Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PORTUS GAITANI*

VICARIATUS APOSTOLICUS CONDITUR IN COLUMBIAE FINIBUS,
PORTUS GAITANI APPELLANDUS.

 

Manifestavit Dominus gloriam et misericordiam suam in Columbia evangelizationis opus largis benedictionibus ditando. Nos quidem pastorali movemur sollicitudine ut Dei salutari a praecepta quam aptissima ratione ibi praedicentur omniaque loca contingant. Cum vero petitio ad Nos pervenerit ut in Columbiana terra nova quaedam circumscriptio ecclesiastica erigeretur propositum istud Nobis iustum visum est; de consilio ergo Congregationis pro Gentium Evangelizatione, habito quorum interest favorabili voto, haec statuimus et decernimus: novum Vicariatum Apostolicum condimus nomine Portus Gaitani appellandum, qui constet ex territorio partis australis-occidentalis Praefecturae Apostolicae Vichadaënsis necnon municipio vulgo dicto « Puerto Gaitán », hactenus pertinente ad dioecesim Villavicentiensem. Omnia quae ad christifidelium bonum pertinent novi Vicariatus Apostolici sollicitis curis Societatis Mariae Montfortanae, quae ibidem sub Deiparae praesidio fructuosam iam navavit operam, libenter ac fiduciose concredimus. Haec omnia diligenter ad expedienda Venerabilem Fratrem Beniaminum Stella, Archiepiscopum titulo Midilensem et Nuntium Apostolicum in Columbia legamus, facta videlicet facultate quemvis alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi; re tandem ad exitum perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione sine mora mittantur. Contrariis rebus quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die altero et vicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 IOSEPHUS card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

 Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno,

Protonot. Apost.

*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 7, pp. 565-566

 

© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana