Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RONDONOPOLITANAE*

PRAELATURA RONDONOPOLITANA AD DIOECESIS GRADUM
ATTOLITUR, EODEM SERVATO NOMINE IISDEMQUE FINIBUS

 

Laetantes omnino quoniam, Deo adiuvante, efficaciter in praelatura Rondonopolitana operatum est ex quo est condita, uberrimique animorum fructus habiti sunt, censuimus sententiae esse accedendum precibusque Conferentiae Episcopalis Brasiliensis, quae ab Apostolica Sede petiit, ut eadem Praelatura ad dioecesis gradum eveheretur. Accepto ideo favorabili voto Venerabilis Fratris Caroli Furno, Archiepiscopi titulo Abaritani atque in Brasilia Apostolici Nuntii, atque andito consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Congregationis pro Episcopis praepositorum, summa Nostra apostolica potestate eorumque omnium suppleto consensu qui hoc super negotio aliquid iuris habeant vel se praesumant habere, his sub plumbo Litteris, praelaturam Rondonopolitanam ad dioecesis dignitatem attollimus, eodem nomine iisdemque servatis finibus. Eius praeterea sedem episcopalem eadem in urbe in qua usque ad praesens praelaturae sedes exstitit collocari volumus, episcopalis vero magisterii cathedram in tempio eadem in urbe extante, quod ad cathedralis item dignitatem evehimus, cum iuribus congruis. Conditam dioecesim suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Cuiabensi ; Episcopum, metropolitano Archiepiscopi eius Ecclesiae iuri obnoxium. Collegium Consultorum quam primum ad normam iuris communis instituatur ; item de Seminario struendo ac moderando serventur normae Codicis iuris Ecclesiastici, prae oculis habitis quae a Congregatione pro Institutione Catholica statuuntur. Quod ad Praesulis congruam sustentationem pertinet, Curiae emolumentis provideatur, fidelium oblationibus bonisque temporalibus quae ad praelaturam pertinuerant. Plurimi habeatur institutio iuvenum in Ecclesiae spero succrescentium : immo, selecti iuvenes Romam mittantur apud Collegium Pium Brasiliense philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi. Post Rondonopolitanam dioecesim constitutam, et clerus eiusdem praelaturae incardinatus censetur novae dioecesi. Quod insuper ad novae dioecesis regimen attinet, administrationem, dioecesani Administratoris electionem sede vacante, fideliumque iura et onera, ad amussim serventur quae iure canonico statuuntur. Venerabilem Fratrem Osorium Villebaldum Stoffel, O. F. M., hactenus Praelatum Rondonopolitanum, vinculo praelaturae solvimus, eundemque Episcopum Rondonopolitanum nominamus et constituimus, sic ut iuris communis legibus declaratur, omnibus cum honoribus, iuribus et obligationibus. Haec denique, quae praescripsimus, ad effectum adducat Venerabilis Frater Carolus Furno, Archiepiscopus titulo Abaritanus atque in Brasilia Apostolicus Nuntius, vel ab eo delegatus sacerdos, atque perfecti negotii documenta sinceris exemplis ad Congregationem pro Episcopis de more mittat, rite signata sigilloque impressa. Has vero Litteras Apostolicas sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri ottavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Laurus Governatori, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 8, pp. 703-704

 

© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana