Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RESISTENCIAE*

DIOECESIS RESISTENCIAE AD GRADUM ARCHIDIOECESIS
ATTOLLITUR NOVAQUE PROVINCIA ECCLESIASTICA CONDITUR

 

Patet territoriorum distributionem in ecclesiasticas provincias ad fidelium salutem pertinere. Cum igitur ecclesiasticae circumscriptiones sunt constituendae et ordinandae, Summi Pontifices eam debent curam et prudentiam adhibere, ut huiusmodi distributiones vere bono animarum prosint. Qua de re, quoniam Conferentia Episcopalis nationis Argentinae Apostolicae Sedi suasit ut distractis peramplis partibus Provinciae ecclesiasticae Corrientensis, nova constitueretur Metropolitana Ecclesia intra fines civilis provinciae vulgo Chaco appellatae, cum sede in urbe Resistencia nuncupata atque eiusdem nominis Provincia Ecclesiastica conderetur, Nos, cognita sententia Venerabilis Fratris Ubaldi Calabresi, Archiepiscopi titularis Fundani, in Republica Argentina Apostolici Nuntii, et audito consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacro Consilio pro publicis negotiis praepositorum, rati eiusdem concessionem in profectum Ecclesiae et catholicorum illius regionis esse cessuram, adhibitas preces exaudiendas esse censuimus. Ob eam rem, suppleto, quatenus opus sit, consensu eorum quorum interest, vel qui sua interesse praesumunt, ex plena Nostra Apostolica potestate, quae sequuntur statuimus et decernimus. Sedem Resistenciae, a Metropolitana Ecclesia Corrientensi seiunctam, ad dignitatem Archiepiscopalis Metropolitanae Ecclesiae attollimus, datis iuribus et privilegiis, quae Metropolitanarum Sedium sunt ex iure communi propria. Novam Ecclesiasticam Provinciam efficimus Metropolitana Ecclesia eiusdem nominis et dioecesibus Sancti Rochi et Formosae, a Metropolitana Ecclesia Corrientensi detrahendis, eiusque Antistitem pro tempore Archiepiscopum Metropolitam creamus, iuribus et privilegiis ornatum et obligationibus adstrictum, quibus ceteri orbis catholici Metropolitae ex sacrorum canonum normis ornantur et obstringuntur; simul autem Praelatos ordinarios locorum suffraganearum Ecclesiarum Sancti Rochi et Formosae metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore Resistenciae subicimus. Haec omnia perficienda damus Venerabili Fratri Ubaldo Calabresi, necessariis et opportunis eidem factis facultatibus etiam alteri delegandis, ad effectum de quo agitur, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus ; onere imposito sincerum actus exsecutionis peractae exemplar primo quoque tempore ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittendi. Apostolicas autem has Litteras et nunc et in perpetuum ratas esse volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo octavo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 6, pp. 548-549

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana