Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

COLORATENSIS*

PRAELATURA TERRITORIALIS COLORATENSIS CONSTITUITUR

 

Patres atque pastores universi Christi gregis instituti, in id sane omni ope contendimus quantumque maxime potest annitimur, ut fidelium gregem, quem a Deo creditum habemus, pie sancteque pascamus : si enim beato Petro dictum est : « Pasce agnos meos . . . pasce oves meas » (Io 21, 15-17), gravia fila verba et Nobis facta sunt cum electione Nostra ad summum pontificatum. Haec autem causa est, cur Nos tanta sollicitudine, cura et studio in munus Nostrum sanctumque officium incumbamus. Cum ergo Venerabilis Frater Antonius González Zumarraga, Archiepiscopus Quitensis, ob copiam suorum incolarum iam ab hac Petri Sede petierit ut nova e suo territorio circumscriptio ecclesiastica conderetur, post nempe Conferentiam episcopalem suae Nationis auditam, Nos quidem Venerabili Fratre Vincentio Farano sententiam rogato, olim Archiepiscopo titulo Cluentensi atque in Re publica Aequatoriana Apostolico Nuntio, haec apostolica Nostra potestate decernimus. Ab archidioecesi Quitensi territorium distrahimus, quod his limitibus populari lingua sic describitur : a) En el norte confina con la provincia de Imbabura desde la desembocadura del « Pamplona » en el río « Guayllabamba » hasta el punto denominado « La Golondrina » ; b) En el oeste se ciñe a los confines de las provincias de Esmeraldas y Manabí, desde el susodicho punto de « La Golondrina » basta la desembocadura del « Sabalo » en el río « Bianco », terminando a la altura de Puerto Quito ; desde allí hacia el oeste hasta el río Quinindé, desde « El Conejo » hacia el « Chila », alcanzando el estuario del « Chinope » y prosiguiendo en línea recta bacia el sur basta el río «Peripa », y desde allí bacia el sudoeste hasta su confín con las provincias de Manabí y Los Ríos ; c) En el sur desde los confines con las provincias de Los Ríos y Cotopaxi, comenzando por el « Peripa » y prosiguiendo en línea recta bacia la desembocadura del « Ila » en el « Baba » basta el « Toachi », alcanzando luego las orillas del « Seminario » en este último río ; d) En el este, partiendo de la desembocadura del « Seminario » en el « Zarapullo » y pasando por los pueblos de Yamboya, Cerro Boliche, La Paz, Loma de Chochal y Loma La Libreria, alcanza el « Guayllabamba » basta su desembocadura en el « Pamplona ». Ex hoc autem territorio novam Praelaturam territorialem constituimus, Coloratensem appellandam, quae nempe iisdem limitibus atque territorium, quod descripsimus, terminabitur. Sedem novae circumscriptionis in urbe « Santo Domingo del los Colorados » statuimus, templumque ibi exstans D. N. I. C. ad caelos ascendentis ad dignitatem praelaticiam evehimus, cum iustis iuribus. Praelato vero Episcopo Coloratensi iura et onera damus et imponimus quae ceteris Praelatis eiusdem ordinis fiunt. Conditam Praelaturam suffraganeam facimus Sedis metropolitanae Quitensis ; cuius sacer Praesul consultorum collegium constituet, nempe in sui auxilium. Ceterum, Antistitis honestae sustentationi providebitur Curiae emolumentis, fidelium collationibus, bonorum parte, iuxta divisionem ad can. 122 C.I.C. faciendam. De Seminarii struendi obligatione, statuimus, ut praescripta iuris communis serventur, ratione habita regularum a Congregatione pro Institutione Catholica datarum. Id etiam caveatur, ut selecti alumni, qui philosophiae atque sacrae theologiae vacare debeant, item sacerdotes qui studia sua complere debeant, Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum. Ad novae Praelaturae regimen quod attinet ; similiter ad administrationem, electionemque Administratoris dioecesani, tempore vacationis Praelaturae, similia, sacri canones ad amussim serventur. Sacerdotes, constituta Praelatura, ei circumscriptioni assignentur, in qua ecclesiasticum officium habent ; ceteri vero clerici atque Seminarii tirones, ei, in qua legitime degant. Acta et documenta conditae Ecclesiae, quae nempe res personasque eius quavis ratione respiciant, ad eius Curiam mittantur, religiose custodienda. Ceterum quae mandavimus Venerabilis Frater ad effectum adducat, qui tempore exsecutionis negotia Sanctae Sedis in Aequatoriana Re publica gerat, vel quem ipse legaverit, factis ad id facultatibus iustis. Re vero acta, documenta exarabit, atque sinceris exemplis ad Congregationem pro Episcopis cito mittet. Haec autem nunc et in posterum efficacia esse volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinta mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 5, pp. 508-509

 

© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana