Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ABAETIENSIS AD TOCANTINSUM ET ALIARUM*

PRAELATURAE ABAETIENSIS AD TOCANTINSUM, MIRACEMANA
SUPERIOR, S. LUDOVICI DE MONTES BELOS ET S. IOSEPH DE GRAIU
AD GRADUM ET DIGNITATEM DIOECESIUM EVEHUNTUR

 

Qui ad Beatissimi Petri similitudinem, apostolorum Principis, electorum gregem pascendum suscepimus, ut eodem amore, si fieri possit, quo ille regeremus, nihil sane aut diligentiae aut curarum omittimus, ut singulis Ecclesiis qua meliore possit ratione provideamus. Si enim earum finibus, rebus, personis regimini temperando bene consuluerimus, non est profecto dubitandum, quin fructus in dies laetiores percipi possint. Qua re, cum Conferentia episcopalis Brasiliensis ab hac Apostolica Sede id petierit, ut Praelaturae Abaetiensis ad Tocantinsum, Miracemana Superior, Sancti Ludovici de Montes Belos et Sancti Ioseph de Graiau ad dignitatem dioecesium eveherentur : eas enim foederatarum Ecclesiarum auxiliis atque Missionariorum labore magna incrementa cepisse, tam in religiosa quam in civili re, ac necessaria firmitate florere ; Nos, Venerabili Fratre Carmelo Rocco sententiam rogato, Archiepiscopo titulo Iustinianopolitano in Galatia atque in Brasilia Apostolico Nuntio ; item consilio a Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositis expetito, bene fieri censuimus, si eorum expostulationi concederemus. Quae cum ita sint, haec statuimus. Praelaturas quas supra recensuimus ad dignitatem dioecesium evehimus omnium servato nomine, praeterquam Abaetiensis ad Tocantinsum, quam Abaetetubensem in posterum appellari censemus, atque finibus, quibus nunc terminantur. Urbes, quae praelaticiae sedes erant, eaedem dioecesium erunt; item et templa, factis nempe iustis iuribus atque privilegiis. Praeterea novae dioeceses iis metropolitanis Sedibus obnoxiae erunt, quibus adhuc Praelaturae fuerunt. In unaquaque harum Ecclesiarum Consultores dioecesani deligantur, donec Canonicorum Collegium instituatur per alias apostolicas Litteras. Mensas episcopales effici censemus Curiarum emolumentis, fidelium collationibus, bonis si qua sunt, ad unamquamque Praelaturam pertinentibus. Ad regimen, administrationem harum Ecclesiarum, ad electionem Vicarii Capitularis, Sede vacante, similia quod attinet, sacri canones ad amussim serventur. De Seminariis struendis atque moderandis, id statuimus quod normae iuris communis, scilicet ratione habita Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius » atque normarum Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica. Id autem hortamur vehementer, ut in novis dioecesibus vocationes sacerdotales maximopere foveantur, ita ut suo tempore delecti iuvenes Romam mitti possint, in Pontificium Collegium Brasiliense, philosophicis atque theologicis disciplinis imbuendi. Ultimum statuimus ut Venerabiles Fratres qui adhuc Praelaturis praefuerunt Antistites, iidem sint Episcopi in sua unusquisque Sede, nempe priore vinculo soluto. Ceterum, ad haec exsequenda Venerabilem Fratrem Carmelum Rocco deligimus, qui poterit, si visum, etiam alium legare, modo virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re vero acta documenta exarentur atque cito ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur sinceris exemplis. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarta mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIV (1982), n. 2, pp. 191-192

 

© Copyright 1981- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana