Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ECATEPECENSIS*

 IN MEXICO NOVA CONDITUR DIOECESIS ECATEPECENSIS

 

Ad curam pastoralem aptius fovendam inter Mexicanos fideles commorantes in foederata civili regione « Estado de México » nuncupata, admodum frequenti incolis, Venerabiles Fratres Maginus Camerinus Torreblanca Reyes, Episcopus Texcocensis, et Emmanuel Pérez-Gil González, Archiepiscopus Metropolita Tlalnepantlanus, audita Conferentia Episcoporum eiusdem Nationis, ab hac Apostolica Sede antea petiverunt ut, quibusdam distractis territoriis a circumscriptionibus ecclesiasticis suis, nova dioecesis conderetur. Nos, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Hieronymo Prigione, Archiepiscopo titulo Lauriacensi et in Mexico Nuntio Apostolico, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus. A dioecesi Texcocensi separamus integrum territorium municipii patrio sermone « Ecatepec de Morelos » nuncupati; ab archidioecesi autem Tlalnepantlana seiungimus illam municipii Tlalnepantlani partem quae appellatur « Isla Municipal de Ixhuatepec »; atque ex ita distractis territoriis novam constituimus dioecesim Ecatepecensem, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta territoria, simul sumpta, prout in lege civili nunc exstant. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe «Ecatepec de Morelos» ponimus, ibique templum paroeciale situm, Deo in honorem Sancti Christophori — vulgo San Cristóbal Ecatepec — dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus cuique propria insignia, privilegia et honores tribuimus. Praeterea dioecesim Ecatepecensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Tlalnepantlanae eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Tlalnepantlani subicimus iisdem iuribus, privilegiis, insignibus et honoribus ornatum atque oneribus et officiis adstrictum, quae Praesulum Ordinariorum, locorum propria sunt. Mandamus insuper ut quam primum ibi constituatur ad normam iuris Collegium Consultorum, qui Episcopo, consilio et opera valido sint auxilio. Congruae quidem sustentationi Praesulis novae dioecesis provideatur Curiae emolumentis, fidelium oblationibus ac portione bonorum, quae secundum normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici eidem obvenire debent quaeque hactenus ad mensas episcopales dioecesis Texcocensis et archidioecesis Tlalnepantlanae pertinuerunt. In iis autem quae respiciunt ad Seminarii dioecesani aedificationem atque candidatorum ad sacerdotium institutionem, serventur praescripta iuris communis, habita praesertim ratione normarum ac regularum a Congregatione de Institutione Catholica statutarum; suoque tempore selecti Seminarii alumni, philosophicis ac theologicis disciplinis imbuendi, necnon sacerdotes sua studia completuri, Romam, si fieri potest, mittantur. Quod vero attinet ad conditae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani Administratoris « sede vacante » electionem, fidelium iura et onera aliaque id genus, quae canones Codicis Iuris Canonici praescribunt ad amussim serventur. Simul ac dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri autem clerici Seminariique alumni incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Acta et documenta quae ad noviter constitutam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia respiciunt, a Curiis Texcocensi ac Tlalnepantlana ad Curiam Ecatepecensem quam primum transmittantur. Quae statuimus, perficienda committimus Venerabili Fratri Hieronymo Prigione, quem diximus, eidem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetrecesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Cascone, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXVII (1995), n. 12, pp. 1079-1081

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana