Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KABVENSIS*

IN ZAMBIA NOVA CONDITUR DIOECESIS KABVENSIS

 

Cum nuper esset petitum ut in Zambia archidioecesis Lusakensis et dioecesis Mpikae¨nsis ita dividerentur ut nova dioecesis constitueretur ad aptius provehendam aeternam salutem Christifidelium ibidem degentium eorumque regimini efficacius consulendum, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Nicolai Girasoli, Archiepiscopi titulo Egnatini in Apulia et in eadem Natione Apostolici Nuntii, admotae postulationi, animarum bono profuturae, censuit esse concedendum. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. Ab archidioecesi Lusakensi separamus territorium regionum Kabwe, Kapiri-Mposhi, Mkushi et Chibombo, a dioecesi autem Mpikaënsi disiungimus territorium regionis Serenje; ex iisque distractis locis novam condimus dioecesim Kabvensem, quam metropolitanae Ecclesiae Lusakensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus episcopalem sedem poni in civitate Kabwe simulque templum sub titulo « Sacratissimi Cordis Iesu », ibidem exstans, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum memoratus Venerabilis Frater Nicolaus Girasoli, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo undecimo, Pontificatus Nostri septimo.

 

 Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

 

Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
 Nicolaus E.-M. D. Thevenin, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 12, pp. 787-788.

 

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana