Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PARANATINGUENSIS*

IN BRASILIA NOVA CONDITUR PRAELATURA
TERRITORIALIS PARANATINGUENSIS

 

Ecclesia sancta Dei in omni floret terrarum orbis plaga; quapropter novae passim constituuntur episcopales sedes quae simul eiusdem floris praeclara sunt documenta. Communi hinc consilio Venerabiles Fratres Gentilis Delázari Episcopus Sinopensis, tum etiam Antonius Sarto Antistes Barragartiensis et Osorius Villebaldus Stoffel Apostolicus Administrator Rondonopolitanus, ab hac Sede efflagitaverunt ut, dicionum ecclesiasticarum suarum finibus contractis, nova inde excitaretur Praelatura territorialis. Iudicio autem percepto Venerabilis Fratris Alfii Rapisarda Archiepiscopi titulo Cannensis et in Brasilia Nuntii Apostolici, adsentiente pariter ipsa Congregatione pro Episcopis, has preces benigne ipsi suscepimus. De plenitudine ideo potestatis Nostrae apostolicae a memoratis dioecesibus Sinopensi et Barragartiensi et Rondonopolitana seiungimus universam regionem, prout lege in praesens civili definitur, municipiorum vulgaribus appellatorum nominibus: Paranatinga, Nova Brasilândia, Planalto da Serra, Campinápolis, Novo São Joaquim, Gaúcha do Norte; quibus ex ita detractis locia novam Praelaturam territorialem deinceps Paranatinguensem nominandam iisdemque circumscriptam limitibus quibus praedicta simul sumpta municipia ad vigentem civilem legem terminantur erigimus atque constituimus. Praelaturae sedem in urbe defigimus vulgo vocitata Paranatinga, ubi aedem Deo in honorem Sancti Francisci Xaverii dicatam ad gradum evehimus Ecclesiae Cathedralis cui addimus honores et decores quibus reliqua cathedralia fruuntur templa. Paranatinguensis Praelaturae territorialis pro tempore Episcopo Praelato iura tribuimus, officia imponimus quibus ceteri item Praesules locorum Ordinarii ornantur adligantur. Praelaturam Paranatinguensem Metropolitanae Ecclesiae Cuiabensi suffraganeam subdimus eiusque Episcopum metropolitico iuris Archiepiscopi pro tempore illius Ecclesiae Metropolitanae subicimus. Sustentationi Praesulis conditae ita Praelaturae territorialis providebitur Curiae ipsius emolumentis tum fidelium oblationibus necnon portione ei obveniente ex partitione bonorum secundum normam canonis 122 Codicis Iuris Canonici efficienda. Novae Praelaturae huius Pastori quam primum Collegium Consultorum ex communis regula iuris adsistat. De Seminarii aedificatione atque candidatorum institutione servanda erunt iuris communis praescripta, ante oculos praesertim normis quas Congregatio de Institutione Catholica huc usque protulit. Selecti Seminarii alumni philosophicis ac theologicis educandi disciplinis tum etiam superiora ad studia complenda Romam mittentur ad Pontificium Collegium Pium Brasiliense. Quod denique spectat ad Praelaturae regimen, bonorum administrationem, praelatitii Administratoris « sede vacante » electionem necnon christifidelium iura atque officia aliaque id genus ea quae sacri praestituunt canones, implentor. Simul ac Paranatinguensis Praelaturae territorialis erectio erit ad effectum deducta, eo ipso facto sacerdotes dicioni illi iudicabuntur adscripti cuius in finibus ecclesiasticum obtinent munus; ceteri vero presbyteri Seminariique tirones illi communitati incardinati persistent vel incardinabuntur ubi legitimum occupant domicilium. Acta autem et documenta quae novam hanc Praelaturam eiusque clericos et fideles necnon temporalia bona fortassis respiciunt, ab ipsis Curiis Sinopensi Barragartiensi Rondonopolitana ad Curiam Paranatinguensem primo quoque tempore transvehantur. Haec, ut quam accuratissime perficiantur, Venerabilem Fratrem designamus Alfium Rapisarda in Brasilia Apostolicum Nuntium aut, eo forte absente, negotiorum Sanctae Sedis in Brasilia curatorem, necessarias iisdem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere simul iniuncto ad Congregationem pro Episcopis germanum exemplum actus ita peractae exsecutionis remittendi. Has denique Apostolicas Litteras, tam nunc quam deinceps ratas esse volumus suamque plenam exserere virtutem, contrariis quibusvis causis haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo tertio mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
 Secretarius Status
BERNARDINUS card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef
.

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XC (1998), n. 3, pp. 193-195

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana