Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VIAVSENSIS*

IN GANA NOVA CONDITUR DIOECESIS VIAVSENSIS.

 

Ad efficacius consulendum aeternae spirituali saluti atque regimini Christifidelium in Gana degentium, nuper est petitum ut e divisa dioecesi Sekondiensi-Takoradiensi nova constitueretur Ecclesia. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, re mature perpensa auditisque pariter eorum, quorum interest, votis, admotae postulationi concedendum esse putarunt. Nos igitur de universi Dominici gregis bono solliciti talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A dioecesi Sekondiensi-Takoradiensi separamus territorium districtuum civilium qui exstant in parte septemtrionali eiusdem ecclesiasticae circumscriptionis quique patrio sermone nuncupantur Juabeso-Bia, Sefwi Wiawso, Bi

biani-Ahwiawso-Bekwai et Aowin Suaman; ex eoque novam condimus dioecesim Viavsensem, quam metropolitanae Sedi A Litore Aureo suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe « Wiawso » atque templum ibidem situm, Deo in honorem sancti Ioseph, Sponsi beatae Mariae Virginis, dicatum, ad dignitatem cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perficienda committimus Venerabili Fratri Andreae Dupuy, Archiepiscopo titulo Saelesiensi et in Gana Apostolico Nuntio, onere imposito authenticum exemplar actus peractae exsecutionis ad memoratam Congregationem remittendi. Volumus denique singula et omnia hac Apostolica Nostra Constitutione decreta plene vim sortiri suam tam nunc quam in posterum usque tempus, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo secundo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
 Leonardus Erriquenz,

Protonot. Apost.

*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 5, pp. 379-380

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana