Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LAREDANA*

IN FOEDERATIS CIVITATIBUS AMERICAE SEPTEMTRIONALIS
 NOVA CONDITUR DIOECESIS LAREDANA

 

Solliciti de maiore spirituali bono suorum fidelium, Venerabiles Fratres Edmundus Carmody, Episcopus Corporis Christi, et Patricius Flores, Archiepiscopus Metropolita Sancti Antonii, audita Conferentia Episcoporum Americae Septemtrionalis, ab hac Apostolica Sede petiverunt ut, quibusdam distractis locis a circumscriptionibus ecclesiasticis suis, nova conderetur dioecesis. Nos, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Gabrielis Montalvo, Archiepiscopi titulo Celenensis et in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate quae sequuntur decernimus atque iubemus. Ab archidioecesi Sancti Antonii separamus integrum territorium, prout nunc civili lege circumscribitur, municipiorum patrio sermone nuncupatorum: Dimmit, Maverick, Zavala et dimidium territorium municipii La Salle; a dioecesi autem Corporis Christi seiungimus integrum territorium municipiorum Webb, Zapata, Jim Hogg et dimidium territorium municipii La Salle; atque ex ita distractis locis novam constituimus dioecesim Laredanam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus praedicta municipia, simul sumpta, prout in civili lege exstant, ad praesens terminantur. Sic conditae dioecesis sedem in urbe « Laredo » ponimus, ibique situm paroeciale templum, Deo in honorem Sancti Augustini dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus cuique propria insignia, privilegia et honores tribuimus. Praeterea dioecesim Laredanam suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Sancti Antonii eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Antonii subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae statuimus, perficienda committimus memorato Apostolico Nuntio, vel, absente eo, illi, qui curat negotia Sanctae Sedis in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere prorsus imposito ad Congregationem pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Magni Iubilaei bis millesimo, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.

ANGELUS card. SODANO 
Secretarius Status

 LUCAS card. MOREIRA NEVES
Congr. pro Episcopis Praef.

 

 Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
Tharsicius Nardi, Protonot. Apost. s.n. 


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 10, pp. 707-708

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana