Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CANDIMENDENSIS*

PRAELATURA CANDIMENDENSIS AD GRADUM
DIOECESIS TOLLITUR NOMINE IMMUTATO

 

In Brasilia Praelaturae Candimendensis res religiosas una cum civilibus progressibus feliciter recentius crevisse effloruisseque cum Nobis innotuerit, sententiam accipiendam esse putamus ipsius Conferentiae Episcopalis Brasiliae atque prolatum ab eisdem sacris Praesulibus votum ut eadem tandem ad dioecesis gradum eveheretur ac dignitatem. Quare, pro certo sane habentes hanc Nostram voluntatem in maius omnino animarum commodum ibidem esse cessuram, audito his de rebus Venerabili Fratre Carolo Furno Archiepiscopo titulo Abaritano necnon ipso in Brasilia Apostolico Nuntio, item de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Sacrae Congregationis pro Episcopis praepositorum, sequentia singula decernimus fierique iubemus. Memoratam praelaturam Candimendensem tollimus ad gradum dioecesis atque constituimus talem ecclesiasticam dicionem, servatis iisdem quos adhuc habuit finibus necnon nomine ipso. Sedem vero novae dioecesis episcopalem illa in urbe figimus ubi ad praesens usque tempus exstitit eiusque aedem praelaticiam ad ordinem ecclesiae cathedralis provehimus iuribus cum congruis. Episcopo pro tempore universa inisignia honores privilegia ac iura similiter tribuimus et onera imponimus quae Antistitum sunt propria residentialium. Illum quidem primum novae dioecesis Episcopum Pastorem esse censemus Venerabilem Fratrem Guidonem Mariam Casullo, hactenus Ordinarium ipsius Praelaturae eodem scilicet nomine. Volumus insuper sic conditam dioecesim Candimendensem suffraganeam posthac esse metropolitanae Ecclesiae Sancti Ludovici in Maragnano, simul nimirum Episcopum subesse metropoliticae iurisdictioni Archiepiscopi Sancti Ludovici in Maragnano. Consultores dioecesani nova in hac dioecesi deligantur qui Episcopo auxiliis suis operibusque adstent. Novae dioecesi mensam episcopalem constituant Curiae emolumenta tum fidelium stipes tum bona cuncta temporalia quae adhuc ad praelaticiam pertinuerunt mensam. De seminario autem excitando ac moderando servanda profecto sunt iuris communis praescripta habita praesertim ratione Decreti Concilii Vaticani Secundi « Optatam totius » et regularum a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica statutarum. In dioecesi Candimendensi pastoralia promoveantur incepta ad vocationes sacerdotales adiuvandas ut suo dein tempore selecti iuvenes Romam mittantur apud Pontificium Collegium Pium Brasiliense philosophicis theologicisque disciplinis erudiendi. Ut primum Candimendensis dioecesis constitutio re ipsa ad effectum perducta erit, eo ipso clerus eidem praelaturae adscriptus novae dioecesi adhaerere existimetur. Ad ipsum vero novae dioecesis regimen quod attinet et administrationem, dioecesani Administratoris electionem, sede vacante, aliaque id genus, praecipimus ut singula ad amussim observentur quae sacris praestituantur canonibus. Quae omnia ut rite legitimeque perficiantur, libentes Nos destinamus commemoratum iam Fratrem Venerabilem Carolum Furno cui necessarias et opportunas concedimus facultates, etiam subdelegandi, ad effectum de quo hic agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate collocatum ; sed oportet ad Sacram Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar ipsius actus iam peractae exsecutionis mittendum cito curet signatum sigilloque impressum. Has demum Litteras Apostolicas tam in praesens quam in posterum tempus ratas esse volumus suumque habere effectum, contrariis quibusvis rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XIII mensis Octobris, anno Domini MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro
Episc. Praefectus

 

Liborius Scaccia, Protonot. Apost. 
Laurus Governatori, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 2, pp. 73-74

 

© Copyright 1983- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana