi separamus territoria v.d. « Caxito, Ambriz, Bula-Atumba, Dande, Bembos, Icolo et Bengo, Kissama, Nambuangongo, Pango Aluque´m », ex quibus novam dioecesim constituimus Caxitonensem appellandam. Novae ecclesialis communitatis Sedem in urbe v.d. « Caxito » statuimus templumque ibidem exstans, Deo in honorem Sanctae Annae dicatum, ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Caxitonensem Metropolitanae Ecclesiae Luandensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Ad haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus, Venerabilem Fratrem Ioannem Angelum Becciu, Archiepiscopum titulo Rusellensem et Apostolicum in Angolia Nuntium, deputamus, necessarias eidem tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto mensis Iunii, anno Domini bismillesimo septimo, Pontificatus Nostri tertio.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Emmanuel Fernandes, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIX (2007), n. 7, pp. 584-585

 

© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana