Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

UYOËNSIS*

A DIOECESI CALABARENSI QUIBUSDAM DISTRACTIS LOCIS
NOVA CONDITUR DIOECESIS UYOËNSIS NOMINE APPELLANDA

 

Studio postulatoque perpenso, quod ad novam respicit dioecesim intra fines civilis provinciae vulgo « Akwa Ibom » in Nigeria constituendam, Nos, in hoc maxime studentes ut « populi Dei saluti quam perfectissime fieri potest ministretur » (CD, 22), de sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium negotia Congregationis pro Gentium Evangelizatione procurantium, quam sententiam nuper ad Nos relatam ratam facimus, deque plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae, ipsis in idem consentientibus quorum interest, haec per has Litteras statuimus, quae sequuntur, atque iubemus. Memoratae civilis provinciae « Akwa Ibom » portionem ab Ecclesia Calabarensi separamus novamque dioecesim Uyoënsem, eandemque et fiumine « Cross River » ipsaque dioecesi Calabarensi ad orientem, et finibus dioecesis Umuahiaënsis ad septemtrionem, et confinio dioecesis de Ikot Ekpene ad occidentis regionem, et mari « Bight of Bonny » necnon dioecesis Portus Harcurtensis terminis ad meridiem definitam, condimus et Metropolitanae Ecclesiae Onitshaënsi suffraganeam subicimus, statuentes ut nova sedis et cathedra episcopalis in urbe « Uyo » ad templum Christi Regis collocetur. Quae omnia hic iubentes decrevimus ad effectum adducat Venerabilis Frater Paulus Tabet, Apostolicus in Nigeria Pro-Nuntius vel ecclesiasticus vir ad id quem ipse delegaverit, necessariis factis facultatibus ; ipsi addito effectori onere ut certum verumque actae exsecutionis litterarum exemplum ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione iusta cum diligentia transmittatur. Apostolicas denique has Litteras ratas nunc et in posterum esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. s.n. 
Franciscus Cascone, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXI (1989), n. 11, pp. 1186-1187

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana