CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS TERTIA VITA IN CHRISTO
SECTIO SECUNDA DECEM PRAECEPTA
CAPUT SECUNDUM «DILIGES PROXIMUM TUUM TAMQUAM TEIPSUM»
ARTICULUS 5 QUINTUM PRAECEPTUM
« Non occides » (Ex 20,13).
« Audistis quia dictum est antiquis: "Non occides; qui
autem occiderit, reus erit iudicio". Ego autem dico vobis: Omnis, qui
irascitur fratri suo, reus erit iudicio » (Mt 5,21-22).
2258 « Humana vita pro re sacra
habenda est, quippe quae inde a suo exordio ‘Creatoris actionem
postulet' ac semper peculiari necessitudine cum Creatore, unico fine
suo, perstet conexa. Solus Deus vitae Dominus est ab exordio usque
ad exitum: nemo in nullis rerum adiunctis, sibi vindicare potest ius
mortem humanae creaturae innocenti directe afferendi ». 168
I. Vitae humanae observantia
Historiae sacrae testimonium 2259
Scriptura, in narratione occisionis Abel per Cain fratrem eius,
169 revelat, inde ab historiae humanae initiis, praesentiam,
in homine, irae et cupiditatis, quae peccati originalis sunt
consequentiae. Homo sui paris factus est inimicus. Deus declarat
huius fratricidii nequitiam: « Quid fecisti? Vox sanguinis fratris
tui clamat ad me de agro. Nunc igitur maledictus eris procul ab
agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu
tua! » (Gn 4,10-11). 2260 Foedus
inter Deum et humanitatem iteratis doni divini vitae humanae et
mortiferae violentiae hominis recordationibus est intextum:
« Sanguinem enim animarum vestrarum requiram [...].
Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis
illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo » (Gn 9,5-6).
Vetus Testamentum semper sanguinem habuit
tamquam sacrum vitae signum. 170 Huius doctrinae
necessitas pro omnibus est temporibus. 2261
Scriptura prohibitionem determinat quinti praecepti: « Insontem et
iustum non occides » (Ex 23,7). Innocentis occisio voluntaria
dignitati creaturae humanae, regulae aureae et Creatoris sanctitati
est graviter contraria. Lex quae illam proscribit, universaliter est
valida: omnes et singulos, semper obligat et ubique.
2262 Dominus, in sermone montano, praeceptum recolit: « Non
occides » (Mt 5,21), eique proscriptionem addit irae, odii et
vindictae. Immo etiam Christus a Suo discipulo etiam postulat ut
alteram praebeat maxillam, 171 suos diligat inimicos.
172 Ipse Se non defendit dixitque Petro ut gladium suum
relinqueret in vagina. 173
Defensio legitima 2263 Personarum et
societatum legitima defensio exceptio non est prohibitionis
occisionis innocentis quae homicidium constituit voluntarium. « Ex
actu [...] alicuius seipsum defendentis duplex effectus sequi
potest: unus quidem conservatio propriae vitae; alius autem occisio
invadentis ». 174 « Nihil prohibet unius actus esse duos
effectus, quorum alter solum sit in intentione, alius vero sit
praeter intentionem ». 175 2264
Amor erga se ipsum fundamentale moralitatis permanet principium. Est
igitur legitimum efficere ut proprium ad vitam observetur ius. Qui
suam vitam defendit, homicidii non est reus etiamsi cogatur
aggressori suo ictum ferre mortalem:
« Si aliquis ad defendendum propriam vitam utatur maiori
violentia quam oporteat, erit illicitum. Si vero moderate violentiam
repellat, erit licita defensio [...]. Nec est necessarium ad salutem ut
homo actum moderatae tutelae praetermittat ad evitandum occisionem
alterius: quia plus tenetur homo vitae suae providere quam vitae alienae
». 176
2265 Legitima defensio potest esse
non solum ius, sed grave officium ei, qui vitam aliorum praestare
debet. Defendere commune bonum poscit ut iniustus aggressor extra
possibilitatem nocendi collocetur. Hoc titulo, qui legitime
auctoritatem detinent, ius habent etiam armis utendi ad repellendos
aggressores civilis communitatis concreditae ipsorum
responsabilitati. 2266 Exigentiae bonum
commune tuendi correspondet nixus Status ut propagationem coerceat
modorum agendi qui hominis iura atque civilis commercii normas
fundamentales laedunt. Legitimae publicae auctoritatis ius est et
officium ut poenas gravitati delicti proportionatas infligat. Poena
tamquam primum habet scopum inordinationem a culpa introductam
reparare. Cum poena voluntarie a culpabili accipitur, valorem
acquirit expiationis. Poena deinde, praeter ordinis publici
defensionem atque securitatis personarum tutelam, scopum intendit
medicinalem, ipsa debet, quantum fieri potest, ad culpabilis
emendationem conferre. 2267[n]
Quod auctoritas legitima, processu ordinario peracto, recurrere
posset ad poenam mortis, diu habitum est utpote responsum
nonnullorum delictorum gravitati aptum instrumentumque idoneum,
quamvis extremum, ad bonum commune tuendum. His
autem temporibus magis magisque agnoscitur dignitatem personae
nullius amitti posse, nec quidem illius qui scelera fecit
gravissima. Novus insuper sanctionis poenalis sensus, quoad Statum
attinet, magis in dies percipitur. Denique rationes efficientioris
custodiae excogitatae sunt quae in tuto collocent debitam civium
defensionem, verum nullo modo imminuant reorum potestatem sui ipsius
redimendi. Quapropter Ecclesia, sub Evangelii
luce, docet “poenam capitalem non posse admitti quippe quae repugnet
inviolabili personae humanae dignitati” atque Ipsa devovet se
eidemque per omnem orbem abolendae.
Homicidium voluntarium 2268 Quintum
praeceptum tamquam peccato graviter obnoxium proscribit
homicidium directum et voluntarium. Homicida illique qui
voluntarie cooperantur occisioni, committunt peccatum quod ad coelum
clamat vindictam postulans. 178
Infanticidium, 179 fratricidium, parricidium
et coniugis occisio crimina sunt speciatim gravia, propter naturalia
vincula quae rumpunt. Sollicitudo pro eugenismo vel pro curanda publica
valetudine nullam possunt iustificare occisionem, licet haec a publicis
praecipiatur potestatibus.
2269 Quintum praeceptum prohibet
aliquid facere cum intentione mortem cuiusdam personae indirecte
provocandi. Lex moralis vetat quemdam periculo mortis exponere sine
causa gravi, et etiam auxilium recusare personae in discrimine
constitutae. A societate humana condiciones
famis tolerari, quae mortem afferunt, quin nisus fiat ut eisdem
remedium afferatur, scandalosa est iniustitia et gravis culpa.
Negotiatores, quorum usurarii et mercatorii usus, suorum in
humanitate fratrum famem et mortem provocant, indirecte committunt
homicidium. Hoc illis est imputabile. 180
Homicidium involuntarium moraliter imputabile non est. Sed si
quis, sine rationibus proportionatis, ita agit ut mortem adducat,
etiam sine intentione illam apportandi, de gravi non excusatur
culpa. Abortus
2270 Vita humana, a momento conceptionis, debet absolute
observari et protegi. Creaturae humanae, inde a primo eius
exsistentiae momento, agnosci debent personae iura, inter quae ius
inviolabile omnis creaturae innocentis ad vitam. 181
« Priusquam te formarem in utero, novi te et, antequam
exires de vulva, sanctificavi te » (Ier 1,5).
« Non sunt abscondita ossa mea a Te, cum factus sum in
occulto, contextus in inferioribus terrae » (Ps 139,15).
2271 Ecclesia, a saeculo primo,
moralem affirmavit malitiam omnis abortus provocati. Haec doctrina
mutata non est. Permanet immutabilis. Abortus directus, id est,
tamquam finis vel tamquam medium volitus, legi morali est graviter
contrarius:
« Non interficies foetum in abortione neque interimes
infantem natum ». 182
« Deus [...], Dominus vitae, praecellens servandi vitam
ministerium hominibus commisit, modo homine digno adimplendum. Vita
igitur inde a conceptione, maxima cura tuenda est; abortus necnon
infanticidium nefanda sunt crimina ». 183
2272 Formalis cooperatio ad abortum
culpam constituit gravem. Ecclesia hoc contra vitam humanam delictum
poena canonica punit excommunicationis. « Qui abortum procurat,
effectu secuto, in excommunicationem latae sententiae incurrit »,
184 « ipso facto commissi delicti », 185
condicionibus a iure praevisis. 186 Ecclesia sic
misericordiae campum restringere non intendit. Commissi criminis
manifestat gravitatem, damnum irreparabile innocenti, qui morte
afficitur, illatum, eius parentibus totique societati.
2273 Ius inalienabile ad vitam uniuscuiusque hominis innocentis
est elementum societatis civilis et eius legislationis
constitutivum: « Inalienabilia personae iura
agnosci atque observari debent a civili societate et a publicis
auctoritatibus. Quae iura neque a singulis hominibus pendent, neque
a parentibus, ac ne sunt quidem concessio a societate et a Civitate
facta: verum ea pertinent ad humanam naturam, atque personae
inhaerent vi creatricis actionis, a qua persona ipsa originem duxit.
Inter haec fundamentalia iura, ad rem quod attinet, recolere
oportet: ius ad vitam et ad corporis integritatem, quo unaquaeque
creatura humana gaudet a conceptionis momento usque ad mortem ».
187 « Cum lex civilis cuidam hominum
coetui praesidium aufert, quod lex praebere debet, eo ipso tunc
respublica negat omnium civium aequalitatem coram lege. Cum
respublica vim suam non adhibet ad iura uniuscuiusque tuenda, maxime
debiliorum, tunc labefiunt ipsa fundamenta Civitatis legitime
constitutae. [...] Ex observantia atque tutela quae nascituro
debentur, inde a conceptionis momento, consequitur ut lex congruas
poenas praevideat contra quamlibet deliberatam violationem iurium
ipsius ». 188 2274 Embryo,
quippe qui tamquam persona, inde a conceptione, est tractandus, in
sua integritate est defendendus, curandus et sanandus, quantum fieri
potest, sicut quaelibet alia humana creatura.
Praenatalis diagnosis est moraliter licita, si « tuetur vitam et
integritatem embryonis et fetus humani atque spectat ad singulum
embryonem servandum vel curandum [...]. Ea tamen graviter legi
morali adversatur, si, prout erit eius exitus, admittat abortum
fieri posse: diagnosis [...] aequiparanda non est damnationi ad
mortem ». 189 2275 «
Interventus in humano embryone liciti habendi sunt hac condicione,
ut embryonis vitam integritatemque observent, ne secumferant
pericula haud proportionata sed spectent ad morbi curationem, ad
salutis statum in melius mutandum vel ad ipsius singularis fetus
superstitem vitam in tuto ponendam ». 190
« Morum [...] honestati contrarium est embryones humanos gignere ad
abutendum, scilicet ut efficiantur "materia biologica", quae praesto
sit ad usum ». 191 « Nonnulli conatus
interveniendi in patrimonio cromosomico vel generativo non sunt
therapeutici, sed spectant ad viventes humanos gignendos, selectos
secundum sexum vel alias proprietates iam antea praestitutas.
Huiusmodi artificiosae tractationes adversantur personali humanae
creaturae dignitati eiusque integritati atque identitati » 192
unicae, non iterabili. Euthanasia
2276 Illi, quorum vita impedita est vel infirmata, specialem
postulant observantiam. Personae aegrotae vel aliqua incapacitate (handicap)
laborantes sustineri debent ut vitam degant ita normalem, quantum
fieri potest. 2277 Euthanasia directa,
quaecumque sunt eius motiva vel media, consistit in fine imponendo
vitae personarum aliqua incapacitate (handicap) laborantium,
aegrotarum vel morientium. Moraliter inacceptabilis est.
Sic actio vel omissio quae, ex se vel in intentione, mortem causat
ad dolorem supprimendum, occisionem constituit dignitati personae
humanae et observantiae erga Deum viventem, eius Creatorem, graviter
contrariam. Iudicii error, in quem quis bona fide incidere potest,
naturam non mutat huius interficientis actus qui semper
proscribendus est et excludendus. 193
2278 Cessatio a mediis medicinalibus, onerosis, periculosis,
extraordinariis vel talibus quae cum effectibus obtentis
proportionata non sunt, legitima esse potest. Haec est recusatio «
saevitiae therapeuticae ». Hoc modo, non intenditur mortem inferre;
accipitur non posse eam impedire. Decisiones suscipiendae sunt ab
aegroto, si ad id competentiam habeat et capacitatem, secus autem ab
illis qui ad id, secundum legem, habent iura, rationabilem aegroti
voluntatem et legitimum commodum semper observantes.
2279 Etiamsi mors imminere consideretur, curae, quae ordinario
personae aegrotae debentur, nequeunt legitime interrumpi.
Analgesicorum medicamentorum usus ad moribundi dolores sublevandos,
etiam cum periculo eius dies breviandi, potest esse dignitati
humanae moraliter conformis, si mors neque ut finis neque ut medium
est volita, sed solummodo praevisa et, tamquam inevitabilis,
tolerata. Curae lenientes formam constituunt excellentem caritatis
gratuitae. Hac ratione foveri debent.
Suicidium 2280 Unusquisque suae vitae
est responsabilis coram Deo qui illam ei donavit. Ipse eius Dominus
permanet summus. Tenemur eam cum gratitudine accipere et ad Ipsius
honorem praeservare atque ad animarum nostrarum salutem. Vitae, quam
Deus nobis concredidit, administratores sumus et non domini. De illa
non disponimus. 2281 Suicidium naturali
creaturae humanae contradicit inclinationi ad eius vitam
conservandam et perpetuandam. Graviter iusto sui ipsius amori
contrarium est. Pariter amorem offendit proximi, quia iniuste
solidarietatis frangit vincula cum societatibus familiari, nationali
et humanae, erga quas obligati permanemus. Suicidium amori Dei
viventis est contrarium. 2282 Suicidium,
si intentione committitur ut exemplo sit, praesertim iuvenibus,
gravitatem etiam sumit scandali. Cooperatio voluntaria ad suicidium
est legi morali contraria. Graves perturbationes
psychicae, angustia vel gravis timor probationis, doloris vel
cruciatus responsabilitatem se ipsum interficientis possunt
imminuere. 2283 De salute aeterna
personarum, quae sibi ipsis mortem intulerunt, desperari non debet.
Deus potest, viis, quas solus Ipse noscit, occasionem illis praebere
salutaris poenitentiae. Ecclesia orat pro personis quae vitae suae
intulerunt vim.
II. Observantia dignitatis personarum
Observantia animae alius: scandalum 2284
Scandalum habitudo est vel agendi modus qui alium ducunt ad malum
faciendum. Qui scandalizat, proximi sui fit tentator. Virtuti et
rectitudini damnum affert; fratrem suum in mortem potest trahere
spiritualem. Scandalum culpam constituit gravem si actione vel
omissione alium deliberate ad culpam gravem trahit.
2285 Scandalum particularem induit gravitatem ratione
auctoritatis eorum qui illud causant vel debilitatis eorum qui illud
patiuntur. Id Domino nostro hanc suggessit maledictionem: « Qui
autem scandalizaverit unum de pusillis istis, [...] expedit ei, ut
suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum
maris » (Mt 18,6). 194 Grave est scandalum, cum ab
illis efficitur qui, natura vel munere, tenentur ad alios docendos
et educandos. Iesus de eo scribas obiurgat et Phariseos: eos cum
lupis agnos specie simulantibus comparat. 195
2286 Scandalum potest lege vel institutionibus provocari, usu
vel opinione. Sic scandali efficiuntur
culpabiles illi qui leges instituunt vel sociales structuras quae
ducunt ad mores pervertendos et ad vitam religiosam corrumpendam,
vel ad « sociales condiciones quae, voluntarie vel non, arduam vel
fere impossibilem reddunt vitae rationem christianam, praeceptis
summi Legislatoris congruentem ». 196 Idem valet de
societatum ad bona gignenda moderatoribus qui dispositiones efferunt
ad fraudem incitantes, de magistris qui suos pueros « exasperant »
197 vel de illis qui publicam opinionem arte mutant, eam a
valoribus moralibus avertentes. 2287
Ille, qui potestatibus, quibus gaudet, utitur in condicionibus quae
ad male agendum inducunt, culpabilis est scandali et responsabilis
mali cui directe vel indirecte favit. « Impossibile est ut non
veniant scandala; vae autem illi, per quem veniunt » (Lc
17,1). Valetudinis observantia
2288 Vita et physica valetudo bona sunt magni pretii, concredita
a Deo. Earum curam rationabiliter sumere debemus, ratione habita
necessitatum aliorum et boni communis. Cura
valetudinis civium requirit adiutorium societatis ad
exsistentiae obtinendas condiciones quae permittunt crescere et ad
maturitatem pervenire: alimentum et vestitum, habitationem,
valetudinis curas, fundamentalem institutionem, occupationem,
socialem assistentiam. 2289 Etsi doctrina
moralis ad observantiam appellet vitae corporalis, huic non tribuit
valorem absolutum. Contra mentalitatem neo-paganam insurgit, quae
tendit ad cultum corporis promovendum, ad omnia ei
sacrificanda, ad idololatriam perfectionis physicae et victoriae in
ludicris exercitationibus. Talis mentalitas, propter electionem
selectivam, quam inter fortes facit et debiles, ad relationum
humanarum potest ducere perversionem. 2290
Temperantiae virtus ad omne genus excessuum vitandum
disponit, abusum mensae, vinolentiae, tabaci et medicamentorum. Qui
in ebrietatis statu vel propter immoderatam velocitatis voluptatem,
securitati aliorum vel suae propriae periculum afferunt in viis, in
mari vel in aere, graviter fiunt culpabiles.
2291 Stupefactivorum medicamentorum usus gravissimas
infligit valetudini et vitae humanae destructiones. Extra
indicationes stricte therapeuticas, gravis est culpa. Clandestina
stupefactivorum medicamentorum productio et mercatura operationes
sunt scandalosae; cooperationem constituunt directam, quoniam ad
usus legi morali incitant graviter contrarios.
Observantia personae et scientifica investigatio
2292 Scientifica, medicinalia vel psychologica in personis vel
coetibus humanis experimenta conferre possunt ad aegrotorum
sanationem et ad publicae valetudinis progressum.
2293 Investigatio scientifica fundamentalis et etiam
investigatio applicata expressionem constituunt significativam
dominatus hominis in creationem. Scientia et technica ars subsidia
sunt magni pretii, cum in servitium adhibentur hominis et eius
integralem promovent progressum in omnium beneficium; ipsae tamen,
per se solas, exsistentiae et progressus humani nequeunt indicare
sensum. Scientia et technica ars homini ordinantur, a quo ipsae
originem sumunt et incrementum; in persona igitur et in eius
valoribus moralibus indicatio finalitatis earum et conscientia earum
limitum inveniuntur. 2294 Fallax est
moralem investigationis scientificae et eius applicationum
neutralitatem vindicare. Altera ex parte, criteria viam indicantia
neque ex mera technica efficacia possunt deduci neque ex utilitate
quae inde quibusdam in aliorum detrimentum possunt provenire, neque,
id quod esset peius, ex ideologiis praevalentibus. Scientia et
technica ars requirunt, e sua propria intrinseca significatione,
absolutam criteriorum moralitatis fundamentalium observantiam; illae
esse debent in servitium personae humanae, eius iurium non
alienabilium, eius boni veri et integralis, secundum Dei propositum
et voluntatem. 2295 Investigationes vel
experimenta in creatura humana non possunt legitimos reddere actus
qui in se ipsis dignitati personarum et legi morali sunt contrarii.
Subiectorum consensus, si forte detur, tales actus non iustificat.
Experimentum in creatura humana moraliter legitimum non est, si
vitam vel physicam et psychicam integritatem subiecti subire facit
discrimina non proportionata vel evitabilia. Experimentum in
hominibus dignitati personae conforme non est, si, praeterea, fit
sine conscio consensu subiecti vel eorum qui ius in ipsum habent.
2296 Organorum transplantatio legi morali est conformis,
si pericula et discrimina physica atque psychica quae donans subit,
bono sunt proportionata quod pro eo quaeritur cui illa destinatur.
Donatio organorum post mortem est actus nobilis et meritorius atque
alliciendus tamquam generosae solidarietatis manifestatio. Moraliter
acceptabilis non est, si donans vel eius propinqui ius ad id
habentes suum explicitum non dederint consensum. Praeterea nequit
moraliter admitti, mutilationem, quae invalidum reddit, vel mortem
directe provocare, etiamsi id fiat pro aliarum personarum retardanda
morte. Observantia integritatis corporalis
2297 Violenta retentio et obsidum captus spargunt
terrorem atque, minis, intolerabiles in victimas exercent
coactiones. Ipsa moraliter sunt illegitima. Terrorismus
indiscriminatim minatur, vulnerat et interficit; ipse graviter
iustitiae et caritati est contrarius. Cruciatus, qui physica
vel morali utitur violentia ad confessiones extorquendas, ad
culpabiles puniendos, ad adversarios terrendos, ad odium satiandum,
observantiae personae et dignitati humanae est contrarius. Nisi
praescriptiones habeantur medicae ordinis stricte therapeutici,
amputationes, mutilationes vel sterilizationes directe
voluntariae personarum innocentium legi morali sunt contrariae.
198 2298 Temporibus anteactis,
crudeles usus a gubernationibus legitimis sunt communiter exerciti,
ad legem et ordinem servandum, saepe sine protestatione Pastorum
Ecclesiae, qui et ipsi in suis propriis tribunalibus praescriptiones
iuris Romani assumpserunt de cruciatu. Praeter haec dolenda facta,
Ecclesia semper docuit clementiae officium et misericordiae;
clericos prohibuit ne sanguinem funderent. Temporibus recentioribus,
evidens est effectum, hos crudeles usus ordini publico necessarios
non esse neque legitimis personae humanae iuribus esse conformes. E
contra, hi usus ad pessimas ducunt depravationes. Oportet contendere
ad eas abolendas. Pro victimis et eorum carnificibus orandum est.
Mortuorum observantia 2299 Attentio
et cura morientibus tribuentur ad eos adiuvandos ut in suis ultimis
momentis dignitate vivant et pace. Oratione adiuvabuntur suorum
propinquorum. Hi curabunt ut aegroti tempore opportuno recipiant
sacramenta quae ad occursum praeparant cum Deo viventi.
2300 Defunctorum corpora cum observantia et caritate tractanda
sunt in resurrectionis fide et spe. Mortuorum sepultura
misericordiae corporalis est opus; 199 eadem Dei honorat
filios, Spiritus Sancti templa. 2301
Cadaverum sectio et inspectio (autopsia) moraliter potest admitti
legalis indagationis et scientificae investigationis causa. Gratuita
organorum post mortem donatio legitima est et potest esse meritoria.
Ecclesia cremationem permittit nisi haec dubium fidei in corporum
resurrectionem manifestet. 200
III. Pacis tutela Pax
2302 Dominus noster, praeceptum commemorans: « Non occides » (Mt
5,21), cordis postulat pacem et irae interfectricis atque odii
immoralitatem denuntiat: Ira est
vindictae optatum. « Appetere vindictam propter malum eius qui
puniendus est, illicitum est »: sed est laudabile reparationem
imponere « propter vitiorum correctionem et bonum iustitiae
conservandum ». 201 Si ira usque ad deliberatum perveniat
optatum proximum occidendi vel serio vulnerandi, graviter contra
caritatem offendit; peccatum est mortale. Dominus dicit: « Omnis qui
irascitur fratri suo, reus erit iudicio » (Mt 5,22).
2303 Odium voluntarium caritati est contrarium. Odium
proximi peccatum est, cum homo illi malum vult deliberate. Odium
proximi grave est peccatum, cum quis illi damnum grave deliberate
exoptat. « Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate
pro persequentibus vos; ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis
est... » (Mt 5,44-45). 2304 Vitae
humanae observantia et progressus pacem postulant. Pax non
est tantum belli absentia et ad virium adversarum servandum
aequilibrium non reducitur. Pax nequit super terram obtineri sine
tutela bonorum personarum, libera inter homines communicatione,
observantia dignitatis personarum et populorum, assiduo
fraternitatis exercitio. Eadem est « tranquillitas ordinis ».
202 Ea « opus iustitiae » (Is 32,17) est et caritatis
effectus. 203 2305 Terrena pax
imago et fructus est pacis Christi, qui est « Princeps pacis
» (Is 9,5) messianicae. Per sanguinem crucis Suae interfecit
inimicitiam in Semetipso, 204 homines reconciliavit cum
Deo et Ecclesiam Suam sacramentum effecit unitatis generis humani
eiusque unionis cum Deo. 205 « Ipse est enim pax nostra »
(Eph 2,14). Et declarat: « Beati pacifici » (Mt 5,9).
2306 Qui actioni violentae renuntiant et cruentae, et pro iurium
hominis tutela ad defensionis recurrunt media quae debilioribus
praesto sunt, caritati evangelicae reddunt testimonium, dummodo hoc
sine iurium atque officiorum aliorum hominum et societatum fiat
detrimento. Legitime gravitatem testantur periculorum physicorum et
moralium recursus ad violentiam cum eius ruinis et eius mortuis.
206 Bellum vitare
2307 Quintum praeceptum voluntariam vitae humanae prohibet
destructionem. Ecclesia, propter mala et iniustitias quae omne
bellum secum fert, singulos instanter adhortatur ad orandum et
operandum, ut bonitas divina nos ab antiqua belli liberet servitute.
207 2308 Singuli cives et
gubernantes agere tenentur ad bella vitanda. «
Quamdiu autem periculum belli aderit, auctoritasque internationalis
competens congruisque viribus munita defuerit, tamdiu, exhaustis
quidem omnibus pacificae tractationis subsidiis, ius legitimae
defensionis guberniis denegari non poterit ». 208
2309 Strictas condiciones legitimae defensionis vi militari
oportet severe considerare. Talis decisionis gravitas eam
condicionibus legitimitatis moralis subigit rigorosis. Requiritur
simul: — damnum ab aggressore nationi vel
nationum communitati inflictum esse diuturnum, grave et certum;
— omnia alia media ad illi imponendum finem manifestata esse
impossibilia vel inefficacia; — serias ad exitum prosperum
simul haberi condiciones; — armorum usum mala non implicare et
perturbationes graviora quam malum supprimendum. Modernorum
destructionis mediorum potentia in hac condicione aestimanda
gravissimum habet pondus. Haec sunt elementa
traditionalia quae enumerantur in doctrina « belli iusti »
appellata. Aestimatio harum condicionum pro
morali legitimitate ad prudens pertinet iudicium eorum qui boni
communis habent officium. 2310 Publicae
potestates hoc in casu habent ius et officium civibus imponendi
necessaria officia ad nationem defendendam.
Qui sese, in vita militari, patriae dedunt servitio, securitatis et
libertatis populorum sunt ministri. Si suum munus recte peragunt,
vere ad bonum commune conferunt et ad pacem servandam. 209
2311 Publicae potestates cum aequitate casibus providebunt eorum
qui, ob conscientiae motiva, armorum recusant usum, dum humanae
communitati servire alia forma teneantur. 210
2312 Ecclesia et humana ratio permanentem declarant validitatem
legis moralis, perdurantibus armatis conflictionibus. « Nec
bello infeliciter iam exorto, eo ipso omnia inter partes adversas
licita fiunt ». 211 2313
Non-praeliantes, vulneratos milites et bello captos oportet
observare et humaniter tractare. Actiones iuri
gentium et eius universalibus principiis deliberate contrariae, et
etiam iussiones quae illas praecipiunt, sunt crimina. Caeca quaedam
oboedientia non sufficit ut ii, qui se illis submittunt, excusentur.
Sic cuiusdam populi, nationis vel minoris ethnicae partis
exterminium tamquam peccatum mortale damnandum est. Moralis adest
obligatio iussionibus resistendi quae praecipiunt « genocidium ».
2314 « Omnis actio bellica quae in urbium integrarum vel
amplarum regionum cum earum incolis destructionem indiscriminatim
tendit, est crimen contra Deum et ipsum hominem, quod firmiter et
incunctanter damnandum est ». 212 Periculum belli moderni
est ne illis, qui arma possident scientifica, praesertim atomica,
biologica vel chimica, praebeatur occasio, talia committendi
crimina. 2315 Armorum accumulatio
multis quasi modus videtur inopinatus ad possibiles adversarios a
bello dissuadendos. In illa medium perspiciunt efficacissimum capax
praestandi pacem inter nationes. Hic dissuassionis modus graves
morales exigit exceptiones. Ad congerenda arma certatio pacem
non confirmat. Illa non solum belli non excludit causas, sed in
discrimine est ne eas aggravet. Ingentium divitiarum dispendium in
armis semper novis praeparandis impedit quominus indigentibus
incolis afferatur remedium; 213 populorum progressioni
obstaculum imponit. Armis sese excessivo modo munire rationes
multiplicat conflictuum et periculum auget propagationis eorum.
2316 Armorum productio et commercium bonum nationum et
communitatis internationalis afficiunt commune. Proinde publicae
auctoritates ius habent et officium ea ordinandi. Commodorum
privatorum vel publicorum brevi tempore quaestus legitima non
efficit incepta quae violentiam et conflictiones excitant inter
nationes quaeque ordinem iuridicum internationalem in discrimen
adducunt. 2317 Iniustitiae et excessivae
in re oeconomica et sociali inaequalitates, invidia, diffidentia et
superbia quae inter homines pullulant et nationes, constanter paci
minantur bellaque causant. Quidquid fit ad has perturbationes
superandas, confert ad pacem aedificandam et ad bellum vitandum:
« Quatenus homines peccatores sunt, eis imminet periculum
belli, et usque ad Adventum Christi imminebit; quatenus autem, caritate
coniuncti, peccatum superant, superabuntur et violentiae, donec
impleatur verbum: "Conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in
falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra
ad praelium" (Is 2,4) ». 214
Compendium
2318 « In [...] [Dei] manu anima omnis viventis
et spiritus universae carnis hominis » (Iob 12,10).
2319 Omnis vita humana, inde a conceptionis momento usque ad
mortem, sacra est, quia persona humana est propter se ipsam volitam
ad imaginem et similitudinem Dei vivi et sancti.
2320 Creaturae humanae occisio dignitati personae et
sanctitati Creatoris graviter est contraria.
2321 Occisionis prohibitio ius non abrogat ut iniustus
aggressor extra nocendi possibilitatem ponatur. Legitima defensio
grave est officium illi qui aliorum vitae vel boni communis est
responsabilis. 2322 Infans, inde a
conceptione sua, ius habet ad vitam. Abortus directus, id est,
tamquam finis vel tamquam medium volitus, est « probrum »
215 legi morali graviter contrarium. Ecclesia poena
canonica excommunicationis hoc contra vitam humanam punit delictum.
2323 Embryo, quippe qui tamquam persona, inde a sua
conceptione, est tractandus, in sua integritate est defendendus,
curandus et sanandus, sicut quaelibet alia humana creatura.
2324 Euthanasia voluntaria, quaecumque eius sunt formae et
motiva, occisionem constituit. Ipsa est dignitati personae humanae
et observantiae erga Deum viventem, Creatorem eius, graviter
contraria. 2325 Suicidium
iustitiae, spei et caritati graviter est contrarium. Quinto
praecepto prohibetur. 2326
Scandalum culpam constituit gravem cum alium, actione vel omissione,
deliberate inducit ad graviter peccandum.
2327 Propter mala et iniustitias, quae omne bellum secum
fert, debemus facere quidquid rationabiliter possibile est, ad illud
vitandum. Ecclesia orat: « A peste, fame et bello, libera nos
Domine ». 2328 Ecclesia et humana
ratio permanentem legis moralis declarant validitatem, perdurantibus
armatis conflictionibus. Actiones iuri gentium et eius universalibus
principiis deliberate contrariae sunt crimina.
2329 Cursus ad arma apparanda gravissima plaga humanitatis
est, ac pauperes intolerabiliter laedit. 216
2330 « Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur » (Mt
5,9).
(168) Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae,
Introductio, 5: AAS 80 (1988) 76-77.
(169) Cf Gn 4,8-12.
(170) Cf Lv 17,14.
(171) Cf Mt 5,22-26.38-39.
(172) Cf Mt 5,44.
(173) Cf Mt 26,52.
(174) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 64,
a. 7, c: Ed. Leon. 9, 74.
(175) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 64,
a. 7, c: Ed. Leon. 9, 74.
(176) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 64,
a. 7, c: Ed. Leon. 9, 74.
(177) Ioannes Paulus II, Litt. enc. Evangelium vitae, 56: AAS
87 (1995) 464. (178) Cf
Gn 4,10. (179) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 51: AAS
58 (1966) 1072. (180) Cf
Am 8,4-10. (181) Cf
Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 1, 1: AAS
80 (1988) 79. (182)
Didaché 2, 2: SC 248, 148 (Funk 1, 8); cf Epistula Pseudo
Barnabae 19, 5: SC 172, 202 (Funk 1, 90); Epistula ad
Diognetum 5, 6: SC 33, 62 (Funk 1, 398); Tertullianus,
Apologeticum, 9, 8: CCL 1, 103 (PL 1, 371-372).
(183) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
51: AAS 58 (1966) 1072.
(184) CIC canon 1398.
(185) CIC canon 1314.
(186) Cf CIC canones 1323-1324.
(187) Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 3:
AAS 80 (1988) 98-99. (188)
Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 3: AAS 80
(1988) 99. (189)
Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 1, 2: AAS
80 (1988) 79-80. (190)
Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 1, 3: AAS
80 (1988) 80-81. (191)
Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 1, 5: AAS
80 (1988) 83. (192)
Congregatio pro Doctrina Fidei, Instr. Donum vitae, 1, 6: AAS
80 (1988) 85. (193) Cf
Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Iura et bona: AAS
72 (1980) 542-552. (194)
Cf 1 Cor 8,10-13.
(195) Cf Mt 7,15.
(196) Pius XII, Nuntius radiophonicus (1 iunii 1941): AAS 33 (1941)
197. (197) Cf Eph
6,4; Col 3,21.
(198) Cf Pius XI, Litt. enc. Casti connubii: DS 3722-3723.
(199) Cf Tb 1,16-18.
(200) Cf CIC canon 1176, § 3.
(201) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q.
158, a. 1, ad 3: Ed. Leon. 10, 273.
(202) Sanctus Augustinus, De civitate Dei, 19, 13: CSEL 402,
395 (PL 41, 640). (203) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 78: AAS
58 (1966) 1101. (204) Cf
Eph 2,16; Col 1,20-22.
(205) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium,
1: AAS 57 (1965) 5. (206)
Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 78:
AAS 58 (1966) 1101-1102.
(207) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
81: AAS 58 (1966) 1105.
(208) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
79: AAS 58 (1966) 1103.
(209) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
79: AAS 58 (1966) 1103.
(210) Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
79: AAS 58 (1966) 1103.
(211) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
79: AAS 58 (1966) 1103.
(212) Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes,
80: AAS 58 (1966) 1104.
(213) Cf Paulus VI, Litt. enc. Populorum progressio, 53: AAS
59 (1967) 283. (214)
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 78: AAS
58 (1966) 1102. (215) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 27: AAS
58 (1966) 1048. (216) Cf
Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 81: AAS
58 (1966) 1105.
n : Indica che il testo corrisponde
alla nuova versione.
[Summus
Pontifex Franciscus, in Audientia die XI mensis Maii anno
MMXVIII Praefecto Congregationis
pro Doctrina Fidei concessa, hanc novam Catechismi
Catholicae Ecclesiae paragraphi 2267 approbavit
formulam, quam alias iussit in linguas verti atque cunctas in
praedicti Catechismi versiones inseri.] Cf.
Rescriptum "ex Audientia SS.mi" - De poena
mortis n. 2267
Lettera ai Vescovi circa la nuova redazione del n. 2267 del Catechismo
della Chiesa Cattolica sulla pena di morte (1° agosto 2018)
Versione precedente:
2267 Traditionalis
doctrina Ecclesiae, supposita plena determinatione identitatis et
responsabilitatis illius qui culpabilis est, recursum ad poenam
mortis non excludit, si haec una sit possibilis via ad vitas humanas
ab iniusto aggressore efficaciter defendendas.
Si autem instrumenta incruenta sufficiunt ad personarum securitatem
ab aggressore defendendam atque protegendam, auctoritas his
solummodo utatur instrumentis, utpote quae melius respondeant
concretis boni communis condicionibus et sint dignitati personae
humanae magis consentanea. Revera nostris
diebus, consequenter ad possibilitates quae Statui praesto sunt ut
crimen efficaciter reprimatur, illum qui hoc commisit, innoxium
efficiendo, quin illi definitive possibilitas substrahatur ut sese
redimat, casus in quibus absolute necessarium sit ut reus
supprimatur, « admodum raro [...] intercidunt [...], si qui omnino
iam reapse accidunt ». 177 |
|