Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SIVAGANGAIENSIS*

IN INDIAE FINIBUS NOVA CONDITUR
DIOECESIS NOMINE SIVAGANGAIENSIS

 

Quae maiori Christifidelium spirituali bono proficiunt, ea, pro gravissimo Apostolico Nostro munere, sedula navitate praestare satagimus. Qua re libentes accipiendam esse remur sententiam Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositorum, qui, omnibus quidem consentientibus quorum interest, censuerunt nuper novam in Indiae finibus condendam esse dioecesim nonnullis locis ab Ecclesia Madhuraiensi detractis. De plenitudine igitur Apostolicae potestatis ab eadem archidioecesi partem orientalem distrahimus quae continet territoria sex civilium sub-districtuum, vulgo « taluks » nuncupatorum (Sivagangai, Tirupathur, Tiruvaddanai, Ramand, Paranakudi, Mudukulathur) et insulam Rameshwaram, pertinentia ad civilem districtum Ramathapuram, firmis manentibus in ipsa archidioecesi territoriis trium civilium sub-districtuum Srivilliputhur, Sathur et Aruppukottai, qui ad civilem quoque districtum Ramathapuram pertinent; atque ex iis ita detractis locis novam condimus dioecesim Sivagangaiensem appellandam, quam metropolitanae Sedi Madhuraiensi subicimus et iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide obnoxiam facimus, cuius limites iidem erunt ac civiles fines sex sub-districtuum et insulae, quos memoravimus. Praeterea iubemus cathedram Episcopi collocari in principe istius novae dioecesis templo, quod in ipsa urbe Sivagangai exstat ; cetera secundum canonicas leges temperentur. Quae nunc praescripsimus perducat ad exitum Venerabilis Frater Augustinus Cacciavillan, Archiepiscopus titulo Amiterninus atque in India Pro-Nuntius Apostolicus, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem, quam diximus, cita riteque mittantur. Has denique Apostolicas Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Rodomontes Galligani, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 8, pp. 1358-1359

 

© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana