Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI IOSEPHI A GUAVIARE*

NOVA CONDITUR DIOECESIS IN COLUMBIA,
« SANCTI IOSEPHI A GUAVIARE » APPELLANDA.

 

Inter cetera quae Romano Pontifici divinitus incumbunt onera, sollicite quoque prospicere debet ut illae ecclesiasticae circumscriptiones ubi catholica religio in dies haud parva suscepit incrementa ad maiorem extollantur dignitatem. Cum petitum sit ut in Columbia Vicariatus Apostolicus Sancti Iosephi a Guaviare, Instituto Yarumalensi pro Missionibus ad Exteras Gentes concreditus, nova constitueretur dioecesis, Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, re mature perpensa auditisque eorum quorum interest votis, admotis precibus concedendum esse censuerunt. Nos igitur eiusdem Congregationis sententiam excipientes ratamque habentes, Apostolica Nostra potestate memoratum Vicariatum Apostolicum ad gradum et dignitatem dioecesis Sancti Iosephi a Guaviare extollimus, iisdem finibus et denominatione servatis; quam dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Bogotensi subiectam atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiam facimus. Iubemus insuper ut episcopalis Sedes in urbe vulgo «San José del Guaviare» ponatur, in templo «Sancto Ioseph, Beatae Mariae Virginis Sponso» dicato, quod simul ad gradum et dignitatem Ecclesiae Cathedralis evehimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia ad expedienda legamus Venerabilem Fratrem Beniaminum Stella, Archiepiscopum titulo Midilensem et in Columbia Apostolicum Nuntium, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera ex empia ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione diligenter mittantur, contrariis rebus quibuslibet minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 4, pp. 309-310

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana