Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SIMDEGAËNSIS*

IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS SIMDEGAËNSIS

 

Pro Nostro supremi Ecclesiae Pastoris munere de omnium Christifidelium spirituali bono atque regimine solliciti, accipiendam esse putamus sententiam Congregationis pro Gentium Evangelizatione, de nova videlicet in Indiae finibus constituenda dioecesi, antea auditis eorum quorum interest faventibus votis. Summa igitur Apostolica potestate usi ab archidioecesi Ranchiensi separamus meridianam partem territorii districtus civilis « Gumla », quod « sub-divisio Simdega » nuncupatur, ex eaque novam condimus dioecesim ab urbe principe eiusdem regionis Simdegaënsem appellandam, quam suffraganeam metropolitanae Sedi Ranchiensi facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus, cuius quidem limites iidem erunt ac meridianae partis territorii supra memorati, firmis manentibus ceteris limitibus. Praeterea iubemus Episcopi cathedram poni in principe huiusce novae dioecesis templo, Sanctae Annae dicato, quod in urbe Simdegaënsi exstat atque pro canonicis consultores dioecesanos eligi et adhiberi ad normam iuris; cetera autem secundum canonicas leges volumus temperari. Quae praescripsimus perficienda curabit Venerabilis Frater Georgius Zur, Archiepiscopus titulo Sestensis atque in India Apostolicus Pronuntius, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem, quam diximus, cito mittantur. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum efficacem esse foreque volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 11, pp. 975-976

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana