Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PINSKENSIS*

TERRITORIUM APTIUS DEFINITUR SIMULQUE
DIOECESIS PINSKENSIS SUFFRAGANEA ARCHIDIOECESIS
MINSCENSIS-MOHILOVIENSIS DECLARATUR

 

Quia ob rerum eversionem alterum bellum pancosmicum subsequentem etiam fines territoriales dioecesis Pinskensis mutationem quandam passi sunt, et quae antea constituta erat sub dicione Poloniae, nunc fere integra est posita intra politica confinia Reipublicae Bielorussicae in Sovietica Unione, opportunum duximus aptius territorium dioecesis Pinskensis Latinorum definire, ratione habita etiam novae finium mutationis. Qua de causa Venerabilis Frater Franciscus Colasuonno, Archiepiscopus titulo Truentinus, in Foederatis Civitatibus Sociali-Micis Sovieticis Apostolicae Sedis Legatus, quo melius spiritualibus necessitatibus communitatum dioecesis Pinskensis aliarumque ritus Catini exstantium in parte meridiana Bielorussiae caveretur, petivit ab Apostolica Sede ut dioecesis Pinskensis Latinorum fines comprehenderent etiam duas regiones, quibus vulgo nomen Brest et Gomel', atque ut suffraganea fieret Archidioecesis Minscensis-Mohiloviensis noviter creatae. Nos autem, rebus attente perspectis, audito favorabili voto Venerabilis Fratris Angeli Sodano Archiepiscopi titulo Novacaesariensis, Prosecretarii Status, necnon Venerabilis Fratris Ioannis Ludovici Tauran, Archiepiscopi titulo Theleptensis, Commissionis pro Russia Praesidis, postulationi concedendum esse censuimus. Quapropter, Nostra utentes Apostolica potestate et auctoritate, his Litteris, fines dioecesis Pinskensis Latinorum ita immutamus, ut iidem cum limitibus civilium regionum seu « Oblasti » Brest et Gomel conveniant, sede tamen manente in urbe vulgo Pinsk. Ad haec perficienda Venerabilem Fratrem legamus Franciscum Colasuonno, omnibus eidem factis necessariis et opportunis facultatibus etiam alium sacerdotem delegandi ad effectum de quo agitur, onere imposito remittendi ad Pontificiam Commissionem pro Russia actus peractae exsecutionis sincerum exemplar.

Datum Romae, apud S. Petram, die tertio decimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
       Prosecretarius Status

IOANNES LUDOVICUS TAURAN 
 Pont. Comm. pro Russia Praeses

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 7, pp. 542-543

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana