Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NEPALIANA*

MISSIO SUI IURIS NEPALIANA AD PRAEFECTURAE
APOSTOLICAE DIGNITATEM ATTOLLITUR

 

Cuncta disponere solemus atque sollicitam curam adhibere ut Evangelii nuntius et Domini salutaria beneficia omnia loca contingant et quam efficacissime vel ad longinquos populos perveniant. Nunc gens versatur ob oculos Nostros quae in Nepalia commoratur, cui omnibus ex partibus opportuna subsidia commodare properamus. Inibi enim Societatis Iesu sodales laudabiliter operantur multumque adlaborant, veritatis semen sparsuri, atque huius industriae conspiciuntur iam haud mediocres fructus. De consilio igitur Congregationis pro Gentium Evangelizatione, audito favorabili quorum interest suffragio, Praefecturam Apostolicam Nepalianam condimus, provinciae ecclesiasticae Ranchiensi aggregandam, et eam curis demandamus fidenter Societatis Iesu. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Georgium Zur, Archiepiscopum titulo Sestensem itemque in Nepalia Apostolicum Pronuntium, legamus, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die octavo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO 
      Secretarius Status

IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIX (1997), n. 5, p. 269

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana